Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.
3.2
\' Legem ueteris testamenti nos\' aiunt\' dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati\'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes dei iustitiam, id est quae ex deo est homini ut sit iustus, et suam uolentes constituere, tamquam per eorum non adiutum diuinitus arbitrium lex possit inplcri, iustitiae dei non sunt subiecti. ideo iustitia legis in eis inpletur, qui non secundum carnem ambulant, id est secundum hominem ignorantem dei iustitiam et suam uolentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur dei spiritu? quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. ergo littera occidit, spiritus autem uiuificat. nec littera malum est, quia occidit, sed malos praeuaricatione conuincit. lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit. sed peccatum, u t appareat peccatu m, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. ecce quod est\' littera occidit\'. aculeus enim mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subueniendo uiuificet gratia.
3.3
Ecce quod dicimus, ecce unde nobis obiciunt, quod sic\' legem\' dicamus\' datam ut grauioris sit causa peccati\', non audientes apostolum dicentem: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio, et: lex praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, et: si dataesset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. hinc est quod uetus testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in seruitutcm generat, quod est Agar. nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sedliberae. non sunt itaque filii liberae, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, uerum etiam praeuaricatores insuper demonstrari, sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et iusta et bona possit inpleri. ecce quod dicimus, intendant et non contendant, inluminentur et non calumnientur.
3.4
Baptisma quoque, inquiunt, non uere homines nouos facere asserunt, id est non plenam dare remissionem peccatorum, sed ex parte filios dei fieri, ex parte autem saeculi filios, id est diaboli, remanere contendunt. mentiuntur, insidiantur, tergiucrsantur; non hoc dicimus. omnes enim homines, qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi, non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres Abraham, Isaac et Iacob et alios huiusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles, qui usque nunc et deinceps adhuc generant. nec tamen possumus contradicere domino dicenti: filii saeculi huius nubunt et tradunt ad nuptias. quidam ergo filii saeculi huius sunt et tamen filii diaboli non sunt; quamuis enim diabolus auctor sit et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. peccant enim et filii dei, quoniam, si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt et ueritas in eis non est, sed ea condicione peccant, qua sunt adhuc filii huius saeculi; quaucro gratia sunt filii dei, non utique peccant, quia omnis qui natus est ex deo non peccat. filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie uocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit, sicut apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non intellegitur nisi Paulus, quia pluribus est epistulis notior et plus omnibus illis laborauit. unde quod ait dominus de spiritu sancto: ipse arguet mundum de peccato, infidelitatem intellegi uoluit. hoc enim cum exponeret ait: de peccato quidem, quia non credi derunt in me, et ubi ait: si non uenis seme te locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non enim peccatum antea non habebant, sed ipsam uoluit intellegi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt pertinentes ad eum, de quo dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli, quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis infirmitate uel ignoratione uel omnino aliqua mala uoluntate committitur; illi autem filii dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est, profecto, quod sequitur:\' cum confitentur peccata sua\'— quod filii diaboli non faciunt uel non secundum fidem quae filiorum dei propria est faciunt—,\' fidelis est et iustus qui dimittat eis peccata et mundet eos ab omni iniquitate\'. ut autem plenius intellegatur quod dicimus, audiatur ipse Iesus, qui filiis dei utique loquebatur dicens: si autem uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibusse! si enim filii dei non essent, non eis diceret: pateruester, qui in caelis est. et tamen eos malos esse dicit et nosse bona dare filiis suis. numquid inde mali, unde filii dei? absit, sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, iam tamen filii dei facti pignore spiritus sancti.
