Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Duas Epistulas Pelegianorum
AugustinePele 1 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Noueram te quidem fama celeberrima praedicante et frequentissimis atque ueracissimis nuntiis quanta esses dei gratia plenus acceperam, beatissime atque uenerande papa Bonifaci. sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus uidit Alypius acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione conloquia tecumque conuiuens et paruo licet tempore magno tibi iunctus affectu se simul et me refudit animo tuo teque mihi reportauit in suo, tanto maior in me tuae sanctitatis est facta notitia quanto certior amicitia. neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamuis altius praesideas, esse amicus humilium et amorem rependere inpensum. quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? unde accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, maiore fiducia ausus sum aliquid ad tuam beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad uigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.
1.2
Noui quippe heretici, inimici gratiae dei, quae datur pusillis et magnis per Iesum Christum dominum nostrum, etsi iam cauendi euidentius apertiore inprobatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum uel minus eruditorum corda temptare. quibus utique respondendum esset, ne se ucl suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam catholicorum uerisimili sermone deciperent. cum uero non desinant fremere ad dominici gregis caulas atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oues aditus undecumque rimari communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio— quamuis ipse in ea praemineas celsiore fastigio— specula pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi dominus adiuuantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt aut etiam ipsa sanetur aut a laedendis aliis repellatur.
1.3
Haec autem quae duabus epistulis eorum respondeo, uni scilicet, quam dicitur Romam misisse Iulianus— credo, ut per illam quos posset suos aut inueniret aut faceret-, alteri autem, quam decem et octo uelut episcopi participes eius erroris non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate temptandum et ad suas partes, si posset fieri, traducendum ausi sunt Thessalonicam scribere, haec ergo, quae istis, ut dixi, duabus epistulis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem non tam discenda quam examinanda et, ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. indicauit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus nisi uigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum unire non possent. ago autem gratias sincerissimae in nos beniuolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae dei, in quibus repperisti meum nomen calumniose atque euidenter expressum. sed spero de domino deo nostro, quod non sine mercede, quae in caelis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro paruulis, nc fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, scd ucraci saluatori Christo liberandi offerantur, oppono.
1.4
Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. dicunt, inquit, illi Manichei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene uiuendi:, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. Manicheos appellat catholicos more illius Iouiniani, qui paucos ante annos hereticus nouus uirginitatem sanctae Mariae destruebat et uirginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. nec ob aliud hoc obiciebat catholicis, nisi quia eos uideri uolebat accusatores uel damnatores esse nuptiarum.
1.5
Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam dc domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in domino glorietur. quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum inmortalitate iustitiam. propter quod natura humana diuina indiget gratia dicente domino: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, utique liberi ad bene iusteque uiuendum. nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati et hoc eis placet quod eos libet. unde et apostolus: cum essetis, inquit, serui peccati, liberi fuistis iustitiae. ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse nisi alia libertate seruire. liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio uoluntatis; liberi autem a peccato non fiunt nisi gratia saluatoris. propter quod ammirabilis doctor etiam uerba ipsa disereuit: cum enim serui essetis, inquit, peccati, liberi fuistis iustitiae. quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc autem liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. liberos dixit iustitiae, non\' liberatos\', a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed uigilantissime maluit dicere\' liberatos\' referens hoc ad illam domini sententiam: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. cum itaque non uiuant bene filii hominum nisi effecti filii dei, quid est quod iste libero arbitrio uult bene uiuendi tribuere potestatem, cum haec potestas non detur nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum dicente euangelio: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios deifieri?
