Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Duas Epistulas Pelegianorum
AugustinePele 4 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Post haec quae tractauimus quibusque respondimus eadem repetunt quorum redarguimus epistulam, sed diuerso modo. nam prius ea proposuerunt nobis obicientes, quae uelut perperam sentiamus, postea uero quid ipsi sentiant exponentes eadem a contrario reddiderunt addentes duo quaedam quae non dixerant, id est\' baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium\' et\' per Adam mortem ad nos transisse, non crimina\'. quae suo loco et ipsa tractanda sunt. proinde quia superiore libro, quem modo explicauimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus. in quibus eorum dogmata inimica gratiae dei et catholicae fidei delitiscant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, commodius esse arbitror onniia quae defendunt, quorum contraria nobis obiciunt, generatim distinguere et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et breuior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.
4.2
Laudem creaturae, quod ad genus humanum adtinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur,\' quod nascentium conditor deus sit filiique hominum opus sint dei et peccatum omne non de natura, sed de uoluntate descendat\'. huic laudi creaturae adplicant,\' quod omnibus aetatibus dicunt esse baptismum necessarium, ut scilicet illa creatura in dei filios adoptetur, non quod aliquid\' ex parentibus trahat, quod sit lauacro regenerationis expiandum\'. huic laudi adiungunt et\' quod dominum Chri? tum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum adtinet ad eius infantiam, quia eius carnem ab omni peccati contagione purissimam non excellentia propria et gratia singulari, sed eommunione naturae\' quae omnibus inest infantibus adseuerant. eo pertinet etiam, quod\' de animae origine\' inserunt quaestionem\' sic animae Christi coaequare molientes omnes animas paruulorum, quas uolunt esse similiter nulla peccati macula aspersas\'. propter hoc etiam dicunt\' ex Adam nihil mali transisse per ceteros nisi mortem\'. quae non semper est malum, inquiunt, cum et martyribus sit causa praemiorum et uel bonam uel malam mortem dici faciat non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diuersitas, quae de humana libertate contingit. haec scribunt in hac epistula de laude creaturae. Nuptias uero secundum scripturas laudant,\' quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terra m\', quamuis. hoc non in eo loco euangelii, sed tamen in lege sit scriptum. addunt etiam: quod ergo deus coniunxit, homo non separet\', quae uerba euangelica agnoscimus. In laude legis dicunt\' ueterem legem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus? sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuisse conferre perpetuam\'. In laude liberi arbitrii dicunt\' liberum arbitrium non perisse, cum loquatur dominus per prophetam: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet, ac per hoc et gratiam uniuscuiusque bonum propositum adiuuare, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum\'. Laude sanctorum sese contegunt dicentes\' baptisma perfecte homines innouare, si quidem apostolus testis sit, qui per lauacrum aquae ecclesiam de gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur; sanctum quoque spiritum mentes bonas in antiquis adiuuisse temporibus dicente propheta ad deum: spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos tam noui quam ueteris testamenti, quibus deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; ceterum neminem posse quae hic contempserit illic mandata perficere, quia dixerit apostolus: oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sine bonum siue malum\'. In his omnibus quicquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum, quicquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adiuuet nisi meritum ac sic gratia iam non sit gratia quicquid de laude sanctorum, ad hoc, ut uita mortalis in sanctis uideatur non habere peccatum nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari deum.
4.3
Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripertita diuisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinquepertitae latebras insidiasque deuitet atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manicheum, nc se inclinet in Pelagium rursusque se ita seinngat a Pelagianis, ne coniungat Manicheis, aut si in alterutris iam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros inruat. uidentur quippe inter se esse contrarii, quoniam quinque illa Manichei uituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. quapropter utrosque damnat atque deuitat quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat creatorem— quod non uult Manicheus—, ut tamen propter uitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et paruulis necessarium saluatorem— quod non uult Pelagius—; sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manicheis similis unde nascimur culpet neque Pelagi. anis similis unde confundimur laudet; sic legem per Moysen sanctam et iustam et bonam a deo sancto et iusto et bono datam esse defendit— quod contra apostolum negat Manicheus—, ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere et iustitiam iubere, non tamen dare— quod rursus contra apostolum negat Pelagius-; sic asserit liberum arbitrium, ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum— quod euertit heresim Manicheam—, nec ideo tamen posse captiuam uoluntatem nisi dei gratia respirare in salubrem libertatem— quod euertit heresim Pelagianam—; sic laudat in deo sanctos homines dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, uerum etiam superiorum temporum- quos audent blasphemare Manichei—, ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus quam Pelagianis mentientibus. sanctorum enim uox est: sidixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.
4.4
1[ is ita se habentibus quid prodest nouellis hereticis, inimicis crucis Christi et diuinae obpugnatoribus gratiae, quod a Manicheorum errore sani uidentur et alia sua pestilentia moriuntur? quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt\' deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, eiusque opus esse filios hominum\', quos Manichei dicunt opus esse principis tenebrarum, cum inter utrosque uel apud utrosque dei creatura quae est in infantibus pereat? utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi, quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tamquam haec omnino in homine uel ex homine non susceperit, destruunt, isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per sacramentum carnis huius et sanguinis liberentur. iacet inter illos in paruulis humana creatura institutione bona, propagatione uitiata, bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem, Manicheos habens bonorum suorum uituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. et quamuis per infantiam loqui non ualeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam uanitatem utrorumque conpellat et illis dicens:\' ab co qui bona creat credite me creari\' et istis dicens:\' ab eo qui me creauit sinite me sanari\'. Manicheus dicit:\' nihil est huius infantis nisi anima bona liberanda, cetera non ad deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda, Pelagianus dicit:\' immo huius infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus saluum\'. ambo mentiuntur, sed iam mitior est carnis solius accusator, quia in uniuersum conuincitur saeuire laudator. sed nec Manicheus humanae animae subuenit blasphemando auctorem totius hominis deum nec Pelagianus humanae infantiae diuinam medicinam subuenire permittit negando originale peccatum. deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem infanti subuenit ad salutem, Manicheis dicens:\' audite apostolum clamantem: nescitis quia corpus uestrum templum est in uobis spiritussancti? et deum bonum creatorem credite et corporum, quia non potest esse templum spiritus sancti opus principis tenebrarum\', Pelagianis dicens:\' in iniquitatibus conceptus est et in peccatis eum mater eius in utero aluit, quem conspicitis paruulum. quid eum tamquam ab omni noxa liberum defendendo non permittitis per indulgentiam liberari? nemo mundus sorde nec infans cuius est diei unius uita super terram. sinite miserum remissionem accipere peccatorum per eum qui solus nec paruus nec magnus potuit habere peccatum\'.
4.5
Quid eis igitur prodest, quod dicunt\' omne peccatum non de natura, sed de uoluntate descendere\' et Manicheis malam naturam dicentibus causam esse peccati huius sententiae ueritate resistere, quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio de primi hominis uoluntate descendat, faciunt reos paruulos de corpore exire? quid eis prodest\' baptismum omnibus aetatibus necessarium confiteri\', quod Manichei dicunt omni aetati superfluum, cum isti dicant esse in paruulis falsum, quantum ad remissionem adtinet peccatorum? quid eis prodest quod\' carnem Christi\', quam Manichei nullam uel simulatam fuisse contendunt, aduersus eos isti non solum\' ueram, sed et ipsam et animam nulla peccati macula respersam fuisse\' defendunt, cum sic eius infantiae ceteri ah eis coaequentur infantes non inpari puritate, ut et illa non uideatur seruare istorum comparatione propriam sanctitatem et isti ex illa nullam consequantur salutem?