3.5
Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia factorum, dictorum, cogitatorum, siue originalia siue addita siue quae ignoranter siue quae scienter admissa sunt; sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur, consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur, propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum, ibi dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? hic dicens: dimitte nobis debita nostra; propter illud dicens: diligam te, domine, uirtus mea, propter hoc dicens: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum; propter illud dicens: oculim eis emper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos, propter hoc dicens: turbatus est prae ira oculus meus, et innumerabilia, quibus diuinae litterae plenae sunt, quae alternis uocibus uel exultando de dei bonis uel maerendo de nostris malis a filiis dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi huius pro uitae huius infirmitate, quos tamen deus a filiis diaboli non solum lauacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur fidei probitate discernit, quia iustus ex fide uiuit. haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus magnique interest quid uincat in nobis, regeneratione alia consumetur, de qua dominus dicit: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim et cetera. regenerationem quippe hoc loco nullo ambigente nouissimam resurrectionem uocat, quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat dicens?: sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismeti ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis n o s t r i. numquid non per lauacrum sanctum regenerati, adoptati, redempti Į: umus? et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine uenturam nunc patienter expectare debemus, ut tunc filii saeculi huius ex nulla parte iam simus. quisquis igitur baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem; quisquis autem iam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. nam si a me quispiam quaesierit, utrum per baptismum salui facti fuerimus, negare non potero dicente apostolo: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. sed si quaesierit, utrum per idem lauacrum omni prorsus modo iam nos fecerit saluos, respondebo: non ita est. item quippe idem dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit uel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccauit; salus uero eius tanta post erit, ut peccare omnino non possit.
3.6
Quibus ita se habentibus ex his etiam illa quae deinceps nobis obiciunt refelluntur. quis enim catholicus dicit, quod nos dicere iactitant,\' spiritum sanctum adiutorem uirtutis in testamento uetere non fuisse\', nisi cum uetus testamentum sic intellegimus, quemadmodum dixit apostolus: a monte Sina in seruitutem generans? sed quia in eo praefigurabatur nouum, qui hoc intellegebant tunc homines dei secundum distributionem temporum ueteris quidem testamenti dispensatores et gestatores, sed noui demonstrantur heredes. an uero illum ad testamentum nouum negabimus pertinere, qui dicit: cor mundum erea in me, deus, et spiritum rectum innouain uisceribus meis? aut illum qui dicit: posuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et in misitin os meum can ticum nouum, hymnum deo nostro? uel illum ante testamentum uetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit apostolus: fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo inritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit:\' et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno:\' et semini tuo\', quod est Christus. hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a deo quae post quadrigentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandam promissionem. si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus?
3.7
Hic certe si quaeramus, utrum hoc testamentum, quod dicit confirmatum a deo non infirmari a lege quae post quadringentos et triginta annos facta est, utrum nouum an uetus intellegendum sit, quis responderedubitet\' nouum\', sed in propheticis latebris occultatum, donec ueniret tempus quo reuelaretur in Christo? nam si dixerimus\' uetus\', quid erit illud a monte Sina in seruitutem generans? ibi enim facta est lex post quadringentos et triginta annos, qua lege hoc testamentum promissionis Abrahae infirmari non posse confirmat et hoc quod factum est ad Abraham uult potius ad nos pertinere, quos uult esse filios liberae, non ancilla, heredes ex promissione, non lege, cum dicit: si enim ex lege hereditas, iamnon ex promissione; Abrahae autem per pro missionem donauit deus, ut quod facta est lex post quadringentos et triginta annos ad hoc subintrauerit, ut abundaret delictum, cum per peccatum praeuaricationis conuincitur hominis superbia de sua iustitia praesumentis, et ubi abundauit delictum, superabundaret gratia per fidem iam humilis hominis in lege deficientis et ad dei misericordiam fugientis. ideo cum dixisset: s i enimexlegehereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus— tamquam ei diceretur: ut quid ergo postea lex facta cst?—, subiunxit atque ait: quid ergo lex? cui mox interrogationi reddidit: praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est. hoc identidem ita dicit: si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. quod ait in illo testimonio: si cnim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus, hoc in isto ait: si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata estpromissio, satis ostendens ad fidem nostram pertinere— quae noui est utique testamenti—, quod per promissionem donauit deus Abrahae. et quod ait in illo testimonio: quid ergo lex? atque respondit: praeuaricationisgratiapropositaest, hoc in isto similiter subdidit: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec pracuaricatio.