1.6
Sed nc forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent potestatem fieri filii dei- ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est quippe intentio, qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant—. ne forte ergo hanc euangelicam sententiam sic diuidant, ut meritum ponant in eo quod dictum est: quotquot autem receperunt eum ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur: dedit eis potestatem filios dei fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt eum\', dicturi sunt aliud nisi\' crediderunt in eum\'? ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait apostolus: in nullo expauescatis a b aduersariis, quae quidem est illis causa perditionis, uestrae autem salutis, et hoc a deo, quia uobis donatum est pro Christo non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro e o— nempe utrumque dixit esse donatum—, item quod ait: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. legant etiam illud, quod ipse dominus ait: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. ubi ne quisquam putet aliud dictum esse\' uenire ad me\' quam\' credere in me\', paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et seandalizati essent plurimi in sermone eius, ait: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. deinde subiunxit euangelista: sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. sententiam scilicet iterauit qua dixerat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestauit exponens quod dixerat: nisi pater, qui misit me, t r a x e r i t cum, id ipsum aliis uerbis repetendo in eo, quod ait: nisi fuerit ei datum a patre meo. ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. datur ergo potestas, ut filii dei fiant qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur, ut credant in eum. quae potestas nisi detur a deo, nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberauerit, sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae uel occultus uel manifestus deceptor inseuit uel sibi ipse persuasit.
1.7
Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere et iste audet insuper scribere,\' omnes in peccatum\' uelut inuiti\' carnis suae necessitate coguntur\', sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua uoluntate retinentur et a peccato in peccatum sua uoluntate praecipitantur. neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum uoluntate committant uel ignorantia ueritatis uel delectatione iniquitatis uel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. sed haec uoluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. nec potest homo boni aliquid uelle, nisi adiuuetur ab eo, qui malum non potest uelle, hoc est gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. ac per hoc bona uoluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide uiuit, ad fidem autem pertinet credere in Christum et nemo potest credere in eum, hoc est uenire ad eum, nisi fuerit illi datum. nemo igitur potest habere uoluntatem iustam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit ueram, hoc est gratuitam desuper gratiam.
1.8
Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur. nisi quia gloriari in domino dedignantur. timuit tamen Pelagius episcopale indicium Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret\' gratiam dei secundum merita nostra dari\'. negauit se dicere et eos, qui hoc dicerent. anathemando damnauit. nec tamen defendere aliud inuenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio quomodo suum sensum uerbis ambiguis obtegendo.
1.9
Sed iam uideamus quod sequitur. dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. cuius Augustini dicta inimici nostri in ueritatis odium susceperunt. his eius calumniosissimis ucrbis breuiter uideo respondendum, quia repetit ea postea, ubi unlt ipse insinuare quasi contra nostra ista quid dicant. ubi cum illo, quantum res postulare uidebitur, domino adiuuante certandum est. nunc ergo respondeo nuptias a deo esse institutas et tunc, quando dictum est: propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, et nunc, propter quod scriptum est: a domino iungitur mulier uiro. neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. de ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est dominus a Iudaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, et isto commemorato testimonio legis adiunxit: quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hoc testimonium legis adhibuit etiam apostolus Paulus, cum uiros moneret, ut ab eis diligerentur uxores. absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia diuina iste aliquid legerit; sed uel non intellegendo uel magis calumniando in alium sensum conatur detorquere quod legit. librum autem meum, contra quem se quattuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsi. quod ideo dicendum putaui, quoniam iste dicit\' ab inimicis suis in odium ueritatis dicta mea fuisse suscepta\', ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi nonos hereticos fuisse damnatos. in eo autem libro defensio est potius quam reprehensio nuptiarum..
1.10
Dicunt etiam, inquit, motum genitalium et commixtionem coniugum a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. hoc autem sine aliqua ambiguitate Manicheum est. immo sicut dicimus a deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio, de qua diligentius postea, si deus noluerit. disputabimus.
1.11
Quid tamen isti uelint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adiuncta istius uerba declarant, ubi ait nos dicere: propterea eos qui innocentes nascuntur reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. cum itaque nos nec diabolicam dicamus coniugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt filiorum, nec homines ullos a diabolo fieri, sed a deo, in quantum homines sunt, et tamen etiam de coniugibus fidelibus reos nasci. tamquam ex oliua oleastrum, propter originale peccatum et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae, contra illi paruulos dicentes nullum trahere originale peccatum et ideo non esse sub diabolo, quid efficere laborant, nisi ut illa dei gratia euacuetur in paruulis, qua eruit n o s, sicut dicit apostolus, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, quando quidem paruulos negant esse in potestate tenebrarum etiam ante domini liberatoris auxilium ita in eis laudantes opus creatoris, ut misericordaim destruant redemptoris? quam nos quoniam et in maioribus et in paruulis confitemur,\' hoc\' dicit\' sine aliqua ambiguitate esse Manicheum\', cum sit antiquissimum catholicum, unde nouum istorum dogma euertatur hereticum.
