Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Duas Epistulas Pelegianorum
AugustinePele 2 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.
2.2
Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens:\' non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum- quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed uitium est—. Pelagianis dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa.
2.3
Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt:\' debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt:\' debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec. mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei\' lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem,\' quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem redimendorum carni redemptoris aequando. propterea quippe natus est Christus non utique in carne peccati, sed in similitudinem carnis peccati, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam ueritatem, Pelagiani uero nullam nullam peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.
2.4
Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.
2.5
Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes\' eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam\'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Caelestio praesente et respondente confectis quaenam tandem epistula uenerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio repperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo uitio peccati originalis hominem nasci? nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. sed cum hoc Caelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare et instrui uelle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, uoluntas emendationis, non falsitas dogmatis adprobata est. propterea libellus eius catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam ueritas exigit, non ca certissima definire, sed detecta ac demonstrata respuere. non enim hercticis, sed catholicis apostolus loquebatur, ubi ait: quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et siquid aliter sapitis, idquoque deus uobis reuelabit. hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, expectabatur uenturis ex Africa litteris, in qua prouincia eius calliditas aliquanto euidentius innotuerat. quae Romam litterae posteaquam uenerunt id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathemare quae in suo libello praua posuerat, ne, si id non fecisset, multi parum intellegentes magis in libello eius illa fidei uenena a sede apostolica crederent adprobata, propter quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum eius praesentia po? ceretur, ut certis ac dilucidis responsio libus uel astutia hominis uel correctio dilucesceret et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negauit examini. rec differendum iam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium peruersorum pertinaciae dementiaeque non posset. sed si— quod absit!— ita tunc fuisset de Caelestio uel Pelagio in{ omana ecclesia iudicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnauerat, adprobanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praeuaricationis nota romanis clericis inurenda. nunc uero cum primitus beatissimi papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis afrorum pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnauerint, successor quoque eius sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de paruulis sentiunt, numquam dixerit, numquam scripserit, insuper etiam Caelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis sedis apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit, profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio seruata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima suasio, non adprobatio exitiosissima prauitatis. et quod ab eodem sacerdote postea Caelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae iam necessario proferendae ratio seueritatis fuit, non praeuaricatio prius cognitae uel noua cognitio ueritatis.
2.6
Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius inmorari, cum extent hinc atque inde gesta et scripta direeta, ubi possint cuncta illa quemadmodum acta sint uel cognosci uel recognosci? interrogationibus enim sancti praecessoris tui et Caelestii responsionibus, quibus se beati papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non uideat quemadmodum sit Caelestius conligatus et uinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in baptismate paruulorum non dimitti originale peccatum? uenerabilis quippe Innocentii episcopi de hae re ista sunt uerba ad Carthaginiense concilium: liberum enim, inquit, arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersus nihil quemadmodum exinde surgere posset inuenit suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia releuasset aduentus, qui per nouae regenerationis purificationem omne praeteritum uitium sui baptis matis lauaero purgauit. quid ista sedis apostolicae sententia clarius atque manifestius? huic se Caelestius consentire professus est, quando, cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset: illa omnia damnas quae iactata sunt de nomine tuo? ipse respondit: damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii. inter cetera autem, quae de nomine eius iactata fuerant, diaconus Caelestio Paulinus obiecerat, quod diceret\' peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et quod infantes nuper nati in eo statu essent, in quo Adam fuit ante peccatum\'. proinde si obiecta Paulini secundum sententiam beati papae Innocentii ueraci corde atque ore damnaret, quid ei remaneret deinceps unde contenderet nullum esse ex praeterita primi hominis tran? gressione in paruulis uitium, quod per nonae regenerationis purificationem sacro baptismate purgaretur? sed illud se respondisse fallaciter nouissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne secundum africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione uerba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.