3.8
Siuc igitur Abraham siuc ante illum iusti siue post eum usque ad ipsum Moyscn, per quem datum est testamentum a monte Sina in seruitutem generans, siuc ceteri prophetae post eum et sancti homines dei usque ad Iohannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae secundum Isaac filium liberae non ex lege, sed ex promissione heredes dei, coheredes autem Christi. absit enim, ut Noe iustum et prioris temporis iustos et quicumquc ab illo usque ad Abraham iusti esse potuerunt uel conspicui uel occulti negemus ad supernam Hierusalem, quae mater est nostra, pertinere, quamuis anteriores tempore inueniantur esse quam Sarra, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. quanto euidentius ergo post Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum gentium diceretur, quicumque deo placuerunt filii promissionis habendi sunt! non enim ex Abraham et deinceps iustorum generatio uerior, sed prophetia manifestior repperitur.
3.9
Ad testamentum autem uetus, quod est a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui cum acceperint legem sanctam et iustam et bonam, putant sibi ad uitain litteram posse sufficere et ideo qua fiant factores legis diuinam misericordiam non requirunt, sed ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. ex hoc genere fuit illa multitudo, quae aduersus deum in heremo murmurauit et idolum fecit, et illa, quae iam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. sed haec in ipso quoque ueteri testamento ualde reproba est multitudo. illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi deus pollicetur terrena promissa sectantes et quid pro nouo testamento ea ipsa significent ignorantes eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore dei praecepta seruabant, immo non seruabant, sed sibi seruare uidebantur; neque enim fides in eis per dilectionem operabatur, sed terrena cupiditas metusque carnalis. sic autem praecepta qui facit procul dubio inuitus facit ac per hoc in animo non facit; mauult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit permittatur inpune. ac per hoc in ipsa uoluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit deus. tales erant filii terrenae Hierusalem, de qua dicit apostolus: seruit enim cum filiis suis, pertinens ad testamentum uetus amon te Sinain seruitutem generans, quod est Agar. ex ipso genere fuerunt, qui dominum crucifixerunt et in eadem infidelitate manserunt. inde sunt etiam adhuc eorum filii in ingenti multitudine Iudaeorum quamuis iam nouo testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato et a flumine, ubi baptizatus magisteriumque professus est, usque ad terminos terrae euangelio diffamato. qui ludaei secundum prophetias quas legunt per omnes sunt terras ubique dispersi, ut ex eorum quoque codicibus christianae non desit testimonium ueritati.
3.10
Et uetus igitur testamentum deus condidit, quia deo placuit usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tamquam in praemio constitutis promissa uelare caelestia et populo terrenis bonis inhianti et propterea durum cor habenti quamuis spiritalem, tamen in tabulis lapideis legem dare. exceptis quippe librorum ueterum sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt— quamquam et in eis, quoniam spiritaliter intellegenda sunt, recte lex dicitur spiritalis— cetera certe, quae ad pietatem bonosque mores pertinentia non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta facienda sunt, profecto illam dei legem non solum illi tunc populo, uerum etiam nunc nobis ad instituendam recte uitam necessariam nemo dubitauerit. si enim Christus nobis abstulit illud grauissimum multarum obseruationum iugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum uictimas immolemus, ne sabbato septeno dierum uolumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus et cetera huiusmodi, sed ea spiritaliter intellecta teneamus remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce uigilemus, numquid propterea dicturi sumus non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quis inuenerit reddat ei qui perdidit et alia multa similia, quibus pie recteque uiuere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati obseruatione carnali, quae spiritalem sanctificationem quietemque significat? quis enim dicat non debere obseruare Christianos, ut uni deo religionis obsequio seruiatur, ut idolum non colatur, ut nomen domini non accipiatur in uanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia perpetrentur, nc uxor, nc omnino res ulla concupiscatur aliena? quis est tam iinpius, qui dicat ideo se ista legis non custodire praecepta, quia est ipse Christianus nec sub lege, sed sub gratia constitutus?