1.12
Dicunt, inquit, sanctos in uetere testamento non caruisse peccatis, id est nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. immo dicimus uel ante legem uel tempore ueteris testamenti a peccatis fuisse liberatos non uirtute propria, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine— et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam psalmus diuinus notat: qui confidunt in uirtute sua—, nec uetere testamento, quod in seruitutem generat, quamuis certae dispensationis gratia diuinitus datum sit, nec ipsa lege sancta et iusta et bona, ubi scriptum est: non concupisces, quoniam non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est, sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator dei et hominum homo Christus? Iesus. isti autem inimici gratiae dei, quae data est pusillis et magnis per legum Christum dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines dei perfectae fuisse iustitiae, nc Christi incarnatione, passione, resurrectione, cuius fide salui facti sunt, credantur eguisse.
1.13
Apostolum etiam Paulum, inquit, uel omnes apostolos dicunt semper inmoderata libidine fuisse pollutos. quis hoc uel profanus? audeat dicere? sed nimirum iste propterea sic calumniatur, quia contendunt id, quod dixit apostolus: scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio, et cetera talia non eum dixisse de se ipso, sed nescio cuius alterius, qui illa pateretur, induxisse personam. propter quod loeus ipsc* in eius epistula diligenter considerandus est et scrutandus, ne in eius aliqua obscuritate delitiscat error istorum. quamuis ergo latius hinc apostolus disputet magno diuturnoque conflictu gratiam defendens aduersus eos, qui gloriabantur in lege, tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. unde ait: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram ipso; per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas, iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. non enim est distinctio; omnes enim peccauerunt et egent gloriam dei iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu. et iterum: ubi est gloriatio? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. et iterum: non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. et alio loco: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. item alio loco: peccatum enim uobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia. itemque alio loco: an ignoratis, fratres scientibus enim legem loquor-, quia lex dominatur homini in quantum tempus uiuit? mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; s i autem mortuus fuerit uir eius, euacuata est a lege uiri. et paulo post: itaque, fratres mei, et uos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus deo. cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc uero euacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae. his atque huiusmodi contestationibus doctor ille gentium satis euidenter ostendit legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia, quoniam lex iubere nouit, cui succumbit infirmitas, gratia iuuare, qua infunditur caritas. nc quis enim propter haec testimonia uituperet legem et malam esse contendat, uidit apostolus male intellegentibus quid posset occurrere et eandem sibi ipse proposuit quaestionem: quid d ergo dicemus? inquit. lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. hoc iam superius dixerat: per legem cognitio peccati; non ergo ablatio, sed cognitio.
1.14
Hinc autem iam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam et tamquam de se ipso loqui. ubi nolunt Pelagiani ipsum apostolum intellegi, sed quod in se alium transfigurauerit, id est hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. ubi quidem iam debent concedere, quod in lege nemo iustificatur, sicut alibi idem apostolus dicit, sed ad cognitionem peccati et ad ipsius legis praeuaricationem ualere legem, ut cognito auctoque peccato per fidem gratia requiratur. non autem timent ista de apostolo intellegi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ca quae sequuntur timent. hic enim: concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum est. ego autem uiuebam aliquando sine lege; adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum. et inuentum est mihi mandat u m, quod erat in uitam, hoc esse i n mortem. peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit! sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. haec omnia, sicut dixi, potest uideri apostolus de sua uita commemorasse praeterita, ut illud, quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos uoluerit intellegi, quod autem adiunxit: adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum, iam se praecepti capacem, sed non efficacem et ideo praeuaricatorem legis ostenderet.
