Testimonia aliquot veterum de Joanne Scoto Erigena
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 9174 Testim35
2.1
Atque haec sunt ea testimonia, quae mihi visa sunt certissime hunc Joannem Scotum designare. Quae vero Baleus de hujus patre Patricio, de peregrinatione, qua Athenas petiit, de mira in linguis Orientalibus peritia scripsit, nullam apud me fidem impetrant. Quoniam autem cognomen illud Erigena, quod Joanni nostro tribuitur, nondum satis, ut mihi videtur, intelligitur, promam meas de eo conjecturas.
2.2
Quod igitur ait Gulielmus Malmesburiensis in Epistola superius allata, Scotum se appellasse Heruligenam in titulo Hierarchiae, non facile pro vero admiserim. Omnes enim Codices Mss. uno quasi ore ei contradicunt, et perpetuo prae se ferunt aut Erigenam aut Eriugenam. Legerat Gulielmus apud Asserium et Ingulfum fuisse cum Alfredo Joannem quendam Ealdsaxonem; atque adeo, quia Heruli gens erant olim in antiqua Saxonia, hunc Joannem ex Herulis oriundum existimavit.
2.3
Si quis tamen credit, ista non temere Malmesburiensi excidisse, faciat sane pro eo, quod Herulos inter Hibernenses olim consedisse veteres Scriptores tradant. Qua de re consuli potest Lazius de migrationibus gentium, et Beatus Rhenanus, quem in partes vocat.
2.4
Non magis mihi probatur eorum sententia, qui ex hoc vocabulo Erigena Joannem faciunt Hibernum. Nam et saepius in antiquis libris Eriugena dicitur quam Erigena; certe in codice ultimae antiquitatis( qui nunc servatur in Bibliotheca collegii S. Trinitatis Cantabr.), quo usus est Usserius Armachanus, et ego quoque, scribitur Eriugena, non Erigena. Ita quoque Suffridus Petri, ita in suis reperit Dionysius Petavius, ita Philip. Labbeus. Et vox Erin, Hibernus, producit non Erigenam, sed Erinigenam, quo quidem pacto recte eam dictionem pinxit P. Marca in Epistola de hoc Joanne ad Lucam Dacherium exarata. Nec movere quemquam debeat, quod hic Joannes Hibernus toties dicatur; id evenit, quoniam studiorum gratia in ea gente diu versatus erat, quae tunc temporis bonarum litterarum officina fuit. Rossus in libro de Regibus ex quodam antiquo scriptore ista de Hibernia profert: Anglicanis studiis suspensis[ per Gregorium I ab Augustini tempore] florebat scientia in Scotia et Hibernia; erat vero Hibernia totius tunc scientiae promtuarium et alumna. Ibi studebat S. Cedda, prius S. Aidani Lindiffer. episcopi discipulus, postea Eborum, et demum Lindeseiae et totius Merciae episcopus; cui conscholaris fuit in Hibernia Egbertus....... et multi praeclari moribus et scientia viri de Anglia. Dixi eum ideo Hibernum fuisse dictum, quod ibi litteris operam dederit. Idem accidit Marco cuidam, qui Hibernus communiter dicebatur, cum tamen esset natione Britto, educatus vero in Hibernia, ut de eo scribit Ericus Antissiodorensis in fine libri I de miraculis S. Germani. Idem accidit S. Patricio, Pelagio, aliisque multis.
