Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Veterum testimonia
Auctores variiTest 8 · 11402-vettes6More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11402 Vettes6
1
I. S. Bernardus epistola 277, ad papam Eugenium pro abbate Cluniacensi.
1
Stultum videtur scribere ad vos pro domino Cluniacensi, et ei quasi velle patrocinium ferre, quem omnes sibi patronum habere desiderant. Sed scribo, etsi non necessarie illi, satisfaciens tamen affectui dico meo, non alterius; ipso enim quia corpore non possum, prosequor amicum peregrinantem. Quis nos separabit? Nec altitudo Alpium, nec nivium frigora, nec longitudo itineris. Et nunc praesens sum, in litteris his assistens illi. Sine me poterit esse nusquam. Debitor sum dignationi ejus, per quam dignus habitus sum assumi in id gratiae. Sed debito ipsa absolvit gratia, quia necessitas in voluntatem transiit. Honorate virum, ut vere honorabile membrum in Christi corpore. Vas est in honorem, ni fallor, plenum gratiae et veritatis, refertum plurimis bonis. Remittite eum cum laetitia, quam plurimos de suo reditu laetificaturum. Dignemini eum ampliori, ut dignum est, gratia, et ita ut de plenitudine ejus omnes, cum redierit, accipiamus. Sane si quid petierit, in nomine Domini Jesu, non debet apud vos pati difficultatem. Nam si nescitis, iste est qui manus suas extendit ad pauperes ordinis nostri; iste est, qui possessionibus Ecclesiae suae, quantum cum pace potest suorum, libenter frequenterque largitur ad victum. In nomine Jesu cur dixerim audite. Si enim petierit( quod suspicor vereorque) dimitti a regimine monasterii, quis illum noscens in nomine Jesu petere putet? Fallor, si non solito timoratior, si non seipso melior factus sit, ex quo vidistis eum, quanquam pene ab introitu suo in multis ordinem illum meliorasse cognoscitur verbi gratia, in observantia jejuniorum, silentii, indumentorum pretiosorum et curiosorum.
2
II. Idem epist. 283 ad eumdem pro Gigniacensibus.
2
Apud Cluniacum occurrimus Gigniacensibus spe pacis, pro qua laboratum multum, elaboratum nihil Nam totum quatriduanum laborem nostrum sola demum secuta est ruina spei, etc. Si quidem abbatia una, ne per singula evagemur, tota destructa est. Caeterum de tantis amissis multa dimittere parati fuimus, cum illi tam minimum obtulerunt, ut venerabilis abbas Cluniacensis, qui affectuosius quam efficacius pro reformanda pace laborabat, nec dignum relatu judicaret. Itaque non provenit compositio, quia reparatio tam ridicula offerebatur. Dicebant autem: Quidam maligni de nostris totum malum fecerunt. Quid ad nos? Ipsi viderint, etc. Denique ipse dominus abbas istiusmodi tergiversationes palam refellebat et convincebat, affirmans juste ab Ecclesia repeti, quod per Ecclesiam amissum esse constabat.
3
III. Innocentius papa II in diplomate quodam ms.
3
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Theobaldo, priori monasterii Sancti Martini de Campis, ejusque successoribus, etc. Eapropter, dilecte in Domino fili Theobalde prior, tuis petitionibus annuentes, Beati Martini monasterium, cui auctore Domino, ex venerabilis fratris nostri Petri abbatis Cluniacensis institutione, praesides praesentis decreti auctoritate munimus, etc. Datum Laterani per manum Gerardi S. R. E. presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, X Kal. Aprilis, Incarn. Dominicae an. 1142, indict. VI, pontificatus vero domni Innocentii II, papae an. XIV.
4
IV. Eugenius papa III in alio diplomate.
4
Eapropter, dilecte in Domino fili Odo prior, tuis justis petitionibus annuentes, beati Martini monasterium, cui auctore Domino, ex venerabilis fratris nostri Petri Cluniacensis abbatis institutione praesides, quemadmodum caetera Cluniacensis coenobii membra, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, etc. Datum Parisius per manum Hugonis presbyteri cardinalis, tenentis vicem domni Guidonis S. R. E. cardinalis et cancellarii, VI Non. Julii, indict. X, Incarn. Dominicae an. 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III, anno III.
5
V. Petrus ipse Venerabilis lib. II Miracul. c. 12.
5
Fratres et isto( Hugone II) ita subtracto, novae electioni diem statuunt, proximis quibusque et remotis, ut ad diem statutum conveniant, indicunt. Congregatur cum quibusdam episcopis et abbatibus, multus monachorum populus, et in octavis Assumptionis beatae Virginis, utinam sibi melius consulentes, in praesentium scriptorem conveniunt. Mandant jam dicto papae hujus suae electionis assensum et ab eo rescriptum hoc quod fecerant confirmans suscipiunt.
6
VI. Monachus Clun. anonymus in tractatu De reliquiis S. Stephani protomartyris.
6
Has vero beati Stephani reliquias, nec non et dentem sancti Baptistae Joannis domnus ac venerabilis Petrus abbas studio et diligentia, quam erga sacra et divina omnia gerit singulis crystallinis phylacteriis, gemmis et auro pulcherrime decoratis includi honestissime fecit, et unum ad dextram, aliud ad sinistram super altare majus, in catenis argenteis, sicut modo cernitur, appendi mandavit.
7
VII. Robertus de Monte in Supplemento ad Chronicon Sigeberti an. Domini 1138.
7
Calendis Januarii Venerabilis Petrus Cluniacensis abbas ingressus est viam universae carnis.