1.15
Nec moueat quod ad Philippenses scripsit, secundum iustitiam, quae in lege est, quod fuerit sine querella. potuit enim esse intus in affectionibus prauis praeuaricator legis et tamen conspicua opera legis inplere uel timore hominum uel ipsius dei, sed poenae formidine, non dilectione et delectatione iustitiae. aliud est enim uoluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic uoluntate inclinari, ut etiam faceret, si hoc posset inpune permitti. nam sic profecto in ipsa intus uoluntate peccat, qui non uoluntate, sed timore non peccat. in quibus interioribus suis talem se fuisse sciens apostolus ante gratiam dei, quae data est per legum Christum dominum nostrum, alibi hoc apertissime confitetur. scribens quippe ad Ephesios: et uos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum sacculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. rursus ad Titum: fuimus enim et 11 o s, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, abominabiles, inuicem odio habentes. talis Saulus fuit, quando secundum iustitiam, quae in lege est, sine querella fuisse se dicit. nam quia non post hanc abominabilem uitam, ut esset sine querella, in lege profecerat moresque mutauerat, euidenter in his quae sequuntur ostendit, quando quidem mutatum se non dicit ab his malis nisi per gratiam saluatoris; adiungens enim hoc ipsum etiam hic sicut ad Ephesios ait: cum autem benignitas et humanitas inluxit saluatoris dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae.
1.16
Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit,\' latet, non apparet, penitus ignoratur\', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi\' uiuere mihi uidebar\'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam\' eminuit et apparuit\'? nec tamen ait\' uixit\', sed\' reuixit\'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in notitia nati hominis reuiueseit, quod in notitia primum facti hominis aliquando iam uixerat.
1.17
Sed quod sequitur non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intellegi. scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum. non ait\' fui\', sed\' sum\'. numquid ergo apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? an secundum corpus hoc dicit? adhuc enim erat in corpore mortis huius nondum facto, quod alibi dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. tune enim extoto se, id est ex utraque parte, qua constat, spiritalis homo erit, quando spiritale etiam corpus erit. neque enim absurdum est, ut sit in illa uita etiam caro spiritalis, si potuit esse in hac uita in his, qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. sic ergo ideo dixit: ego autem carnalis sum, quia nondum spiritale corpus habebat apostolus, sicut posset dicere:\' ego autem mortalis sum\'; quod utique non nisi secundum corpus intellegeretur dixisse, quod nondum fuerat inmortalitateuestitum. item quod adiunxit: uenundatus sub peccato, ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intellegi, quod ait: et nos primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. si enim secundum hoc se dicit uenundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus eius, uel uenundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod adgrauat animam, quid prohibet hic apostolum intellegi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam in ipso possit intellegi, etiamsi in sua persona non sc solum, sed omnes accipi uelit, qui se nouerunt spiritali dilectione cum carnis affectione sine consensione confligere?
1.18
An forte metuimus ea quae sequuntur: quod enim operor, ignoro; non enim quoduolo, hocago, sed quod odi, illud facio, ne forte ex his uerbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum apostolum suspicetur? sed considerandum est quod adiungit: si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona. magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae— hanc enim peccati nomine appellat—; facere ergo se dixit et operari non affectu consentiendi et inplendi, sed ipso motu concupiscendi.\' hinc ergo\', inquit,\' consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non uult\'. deinde dicit: nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. quid est\' nunc autem\' nisi\' iam nunc sub gratia, quae liberauit delectationem uoluntatis a consensione cupiditatis\'? non enim melius intellegitur: non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato. nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et uinci grauiter ingemescat?
1.19
Iam illud quod sequitur nonne unde loquatur apertissime ostendit? scio enim quia non habitatinme, hocest in carne mea, bonum. si enim non exponeret adiungendo: hoc estin carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit: in me. ac per hoc uersat hoc idem repetens et inculans: u e 11 e enimadiacetmihi, perficere autem bonum non. hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo; inperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. non enim quod uolo facio bonum, inquit, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatu 111. id repetiuit inculcans et tamquam tardissimos de somno excitans: inuenio ergo legem, inquit, mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. illa ergo bonum est uolenti facere, adiacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit: iam non ego operor illud.