4.6
In eo sane quod dicunt\' per Adam mortem ad nos transisse, non crimina\' non habent aduersarios Manicheos, quia nec ipsi astruunt originale peccatum ex homine primo prius puro et recto corpore ac spiritu et postea per arbitrium liberum deprauato deinceps in omnes cum morte transisse et transire peccatum, sed carnem dicunt ab initio malum corpus de malo corpore et a malo spiritu et cum malo spiritu creatam, animam uero bonam, partem scilicet dei, pro meritis inquinationis suae per cibos et potum, in quibus. antea conligata est, uenire in hominem atque ita per concubitum etiam carnis uinculo conligari. ac per hoc Manichei consentiunt Pelagianis non crimen primi hominis transisse in genus humanum neque per carnem, quam numquam fuisse dicunt bonam, neque per animam, quam perhibent cum meritis inquinamentorum suorum, quibus polluta est ante carnem, uenire in hominis carnem. sed Pelagiani quomodo dicunt\' solam mortem ad nos transisse per Adam?\' si enim propterea morimur, quia ille mortuus est— ille autem mortuus est, quia peccauit-, poenam dicunt transire sine culpa et innocentes paruulos iniusto supplicio puniri trahendo mortem sine meritis mortis. quod de uno solo mediatore dei et hominum homine Christo lesu catholica fides nouit, qui pro nobis mortem, hoc est peccati poenam, sine peccato subire dignatus est. sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum dei filii fieremus, ita solus pro nobis suscepit sine malis meritis poenam, ut nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam, quia, sieut nobis non debebatur aliquid boni ita nec illi aliquid mali. commendans ergo dilectionem suam in eos quibus erat daturus indebitam uitam pati pro eis uoluit indebitam mortem. hanc singularem mediatoris praerogatiuam Pelagiani euacuare conantur, ut hoc iam non sit in domino singulare, si Adam ita propter culpam mortem passus est debitam, ut paruuli ex illo nullam trahentes culpam mortem patiantur indebitam. quamuis enim bonis conferatur per mortem plurimum boni, unde nonnulli congruenter etiam de bono mortis disputauerunt, tamen et hinc quae praedicanda est nisi misericordia dei, quod in bonos usus conuertitur poena peccati?
4.7
Sed haec ideo dicunt isti, dum uolunt ex uerbis apostoli in suum sensum homines detorquere. ubi enim ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, ibi uohmt intellegi non peccatum pertransisse, sed mortem. quid est ergo quod sequitur: in quo omnes peccauerunt? aut enim in illo uno homine peccasse omnes dicit apostolus, de quo dixerat: per unum hominem peceatum in trauit in mundum, aut in illo peccato aut certe in morte. non enim mouere debet, quia non dixit\' in qua\', sed i n quo omnes peccauerunt; mors quippe in graeca lingua generis masculini est. quodlibet ergo eligant. aut enim\' in illo homine peccauerunt omnes\' ideo dictum est, quoniam quando ille peccauit, in illo erant onmes; aut in illo peccato peccauerunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes; aut restat, ut dicant, quod in illa morte peccaucrumt omnes. sed hoc quemadmodum possit intellegi non plane uideo. in peccato enim moriuntur homim\' s, non in morte peccant; nam peccato praecedente mors sequitur, non morte praecedente peccatum. aculeus quippe mortis est peccatu m, id est aculeus, cuius punctione fit mors, non aculeus, quo pungit mors, sicut uenenum, si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors, non quod morte sit poculum factum aut a morte sit datum. quodsi propterea non potest illis uerbis apostoli peccatum intellegi, in quo omnes peccauerunt, quia in graeco, unde translata est epistula, peccatum feminino genere positum est, restat, ut in illo primo homine peccasse omnes intellegantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccauit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non soluitur. nam sic et sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est: i n. quo omnes peccauerunt; ait enim: in quo, id est Adam omnes peccauerunt. deinde addidit: manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit nati sunt sub peccato. haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intellegendum esset\' in quo omnes peccauerunt".
4.8
Propter quid autem idem apostolus dicit nos per Christum reconciliari deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? et hoc quid est nisi peccatum? unde et propheta dicit: peccata uestra separant inter uos et deum. propter hanc igitur separationem mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur filii. hinc utique apostolus loquebatur, hinc factum est, ut interponeret quod ait per unum hominem intrasse peccatum. haec enim sunt superiora uerba eius: commendat autem, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius, non solum autem, sed et gloriantes in deo per dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus deinde subiungit: propterhoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peceatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes p e peccauerunt. quid tergiuersantur Pelagiani? si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo inimici fuimus, ut reconciliari opus haberemus. haec reconciliatio est in lauacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec paruuli possunt habere uitam in semet ipsis. sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad uitam propter iustitiam, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, si in Christo omnes uiuificabuntur et: sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ita et per unius iustificationem in omnes homines ad ius tificationem uitae quis aduersus haec apostolica uerba tanta duritia nefandae inpietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per Adam transisse contendat, nisi obpugnatores gratiae dei, inimici crucis Christi, quorum finis est interitus, si in hac obstinatione durauerint? uerum haec dixisse sufficiat propter eorum illam uersutiam serpentinam, qua uolunt mentes corrumpere simplices et auertere a catholicae fidei castitate ueluti laude creaturae.
4.9
Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod aduersus Manicheos, qui nuptias non deo uero et bono adsignant, sed principi tenebrarum, isti uerbis uerae pietatis obsistunt dicentes\' quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit e o s. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terram. quod ergo deusconiunxit, homo non separet\'? quid eis hoc prodest per ucrum seducere ad falsum? hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes ac sic non eis opus sit deo reconciliari per Christum non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato uenit in mundum, sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intrauit in mundum. quod catholice creditur pro saluanda natura hominum salua laude nuptiarum, quia nuptiarum laus est iusta copulatio sexuum, non iniqua defensio uitiorum. ac per hoc cum isti laudando nuptias a Manicheis homines ad se ipsos uolunt traducere, mutare illis morbum cupiunt, non sanare.