3.11
Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem uel cupiditate adipiscendi uel timore amittendi et ideo non uere faciunt, quoniam carnalis cupiditas qua peccatur mutatur potius uel augetur cupiditate alia, non sanatur. hi ad uetus pertinent testamentum, quod in seruitutem generat, quia facit eos carnalis timor et cupiditas seruos, non euangelica fides et spes et caritas liberos. sub gratia uero positi, quos uiuificat spiritus, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum non carnalium, sed spiritalium, non terrenorum, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum praecipue credentes in mediatorem, per quem sibi non dubitant et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. hi pertinent ad testamentum nouum, filii promissionis, regenerati deo patre et libera matre. huius generis fuerunt antiqui omnes iusti et ipse Moyses testamenti minister ueteris, heres noui, quia ex, fide qua nos uiuimus una eademque uixerunt incarnationem passionem resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, usque ad ipsum Iohannem Baptistam tamquam praeteritae dispensationis limitem quendam, qui mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri uel allegorica significatione uel ulla prophetica pranuntiatione uenturum esse significans, sed digito demonstrans ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, tamquam dicens:\' quem multi iusti uidere concupiuerunt, in quem uenturum ab ipsius humani generis initio crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones, de quo scripsit Moyses, de quo lex et prophetae sunt testes, ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi\'. ab hoc Iohanne et deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita uel praesentia, quae ab illis omnibus anterioris temporis iustis credebantur, sperabantur, desiderabantur futura. eadem igitur fides est et in illis, qui nondum nomine, sed re ipsa fuerunt antea Christiani, et in istis, qui non solum sunt, uerum etiam uocantur, et in utrisque eadem gratia per spiritum sanctum. unde dicit apostolus: habentes autem eundem spiritum fidei secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur.
3.12
Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine uetus testamentum lex et prophetae omnes, qui usque ad Iohannem prophetauerunt— quod distinctius uetus instrumentum quam uetus testamentum uoratur-, aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas siue hoc nomen exprimens siue significans. exprimit enim, ubi dicit: usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur. sic enim utique uetus testamentum ad Moysi rettulit ministerium. item dicit: u t seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, idipsum significans testamentum nomine\' litterae\'. item alio loco: qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. et hic per commemorationem noui illud utique uetus intellegi uoluit. multo autem euidentius, quamuis non dixerit aut uctus aut nouum, duo ipsa testamenta distinxit per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera, quod iam superius commemorauimus. quid enim expressius quam ut diceret: dicite mihi sub lege uolentes esse: legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. sed ille quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera, per re promissionem. quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruit utem generans, quod est Agar r- Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis—, quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius? et paulo post: nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. item paulo post: nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberau i t. eligamus igitur utrum antiquos iustos ancillae filios dicamus an liberae. absit autem ut ancillae; ergo si liberae, ad nouum pertinent testamentum in spiritu sancto, quem uiuificantem litterae occidenti opponit apostolus. nam quo pacto ad gratiam noui testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et libris istos eiusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo conuincimus?
3.13
Sed dicet aliquis:\' quomodo uetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et nouum dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?\' qui ex hoc non litigiose, sed studiose mouetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur uetus, ex posteriore autem nouum, reuelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. per Moysen quippe reuelatum est testamentum uetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati, qua conuincerentur superbi suam iustitiam nolentes constituere, quasi diuino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed dei, hoc est quae illis esset ex deo. nam, sicut idem apostolus loquitur, per legem cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et p r ophetas. lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae dei; quod enim in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quiaiustus exfideuiuit. sic ergo cum lex non iustificat inpium de praeuaricatione conuictum, mittit ad iustificantem deum atque ita iustitiae dei perhibet testimonium; prophetae uero testimonium perhibent iustitiae dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa conuinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. reuelatio autem noui testamenti in Christo facta estcum est manifestatus in carne; in quo apparuit iustitia dei, id est quae hominibus ex deo est. sic enim ait: nunc autem sine legeiustitiadei manifestata est. ecce qua causa illud dicitur uetus testamentum, quia priore, hoc autem nouum, quia posteriore tempore reuelatum est. deinde quia testamentum uetus 30 pertinet ad hominem ueterem, a quo necesse est hominem incipere, nouum autem ad hominem nouum, quo debet homo ex uetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia, quia et hoc ad misericordiam dei pertinuit, ne quisquam uel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a domino creatore uniuersitatis putet cuiquam posse conferri. sed si propter illam colatur deus, seruilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum deum, ut in aeterna uita sit deus omnia in omnibus, liberalis est seruitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem uidemus, quod de illa prophetatum est: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis:, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, id est\' magis quam illius Hierusalem, quae legis quodammodo uinculo maritata est et seruit cum filiis suis\'. tempore igitur ueteris testamenti spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant, uerum etiam largitorem dicimus fuisse uirtutis, quod isti negant libero eam potius arbitrio tribuentes contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad dominum ueraci pietate clamare: diligam te, domine, uirtus mea!