1.20
Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: c o ndelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et eaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. sed quod dixit\' captiuantem me\', potest mouere, si nulla consensio est. unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputauimus, quod ait: ego au tem carnal is su m, et: u enundatus sub peccato, et hoc tertium: captiuantem in lege peccati, quaeest in membris meis, potest uideri apostolus tum describere, qui sub lege adhuc uiuit, nondum sub gratia. sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut\' captiuantem me\' dixerit\' carne\', non mente,\' motione\', non consensione et ideo\' captiuantem me\', quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. sicut ergo exposuit ipse quid dixerit: scio enim quianon habitat in me, hocestin carne mea, bonum, sic etiam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tamquam dixerit: captiuantem me— hoc est\' carnem meam\'— lege peccati. quae est in membris meis.
1.21
Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.
1.22
Visum autem aliquando etiam mihi fuerat\' hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. ad hoc enim pertinet quod ait et postea: nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non uideo quomodo diceret homo sub lege: condelector legi dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boniqua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae— hoc est enim condelectari— non nisi gratiae deputanda sit.
1.23
Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam\' nolo\', non adprobo\',\' non consentio\',\' non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et: peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? sic ergo dictum est\' ignoro\'\' non facio\', quia nulla consensione id ego ipse committo, quomodo dicturus est dominus impiis: nonouiuos, quem procul dubio latere nihil potest, et sicut dictum est: eum qui non nouerat peccatum, quod est\' uon fecerat\'; neque enim non nouerat quod arguebat.
1.24
His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.
1.25
Proinde iste quod addidit dicere nos\' Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.
1.26
Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.
1.27
Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus— et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur— pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.
1.28
Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non solum peccata., uerum etiam crimina nuncupantur, pacto illo cotidianae orationis, ubi dicimus: dimitte sicut dimittimus, et elemosynarum sinceritate mundantur. neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: dimittite et dimittetur uobis; date et dabituroubis. nullus autem in ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset apostolus:\' si quis sine peccato\', ubi ait: siquis sin e crimine est, aut si dixisset:\' nullum peccatum habentes\', ubi ait: nullum crimen habentes. multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hae uita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, aduersus nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius uitae infirmitate manentibus cotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus cotidie remittantur. haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat spiritus, non prauitatis hereticae uanitas et praesumptio spiritus.
1.29
Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, quod omnium scripturarum auctoritate firmatur. haec si quemadmodum oportet non contra dei gratiam diceretis, non consensum praeuaricatoribus adhiberetis, sed uestrum sensum corrigeretis. hinc autem quantum potuimus et quantum sufficere uisum est superius disputauimus.
1.30
Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.
1.31
Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.
1.32
Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt, quae nonnulli interpretes nostri minus diligenter\' tegmina\' interpretati sunt. quod quidem uerum est; sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. et ideo debuit ambiguitas euitari, ut quemadmodum graecus πεζμβτα posuit, quibus non teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus aut ipsum graecum poneret, quia et ipso iam consuetudo utitur pro latino, uel sicut quidam\' sueeinetoria\' uel sicut alii melius\' campestria\' nominarunt. ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda iuuenes tegebant antiquo more romano, quando nudi exercebantur in campo; unde campestrati appellantur hodicque qui eadem membra cingendo cooperiunt. quamquam si ea, quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum, ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et uescendo peccauerunt. quid sibi ergo uult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? quae ibi nouitas ignota sentitur et se conpellit aduerti? quod apertione significatur oculorum. neque enim eis, uel quando ille nomina pecoribus et uolucribus inponebat uel quando illa pulchrum lignum uidit et bonum, oculi non patebant, sed aperti, hoc est intenti ad intuendum, facti sunt; sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos et uidit puteum, quos clausos utique non habebat. ut ergo nuditatis suae, quam cotidie profecto intuebantur nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa iam ferre nuda non possent, sed statim operire curarent, nonne et ille in motu aperto et illa in occulto contra suae uoluntatis arbitrium inoboedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu uoluntario sicut ceteris dominari debuerunt? quod merito passi sunt, quia et ipsi oboedientes suo domino non fuerunt. erubuerunt ergo ita se creatori suo non exhibuisse seruitium, ut in eis membris, ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.
1.33
Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.