4.10
Rursus in laude legis quid cis prodest, quod contra Manicheos ucrum dicunt, quando ex hoc ad illud uolunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? dicunt enim: legem etiam ueterem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam fatemur, quae custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuit conferre perpetuam. quibus uerbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. neque enim lex illa quamuis sancta et iusta et bona omnibus illis hominibus dei, sed fides, quae in Christo est, uitam potuit conferre perpetuam. haec enim fides per dilectionem operatur, non secundum litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui uiuificat; ad quam dei gratiam lex de praeuaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit, ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. istis namque uerbis eorum, quibus dicunt\' legem prophetis et patriarchis omnibusque sanctis mandata eius seruantibus uitam potuisse conferre perpetuam\', respondet apostolus: si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. si ex lege hereditas, iam non ex promissione. sihi qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. quiaauteminlegenemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide uiuit; lex autem non est exfide, sedqui fecerit ea uiuet in illis. quod ex lege testimonium commemoratum ab apostolo aut propter uitam temporalem intellegitur, propter cuius amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide, quia transgressores legis eadem lege a populo iubebantur occidi, aut, si altius intellegendum est propter uitam aeternam scriptum esse: qui fecerit e a, uiuet in illis, ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat de gratia dei potius ex fide quaereret adiutorium, cuius misericordia etiam fides ipsa donatur. ita quippe habetur fides, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum uirtutis et caritatis et continentiae— unde dicit idem ipse doctor gentium: non enim accepimus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae—, profecto accipitur etiam spiritus fidei, de quo dicit: habentes autem eundem spiritum fidei. uerum ergo dicit lex: quifeceritea, uiuet in cis. sed ut faciat ea et uiuat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.
4.11
Nusquam autem isti inimici gratiae ad eandem gratiam uehementius obpugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. legem quippe diuersis locutionum modis et uarietate uerborum in omnibus disputationibus suis uolunt intellegi gratiam, ut scilicet a domino deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt nouerimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eundem apostolum apertissime dicentem: scientia inflat, caritas uero aedificat. quae sententia similis est ei, qua dictum est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit et quale est caritas aedificat, tale est spiritus uiuificat, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quidatus est nobis. cognitio itaque legis? facit superbum praeuaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. non ergo legem euacuamus per fidem, sed legem statuimus, quae terrendo ducit ad fidem. ideo quippe lex iram operatur, ut territo atque conuerso ad iustitiam legis inplendam dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum dominum nostrum, qui e? t dei sapientia, de quascriptum est: lege met misericor diam in lingua portat, legem, qua terreat, misericordiam, qua subueniat, legem per seruum, misericordiam per se ipsum, legem tamquam in baculo, quem mi!\' it Heliseus ad filium uiduae suscitandum et non resurrexit� si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia—, misericordiam uero tamquam in ipso Heliseo, qui figuram Christi gerens mortuo uiuificando magni sacramenti uelut noui testamenti significatione coniunctus est.
4.12
Item quod aduersus Manicheos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testimonium: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos consumet, quid eis hoc prodest? quando quidem non tam contra Manicheos defendunt quam contra catholicos extollunt liberum arbitrium. sic enim nolunt intellegi quod dictum est: s i uolueritis et audieritis me, tamquam in ipsa praecedente uoluntate sit consequentis meritum gratiae ac sic gratia iam non sit gratia, quae non est gratuita, cum redditur debita. si autem sic intellegerent quod dictum est: si uolueritis, ut etiam ipsam bonam uoluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est: praeparatur uoluntasad domino, tamquam catholici uterentur hoc testimonio et non solum heresim ueterem Manicheorum uincerent, sed nouam Pelagianorum non conderent.
4.13
Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii\' gratiam\' dicunt\' adiuuare uniuscuiusque bonum propositum'? hoc sine scrupulo acciperetur catholicE dictum, si non in bono proposito meritum ponerent, cui merito iam merces secundum debitum, non secundum gratiam redderetur, sed intellegerent et confiterentur etiam ipsum bonum propositum, quod consequens adiuuat gratia, non esse potuisse in homine, si non praecederet gratia. quomodo enim est hominis bonum propositum sine miserante prius domino, cum ipsa sit bona uoluntas, quae praeparatur a domino? quod autem cum dixissent\' gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum\', mox addiderunt\' non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\', posset bene intellegi, si non ab istis, quorum sensus notus est, diceretur. reluctanti enim prius auditus diuinae uocationis ipsa dei gratia procuratur ac deinde in illo iam non reluctante studium uirtutis accenditur. uerum tamen in omnibus quae quisque agit secundum deum, misericordia eius praeuenit eum, quod isti nolunt, quia non esse catholici, sed Pelagiani uolunt. multum enim delectat impietatem superbam, ut etiam id quod cogitur confiteri a domino datum non sibi donatum uideatur esse, sed redditum, ut scilicet filii perditionis, non promissionis ipsi credantur se bonos fecisse et deus iam bonis a se ipsis effectis pro isto eorum opere debitum praemium reddidisse.
4.14
Ita namque illis tumor ipse aures? cordis obstruxit, ut non audiant: quid enim habes quod non accepisti? non audiant: sine me nihil potestis facere, non audiant: caritas ex deo est, non audiant: deus partitus est mensuram fidei, non audiant: spiritus ubi uult spirat et: qui spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, non audiant: nemo potest uenire ad me, nisi fueritei datum apatremeo, non audiant quod Hesdras scribit: benedictus est dominus patrum nostrorum, qui haec deditin cor regis, clarificare domum suam, quae est in Hierusalem, non audiant quod per Hieremiam dominus dicit: et timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant, et uisitabo eos, ut bonos eos facia m, maximeque illud per Ezechiel prophetam, ubi prorsus deus ostendit nullis se hominum bonis meritis prouocari, ut eos bonos faciat, id est oboedientes mandatis suis, sed potius haec eis se retribuere bona pro malis propter se ipsum hoc faciendo, non propter illos. ait enim: haec dicit dominus: ego facio non propter uos, domus Israhel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc. et sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est ingentibus et profanastisin medio eorum, et scient gentes quia ego sum dominus, dicit Adonai dominus, cum sanctificatus fuero in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et aspergam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris, et mundabo uos et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uobis; et auferetur cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia meaobseruetisetfaciatis. et post aliquanta per eundem ipsum prophetam: non propter ubs, inquit, ego facio, dicit dominus deus, notum erit uobis. confundimini et erubescite de uiis uestris, domus Israhel. haec dicit dominus deus: in die quo mundabo uos ex omnibus iniquitatibus uestris, et constituam ciuitates et aedificabuntur deserta et terra exterminata operabitur, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis, et dicent: terra illa exterminata facta est sicut hortus uoluptatis, et ciuitates desertae et exterminatae et effossae munitae sed erunt, et scientgentes quaecumquerelictae fuerint in circuitu ucstro, quia ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego locutus sum et feci. haec dicit dominus: adhuc hoc inquirar domui Israhel ut faciam eis, multiplicabo eos sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem in diebus festis eius; sic erunt ciuitates illae desolatae plenae ouium hominum, et scient quia ego dominus.