2.5
Ut igitur paucis meam conjecturam complectar, opinor Joannem istum Erigenam dictum fuisse a loco, ut videtur, natali. Est autem Ergene pars non contemnenda Herefordensis comitatus, Walliae contermina. Imo unum e regnis Walliae fuit hoc tempore Alfrido tributarium. In hoc tractu reperio locum Eriuven, quae quidem dictio parum discrepat ab Eriugen( et contracte Ergene). Jam tota terra ab ipsis Wallis modernis dicitur Erynug, vel Ereinuc. Qui observaverit, quantae in aliis dictionibus barbaris ad normam latinam detorquendis mutationes plerumque fiant, non aegre has leviusculas alterationes mihi hac in voce concedet. Enimvero Liber Ecclesiae Landavensis, in Tomo III Monastici Anglicani, Giraldus quoque Cambrensis in Cambriae descriptione c. 3 plenius de hac regiuncula docebunt. Quorum hic notat, fuisse partem dioeceseos Menenensis; ubi Asser fuit archiepiscopus, qui fuit propinquus Asseri, qui Joannem Erigenam audivit docentem. Hujus quoque provinciolae meminit liber Doomesday, in quo sic lego: Hae consuetudines erant Wallensium T. R. E. in Archenefeld, id est Ergene. Notat porro tum Giraldus, tum liber Landavensis, Scotos Wallorum fines aliquando occupasse; unde et Joanni nostro Scoti cognomen potuit accessisse. Sed ut redeam. Haec etiam inde videntur confirmari, quod Joannes Erigena a scriptoribus diserte Wallus appelletur. Sic Hidensium Annalium compositor, sic Rossus in libro de regibus. Imo ipse se Wallum non obscure innuit in carmine ad Carolum Calvum...... Advena Joannes Spendo meo Carolo. Vox enim Wallus et advena aequipollent. Qui vitam Grimbaldi scripsit, prodit Joannem cum Assero legatum in Flandriam missum fuisse ad invitandum, Alfredi nomine, Grimbaldum. Non caret probabilitate, magistrum Joannem cum suo discipulo hanc legationem obiisse. Audierat Joannes per Fulconem( nunc, anno 882, archiepiscopum Remensem, nuper abbatem Bertinianum) de fama Grimbaldi Bertiniani; redux ille in Angliam anno 883 Aelfredo eumdem commendaverat. Hinc sequuta est illa legatio anno vel circiter 884; nam appulit huc Grimbaldus anno 885. Ista dicta sunt, ne quis existimet, Erigenam hoc in tempore in Galliis haesisse. Sed hac de re plura mox.
2.6
Denique quaeri ab iis potest, qui Joannem hunc Hibernum gente et domo fuisse contendunt, cur hic solus e tot popularibus suis Erigena cognominatus fuerit. Testantur certe Annales Saxonici, testatur Ericus Antissiodorensis, aliique apud doctissimum Jac. Usserium Armac. Arch. in Praefatione ad Epistolas Hibernicas, perplures Hibernos( seu Scoto- Hibernos) orbi litterato innotuisse, per Caroli Magni, Caroli Calvi, Aelfredi tempora, et deinceps; quorum tamen nemini nomen hoc, Erigena, pro gentili attributum cognoscitur. Omnes enim vel Hiberni, vel Scoti, et Scoto- Hiberni audiunt.
2.7
Venio nunc ad Scoti Erigenae scripta recensenda. Pono autem primo loco ea hominis opuscula, de quibus nulla apud veteres reperitur ambiguitas. Edidit igitur Joannes ille: 1. De eucharistia librum I. 2. Versiones Dionysii Areop. lib. IV. Videlicet: De Caelesti Hierarchia. De Ecclesiastica Hierarchia. De Divinis Nominibus. De Mystica Theologia. 3. De Praedestinatione adversus Goteschalcum lib. I. 4. Versiones S. Maximi de Ambiguis S. Dionysii et Gregorii Theologi. 5. De Visione Dei Tractatum. 6. De Divisione Naturae lib. V. 7. Epistolas. 8. Versus. Tribuuntur eidem et haec, quae subnotantur: 9. In Martianum Capellam Commentarii. 10. Excerpta ex Macrobio. 11. De Disciplina Scholarium liber I. 12. Disputatio quaedam cum Theodoro Studita. 13. Versio Moralium Aristotelis. 14. Versio libri Aristotelis de Regimine Principum. 15. Commentarii in Aristotelis Praedicamenta. 16. Dogmata Philosophorum. 17. Homiliae. 18. De Fide contra Barbaros. 19. Paraphrastici Tomi, sive Commentarii in Dionysium Areopagitam.