3.14
Aiunt etiam,\' quod omnes apostoli uel prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in conparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta iustificatam Sodomam conparatione ludaeorum, sic etiam nos criminosorum conparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse uirtutem\'. absit, ut ista dicamus, sed aut non ualent intellegere aut nolunt aduertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. audiant ergo uel ipsi uel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide uiuit. per quam discretionem fit, ut homo ducens uitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam coniugali, elemosynarum largissimus?, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata uel etiam uenditis omnibus suis crogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis uelut laudabilibus moribus, si non in deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac uita damnandus abscedat. alius autem— habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit nec sola propagationis causa, uerum etiam uoluptatis quamuis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum ueniam concedit aposto Ius, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamuis, ut possit dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, rogatus ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem elemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamuis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua— nempe iste qui moribus illo uidetur inferior propter rectam fidem quae illi est in deum, ex qua uiuit et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ip? o sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte faetorum, de hac uita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. quare nisi propter fidem? quae licet sine operibus neminem saluat— ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur—, tamen per ipsam etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide uiuit, sine ipsa uero etiam quae uidentur bona opera in peccata uertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseuerans uirginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae uirgini hereticae praeferatur nec ita praeferatur, ut ista melior sit in dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. nam et ille, quem uelut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.
3.15
Cum itaque iusti omnes et antiquiores et apostoli ex fide uixerint recta, quae est in Christo Iesu domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae uirtutis in hac uita esse potuerint, quam post hanc uitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur- unde fieri potest, ut in conparatione iniquorum, quos damnaturus est deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet apostolus: quae pars fideli cum infideli?—, sed uidelicet noui heretei Pelagiani religiosi amatores et laudatores uidentur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere inperfectae illos fuisse uirtutis, cum hoc confiteatur uas electionis, qui considerans ubi adhuc esset et quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam: non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim, fratres, ego me ipsum non arbitror ad prehendisse. et paulo post tamen, qui se negauerat esse perfectum: quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus, ut ostenderet secundum istius uitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque nouerit nondum esse perfectum. quid enim excellentius in ueteri populo sacerdotibus sanctis? et tamen eis praecepit deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis. et quid sanctius in nouo populo apostolis? et tamen praecepit eis dominus in oratione dicere: dimitte nobis debitanostra. omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius uitae infirmitate gementium spes una est, quod aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum.
3.16
Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis— etiamsi sola ista esset differentia— in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur,\' carnis necessitate mentitum\', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati uoluisse intellegatur apostolus appellare peccatum, siue quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est uerum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae uniuersa in baptismate diluuntur, uerum etiam his, quae post ex huius uitae infirmitate subrepunt. propter quae cotidie uniuersa in oratione ad deum clamat ecclesia: dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod apostolus secundum legem loquens non dubitauit appellare peccatum. unde est etiam illud eius multo euidentius nec aliquo biuio cuiusquam ambiguitatis incertum: o bsecramus pro Christo reconciliari deo.\' eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. nam quod superius commemoraui: de peccato damnauit peccatum, quia non dictum est\' de peccato suo\', potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc uero, ubi dicitur deus ipsum Christum, qui non nouerat peccatum, fecisse peccatum, non mihi conuenientius uidetur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.