4.15
Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari et dedignetur, quando gloriatur, in domino gloriari? quid ei remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente hominis merito ab homine exorto deus subsequenter faciat quo dignus est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur: ego facio, sed propter nomen meum sanctum, non propter uos egofacio, dicit dominus deus? nihil siceuertit Pelagianos dicentes\' gratiam dei secundum merita nostra dari\'— quod quidem ipse Pelagius etsi non se corrigendo, tamen orientales iudices timendo damnauit—, nihil sic euertit hanc praesumptionem dicentium:\' nos facimus, ut mereamur cum quibus faciat dominus\'. respondet uobis non Pelagius, sed ipse dominus: ego facio et non propter uos, sed propter nomen meum sanctum. quid enim potestis facere boni de corde non bono? ut autem habeatis cor bonum: dabo, inquit, uobis cor nouum et spiritum nouum dabo uobis. numquid potestis dicere: prius ambulauimus in iustificationibus eius et iudicium eius obseruauimus et fecimus ut digni essemus, quibus gratiam suam daret? quid enim boni faceretis homines mali et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? ut autem sint homines boni, quis facit nisi ille qui dixit: et uisitabo eos, ut eos bonos faciam. et qui dixit: et spiritum meum dabo i n nobis et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis et indicia mea obseruetis et faciatis? itane nondum euigilatis? nondum auditis: faciam ut ambuletis, faciam ut obseruetis, postremo: faciam ut faciatis? quid adhuc uos inflatis? nos quidem ambulamus, uerum est, nos obseruamus, nos facimus; sed ille facit, ut ambulemus, ut obscruemus, ut faciamus. haec est gratia dei bonos faciens nos, haec est misericordia eius praeueniens nos. quid merentur deserta et exterminata et effossa? quae tamen aedificabuntur et operabuntur et munientur. numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis, effossionis suae? absit. ista enim merita mala sunt, haec munera bona. redduntur itaque malis bona; gratuita ergo, non debita et ideo gratia. e g o, inquit dominus, ego dominus. nonne te ista uox conprimit, o humana superbia, quae dicis:\' ego facio, ut merear a domino aedificari atque plantari\'? nonne audis non propter uos ego facio; ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego dominus locutus sum et feci, non tamen propteruos, sed propter nomen meum sane tum? quis multiplicat sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem? quis facit, ut ciuitates illae desolatae plenae sint ouium hominum, nisi ille qui sequitur et dicit: et scient quia ego dominus? sed quibus ouibus hominibus inplet, sicuti est pollicitus, ciuitates, utrum quas inuenit an quas facit? psalmum interrogemus. ecce respondet, audiamus: uenite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante dominum qui fecitnos, quia ipse est deus noster et nos populus pascuae eius et oues manus eius. ipse igitur facit oues, quibus desolatas inpleat ciuitates. quid mirum? quando quidem illi unicae oui dicitur, hoc est ecclesiae, cuius membra sunt omnes oues homines: quoniam ego sum dominus qui facio te. quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam iustitiam liberum non erit, nisi ouis fueris? qui facit igitur oues homines, ipse ad oboedientiam pietatis humanas liberat uoluntates.
4.16
Sed quare istos homines oues facit et istos non facit, apud quem non est acceptio personarum? ipsa est quaestio, quam beatus apostolus curiosius quam capacius proponentibus ait: o homo t u quis es qui respondeas deo? num quid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti? ipsa est quaestio, quae ad illam pertinet altitudinem, quam perspicere uolens idem apostolus quodam modo expauit et exclamauit: o altitudu diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. non itaque istam scrutari audeant inscrutabilem quaestionem, qui meritum ante gratiam et ideo iam contra gratiam defendentes priores uolunt dare deo, ut retribuatur eis— priores utique dare quodlibet ex libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro praemio—, et sapienter intellegant uel fideliter credant etiam quod se putant priores dedisse, ab illo, ex quo sunt omnia, per quem sunt omnia, in quo sunt omnia, percepisse. cur autem iste accipiat, ille non accipiat, cum ambo non mereantur accipere et quisquis eorum acceperit, indebite accipiat, uires suas metiantur. et fortiora se non scrutentur. sufficiat eis scire quod non sit iniquitas apud deum. cum enim nulla merita inuenisset apostolus, quibus Iacob geminum apud deum praecederet fratrem: quid ergo dicemus? inquit, num quid est apud deum iniquitas? absit. M o ysi enim dicit: miserebor cui misertusero et misericordiam praestabo cui misericors fuero. igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. grata sit ergo nobis eius gratuita miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio. quae tamen hactenus soluitur, quatenus eam soluit idem apostolus dicens: sia utem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasairae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae o r d i a e, quac praeparauit in gloriam. ira quippe non redditur nisi debita, ne sit iniquitas apud deum; misericordia uero etiam cum praebetur indebita, non est iniquitas apud deum. et hinc intellegunt uasa misericordiae, quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae uasis, cum quibus eis est perditionis causa et massa communis, ira debita et iusta rependitur. et iam haec satis sint aduersus eos, qui per arbitrii libertatem destruere uolunt gratiae largitatem.
4.17
Quod uero laude sanctorum nolunt nos affectu illius publicani esurire et sitire iustitiam, sed uanitate illius pharisaei tamquam saturatos plenosque ructare, quid eis prodest quod aduersus Manicheos, qui baptisma destruunt, isti dicunt\' baptismo perfecte homines innouari\' atque ad hoc apostoli adhibent testimonium, qui per lauacrum aquae ecclesiam Ae gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur, cum superbo sensu atque peruerso contra orationes ipsius ecclesiae suas exerant disputationes? hoc enim propterea dicunt, ut credatur ecclesia post sanctum baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum, cum aduersus cos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad deum: dimitte nobis debita nostra. quid quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inueniunt? si enim dixerint se non habere peccatum, respondet eis Iohannes, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem confitentur peccata sua, cum se uelint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cuius membra non mendaciter confitentur se habere peccata? quapropter et in baptismate dimittuntur cuncta peccata et per ipsum lauacrum aquae in uerbo exhibetur Christo ecclesia sine macula et ruga, quia, nisi esset baptizata, infructuose diceret: dimitte nobis debita nostra, donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.
4.18
\' Et spiritum sanctum\' fatendum est\' etiam antiquis temporibus\' non solum\' mentes bonas adiuuisse\', quod et isti nolunt, uerum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt.\' omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos et euangelicos et antiquos, quibus deus testimonium perhibet, non in conparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse non dubium est. quod aduersum est Manicheis, qui patriarchas prophetasque blasphemant; sed quod aduersum est et Pelagianis interrogati omnes de se ipsis, cum in hoc corpore degerent, una uoce concordissima responderent: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.\' in futuro autem tempore\' negandum non est\' mercedem esse tam bonorum operum quam malorum et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere\', sed plenae iustitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, elemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus inpletum fuerit mandatorum fiat inpunitum per indulgentiam peccatorum.
4.19
Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis laudibus, id est\' laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi a Manicheorum tendiculis fingere se homines uelle eruere, ut possint eos suis retibus implicare, id est ut negent originale peccatum et paruulis inuideant Christi medici auxilium et ut dicant gratiam dei secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia et ut dicant sanctos in hac uita non habuisse peccatum ac sic euacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. ad haec tria mala homines incautos et ineruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. de quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae uanitati.
4.20
Sed quoniam dicunt\' inimicos suos dicta nostra in ueritatis odium suscepisse et toto penitus occidente non minus stultum quam impium dogma esse susceptum et simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus ad hoc confirmandum subscriptionem queruntur extortam\', cum potius eorum profanas uocum nouitates ecclesia Christi et occidentalis et orientalis horruerit, ad curam nostram existimo pertinere non solum scripturas sanctas canonicas aduersus eos testes adhibere, quod iam satis fecimus, uerum etiam de sanctorum litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria tractauerunt, aliqua documenta proferre, non quo canonicis libris a nobis ullius disputatoris aequetur auctoritas, tamquam omnino non sit quod melius seu uerius ab aliquo catholico quam ab alio itidem catholico sentiatur, sed ut admoneantur qui putant istos aliquid dicere, quemadmodum de his rebus ante noua istorum uaniloquia catholici antistites eloquia diuina secuti sint, et sciant a nobis rectam et antiquitus fundatam catholicam fidem aduersus recentem Pelagianorum hereticorum praesumptionem perniciemque defendi.