2.7
Quid illud quod idem papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Cartha£ iniensi scilicet et de Mileuitano, scripta susceperat, nonne apertissime de paruulis loquitur? ha c enim eius uerba sunt: illud uero, quod eos uestra fraternitas asserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis, qui autem haec eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus non nisi baptismate conferendu m. quid ad haec dicit ingratus, cui sedes apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat: quid ad haec dicit? utrum post huius uitae finem paruuli, etiamsi dum uiuunt non baptizentur in Christo, in uita aeterna erunt an non erunt? si dixerit:\' erunt\', quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi uitam non habere paruulos dicit. si dixerit:\' non erunt\', quomodo ergo non accipientes aeternam uitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum?
2.8
Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam orientalibus episcopis mittere? tenetur Caelestius litteris uenerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos uitam paruulos habere non posse. quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent uitam? unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et obpugnatoribus gratiae romani clerici praeuaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innoeentio in priore senserunt? quia utique cum litteris uenerabilis Innocentii de paruulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae romanae praeuaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deuiasset. quod deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione seruata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praeuaricatione sanentur. malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a creatore homo primitus institutus est, neque nunc quod in illa deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo uitio primi hominis trahit.
2.9
Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. neminem nisi dominum deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis uitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis dei gratiam dicimus antecedi. si autem quibusdam omnipotentis dei uoluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem uerborum nouitates euitamus, sed de uerbis contendere non amamus.
2.10
Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. cum enim propterea nobis calumniantur. dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palestino subdolo timore damnauit. obiectum quippe illi est ex uerbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret\' gratiam dei secundum merita nostra dari\'. quod ille detestans uel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde seruauit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. et adhuc non formidant, non saltem uerecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens et dicere non ausus et damnare conpulsus est.
2.11
Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?
2.12
Fatum quippe qui adfirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque uel nascitur, quas constellationes uoeant, non solum actus et euenta, uerum etiam ipsas nostras uoluntates pendere contendunt; dei uero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, uerum etiam omnes angelos supergreditur. deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona uero per indebitam gratiam misericordi uoluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae seueritatis et bonitatis aeternum altumque consilum. neutrum ergo pertinere uidemus ad fatum. hic si respondetis hanc ipsam dei beniuolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc apostolus gratiam uocet dicens: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, nc forte quis extollatur, nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis diuinae gratiae nomine fatum asseri, sed a uobis potius diuinam gratiam fati nomine nuncupari?
2.13
Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est:\' hoc uolo. tibi\', inquit,\' reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum dei uocatur alius, alius non uocatur, uocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est uocatio ipsa principium, non uocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum. et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraucrunt, qui utique secundum rationes humanas, sed uanas pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt, quia et illi, qui plus laborauerunt et quod sic uocati sunt, ut uenirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patre familias habuerunt. ubi autem dicitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat, qui facit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, bonum quidem inmerito et gratis datur, quia cx eadem massa est cui datur, malum ucro merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei uero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.
2.14
Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem,- cum apud deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuis. wt, qui utique nihil habebant, unde alteri alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sine bona, quibus mereretur alii s baptizari, siue mala, quibus alius sine baptismate mori? an aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diuersa condicione morientibus ulla diuersa, sed utrique communia.? i ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diuersitas hoc fecerunt., quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia dei, quae uasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira dei, quae uasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? sed in illo, qui baptizatus est, gratiam dei uos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse conuincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et uos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit uindicatum, uos uideritis, qui non uultis esse originale delictum.
