Testimonia veterum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10332 Tesvet8
1
Testimonia veterum
1
Quanquam in Vita B. Lanfranci, et notis ad illam, ejus sanctitas satis superque innotuerit, quo tamen nonnullis forte dubitaturis scrupulos omnes maturius expedirem, mihi visum est non ab re futurum, si, quae a coaetaneis, supparibus, recentioribusve scriptoribus, nec non et Martyrologiis auctoritates suppeditarentur, hic per modum sigilli apponerem.
2
ALEXANDER PAPA II, in privilegio abbatiae S. Stephani Cadomensis concesso supra col. 71.
2
Unde quia, charissime fili Lanfrance abbas, in tantam te excrevisse religionem cognoscimus, ut non solum de propria salute studiosus existeres, verumetiam communem vitam eligentibus monasterium construeres, ac formam religionis provideres, etc.
3
GUILLELMUS PICTAVENSIS, De gestis Guillelmi ducis pag. 198.
3
Illi( Lanfranco) consulta animae suae, illi speculam quamdam, unde ordinibus ecclesiasticis per omnem Nortmanniam consuleret, commisit( Guillelmus). Potuit nempe viri talis vigilans cura, cum maximam auctoritatem sapientiae pariter ac sanctitatis praerogativa comparavit, securitatem non parvam sollicitudini promittere.
4
EDINERUS, libro I Vitae S. Anselmi, post initium.
4
Nortmanniam adit( Anselmus), ibi quemdam Lanfrancum virum videlicet valde bonum, praestanti religione ac sapientia vere nobilem videre, alloqui et cohabitare volens. Excellentissima quidem fama illius circumquaque percrebuerat, et nobilissimos quosque clericorum ad eum de cunctis mundi partibus agebat, etc.
5
OSBERNUS Beccensis monachus, scribens B. Anselmo ut suam inaugurationem acceleret, lib. III, epist. 5 ejusdem Anselmi.
5
Recuperemus in te, quod in mortuo sanctissimo Patre Lanfranco nos cum toto mundo perdidimus; quem mortuum semper dolebimus, quoadusque illum in te viderimus.
6
GUILLELMUS Malmesburiensis, lib. III De gest. regum Anglo. in Guillelmo primo, sub medium.
6
Monasteria, unum in Anglia, alterum in Nortmannia construxit. Primum Cadomi, ubi et Lanfrancum abbatem, post etiam Cantuariae archiepiscopum instituit, virum antiquis scientia, et religione comparandum, de quo serio dici potest: Tertius e coelo cecidit Cato: adeo coelestis sapor pectus ejus, et palatum infecerat, etc.
7
ORDERICUS VITALIS, Historiae ecclesiasticae lib. IV.
7
Anno Dominicae Incarnationis 1070, Lanfrancus Cadomensium primus abbas divinitus Anglis institutor datus est, et honestissima electione, ac fidelissima consecratione Cantuariensis Ecclesiae archipraesul IV Kal. Septembris inthronizatus est, etc. Praesentes et absentes totius Albionis incolae tripudiarent, atque multum laeti Deo gratias agerent, si quantum boni coelitus sibi tunc impartiretur, agnoscerent.
8
PETRUS DE NATALIBUS, in catalogo sanctorum. lib. VI, cap. 47.
8
Lanfrancus, relicto saeculo et saecularibus studiis, in praedicto monasterio habitum monachalem assumpsit, et humilem ac despectam vitam ducere coepit: et cum esset omnium doctor, sapientiam suam humiliter occultabat, etc. Quievit in Christo quinto Nonas Julii.
9
JOANNES TRITHEMIUS abbas, De viris illustribus ordinis S. Benedicti, lib. III, cap. 325.
9
Lanfrancus, ex abbate Cadomensis monasterii archiepiscopus Cantuariensis, vir doctissimus et valde religiosus; non sine magnae sanctitatis opinione habitus est, sicut in ejus gestis scriptis invenitur. Claruit anno Domini 1060.
10
CAESAR BARONIUS cardinatis, Annal. ecclesiast. tom. II, ad an. 1070.
10
Haec de ordinatione Lanfranci celebris hujus saeculi in Ecclesia catholica luminis supra tantum candelabrum erecti, ut qui scientia egregie polleret, et sanctitate vitae.
11
ARNOLDUS WION, Ligni vitae lib. III in Martyrologio.
11
Quinto Nonas Julii, Cantuariae in Anglia, sancti Lanfranci archiepiscopi, summae doctrinae et miraculorum gloria clarissimi.
12
APPENDIX AD MARTYROLOGIUM ROMANUM, sive catalogus generalis sanctorum, Urbano VIII dicatus, auctore Philippo Ferrario.
12
Quinto Nonas Julii, Cantuariae in Anglia, sancti Lantranci episcopi. Et infra in notis. Ex Martyrologio monast. Maurol. et Felic. Is ex abbate Cadomensi in Normandia ob vitae sanctitatem, et doctrinam factus est episcopus XXXIII Cantuariensis. Migravit e vita an. 1089.
13
MARTYROLOGIUM SANCTORUM ORD. D. BENEDICTI, ab Hugone Menardo digestum.
13
Quinto Nonas Julii, Cantuariae in Anglia, beati Lanfranci episcopi, summae doctrinae et sanctitatis viri.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).