2.1
1.
2.1
Horum opusculorum primum putant aliqui intercidisse; alii adhuc exstare volunt sub nomine Bertrami, vel Ratramni. Praeter alios hac de re consuli possunt Petrus de Marca apud Lucam Dacherium Spicilegii tom. II, et doctissimus vir Joan. Mabillonius in Praefat. ad partem II seculi IV Act. Benedictinorum.
2.2
Versiones Dionysii exstant in manuscriptis codd., quorum aliquot vidi, ipsius seculi, in quo vixit Joan. Scotus, quantum conjectura assequi liceat. De his vide Anastasium bibliothecarium, et Philippum Labbeum in Anastasio. bibl. Exstant etiam typis cusae. Observant nonnulli ob hanc versionem primo in suspicionem venisse Joannem fidei parum sanae.
2.3
Tertium scriptum de Praedestinatione typis vulgatum Parisiis anno salutis nostrae M. DC. L. habes apud regium consiliarium Gilbertum Mauguinum inter scriptores seculi IX, cum variis de eo libro antiquorum judiciis et censuris.
2.4
S. Maximus scripsit expositionem Ambiguorum aliquot locorum, quae in S. Dionysii et Gregorii Nazianzeni libris occurrunt. Haec Ambigua Joannes Erigena vertit latine. Nescio an totum Maximi opus: quoniam Graeca S. Maximi integra nondum nactus sum. Quae hic in fine legis, accepta mecum refer partim beneficio v. cl. Emerici Bigotii, qui ex Bibliotheca regis Galliarum in meos usus descripta examinavit, partim codici meo, qui complurimas ejusdem Maximi lucubrationes continet. Ceterum, ut redeam ad Scotum, ejus tralationem, quam hic edo, mecum communicavit humanitate et eruditione celebris v. Joannes Mabillon, de quo supra commemoravi. Haec versio, absque iis, quae in libris de divisione Naturae facile observantur, satis ostendit, Erigenam fuisse in Graecis plane alphabetarium.
2.5
Idem v. cl. J. Mabillonius librum de Visione Dei deprehendit in ms. codice Claromariscensi prope Audomaropolin, cum hoc titulo et initio, TRACTATUS Joannis Scoti DE VISIONE DEI. Omnes sensus corporei ex conjunctione nascuntur animae et corporis. Dedi ego operam, ut ad me perveniret hic Scoti liber; sed conatui adhuc non respondit successus.
2.6
Libros V de divisione Naturae primus nunc edo. Hos mihi suppeditavit supellex mea,( curta alias) libraria. Codex noster videtur scriptus fuisse ante annos sexcentos. Quoniam autem non satis tutum existimavi unico fidere exemplari, praesertim in scriptione controversiis obnoxia, primo locos, quos Scotus ex antiquis Patribus adduxit, non indiligenter inspexi; unde nonnullas emendationes codex ille noster lucratus est: deinde, cum rescirem, Parisiis in Monasterio S. Germani, hujus operis servari exemplar aliud( et forte unicum secundum illud meum; nam Codex Thuani valde mutilus erat) amicorum gratia( inter quos primus D. v. Petrus Alixius) obtinui variantes lectiones ex isto ms. Parisiensi: eas, quas seu scribae nostri festinationes, seu codicis ipsius defectus multifariam suppleverunt. Si quis posthac aliquas in hac editione ab exemplari ms. discrepantias observaverit, sciat eas evenisse non consulto, sed casu; non studio, non fraude mala, sed per humanam infirmitatem, quae non videt omnia, irrepsisse. Hos V libros Abbas Trithemius adscribit Joanni Scoto, quem Mailrosium vocant. Eum sequitur Baleus, et cum errante errat. Nam, ut de Historicis nihil dicam( qui quidem omnes unanimiter hoc opus Scoto Erigenae adscribunt), satis constat ex versione Ambiguorum, unum et eundem utriusque operis esse patrem. Diu haud dubie sine auctoris nomine circumlati sunt hi libri; eo caruit noster; eo etiam Parisiensis codex caruit. Imo adeo ignorabatur nomen auctoris, ut opus prius damnatum fuerit Parisiis, quam constiterit, cujus esset foetus. Martinus Polonus sic de eo scribit( quemadmodum in duobus MSS. penes Reverendissimum in Chr. P. Gulielmum Archiepis. Cantuar. legi): Hic liber[ περὶ φύσεων] inter alios libros condemnatos Parisiis ponitur, et dicitur liber Amalrici. Postrema haec verba non comparent in editis libris Mart. Poloni. Gulielmus Malmesburiensis primus suo auctori vindicavit; Erigena, ut par est existimare, hic apud suos id fassus erat, quod apud exteros celaverat.