2.15
Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam difficultatem quaestionis, cur alius sic, alius uero sic mortuus est, uelut non soluendo soluit apostolus. qui cum et ips, de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni uel mali, sed ex uocante dictum est: maior seruiet minori, et: Iacob dilexi; Esau autem odio habui, et huius profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret: ergo cuius uult miseretur et quem uult obdurat, sensit continuo quid moueret et sibi uerba contradicentis, quae apostolica auctoritate coherceret, opposuit. ait enim: dicisitaque mihi: quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eiusquisresistit? responditque ista dicenti: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti?* an non habets potestatem figulus luti ex eadem cons parsione facere aliud quidem uas i n honorem aliud in contumeliam? deinde secutus tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus iudicauit, aperuit dicens: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suamadtulitinmultapatientiauasairae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. hoc est gratiae dei non solum adiutorium, uerum etiam documentum, adiutorium scilicet in uasis misericordiae, in uasis autem irae documentum; in eis enim ostendit iram et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas eius, ut bene utatur etiam malis, et in eis notas facit diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quoniam quod ab irae uasis exigit iustitia punientis, hoc uasis misericordiae dimittit gratia liberantis. nec beneficium, quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi deus aliis ex eadem massa pariter reis iusto supplicio condemnatis quid utrisque deberetur ostenderet. quis enim te discernit? ait idem apostolus homini tamquam de semet ipso et de suo proprio bono glorianti. quis enim te discernit? utique ab irae uasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. quis te discernit? et tamquam respondisset:\' discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum\': quid enim habes, inquit, quod ncn accepisti? si autem et accepisti?, quid gloriaris quasi non acceperis? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. ergo ille discernit, qui unde discernaris inpertit, poenam debitam remouendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: fiatlux, et factaestlux; et diuisit, hoc est discreuit, inter lucem et tenebras. non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret inuenit, sed lucem faciendo discreuit, ut iustificatis impiis dicatur: fuistis enim aliquando tenebare, nunc autem lux in domino, ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in domino glorietur. ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso uocante dixit: maior- seruiet minori atque id ipsum commendans postea per prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui. electionem quippe dixit, ubi deus non ab alio factum quod eligat inuenit, sed quod inueniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: reliquiae per electionem gratiae factae sunt. siautem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. propter quod profecto desipitis, quia dicente ueritate: non ex operibus, sed ex uocante dictum est, uos dicitis\' ex futuris operibus quae deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum\', atque ita contradicitis apostolo dicenti: non ex operibus s, quasi non posset dicere:\' non ex operibus, sed futuris operibus\'. sed ait: non ex operibus, ut gratiam commendaret; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. praecedit namque non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera, ne, si praecesserint bona opera, tamquam operibus reddatur gratia ac sic gratia iam non sit gratia.
2.16
Sed ut uobis auferretur omnis uestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuuarentur et ambo in infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis deum, sicut de Iacob et Esau contra apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. quomodo enim praesciuit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praesciuit potius non futura? aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum aut ne fictio decipiat animam eorum, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad uos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a uobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum, si quemadmodum nulla est fortuna uel fatum uel apud deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. huic prorsus infanti linguam uestram uocemque summittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.
2.17
Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, uideamus tamen quid illud sit. sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia, nisi inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. nunc illud est, quod debemus aduertere, utrum inuito et reluctanti homini deus inspiret boni cupiditatem, ut iam non sit reluctans, non sit inuitus, sed consentiens bono et uolens bonum. isti enim uolunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. si tamen hoc saltem uolunt; Pelagius enim\' facilius\' dicit inpleri quod bonum est, si adiuuet gratia. quo additamento, id est addendo\' facilius\', utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamuis difficilius inpleri bonum per liberum arbitrium. sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius heresis praescribamus— permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio— atque ista uerba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius adtendamus.
2.18
Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod\' inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed\' et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non\' facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim sine dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam cx debito gratiae ueniat adiutorium, ac sic gratia dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait:\' sine me difficile potestis aliquid facere\', sed ait: sinc me nihil potestis facere. et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa euangelica sententia, non ait: sine me nihil potestis\' perficere\', sed facere. nam si\' perficere\' dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse dei adiutorium necessarium. uerum audiant et apostolum. dominus enim cum ait: sine me nihil potestis facere, hoc uno ucrbo initium finemque conprehendit; apostolus uero tamquam sententiae dominicae expositor apertius utrumque distinxit dicens: quoniam qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. sed in scripturis sanctis apud eundem apostolum isto unde loquimur amplius inuenimus. loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si uolunt a nobis incipere, a domino perfici, uideant quid respondeant dicenti apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est.\' cogitare\' ait\' aliquid\', utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. cum igitur minus sit cogitare quam cupere— potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitauit—, quomodo ad id quod minus est, id est ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est et ad id quod est amplius, id est ad cupiendum aliquid boni, sine diuino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio? neque enim et hic apostolus ait: non quia idonei sumus cogitare\' quod perfectum est\', tamquam ex nobismet ipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. unde est illud domini: sine me nihil potestis facere.