1.34
Sed constituite, Pelagiani, seruata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemo peccasset, qualem uelitis in paradiso uitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. procul dubio enim aut quotienscumque libuisset, totiens. concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum uoluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut cetera membra quaeque ad opera sua sic ad opus proprium etiam genitalia iussis uolentium sine ulla difficultate seruissent. horum quattuor quod uultis eligite. sed puto, quod duo priora respuetis, ubi libidini aut seruitur aut repugnatur. namque illud primum tam praeclara honestas, hoc autem secundum tum magna felicitas non uult. absit enim, ut tantae illius beatitudinis decus aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam seruitutem aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem. absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non oportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem aut illi menti placeret consentiendo satiare aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.
1.35
Duarum uero reliquarum quamlibet elegeritis, non est aduersus uos ulla contentione laborandum. etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam uos ci fecit uestrarum disputationum inpetus inimicos, illud uobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae uos multum delectat, peruenit uoluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum uoluntatis exsurgeret. hanc si placet uobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeueniret nec tardaret nec excederet imperium uoluntatis, uobis uidetur in illa felicitate filios potuisse generari non repugnamus. ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus mortalium etsi cum uerecundia confitetur, quia et castos etiam nolentes eamque temperantia castigantes inquietudine inordinata inportunaque sollicitat et plerumque sese uolentibus subtrahit, nolentibus ingerit. ut nihil aliud inoboedientia sua quam illius priscae inoboedientiae poenam se esse testetur. unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens inpudensque confunditur, absit ut de opere dei, sed de poena primi ueterisque peccati. uerum uos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione nec pro humano pudore, sed pro uestro furore, ne uel ipsa concupiscentia carnis uitiata credatur et ex ea trahi originale peccatum, talem prorsus, qualis nunc est, in paradisum conamini disputando reuocare eamque illic esse potuisse contendere, quam uel] semper sequeretur inhonesta consensio uel aliquando coherceret miseranda dissensio. nos autem non multum curamus quid uos de illa sentire delectet. quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.
1.36
Homines, inquit, dei opus esse defendimus nec ex illius potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed propria uoluntate aut bonum facere aut malum, in bono uero opere a dei gratia semper adiuuari, in malum uero diaboli suggestionibus incitari. ad haec respondemus homines esse opus dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter deum et homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator, nec ex dei potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed deo deserente pro meritis ire in malum et deo adiuuante sine meritis conuerti ad bonum. non enim est homo bonus, si nolit, sed gratia dei etiam ad hoc adiuuatur ut uelit, quoniam non inaniter scriptum est: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari probona uoluntate et: praeparatur uoluntas adomino.
1.37
Vos autem in bono opere sic putatis adiuuari hominem gratia dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus uoluntate nihil eam credatis operari. quod satis ipsa tua uerba declarant. cur enim non dixisti hominem dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a dei gratia semper adiuuari? tamquam sua uoluntate, nulla dei gratia bonum opus a lgressus in ipso iam opere diuinitus adiuuetur, pro meritis uidelicct uoluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palestino ficto corde damnauit,\' gratiam dei secundum merita nostra dari\'. dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus uolebat ac non potius magna mala, quando spirans eaedem pergebat ad uastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? quibus meritis bonae uoluntatis deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina uocatione conuertit? quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: non exoperibus iustitiae quae nosfecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nosfecit? quid illud, quod iam commemoraui dixisse dominum: nemo potest uenire ad m e— quod intellegitur\' credere in me\'-, nisi ei datum fuerit a patre meo? utrum iam uolenti credere pro meritis bonae uoluntatis hoc datur an potius, ut credat, ipsa uoluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit auersus a fide, ut credentes etiam persequatur? ut quid enim nobis dominus praecipit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur? numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum uoluntate gratia dei retribuatur ac non potius ut mala in bonum uoluntatis ipsa mutetur? sicut credimus tunc a sanctis, quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo, ut ad fidem, quam uastabat, uoluntas eius conuerteretur. et illius quidem conuersio desuper facta manifesto etiam miraculo apparuit; quam multi inimici Christi cotidie subito dei occulta gratia trahuntur ad Christum! quod uerbum si non ex euangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset, cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum! non enim ait\' duxerit\', ut illic aliquo modo intellegamus praecedere uoluntatem. quis trahitur, si iam uolebat? et tamen nemo uenit, nisi uelit. trahitur ergo miris modis, ut uelit, ab illo, qui nouit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut uolentes ex nolentibus fiant.