2.7
Epistolas Scoti nullas, quod scio, quisquam vidit, praeter eas, quas libris suis praefixit; nec tamen dubitari potest, quin alias scripserit. Subjeci in calce hujus voluminis ineditam epistolam, quam scripsit Erigena ad Carolum Calvum de S. Maximi versione.
2.8.1
Versus omisissem libenter, nisi hos dignos existimasset Baleus, quos[ Pag. XIII] commemoraret. Exstant quidam in Calce epistolae ad librum de Praedestinatione; alii habentur praemissi ad Areopagitica a Scoto conversa. Sunt quoque nonnulli in Glossario Labbei, quod Cangius in lucem dedit. Reperiuntur denique aliquot Scoti ad Carolum carmina in Codice ms. Benedictino apud Cantabrigienses; quae tamen eadem forte sunt cum iis, quos Reverendissimus Usserius jamdudum publicavit.
2.8.2
Tribuuntur Scoto Erigenae etiam haec, quae sequuntur, opuscula; recte an secus, non definio.
2.9
In Martianum Capellam Commentarii. Servantur commentarii quidam in Capellam satis antiquae manus in Bibliotheca ampliss. viri I. Cotton, Baronetti: sed anonymi sunt, et ob nonnullas rationes puto Dunchanto Pontifici Hibernensi potius esse adscribendos. Dunchantum servat Bibliotheca regis nostri Caroli.
2.10
De excerptis ex Macrobio sic clarissimus Armach. Jacobus Usserius:« Joannis quoque nostri putantur esse excerpta illa, quae inter Macrobii scripta feruntur, de differentiis et societatibus graeci latinique verbi, cet. Ita quoque censuit P. Pithoeus v. cl.» Haec ille in Epist. Hibernicis.
2.11
De Disciplina Scholarium. Putat Joannem hunc scripsisse Buleus in Historia Academiae Parisiensis. Equidem aliter censeo. Quanquam enim Scotus noster barbarus erat et in finibus mundi positus, ut de eo loquitur Anastasius bibliothecarius, certe non adeo, ac auctor istius libelli, ἐβαρβαρώθη, nec Chrysostomi nomen ei unquam tribuissent sui seculi homines, si istius scripti figulum existimassent.
2.12
Disputatio cum Theodoro Studita hujus esse non videtur, quoniam Theodorus paulo senior fuit, quam ut ad Scoti nostri tempora pertingere posset: deinde videtur illa disputatio celebrata fuisse de cultu imaginum, quae quidem agitabatur tempore Alcwini et Joannis Scoti Mailros. Huic igitur potius quam Erigenae competere videtur ista disputatio: servatur, uti audio, in celeberrima Bibliotheca Regis Galliarum.
2.13
Moralia Aristotelis an latine verterit nescio. Suspicor alius Scoti esse laborem illum.
2.14
Versio Aristotelici, ut putatur, libri de regimine Principum hujus Scoti non est opus, quicquid confidentissimus scripserit Baleus. Habeo aliquot istius libri exemplaria, vidi alia, in quibus omnibus is, qui vertit, dicitur Joannes Patricius Hispanensis. Multi hoc cum superiori opusculo idem esse sciscunt, quibus non accedo.