2.19
Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad. hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes:\' ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes:\' ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.
2.20
Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi adiuuante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, inplet autem illud dominus sine opere nostro. nam quid est praeparare cor et os aperire nisi uoluntatem parare? et tamen in eisdem litteris legitur: praeparatur uoluntas a domino, et: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. ecee deus admonet, ut praeparemus uoluntatem in eo, quod legimus: hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuuat deus, quia praeparatur uoluntas a domino. et\' aperi os\' ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuuando, cui dicitur: labia mea aperies. an numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili uanitate hominem dicant os aperire, labia hominis deum? quamquam deus illos et ab hac absurditate conpescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: ego aperiam os tuum et instruam te quae de beas loqui. in sententia ergo illa, ubi dicitur: aperi os et adinplebo illud, quasi unum eorum uidetur ad hominem pertinere, alterum ad deum, in hac autem, ubi dicitur: ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad deum. quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?
2.21
Quapropter multa deus facit in homine bona, quae non facit homo, nulla uero facit homo, quae non deus facit ut faciat homo. proinde cupiditas boni non homini a domino esset, si bonum non esset; si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque ineommutabiliter bonus est. quid est enim boni cupiditas nisi caritas, de qua Iohannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens: caritas ex deo est? nec initium eius ex nobis et perfectio eius ex deo, sed, si caritas ex deo est, tota nobis ex deo est. aucrtat enim deus hanc amentiam, ut in donis eius nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia eius praeueniet me et ipse est, cui fideliter ucracitcrque cantatur: quoniam prae uenisti eum in benedictionibus dulcedinis. et quid hic aptius intellegitur quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit; quando autem timore poenae, non amore iustitiae fit bonum, nondum bene fit bonum nec fit in corde, quod fieri uidetur in opere, quando mallet homo non facere, si posset inpune. ergo benedictio dulcedinis est gratia dei, qua fit in nobis, ut nos delectet et cupiamus, hoc est amemus, quod praecipit nobis. in qua si nos non praeuenit deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere nec perficere, quia, ut incipiamus, dictum est: misericordia eius praeueniet m e, et ut perficiamus, dictum est: misericordia eius subsequetur tur me.
2.22
Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ca, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri\' gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\'? hoc quippe ita dicunt, uclut homo a se ipso sine adiutorio dei habeat propositum bonum studiumque uirtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuuari dei gratia subsequente. putant enim fortasse ita dixisse apostolum: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum m his, qui secundum propositum uocati sunt, ut propositum hominis uellct intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum sequatur misericordia uocantis dei, ignorantes ideo dictum esse: qui secundum propositum uocati sunt, ut dei, non hominis propositum intellegatur, quo eos, quos praesciui t et praedestinauit conformes imaginis filii u i, elegit ante mundi constitutionem. non enim omnes uocati secundum propositum sunt uocati, quoniam multi uocati, pauci electi. ipsi ergo secundum propositum uocati, qui electi ante constitutionem mundi. de hoc proposito dei dictum est et illud, quod iam commemoraui de geminis Esau et Iacob: ut secundumelectionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei quia maior seruiet minori. hoc propositum dei et illo commemoratur loco; ubi ad Timotheum scribens ait: conlabora euangelio secundum uirtutem dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri Iesu Christi. hoc ergo est propositum dei, unde dicitur: omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. hominis autem propositum bonum adiuuat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. studium quoque hominis, quod dicitur bonum, quamuis, cum esse coeperit, adiuuetur gratia, non tamen incipit sine gratia, sed ab illo inspiratur, de quo dicit apostolus: gratias autem deo, qui dedit idem studium pro uobis in corde Titi. si studium, quisque ut pro aliis habeat, deus dat, ut pro se ipso habeat, quis alius est daturus?
2.23
Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio\' arbitrii mei\', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note