3.17
Quis autem ferat eos obicere nobis,\' quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere\', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, quis negabit, nisi tam sit auersus a uero, ut ob hoc ad eam peruenire non possit? uerum. haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic obseruanda sunt praemio praeceptorum. quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta seruandi gratia dei tribuit. quae si quid etiam in eis praeceptis minus seruatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite, ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio— uidemus enim nunc per speculum in aenigma te, ait apostolus, tunc autem facie ad faciem. nunc co ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum—•; hicpraeceptum est: exultate deo adiutori nostro, et: exultate, iusti, in domino, ibi praemium est exultare perfecto et ineffabili gaudio; postremo in praecepto positum est: beati quiesuriuntetsitiuntiustitiam, in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur. unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? quis igitur ita non solum a diuino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi uigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. et quia modo in eum non uidentes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem, quem cum uiderimus peruenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: saturabor, cum manifestabitur gloria tua.
3.18
Quam uero est non dico inpudens, sed insana superbia nondum esse aequales angelis dei et putare se iam posse habere iustitiam aequalem angelis dei nec intueri tam magnum et sanctum uirum, qui utique ipsam iustitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine reuelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo uoluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui cum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut discederet ab eo, et dixit ei dominus: sufficittibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. quae uirtus, nisi ad quam pertinet non extolli? et quis dubitat hoc ad iustitiam pertinere? huius igitur iustitiae perfectione sunt praediti angeli dei, qui semper uident faciem patris ac per hoc totius trinitatis, quia per filium uident in spiritu sancto. nihil est autem ista reuelatione sublimius; nec tamen angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo reuelationis extollat. hanc perfectionem uirtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis angelis dei, sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam satanae fuerat conprimenda, ne reuelationum magnitudine extolleretur. quamquam itaque ipsum satanam elatio prima deiecerit,. tamen summus ille medicus, qui bene uti nouit etiam malis, de angelo satanae adhibuit contra elationis uitium salubre quamuis molestum medicamentum, sicut fieri consueuit antidotum etiam de serpentibus contra uenena serpentum. quid est ergo: sufficit tibi gratia mea, nisi ne deficiendo succumbas sub colapho angeli satanae? et quid est: uirtus in infirmitate perficitur, nisi quia in isto loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse uirtutis, ut ipsa infirmitate praesente elatio reprimatur? quae utique infirmitas futura inmortalitate sanabitur. quomodo est enim dicenda sanitas plena, ubi etiam de angeli satanae colapho adhuc est necessaria medicina?
3.19
Ex hoc factum est uirtutem, quae nunc est in homine iusto, perfectam hactenus nominari, ut ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius inperfectionis et in ueritate cognitio et in humilitate confessio. tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parua iustitia, quando etiam quid sibi desit intellegit. ideoque apostolus et inperfectum et perfectum se dicit: inperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit ac sitit, perfectum autem, quod et suam inperfectionem confiteri non erubescit et ut perueniat bene procedit, sicut possumus dicere perfectum esse uiatorem, cuius bene promouetur accessio, quamuis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta peruentio. propterea cum dixisset: secundum iustitiam, quae in legecst, qui fuerim sine querella, mox addidit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam quae cx legeest, sed camquae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia infide. ecce apostolus secundum iustitiam, quae ex lege est, sine querella se fuisse non utique mendaciter dicit et tamen haec quae illi lucra fuerunt abicit propter Christum et damna, detrimenta et stercora existimat non solum haec, sed et cetera omnia, quae supra commemorauit, propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Iesu domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. tunc erit enim eminens Christi scientia, quando fuerit ita reuelatus, ut quod creditur uideatur. unde alio loco ita dicit: mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit, uitauestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. hinc et ipse dominus: qui diligit m e, inquit, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo m e ipsum illi. hinc Iohannes euangelista: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. tunc erit eminens Christi scientia; nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie.