4.21
Beatissimum, corona etiam martyrii gloriosissimum Cyprianum nec africanis atque occidentalibus tantum, uerum et orientalibus ecclesiis fama praedicante et scripta eius longe lateque diffundente notissimum etiam ipse heresiarcha istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat, ubi Testimoniorum librum scribens eum sc asserit imitari\' hoc se\' dicens\' facere ad Romanum, quod ille fecerit ad Quirinum\'. uideamus ergo quid de originali peccato, quod per unum hominem intrauit in mundum, senserit Cyprianus. in epistula De opere et elemosynis ita loquitur: cum dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit, ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis aperiret, ut s o r d e s p o s t m o d u m quascumque contrahimus elemosynis abluamus. hoc testimonio duas istorum falsitates testis iste redarguit: unam, qua dicunt nihil uitiorum ex Adam trahere genus humanum, quod sit curandum sanandumque per Christum, alteram, qua dicunt nullum post baptismum sanctos habere peccatum. rursus in eadem epistula: ponat, inquit, unusquis que ante oculos suos diabolum cum suis seruis, id est cum populo perditionis ae mortis, in medium prosilire plebem Christi praesente ac iudicante ipso conparationis examine prouocare dicentem: ego pro istis quos mecum uides nec alapas accepi nec flagella sustinui nec crucem pertuli nec sanguinem fudi nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi, sed nec regnum illi caeleste promitto nec ad paradisum restituta inmortalitate denuo reuoco. respondeant Pelagiani, quando fuerimus in inmortalitate paradisi et quomodo inde fuerimus expulsi, ut eo Christi gratia reuocemur. et cum inuenire nequiuerint quid hic pro sua peruersitate respondeant, adtendant quemadmodum intellexerit Cyprianus quod ait apostolus: in quo omnes peccauerunt et Pelagiani heretici noui de Manicheis ueteribus hereticis nulli catholico audeant inrogare calumniam, ne tam sceleratam etiam martyri antiquo Cypriano facere conuincantur iniuriam.
4.22
Hoc enim et in epistula, cuius De mortalitate titulus inscribitur, ita dicit: regnumdei, fratresdilectissimi, esse coepit i n proximo, praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt. hoc rursus in eadem: amplectamur, inquit, diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituat et regno. item in epistula De patientia: dei sententia cogitetur, inquit, quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laborem u s.\' quia audisti\', inquit,\' uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus e s. quoniam terra es et in terram ibis\'. huius sententiae uinculo conligati omncs et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. itemque in eadem: nam cum in illa, inquit, prima transgressione praecepti firmitas corporis cum inmortalitate discesserit cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta et inmortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporis luctari semper et congredi. quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.
4.23
In epistula autem quam scripsit ad episcopum Fidum cum sexaginta sex coepiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octauum diem baptizari liceret infantem, haec causa sic agitur, tamquam prouisione diuina tam longe futuros hereticos Pelagianos iam catholica confutaret ecclesia. neque enim qui consuluerat inde dubitabat, utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent— absit enim ut hinc aliquando fides christiana dubitauerit I—, sed ille dubitabat, utrum regenerationis lauacrum, quo non dubitabat soluendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octauum. ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus: quantum uero, inquit, a d causam infantum pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud concilio nostro omni uisum est. in hoc enim quod putabas esse faciendum, nemo consensit, sed uniuer si potius iudicauimus nulli hominum nato misericordis dei gratiam denegandam. nam cum dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare\', quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. et paulo post: nec aliquis, inquit, nostrum id debet horrere, quod dominus dignatus est facere. 11 nam etsi adhuc in infans a partu nouus est, non ita est tamen, ut quisquam illum in gratia danda a atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unus quisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodammodo exosculamur, quando id quod deus exosculamur. item paulo post: ceterum s i homines, inquit, inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, mag is adultos et prouectos et maiores natupossent in pedire peccata grauiora. porro autem si et iam grauissimis delictoribus et in deum multo ante peccantibus, c u m postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata!
4.24
Quid ad ista dicturi sunt gratiae dei non solum desertores, sed etiam persecutores? quid ad ista dicturi sunt? quo pacto nobis paradisi possessio redditur? quomodo paradiso restituimur, si nunquam ibi fuimus? aut quomodo ibi fuimus, nisi quia in Adam fuimus? et quomodo ad sententiam quae in transgressorem dicta est pertinemus, si noxam de transgressore non trahimus? postremo baptizandos etiam ante diem censet octauum, ne per contagium mortis antiquae prima natiuitate contractum pereant animae paruulorum. quomodo pereunt, si ex hominibus etiam fidelibus qui nascuntur non tenentur a diabolo, donec renascantur in Christo et eruti de potestate tenebrarum in regnum illius transferantur? et quis dicit nascentium, nisi renascantur, animas perituras? nempe ille, qui sic laudat creatorem atque creaturam, opificem atque opus, ut humani sensus horrorem quo dedignantur homines recentes ab utero paruulos osculari, creatoris ipsius interposita ueneratione conpescat et corrigat dicens in illius aetatis osculo recentes dei manus esse cogitandas. numquid ergo confitens originale peccatum aut naturam damnauit aut nuptias? numquid, quoniam nascenti ex Adam reo adhibuit regenerationis purgationem, ideo deum negauit nascentium conditorem? numquid, quia metuens animas cuiuslibet aetatis perire etiam ante octauum diem liberandas esse sacramento baptismi cum collegarum concilio iudicauit, ideo nuptias accusauit, quando quidem in infante, siue de coniugio siue de adulterio, tamen quia homo natus est, recentes dei manus dignas etiam osculo pacis ostendit? si ergo potuit sanctus episcopus et martyr gloriosissimus Cyprianus peccatum originale in infantibus medicina Christi censere sanandum salua laude creaturae, salua laude nuptiarum, cur nouicia pestilentia, cum istum non audeat dicere Manicheum, catholicis qui ista defendunt, ut obtegat proprium, putat obiciendum crimen alienum? ecce pracdicatissimus tractator diuinorum eloquiorum, antequam terras nostras uel tenuissimus odor Manicheae pestilentiae tetigisset, sine ulla uituperatione diuini operis atque nuptiarum confitetur originale peccatum non dicens Christum ulla peccati macula aspersum nec tamen ei conparans carnem peccati in nascentibus ceteris, quibus per similitudinem camis peccati mundationis praestat auxilium, nec originis animarum obscura quaestione terretur, quominus eos qui Christi gratia liberantur in paradisum remeare fateatur. numquid ex Adam dicit in homines mortis condicionem sine peccati contagione transisse? non enim propter corporis mortem uitandam, sed propter peccatum, quod per unum intrauit in mundum, dicit per baptismum paruulis quamlibet ab utero recentissimis subueniri.