8
VIII. Matthaeus Paris Histor. Angl. In Henrico II, sub annum 1155.
8
Per idem tempus Henricus Wintoniensis antistes praemisso thesauro suo per abbatem Cluniacensem; absque licentia regis ab Anglia clam recessit. Quapropter rex tria ejus complanari fecit castella.
9
IX. Henricus de Gandavo lib. De illustrib. Eccl. scriptoribus.
9
Petrus abbas Cluniacensis scripsit ad diversos diversas epistolas, sententiis utiles et verborum venustate placentes. Scripsit etiam visiones et revelationes quibusdam suo tempore ostensas.
10
X. Nicolaus de Clamengiis cantor Bajocensis, epist. ad Galiotum de Petramala.
10
Ex recentioribus autem primo Bernardus occurrit, deinde Ildebertus Cenomanensis, Ivo Carnotensis, Odilo, Hugo et Petrus Venerabilis abbates Cluniacenses, Hugo denique et Richardus canonici sancti Augustini Regulae sectatores.
11
XI. Joan. Trithemius, lib. II Virorum illustrium ord. S. Bened. cap. 123.
11
Petrus abbas Cluniacensis, in Scripturis sanctis eruditus, et saecularis doctrinae non ignarus, ingenio et eloquio clarus, non minus religione et morum integritate, quam scientia venerabilis, scripsit sermones ad fratres utiles et elegantes lib. I De vita solitaria, lib. I, epistolarum ad diversos, lib. I. Scripsit etiam quaedam mirabilia, et revelationes varias suo tempore factas, quae a multis habentur. Alia quoque nonnulla edidit, quae necdum vidi.
12.1
XII. Idem Thrithenius libro De scriptoribus ecclesiasticis.
12.1
Petrus abbas Cluniacensis, ordinis S. Benedicti, vir in divinis Scripturis jugi exercitatione doctus, ingenio placidus, sermone dulcis atque compositus, et ad persuadendum satis idoneus, conversatione devotus et laudabilis, ac regularis observantiae zelator insignis, nomen suum scribendo posteris notificans, ad utilitatem legentium quaedam devota composuit opuscula, de quibus ista feruntur:
12.2
Relationes multorum lib. I.
12.3
De conversatione eremitica lib. I, Suscepi litteras tuas.
12.4
Epistolarum ad diversos lib. I.
12.5
Alia quoque nonnulla edidit, quae ad notitiam meam non venerunt.
13
XIII. G. Paradinus, lib. II Histor. Lugdun. cap. 35.
13
Anno Domino 1157, erat Eraclius archiepiscopus Lugdunensis, frater Petri Venerab. abbatis Cluniacensis, ambo viri excellentes vitae sanctitate, et litterarum scientia.
14
XIV. Chronicum Rerum Burgundionum ad an. 1122.
14
Post Pontium Hugo fit trium mensium Cluniacensis abbas: et eo mortuo Petrus, cognomento Mauricianus, sive Venerabilis, cujus nonnulla scripta exstant, eidem coenobio praeficitur
15
XV. Chonradus Gesnerus in Bibliotheca sua.
15
Petrus abbas Cluniacensis, ordinis S. Benedicti, scripsit Revelationes multorum lib. I, De conversatione eremitica lib. I, Epistolarum ad diversos lib. I. Ejus epistola ad D. Bernardum Claraevallis abbatem de translatione Alcorani, sive Sarracenorum legis ex Arabico in Latinum, impressa Basileae apud Joan. Oporinum cum Alcorano.
16.1
XVI. Antonius Possevinus in Apparatu sacro, tomo III.
16.1
Sanctus Petrus, cognomento Venerabilis, nobilis Arvernus, abbas Clun. IX, et generalis octavus, die octava Assumptionis beatissimae Virginis renuntiatus an. 1123; postea functus officio generalatus annos 35, menses 4, et dies 4, obiit Cluniaci plenus virtutum, scientiae ac dierum an. 1157, octavo Kal. Januar. ibidem sepultus inter altare SS. Jacobi et Philippi, et altare S. Dionysii. Scripsit autem
16.2
Revelationes multorum, lib. I.
16.3
De conversatione eremitica lib. I, Suscepi litteras dilectionis.
16.4
Epistolarum ad diversos, lib. VI.
16.5
In quibus inseruit librum contra Judaeos, et alterum contra Petrobrusianos haereticos. Cum vero degeret in Hispania ex Arabico vertit in Latinum Alcoranum Mahometi, quem Cluniacum reversus confutavit, quinque doctissimis libris, qui et impressi sunt. Scripsit etiam De miraculis sui temporis lib. II, De transfiguratione Domini, De laude sepulcri, De S. Marcello papa et martyre, De veneratione reliquiarum quarumlibet ser. 1.
16.6
Adversus negantes Christum nunquam se in Evangeliis aperte Deum dixisse, epistolam uberem atque perutilem ad Petrum de S. Joanne. De Vita S. Matthaei cardinalis Alban. lib. I. De diversis monachis epitaphia. Rhythmos de laude Salvatoris. Rhythmos De resurrectione. Rhythmos D. S. Hugone abbate. Hymnos de B. virgine Maria. Hymnos De S. Benedicto. Hymnos De S. Maria Magdalena. Prosam de ead. beatissima Virgine Maria.
16.7
Ejus autem quaedam opera Parisiis excusa an. 1522 apud Damianum Hincman: et Ingolstadii apud Alexandrum Vissenhorn anno 1546.
17
XVII. Martyrologium monasticum Benedictinum, ad VIII Kal. Januar.
17
Cluniaci natalis sancti Petri Mauritii abbatis, doctrina et sanctitate clarissimi.
18
XVIII. Kalendarium S. Leonorii Bellimontis.
18
Octavo Kal. Januar. depositio domni Petri Cluniacensis abbatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note