1.38
Hoc uerum esse non coniectura suspicamur humana, sed euidentissima diuinarum scripturarum auctoritate dinoscimus. legitur in Paralipomenon libris: etquidem in Iudafacta est manus( 1 c i, u t daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in uerbo domini. item per Hiezechielem prophetam dominus dicit: dabo eis cor aliud et spiritum nouum dabo eis et euellam coreorum la pideum de carneeorum et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iustificationes meas obseruent et faciant eas. quid est autem, quod Hester illa regina orat et dicit: da sermonem concinnum in os meum et uerba mea clarifica in conspectu leonis et conuerte cor eius in odium inpugnantis nos? ut quid ista in oratione dicit deo, si non operatur deus in cordibus hominum uoluntatem? sed forte hoc mulier insipienter orauit. uideamus ergo, utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus et consecutus non fuerit exaudientis effectus. ecce ingreditur ad regem— ne multa dicamus— et quia non ordine suo ingrediebatur magna necessitate conpulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, uelut taurus in inpetu indignationis suae. et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. et conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. iam sequentia commemorare quid opus est, ubi deum conpleuisse quod illa rogauerat diuina scriptura testatur operando in corde regis quid aliud quam uoluntatem, qua iussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? quam deus iam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate conuertit et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est a uoluntate laedendi ad uoluntatem fauendi, secundum illud apostoli: deus operatur in uobis et uelle. numquid homines dei qui haec scripserunt, immo ipse spiritus dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnauit hominis liberum arbitrium? absit, sed omnipotentis in omnibus et iudicium iustissimum et auxilium misericordissimum commendauit. sufficit enim scire homini, quod non est iniquitas apud deum. iam quomodo ista dispenset faciens alia secundum meritum uasa irae, alia secundum gratiam uasa misericordiae, quis cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati tribuendo nobis quod accepimus. quid enim habemus, quod non accepimus?
1.39
Dicimus, inquit, sanctos ueteris testamenti perfecta hinc iustitia ad aeternam transisse uitam, id est studio uirtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognouimus. quantaelibet fuisse uirtutis antiquos praedicet iustos, non eos saluos fecit nisi fides mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. ipsorum enim uox est: credidi, propter quod locutus s u m. unde ait et apostolus Paulus: habentes autem eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. quid est\' eundem spiritum\', nisi quem iusti quoque illi habuerunt, qui ista dixerunt? dicit etiam apostolus Petrus: quid uultis iugum inponere gentibus, quod neque nos potuimus portare neque patres nostri? sed per gratiam domini Iesu Christi credimus salui fieri quema d 111 o d u in et illi. hoc uos non uultis. inimici huic g- ratiae, ut eadem gratia Iesu Christi salui facti credantur antiqui, sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cuius libris hoc legitur, et ante legem dicitis saluos factos esse natura, deinde per legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante legem scilicet et in lege, sanguis Christi non fuerit necessarius, euacuantes quod dictum est: unus enim i m deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus.
1.40
Gratiam Christi, inquit, omnibus necessariam, et maioribus et paruulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathemamus. nouimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: paruulis uidelicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. datis enim eis extra regnum dei locum salutis et uitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec adtenditis quod scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit. saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. propter quod in ecclesia saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt. nec illud cogitatis, eos uitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: nisi m a nducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. aut si euangelicis uocibus cogimini confiteri nec uitam salutemque posse habere paruulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati, quaerite, cur conpellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium iudicante illo qui neminem damnat inmeritum, et inuenietis, quod non uultis, originale peccatum.
1.41
Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.
1.42
Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam, cum bene illo uti nemo possit nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed deo gratis miserante donatur, paruulos autem ita contendunt esse iam saluos, ut a saluatore audeant negare saluandos. et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere paenitentiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note