3.20
Abicit ergo illa beatus Paulus praeterita iustitiae suae tamquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat et inueniatur in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est. quare suam, si ex lege est? neque enim lex illa dei non est. quis hoc nisi Marcion et Manicheus et aliae similes pestes dixerunt? cum ergo lex illa dei sit, iustitiam suam dicit esse, quae ex lege est; quam iustitiam suam noluit habere, sed proiecit ut stercora. cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstrauimus, eos esse sub lege, qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti? putant enim se arbitrii sui uiribus inplere legem iubentem et ista inplicati superbia ad gratiam non conuertuntur iuuantem. sic eos littera occidit aut aperte etiam sibi reos non faciendo quod praecipit aut putando se facere quod spiritali quae ex deo est non faciunt caritate. ita remanent aut aperte iniqui aut fallaciter iusti, in aperta iniquitate euidenter elisi, in fallaci iustitia insipienter elati. ac per hoc miro quidem modo, sed tamen uero iustitiam legis non inplet iustitia quae in lege est uel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. iustitia quippe legis inpletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. secundum iustitiam uero quae in lege est se fuisse sine querella in carne, non in spiritu dicit apostolus et iustitiam quae ex lege est suam dicit fuisse, non dei. intellegendum est igitur iustitiam legis non inpleri secundum iustitiam, quae in lege est uel ex lege, id est secundum iustitiam hominis, sed secundum iustitiam quae est in spiritu gratiae; ergo secundum iustitiam dei, hoc est quae homini ex deo est. quod planius et breuius ita dici potest: iustitiam legis non inpleri, eunt lex iubet et homo quasi suis uiribus facit, sed cum spiritus adiuuat et hominis non libera, sed dei gratia liberata uoluntas facit. legis itaque iustitia est iubere quod deo placet, uetare quod displicet; in lege autem iustitia est seruire litterae et extra eam nullum dei adiutorium ad recte uiuendum requirere. cum enim dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi; addidit: quae est ex deo. ipsa est ergo iustitia dei, quam superbi ignorantes suam uolunt constituere. non enim propterea iustitia dei dicitur, quoniam deus ea iustus est, sed quia homini ex deo est.
3.21
Secundum hanc autem iustitiam dei, hoc est quae ex deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem. id autem operatur, quomodo perueniat homo ad eum, in quem modo non uidens credit. quem cum uiderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem, tunc perficietur et ipsa dilectio. nimis quippe insipienter dicitur tantum amari deum, antequam uideatur, quantum amabitur, cum uidebitur. porro si in hac uita pio nemine dubitante quanto amplius diligimus deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam ueramque iustitiam, cum fuerit dilectio dei perfecta, tunc perfici? tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, inplebitur, cuius legis secundum apostolum plenitudo dilectio est. ac per hoc cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, deinde subiunxit: a d cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius. haec omnia nondum plena et perfecta in apostolo erant, sed tamquam in uia positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. nam quomodo iam perfecte cognouerat Christum, qui dicit alio loco: nunc scio exparte, tuncautem cognoscam sicut et cognitus sum? et quomodo iam perfecte cognouerat uirtutem resurrectionis eius, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? et quomodo iam perfecte cognouerat communicationem passionum eius nondum pro illo passionem mortis expertus? denique addit et dicit: siquo modo occurram in resurrectionem mortuorum, ac deinde ait: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. quid ergo se confitetur nondum accepisse et in quo nondum esse perfectum nisi in ca iustitia, quae ex deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? hinc enim loquebatur et ista fuit causa, ut haec diceret resistens inimicis gratiae dei, pro qua largienda crucifixus est Christus; ex quorum genere etiam isti sunt.