4.25
Iam uero gratiam dei quemadmodum aduersus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, euidenter apparet. ait enim: dicimus:\' sanctificetur nomen tuum\', non quod optemus deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a deo, ut nomen cius sanctificetur in nobis. ceterum a quo deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:\' sancti estote, quoniam et ego sanctus sum\', id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et alio loco in eadem epistula: addimus quoque, inquit, et dicimus:\' fiat uoluntas tua in caelo et in terra\', non ut deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod deus uult. nam deo quis obsistit, quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis uoluntasdei. quae ut fiat in nobis, opus est dei uoluntate, id est ope eius et protectione, quia nemo suis uiribus fortis est, sed dei indulgentia et misericordia tutus est. item alio: fieri autem petimus, inquit, uoluntatem dei in caelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus c terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus in utroque, id est in corpore et spiritu, ut dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cotidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista opeet auxilio dei concordiam fieri, ut, dum et in spiritu et in carne uoluntas dei geritur, quae per eum renata est anima scruetur. quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua uocedeclarat:\' caro\', inquit,\' concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haee enim in uicem aduersantur, ut non quae uultis, ipsa faciatis\'. et paulo post: potest et sic intellegi, inquit, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et docet dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et cirea illos uoluntas dei fiat, quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. itemque alio: hunc autem panem, inquit, dari nobis cotidie postulamus, ne qui i n Christo sumus et eucharistiam cotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur a Christi corpore separemur. et aliquanto post in eadem: quando autem rogamus, inquit, ne in temptationem ueni- a m u s, ammonemur infirmitatis et infirmitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque adroganter aliquid adsumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum dominus ipse humilitatem docens dixerit:\' uigilate et orate, ne ueniatis in temptationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma\', ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum deo, quidquid suppliciter cum timore et honore dei petitur ipsius pietate praestetur. item Ad Quirinum, in quo opere se Pelagius uult eius imitatorem uideri, ait in libro tertio: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. cui proposito testimonia diuina subiungens inter cetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt:\' quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis\'? item in epistula De patientia: est enim nobis, inquit, cum deo uirtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae deo auctore procedit.
4.26
Numquid iste sanctus tam memorabilis ecclesiarum in uerbo ueritatis instructor liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia totum deo tribuit quod recte uiuimus? numquid legem dei culpat, quia non ex ipsa iustificari hominem significat, quando quidem quod illa iubet, a domino deo precibus impetrandum esse declarat? numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamuis dicat\' in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'? numquid sicut isti spiritum sanctum adiutorem ita credit esse uirtutis, tamquam ipsa uirtus, quae hoc adiuuatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens propter hoc apostolum dixisse commemorat: quid enim habes, quod non accepisti? uirtutemque excellentissimam, hoc est patientiam, non a nobis dicit incipere ac deinde adiuuari spiritu dei, sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? postremo nec propositum bonum nec studium uirtutis nec mentes bonas sine dei gratia incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit\' in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'. quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? ista autem sunt atque huiusmodi crimina, quae si quisque commiserit a corporis Christi conununione remouetur. et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere uoluntatem, non sic intellegeret quod in oratione dominica dicimus: panem nostrum cotidianum da nobis hodie, ut hoc nos petere adseueraret, nc intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. respondeant certe heretici noui, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. et tamen etiam sic Cyprianus intellegit, quod in oratione dicimus: fiat uoluntas tua in caelo et interra, ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelleguntur, oremus. oramus ergo non solum pro nolentibus, uerum etiam pro repugnantibus et obpugnantibus. quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus uolentes, ex repugnantibus consentientes, ex obpugnantibus amantes? a quo nisi ab illo, de quo scriptum est: praeparatur uoluntas a domino? discant esse catholici qui dedignantur, si quid mali non faciunt et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in domino gloriari.
4.27
Illud iam tertium uideamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum eius corpus exhorret, quia contendunt esse in hac uita uel fuisse iustos nullum habentes omnino peccatum. qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi: dimitte nobis debita nostra ueraci corde et cotidianis uocibus clamant. uideamus ergo quid( όetiam ex hoc Cyprianus in domino gloriosissimus senserit, quid ad instruendas ecclesias non utique Manicheorum, sed catholicorum non solum dixerit, uerum etiam litteris memoriaeque mandauerit. in epistula De opere et elemosynis: agno scams itq u e, fratres, inquit, carissimi, diuinae indulgentiae salubre munus et emundandis purgandis que peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus, medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro atque inmaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit:\' quis gloriabitur castum sehabere cor aut quis gloria bitur mundum se esse a peccatis?\' et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat:\' si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus et ueritas in nobis non est\'. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandispue uulneribus remedia salutaria! rursus in eadem: c t quoniam cotidie, inquit, deesse non potest quod peccetur in conspectu dei, sacrificia cotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi. item in epistula De mortalitate: cum auaritia, inquit, nobis, cum inpudicitia, cum i ra, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est; obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix accurrit singulis, uix resistit. si auaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido conpressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit; cogeris maledicere, quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare. quod non licet. tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente uelocius morte properare? item in ipsa: beatus, inquit, apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum maximum conputaus iam saecularibus laqueis 11011 teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri. item De oratione dominica exponens quod petimus dicentes: sanctificetur nomen tuum, ait inter cetera: opus est enim nobis cotidiana sanctificatione, ut qui cotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus: dimitte nobis debita nostra: quam necessarie autem, inquit, quam prouidenter et salubriter ammonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare conpellimur r, ut, dumindulgentiade de opetitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cotidie, dum cotidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens:\' si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est qui nobis peccata dimittat\'. merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia diuina subiungeret\' neminem sine sorde et sine peccato esse\'. ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios nouos sensus prauosque conuertere, siue quod ait sanctus Iob neminem esse sine sorde nec cuius sit uita diei unius super terram, siue quod in psalmo legitur: in facinore conceptus sum et in peccatis me mater mea in utero aluit. quibus testimoniis propter eos etiam qui iam in aetate maiore sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adiunxit etiam illud beatissimi Iohannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: sidixerimus quia peccatum non habemus et cetera eiusdem sententiae, quae ab omnibus catholicis non tacentur aduersus istos, qui se ipsos decipiunt et in eis ueritas non est.
4.28
Dicant, si audent, Pelagiani hunc hominem dei Manicheorum errore peruersum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem hac uita ad tantam perfectionem peruenire iustitiae, ut nullum habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum perspicua ueritate et diuina auctoritate confirmans. numquid enim negat\' in baptismo uniuersa peccata dimitti\', quia fatetur manere fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare post baptismum et usque in huius uitae finem cum carnalibus uitiis indesinentem habere conflictum? aut ideo non meminerat, quid\' de inmaculata ecclesia\' dixisset apostolus, quia praecepit neminem sic sibi de puro atque inmaculato pectore debere blandiri, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus? puto quod concedant noui heretici huic homini catholico scire\' spiritum sanctum mentes bonas etiam antiquis temporibus adiuuisse\', immo etiam quod ipsi nolunt nec mentes bonas eos nisi per spiritum sanctum habere potuisse. puto quod\' omnes prophetas et apostolos uel quoslibet sanctos, qui domino quocumque tempore placuerunt, non in conparatione sceleratorum\', sicut nos isti dicere calumniantur,\' sed regula uirtutum\', sicut se dicere gloriantur,\' iustos fuisse\' nouerat Cyprianus, qui tamen dicit: nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est. nec propter aliud intellegit scriptum: quis gloriabitur castum se haberecor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? puto quod non ab istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat,\' in futuro tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium; ceterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere\' et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum diuinorum non utique contemptorem, non ob aliud intellegit asseritque dixisse: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, nisi quia lucrum maximum conputabat iam post hanc uitam saecularibus laqueis non teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri. sensit ergo beatissimus Cyprianus atque in diuinarum scripturarum ueritate perspexit etiam ipsorum apostolorum quamuis bonam, sanctam iustamque uitam nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et uitiis carnis obnoxiam et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent et ut ad illam, quae ista non pateretur nec iam in mandato facienda, sed in praemio percipienda esset, perfectam iustitiam peruenirent. neque enim cum uenerit quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non erit in illo dei regno ulla iustitia, cum dicat apostolus: n on est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et paxetgaudium in spiritu sancto. nempe ista tria inter cetera praecepta diuina praecipiuntur. hic nobis praecipitur iustitia cum dicitur: facite iustitiam, praecipitur pax cum dicitur: pacem habete inter uos, praecipitur gaudium cum dicitur: gaudete in domino semper. negent ergo Pelagiani haec futura in regno dei, ubi sine fine uiuemus, aut usque adeo, si uidetur, insaniant, ut iustitiam. pecem, gaudium, qualia hic sunt iustis, talia et illic futura esse contendant. quodsi et erunt et non talia erunt, profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio, ubi saecularibus ullis laqueis non retenti nullisque peccatis et uitiis carnis obnoxii— propter quod apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat— perfecte diligamus deum, cuius erit facie ad faciem contemplatio. perfecte diligamus et proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio.
4.29
Sed iam gloriosissimo martyri Cypriano ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium. quoniam et ipsum Pelagius; ita laudauit, ut ne ab inimicis quidem in eius libris quod reprehenderetur diceret inueniri. quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et catholicis, qui eis pro antiquissima et firmissima ecclesiae fide resistunt, heresis Manicheae crimen obiciunt, respondeat eis de hac re homo dei catholicus et ab ipsoPel. ogio in ueritate fidei laudatus Ambrosius. qui cum Esaiam prophetam exponeret ait: idcirco Christus in maculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita condicione maculatus est. et alio loco in eodem opere loquens de apostolo Petro: ipse sc, inquit, obtulit. quod ante putabat esse peccatum, lauari sibi non solum pedes, sed et caputposcens, quod ilico intellexisset lauacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri. item in eodem opere: seruatum est igitur, inquit, ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem, nemo uideatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis. item contra Nouatianos scribens: omnes homines, inquit, sub peccato nascimur. quorum ipseortusin uitio est, sicut habes lectum dicente Dauid:\' ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater m e a\'. item in Apologia prophetae Dauid: antequam nascam u r, inquit, maculamur contagio et ante usuram lucis originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. item de domino loquens: dignum et et enim fuit, inquit, ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae et quod prius inciperetin homine macula quam uita. item De arcaNoe: per unum, inquit, dominum Iesum salus uentura nationibus declaratur, qui solus potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex uirgine, qui generationis obnoxiae priuilegio minime teneretur.\' ecce\', inquit,\' in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea\', dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. quem igitur iam iustum dixerim nisi horum liberum uinculorum, quem naturae communis uincul anon teneant? ecce uir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit nec tamen cum Manicheis uel deum nascentium conditorem negat uel nuptias, quas deus instituit et benedixit, accusat.
4.30
Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui deus subsequens gratiae retribuat adiumentum. etiam hic cos refellat uenerandus Ambrosius dicens in Expositione Esaiae prophetae: quia humana cura sine diuina ope inbecilla est ad medendum, deum auxiliatorem requirit. item in libro qui inscribitur De fuga saeculi: frequens nobis, inquit, de effugiendo saeculo isto sermo atque utinam quam facilis sermo tam cautus et sollicitus affectus! sed quod peius est, frequenter inrepit terrenarum inlecebra cupiditatum et uanitatum offusio mentem occupat, ut quod studeas uitare hoc cogites animoque uoluas. quod cauere difficile est homini, exuere autem inpossibile. deniqueuoti magis eam esse rem quam effectus testatur propheta dicendo:\' declina cor meum in testimonia tua et non in auaritiam\'. non enim potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes, quae inprouiso offusae mentem animumqueconfunduntatque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptaria ingerunt, inlecebrosa intexunt ipsoque in tempore, quo eleuare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deicimur. quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? sed hoc sine auxilio diuino qui fieri potest? nullo profecto modo. denique supra eadem scriptura dicit:\' beatus uir cuius est auxilium eius abs te, domine, ascensus in corde eius\'. quid apertius et sufficientius dici potest? sed ne Pelagiani forte respondeant eo ipso quod diuinum auxilium poscitur praecedere hominis meritum, id ipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus, cui gratia diuina subueniat, adtendant quid idem iste uir sanctus dicat in Expositione Esaiae: et orare deum, inquit, gratia spiritalis est. nemo enim dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. unde et exponens euangelium secundum Lucam: uidesutique, inquit, quiaubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. numquid quoniam ista dicit uir tantus Ambrosius et gratiam dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam uult intellegi gratiam, quam diuersis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem uideri, ut uidelicet non ad faciendum quod cognouerimus, sed ad cognoscendum quid faciamus nos deus adiuuare credatur? si hoc istum hominem dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit audiant. in libro De fuga saeculi: lex, inquit, os omnium potuit obstruere, non potuit mentem conuertere. item alio loco in eodem libro: 1 e x, inquit, factum damnat, non aufert malitiam. uideant fidelem et catholicum uirum apostolo consentire dicenti: scimus autem quoniam quaecumque lex dicit his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo. ex hoc enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.
4.31
Iam uero quoniam Pelagiani dicunt iustos in hac uita uel esse uel fuisse, qui sine ullo peccato uixerint, in tantum ut uita futura, quae in praemio speranda est, prouectior et perfectior esse non possit, etiam hinc eis respondeat eosque refutet Ambrosius. nam exponens Esaiam prophetam propter id quod ibi scriptum est: filios genui et cxaltaui, ipsi autem me spreuerunt, suscepit dc generationibus quae ex deo sunt disputare atque in ipsa disputatione commemorauit testimonium Iohannis, ubi ait: quinatus est ex deo, non peccat. et eandem quaestionem difficillimam tractans: cum hoc in mundo, inquit, nullus sit qui inmunis sit a peccato, cum ipse Iohannes dicat:\' s i dicimus quia non peccauimus, mendacem facimus illum\', si autem ex deo nati non peccant et de his intellegimus qui in hocmundo sunt innumeros, necesse est aestimemus, qui per lauacri regenerationem dei gratiam consecuti sunt. sed tamen cum dicat propheta:\' omnia a te expectant, ut des illis cibum in tempore: dante tehis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa inplebuntur bonitate, auertente autem te faciem tuam turbabuntur. auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum et creabuntur et innouabisfaciemterrae\', possuntnon de quocumque tempore uideri dicta, sed de futuro, quo erit noua terra et nouum caelum. turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque\' aperiente te manum tuam inplebuntur uniuersa bonitate\', quae non facile huius saeculi est. nam de hoc saeculo scriptura quid dicit?\' non est quifaciat bonitatem, non est usque adunum\'. si igitur diuersae generationes sunt et hic introitus in hanc uitam receptor est delictorum in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit, uideamus, ne quasit post huius uitac curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est:\' in regeneratione, cum sederit filius hominisin throno gloriae suae. sicut enim regeneratio lauacri dicitur, per quam detersa peccatorum conluuione renouainur, ita regeneratio dici uidetur, per quam ab omni corporeaeconcretionis purificati labe mundo animae sensu inuitam regeneramur aeternam eoquodpuriorquaedam qualitas sit regenerationis quam lauacri istius, ut non solum in actus eius, sed nc in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccatorum. item alio loco in eodem opere: uidemus. inquit, inpossibile esse ut perfecte quis inmaculatus esse possit in corpore constitutus, cum etiam Paulus inperfectum se dicat. sicenim habet:\' non quod iam acceperim aut iam perfectus sim\'. et tamen post paululum ait:\' quicumque ergo perfecti sumus', nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad Corinthios:\' cum uenerit quod perfectum e s t\', et alibi:\' donee occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei, in uirum perfectum, i n mensuram aetatis plenitudinis Christi\'. ut ergo perfectos secum multos ait apostolus in hoc mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit:\' uidemusnunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum\', ita et in maculati sunt in hoc mundo et in maculati erunt in regno dei, cum utique, si minutius excutias, inmaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato. item in ipso: uides, inquit, quia dum hanc uiuimus uitam, nos mundare debemus et quaerere deum et incipere ab emundatione animae nostrae et quasi fundamenta constituere uirtutis, ut perfectionem purificationis post hanc mereamur adipisci. itemque in ipso: grauatus autem, inquit, et ingemescens quis non loquatur:\' infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?\' ita eodem magistro omnes uarietates interpretationis absoluimus. nam si omnis infelix qui se corporis inplicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix; neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris condicionem suam nescit. illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. si enim homo, qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes, quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit aut per insipientiam nescit. item in libro De bono mortis: operetur igitur, inquit, mors in nobis, ut operetur et uita, bonauita postmortem, hoc est bona uita post uictoriam, bona uita absoluto certamine, ut iam lex carnis legi mentis repugnare nonnouerit, ut iam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio. rursus in eodem: ergo, inquit, quia iusti hanc remunerationem habent, ut uideantfaciem dei et lumen illud quodinluminat omnem hominem, abhinc induamus huius modi studium, ut adpropinquet anima nostra deo, adpropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non se paremurab eo. et hic qui dem positi meditando, legendo, quaerendo copulemur deo, cognoscamus eum, ut possumus. ex parte enim hic cognoscimus, quia hic inperfecta, illicperfecta omnia, hicparuuli, illic robusti.\' uidemus\', inquit,\' nunc per speculum in aenigmate, tune autem facie ad faciem\'. tune reuelata facie gloriam dei speculari licebit, quem nunc animae corporis huius concretis uisceribus inuolutae et quibusdam carnis huius maculis et conluuionibus obumbratae sincere uidere non possunt.\' quis enim\', inquit,\' uidebit uultum meum et uiuet?\' et recte; nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt et, si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur, si creatura creaturam sine fraude at que offensione sui non potest intueri. quomodo potest sine periculo sui uibrantem cernere uultum creatoris aeterni corporis huius opertus exuuiis? quis enim iustificatur in conspectu dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?
4.32
Nimis longum erit, si omnia uelim commemorare, quae sanctus Ambrosius aduersus hanc heresim Pelagianorum tanto post exorturam non eis quidem respondens, sed praedicans catholicam fidem atque in ea homines aedificans dixit et scripsit. sed nec illa omnia commemorare potui uel debui, quae gloriosissimus in domino Cyprianus posuit in epistulis suis, quibus demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides uera uereque christiana atque catholica, sicut per scripturas sanctas antiquitus tradita sic a patribus nostris et usque ad hoc tempus, quo isti eam conuellere temptauerunt, retenta atque seruata et deinceps propitio deo retinenda atque seruanda. nam sic Cypriano et a Cypriano traditam haec atque huiusmodi ex eius litteris testimonia prolata testantur, sic autem usque ad tempora nostra seruatam ea, quae de his rebus, antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt et quod eorum profanas nouitates catholicae aures, quae ubique sunt, horruerunt; sic porro deinceps esse seruandam satis salubriter istorum partim damnatio, partim correctio dcclarauit. quodlibet enim muttire audeant aduersus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non cos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines dei audeant dicere Manicheos.
4.33
Quid est ergo, quod rabiosa mentis caecitate nunc iactant\' toto penitus occidente non minus stultum quam inpium dogma susceptum\', quando quidem domino miserante suamque ecclesiam misericorditer gubernante sic uigilauit catholica fides, ut non minus stultum quam inpium dogma quemadmodum Manicheorum ita etiam non susciperetur istorum? ecce sancti et docti uiri fama totius ecclesiae contestante catholici et creaturam dei et nuptias ab illo institutas et legem ab eo per sanctum Moysen datam et liberum arbitrium naturae hominis insitum et sanctos patriarchas et prophetas debitis et congruis praedicationibus laudant, quae omnia quinque Manichei partim negando, partim etiam detestando condemnant. unde apparet istos doctores catholicos longe a Manicheorum sensibus alienos. et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam dei super liberum arbitrium omne antecedere meritum, ut uere gratuitum diuinum praebeat adiutorium, asserunt sanctos ita iuste in hac carne uixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur cotidiana peccata, orationis auxilium. perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia uita futuram eis, qui iuste hic uixerint, praemium.
4.34
Quid est ergo quod dicunt: simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est? numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis uiris Cypriano et Ambrosio ante istos aduersus istos extorta conscriptio est, qui eorum inpia dogmata tanta manifestatione subuertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus uix nos inuenire possimus? aut uero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla heresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissime inueniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi extiterunt illic inprobari damnarique meruerunt atque inde per ceteras terras deuitandae innotescere potuerunt. uerum istorum superbia, quae tantum se extollit aduersus deum, ut non in illo uelit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intellegitur, ut propter illos orientis et occidentis synodus congregetur. orbem quippe catholicum quoniam domino eis resistente peruertere nequeunt, saltem commouere conantur, cum potius uigilantia et diligentia pastorali post factum de illis conpetens sufficiensque iudicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, siue ut sanentur atque mutentur siue ut ab aliorum salute atque integritate uitentur, adiuuante pastore pastorum, qui ouem perditam et in paruulis quaerit, qui oues sanctas et iustas gratis facit, qui eas quamuis sanctificatas et iustificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro cotidianis peccatis, sine quibus hic non uiuitur, etiam cum bene uiuitur, cotidianam remissionem et ut petant prouidenter instruit et petentes clementer exaudit.

Intertext edge

Open linked passage

Note