2.15
Commentarii in Aristotelis Praedicamenta sunt hujus Joannis πόνημα, si Hugonem et Petrum de S. Victore recte capio. Scio tamen in Catalogo quodam Bibliothecae Oxoniensis eadem alius Scoti nomen praeferre. Nihil de his pronuncio, libris non visis.
2.16
Dogmata Philosophorum; 17. Homiliae; 18. de Fide contra Barbaros mihi plane sunt opera incognita omnia. Si vidisset Baleus, utique et initia horum apposuisset.
2.17.1
De Paraphrasticis tomis, sive commentariis in Dionysium, praeter tenuem suspicionem nihil habeo; suspicor autem esse Joannis Scythopolitani παραθέσεις, quas vertit Anastasius bibliothecarius; vel paraphrasin Abbatis cujusdam Vercellensis.
2.17.2
Porro de scriptis Joannis Erigenae quale fuerit antiquorum hominum judicium, qui scire avet, legat scriptores Historiae Goteschalcianae, Vossium, Usserium, Mauguinum, Cellotium, item Petrum de Marca, Joan. Mabillonium, et P. Alixium. Quo mortis genere periit Joannes, docuit nos Gulielmus Malmesburiensis; quo autem tempore inter vivos esse desiit, non certo designat. Constat ex Rogero Wendovero, Scotum in Angliam rediisse anno salutis 883., vel, ut alii, anno 884. Hoc ipso anno 883. fato functum esse scripsit magnus Baronius. Verum sententiae suae nostrates solos historicos testes laudat, qui id non dicunt; nam de ejus morte loquuntur eo anno per quandam anticipationem. Post aliquot annos( ab 883.) graphiis perfossus animam exuit, inquit Gulielmus Malmesburiensis. Secundo anno post adventum Grimbaldi( venit ille in Angliam anno 884 vel 885.) legit Oxonii, Scotus, si fides sit Annalibus Hidensibus, qui aut primi aut soli hoc affirmant. De reliquo vitae spatio nihil comperti habeo.
2.17.3
Periit indigna morte: grata posteritas immortalem efficere cupiit, ideoque ejus natale ad 4. Idus Novembris diu celebravit. Arnoldus Wion de eo in Ligno vitae honorifice meminit, notatque, in Martyrologio Romano, quod excudebatur anno 1580, ei locum et decus suum integrum constitisse, a quo tamen sequentes editiones Martyrologii eum penitus detraxerunt. Eo fato mihi natus fuisse Joannes videtur, ut hominum de se judicia semper alternantia subiret. Anastasius bibliothecarius virum per omnia sanctum praedicat, alii ut mendacem, ineptum, dementem, haereticum differunt. Pueri Malmesburienses eum interficiunt; Monachi sepulcrum condunt. Abbates alii pari eum fere cum suo Aldelmo honore prosequuntur, Warinus pene pro purgamento habet. Hi eum fastis inserunt, alii expungunt. Ita ejus fama et nomen recidiva quasi febri jam diu conflictatur.
2.17.4
De solo sepulturae loco inter omnes convenit. Catalogus SS. in Anglia sepultorum( qui nunc in collegio Benedictino apud Cantabrigienses servatur) de eo sic scribit litteris Saxonicis: S. Maildunus, S. Aldelmus, et Joannes sapiens requiescunt in Mailmesburia. Eadem habet Codex Cottonianus ex Gotcelino Bertiniano, nec abit ab his, uti vidimus, Malmesburiensis Bibliothecarius; nec vetusta quaedam connotatio, quae olim legebatur in Mertoniana Bibliotheca Oxoniensi:-- S. Aldelmus et Joannes sapiens pausant in loco, qui dicitur in Malmesbiri. Fuit quoque in honorem hujus Joannis statua posita in templo Abbatiae Malmesburiensis, cum hac inscriptione: Joannes Scotus, qui transtulit Dionysium e Graeco in Latinum.
2.17.5
Ita Lelandus in Itinerario. Haec habui de Joanne Erigena, quae nunc dicerem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).