3.22
Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus— uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus— et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo. huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. sequor autem, inquit, si conprehendam, in quoetadprehensussumaChristoIesu. tale est a dprehendam, in quo et adprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror adprehendisse. unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. ordo uerborum est\' unum autem sequor\'. de quo uno bene intellegitur et dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. porro unum est necessarium. hoc iste uolens adprehendere tamquam in uia constitutus sequi se dixit ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseuerat adprehenderit, tunc cum habiturum iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine rcuelationum extollatur, satanae angelus colaphizat? deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus— tamquam diceret:\' si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius uitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia nondum nos perfectos esse sapiamus\'— et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque uobis deus reuelabit. quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in uia rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur et ad speciem ueniatur? unde consequenter adiunxit: uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus. deinde concludit, ut caueantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: coimitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sicam bulant, sicuthabetis formam nostram. multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis, nuncetiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus et cetera. illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: uidete canes, uidete malos operarios et sequentia. omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui uolentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est littera tantum iubente, non spiritu inplente, iustitiae dei non sunt subiecti. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides. si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ergo euac uatum est scandalum crucis. ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet, non iuuare. gratia uero dei per lesum Christum dominum nostrum in spiritu sancto adiuuat infirmitatem nostram.
3.23
Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim\' mandata fecerunt\', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra.
3.24
Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae\' de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque ad hoc tempus et deinceps usque ad terminum saeculi in domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum uox est: in domino laudabitur anima mea et istorum posteriorum uox est: gratia dei sum quod sum et ad omnes pertinet: ut qui gloriatur, in domino glorietur et confessio communis est omnium: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.
3.25
Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus conectunt calumnias, diuinis documentis produntur atque uincuntur, excogitauerunt Manicheorum destabili nomine inperitos quos potuerint deterrere, ne aduersus eorum peruersissima dogmata aures accommodent ueritati, quia scilicet Manichei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et uero deo esse instituta. non autem accipiunt, quod ueritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne uel angeli uel hominis malum, quia mali naturam semper malam et deo coaeternam nimis a deo exorbitantes credere maluerunt. sanctos quoque patriarchas et prophetas quantis possunt exsecrationibus insectantur. ecce unde se putant heretici noui Manicheorum nomine subiecto uim subterfugere ueritatis, sed non subterfugiunt. insequitur quippe illa et simul Manicheos Pelagianosque subuertit. homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manicheum redarguit laudatque creatorem, in quantum uero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium saluatorem. nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset— quod est contra Pelagium— nec sanari posset omnino, si aeternum atque inmutabile malum esset, quod est contra Manicheum. item quod nuptiis, quas laudamus a domino constitutas, concupiscentiam carnis inputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt, et contra Manicheos, qui eam malae alienae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum non dei disiunctione separandum, sed dei miseratione sanandum. item quod dicimus legem sanctam et iustam et bonam non iustificandis impiis, sed conuincendis superbis praeuaricationis gratia positam, et contra Manicheos est, quia secundum apostolum laudatur, et contra Pelagianos, quia secundum apostolum nemo ex lege iustificatur et ideo uiuificandis eis quos littera occidit, id est quos lex bona praecipiens praeuaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur. item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia dei esse liberandum, contra Pelagianos est, quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manicheos est. item quod sanctos patriarchas et prophetas debitis in deo laudibus honoramus, aduersum est Manicheis. quod uero et ipsis quamuis iustis et deo placentibus propitiationem domini fuisse dicimus necessariam, aduersum est Pelagianis. utrosque igitur catholica fides sicut et ceteros hereticos aduersarios inuenit, utrosque diuinorum testimoniorum auctoritate et luce ueritatis conuincit.
3.26
Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani de origine animae non necessariam quaestionem ad hoc, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando moliantur latendi locum. aiunt enim\' nos animarum traducem cum peccati traduce contueri.\' quod ubi et quando in eorum, qui defendunt aduersus? istos catholicam fidem, uel sermonibus audierint uel litteris legerint nescio, quia etsi inuenio a catholicis de hac re aliquid scriptum, nondum contra istos fuerat ueritatis suscepta defensio neque id agebatur, ut eis responderetur. sed hoc dico tam manifestum esse secundum scripturas sanctas originale peccatum atque hoc dimitti lauacro regenerationis in paruulis tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cuiuslibet inquisitione uel adfirmatione disseritur, si contra hoc sit, uerum esse non possit. quapropter quisquis uel de anima uel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod uerissimum, fundatissimum, notissimum est destruat, siue sit ille filius siue inimicus ecclesiae, aut corrigendus est aut cauendus. sed hic sit huius uoluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium.