Contra Epistulam Parmeniani
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Quae tandem uis nisi caecitas et uanitas animi cogit homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco affligat intacto illo quem uulnerare uoluerat, sicut isti Donatistae de omnibus fere scripturarum testimoniis faciunt, quae cum se aduersus nos proferre arbitrantur, uelut ammonere nos uidentur, quales eos esse ipsa scriptura conuincat? quid enim facit aliud quod uel pro se uel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id quod amarum est dulce et dulce amarum? o stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam iocundum quam fratres habitantes in unum? quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum uanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, uel non excitare uel excitatas tolerare noluerunt. qui si ueram paleam odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et crescente seiungerent.
2.2
Exclament itaque quantum possunt: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam. respondemus:\' hoc uerum est\' et addimus aliud: uae his qui perdiderunt sustinentiam, dum ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. quid enim lucidius promissis dei, qui temporibus nostris exhibuit quod ante annorum milia praenuntiauit, in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem omnes gentes habituras, et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter temere obiecta et numquam probata crimina traditorum, quae si uera essent numquam deo praeiudicarent quominus quod promisit impleret, perisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum et in sola Africa remansisse? et hanc praesumptionem suam lucem dicunt, promissa uero dei iam ipso effectu rerum inluminata mendaciorum tenebris operire contendunt et insuper aduersus nos facta sua clamant dicentes: uae his qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. itane lux erat Optatus et eum tota Africa tenebras appellabat, an eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat et isti eum lucem uocabant, qui non ponunt lucem tenebras et tenebras lucem?\' sed displicebat\', inquiunt,\' Optatus in communione nostra omnibus bonis\'. non ergo eum lucem uocabatis et tamen ei communicabatis. eligite itaque quid uelitis, aut non obesse in una communione tenebras luci, sed sufficere luci ut tenebras improbet et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret, atque ita non fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quibus malos certe non potuistis ostendere, etiamsi uobis cognitos fuisse dicatis, tenebroso schismatis sacrilegio disiungeremini; aut si non sufficit luci ut improbet tenebras quas expellere non potest, id est si non sufficit bonis ut improbent malos quos excludere uel emendare non possunt, facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et apertissimus maculauit quam quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum, etsi non dicam falsis criminibus accusatus, tamen, quod impudentissime negatur, ignotus.
2.3
Accipientes itaque peruerso corde scripturas non eas faciunt obesse nobis, sed sibi, quando ad hoc putant esse scriptum: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, ne paleam frumenta inter se tolerent usque ad tempus uentilationis, ut, cum male intellegunt: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, compleatur in eis: uae his qui perdiderunt sustinentiam. si autem intellegant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse mala committunt uel hi qui talibus laudando atque approbando consentiunt, quae duo genera uno in loco scriptura commemorat dicens: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicetur, recte intellegent nec turbabuntur, cum et aput ipsos inueniuntur mali, nisi quod eos pro Donati parte tolerant quos pro Christi unitate debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. quisquis ergo uel quod potest arguendo corrigit uel quod corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit uel quod saluo pacis uinculo excludere non potest aequitate inprobat, firmitate subportat, hic est pacificus et ab isto maledicto quo scriptura dicit: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt quod amarum est dulce et quod dulce est amarum omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.
2.4
Obiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. de uobis, inquiunt, dicit scriptura: qui iudicat iustum in- iustum, iniustum uero iustum, execrabilis aput deum. cur non ista execratio potius in illos cadit, qui uniuersum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? hoc ergo modo quod iustum est iudicarunt iniustum, quod autem iniustum est iudicarunt iustum, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tamquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant, discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem ab ullis malis posse maculari, atque ita sentiant, in qua perditione iaceant qui propter falsa siue uera— non enim hoc nunc quaeritur— crimina Afrorum unitatem spiritus in uinculo pacis non seruant cum orbe terrarum. qui si dicerent:\' nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani\', impudentissime dicerent. deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminans quamuis cum zizaniis a diabolo superseminatis tamen usque ad messem crescere praenuntiauit; unde etsi homines ipsos minus nouimus, esse tamen eos ideo nouimus, quia mentiri deum non potuisse fide certissima retinemus. cum ergo sacrilega impudentia dicerent:\' nescimus utrum sint in cetero terrarum orbe boni christiani,\' uideant qua insania dicere audeant— cotidie enim non dubitant dicere—:( scimus non ibi esse christianos\'. aliud est utique\' nescimus an sint\', aliud\' scimus quod non sint\': utrumque infidele et impium est. sed si detestandus est qui dicit:\' nescio an uera dixerit deus\', quid est ille qui dicit:\' scio quod non uera dixerit deus\'?
2.5
Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et exponit dicens: messis est finis saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse mendaciter iactitant, quia factis non probant.
2.6
Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex propheta Esaia nobis obiciendum putauit: numquid non ualet manus domini saluos facere aut grauauit aurem ne exaudiat? sed delicta uestra distingunt inter medium uestrum et dei, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti uestri in peccatis; labia autem uestra locuta sunt iniquitatem et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur iusta nec est iudicium uerum. confidunt in uanis et locuntur inania, quia parturiunt dolorem et pariunt iniquitatem. oua asp idum eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat de ouis illis manducaturus conterens inuenit olidum et in ipso basiliscum. tela eorum non erit ad uestiendum neque se operient de operibus suis. opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt ueloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. contritio et miseria in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? quos isto loco scriptura describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec ueniat dominus areae ferens uentilabrum in manu sua et mundet aream suam, frumenta recondat in horreum, paleam uero comburat igni inextinguibili; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis uidelicet qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum. unde, quia eos corrigere non poterant nec ab unitate populi dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et in illorum perditorum uastatione atque interitu liberari. uerumtamen isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, quorum et cateruae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus uolitant et tam crebris ubi potuerint stragibus nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadauerum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum diuinarum et humanarum diebus ac noctibus euagantur, tanta feruet ebrietas, ut inde insaniam cotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? horum pedes ad malitiam non currunt nec ueloces sunt ad effundendum sanguinem? ab istis non recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? istis non fiunt tenebrae, dum sustinent lumen in falso martyrio? nonne in media nocte ambulant et per diem, quandoquidem dicit apostolus: qui inebriantur nocte sunt ebrii? nonne isti cadunt in meridie quasi media nocte? quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam uidere non possunt, extra cuius unitatem quidquid operantur, quamuis magna sollertia et diligentia fieri uideatur, tam illis nihil prodest aduersus iram dei, quam nec aranearum telae possunt defendere a frigore.
2.7
Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in ipsos retorqueri non possit nisi forte de ouis aspidum, quorum multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii trecentorum decem, cum ex uniuersis prouinciis Africae conuenerunt? hoc certe nunc si uiueret Parmenianus non diceret nec ex propheta Esaia poneret aduersus nos: oua aspidum eruperunt. respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, uelut integros denuo receperunt, qui et erant oua aspidum et eruperant. sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii ore ueridico, sicut eorum gesta etiam proconsularibus gestis allegata testantur. haec enim certe concilii eorum uerba sunt: licetenimuiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo celari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt. haec oua aspidum iam eruperant iamque horribilia et male olentia cum uenenosis fetibus erant ab eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, etiam proiectos aspides reuocaret. aut si haec pro pace non obsunt, quid catholicis obiciunt quos conuincere nequiuerunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnauerunt? si haec pro pace non obsunt, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum fauetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio dei est cauendae damnationis aeternae. nam ipsi uere sanguinem non solum corporaliter per furias circumcellionum, sed etiam spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare conantur. aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem uel uulnerat uel uulnere perimit, ille autem non fundit, qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in schismaticos suos Maximianistas per eandem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem uulneratum, sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates excluderentur? qualia multis ante separationem Maximianistarum, cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant. cui enim umquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci uolunt, cum a sola ipsa uera unitate iustissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?
2.8
Et illud quod scriptum est: secundum principem populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes, si intellegerent quo pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi uana iactantia superbirent. nos enim, ut hominum spem, quae in solo deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus: maledictus qui spem suam ponit in homine, non intellegimus hoc loco principem populi et rectorem ciuitatis episcopum significari; non ideo, quia non possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur et, si ei forte contingat in ea uiuere ciuitate, ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam peruerse intellectam istam scripturam quam peruerse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi sic et ministri eius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes. contradicitur enim huic errori ueritatis ore dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra Moysi et ea quae dicunt non faciant ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, sicut praecepit dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum principem populi et rectorem ciuitatis quomodo isti intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus? errantes enim in uerbis sanctarum scripturarum et, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, ipsi potius secundum peruersitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur:\' ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales estis et uos omnes, qui et illi collegae uestro et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet\'. quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus nullus se ignorare respondeat.
2.9
Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando ueniant ad ueram sententiam istorum uerborum et intellegant unum populi principem dominum nostrum Iesum Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem ciuitatis illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis. cuius rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est- eis sancti eritis, quoniam*\' et ego sanctus sum, secundum- quandam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu munere illius, qui nos facit conformes imaginis filii sui. est et alterius mali populi diabolus princeps et rector eius ciuitatis, quae mystice Babylonia dicitur, quoniam principes et rectores tenebrarum harum id est peccatorum ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. sed istorum populorum atque ciuitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit uentilata; quod donec fiat omnia tolerat dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur.\'-
2.10
Quid igitur iam ualet ad causam quod isti nobis obiciunt, quia per Esaiam dicit dominus de malis sacrificatoribus: facinerosus qui sacrificat mihi uitulum quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui o offert thus in memoria quasi blasphemus? haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra ecclesiam dei toto sicut promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; quod eos sacrilegium omnes inuoluit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde uel factis, ut haec audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae fiunt in medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent; unicuique enim tribuit dominus secundum cor suum. nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes uel collegis bonis, sicut fuit Zacharias, uel popularibus bonis, sicut fuit Nathanahel in quo dolus non erat, quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus uel coepiscopis bonis uel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec et pontifex noster sedens ad dexteram patris interpellat pro nobis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. nec illud ergo bonis obest, sed offerentibus malis, quod uerissime dictum est: dona iniquorum non probat altissimus. non enim dixit:\' dona eorum qui pro pace iniquos tolerant non probat altissimus\', cum tamen nec isti ea quae obiecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt. alioquin illis exclusis istos hereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica detineret.
2.11
Sacrificia, inquit, impiorum execratio est domino; etenim inique o fferunt illa. iam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est, quo suam ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui uel ignorantur uel pro pace tolerantur, donec ipse ueniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania et uentilabro paleas a frumentis. quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, quae si etiam uera essent bonorum caritati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. nam unum atque idem sacrificium propter nomen dei, quod ibi inuocatur et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit; qui enim manducat et bibit indigne,. iudicium sibi manducat et bibit. non ait\' aliis*, sed( sibi). qui ergo digne manducat et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. illi ergo uideant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores, inter tam multos, quod est potissimum, dei heredes et Christi coheredes toto orbe diffusos nefario schismate diuiserunt, cum possent utique, si boni essent et uere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi quae perniciose tolerant pro parte Donati.
2.12
In Exodo. inquit, scriptum est: sacerdotes autem qui accedunt ad dominum deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos dominus, et iterum: et cum accedunt ministri ad altare sancti, non adducant in se delictum, ne moriantur, et illud in Leuitico: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. bene quod de ueteribus libris testimonia ista proponunt. dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem obfuerit uel in sacerdotibus uel inter populum constituto malus aut maculatus sacerdos. ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos deus semper a facie sua perdere minabatur; ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et ceteri boni; ubi Saul, ibi Dauid; ubi Hieremias, ubi Esaias, ubi Danihel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; sed sarcinam suam unusquisque portabat.
2.13
Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem esse inter collegas suos uel se ipsum non esse cum aliqua macula et uitio non membrorum, sed quod peius est morum. quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis sit macula et quale uitium, quasi scriptura discreuerit quae ait: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. nullamne maculam et uitium habuit non dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? sed tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant, ut quod de solo domino Iesu Christo dici potuit etiam in Donato perfectum fuisse contendant. quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimitur? sed interim attendant utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod uitium; non usque adeo caeci sunt, ut et istius uitam omnino immaculatam et omni uitio carentem fuisse respondeant. cur ergo accedebat offerre dona deo et ab eo ceteri coniunctis manibus accipiebant, quod maculosus et uitiosus obtulerat? attendant in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit; utrum auaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet seruituti.\'
2.14
Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet hominum, quamuis iam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit iustissime uiuere, non posse tamen esse sine aliquo uitio, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, et: qui natus est ex deo non peccat, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. quamuis enim, in quantum ex deo nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam sumus, quia nondum est absorta mors in uictoriam, quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omni modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum fidem filii dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus. nondum enim re, sed spe salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. quamdiu autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis nostri, non audeamus nos dicere carere omni uitio, ne ipsa superbia sit immanissimum uitium, et euigilemus aliquando atque uideamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia uitia uitabantur, illum praefigurari, qui cum esset deus factus est homo propter nos, solus uere agnus immaculatus et sacerdos sine uitio. ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in sancta sanctorum, populus autem stabat foris, sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem intrauit in secreta caelorum, ut ad dexteram patris interpellet pro nobis, populus autem cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius uerba respondet\' amen\'. usque adeo tunc, quando sine ulla macula et sine ullo uitio, quia non poterant animi, sacerdotum corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se audent ostentare pro sponso.
2.15
In euangelio, inquit, scriptum est: deus peccatores non audiet; sed si quis dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audiet. et hic absoluta responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. quam ueraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Iohannes enim dixerat: haec scripsi uobis, ut non peccetis. si ita sequeretur ut diceret:( et si quis peccauerit, aduocatum habetis ad patrem legum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris\', se ipsum a peccantibus quasi segregasse uideretur, ut iam non ei opus esset propitiatio quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram patris et interpellantem pro nobis. quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceretur. si uero etiam ita diceret:\' haec scripsi uobis, ut non peccetis, et si quis peccauerit, mediatorem me habetis ad patrem, ego exoro pro peccatis uestris\', sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium chriatianorum, quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam ferunt et spiritum sanctum continere non possunt, ut seruent unitatem spiritus in uinculo pacis et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.
2.16
Homines enim omnes christiani inuicem se commendant orationibus suis. pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus uerusque mediator est, cuius typus quoniam praefigurabatur in sacerdote ueteris testamenti, nullus et illic inuenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, quamquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia membrum est corporis Christi et nouerat non per figuram in interiora ueli ad sancta sanctorum, sed per expressam et redditam ueritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam sed aeternam pro nobis intrasse maximum et uerissimum sacerdotem, ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat nec mediatorem se facit inter populum et deum, ut pro se orent inuicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro inuicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; ac sic oratio pro inuicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. nam si esset mediator Paulus, essent utique et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. in quo et nos unum sumus, si seruemus unitatem spiritus in uinculo pacis nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus, ne, cum defendere uolumus quod temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur maiore scelere damnare inauditos.
2.17
Quid quod etiam inuenitur in scripturis Balaam propheta non de populo Israhel sed alienigena conductus ab inimico, ut populo dei malediceret, conuersus a domino ad benedicendum, cuius uerba omnia bene inprecantis audimus et legimus, et cum aliud haberet in uoto, uerba tamen precantis et bona sunt et pro populo exaudiuntur a domino. unde non mirum est sic uerba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen non pro peruersitate praepositorum, sed pro deuotione populorum. uerumtamen quod scriptum est in euangelio: deus peccatorem non audit; sed si qui dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, ipsum exaudiet, non a domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant, unde ipsum dominum adhuc prophetam putabat. nam eum postea cognitum dei filium suppliciter adorauit. ipse autem dominus, cum in uno templo orarent publicanus et Pharisaeus, peccatorem confitentem peccata sua magis iustificatum dicit quam Pharisaeum iactantem merita sua, cui similes isti sunt. quamquam enim iustificatus destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur peccator orabat et peccata confitebatur et exauditus iustificatus est, ut desineret esse peccator. non itaque desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri ueritas testis est.
2.18
Obiciunt etiam quod dictum est in psalmis: peccatori autem dicit deus: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones. mones meos retro. si uidcbas furem, concurrebas cum eo et cum moechis particulam tuam ponebas. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. sed aperiant aliquando aures cordis et desinant esse non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. attendunt enim dictum peccatori: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? et non intellegunt ad hoc dictum, ut sciat nihil sibi prodesse uerba dei quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non facit, uerumtamen aliis prodesse qui etiam per malos audiunt et faciunt. quod dominus imperat, ipse dominus in euangelio docet dicens de Pharisaeis: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.
2.19
Atque utinam uellent in his uerbis, quae de psalmo meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant sermones dei retro qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem, quomodo oderint disciplinam qui damnare audent orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus merito pro tanti furoris audacia secundum diuinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. eos sane cum fure concurrisse non dico, quia fure peior est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. an cum moechis particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium suarum cum gregibus ebriis circumcellionum die noctuque permixtos uagari turpiter sinunt? an non sedentes aduersus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos conuincere nequiuerunt, in hereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita aduersus filium matris suae, id est paruulum adhuc in fide et sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dum nesciens adhuc sequi deum patrem infirmus sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie ueritatis inlectus ab unitatis compage crudeli laceratione diuellitur? sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et maerent, cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? possunt enim dicere, si tamen iam ipsis rebus experti euigilant aliquando, possunt dicere mala singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant unitati facillime possunt conuinci, etiamsi difficillime confiteri. qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam uno mortifero uinculo pariter conligantur.
2.20
At enim prophetauit Hieremias. quid prophetauit Hieremias? non habere, inquit, uerum baptismum cos qui relinquunt deum.. ait enim. expectauit caelum super istud et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit\' ltrae exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. habent enim certe etiam ipsi— non dicam:\' tales sunt\', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant— habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa( est) ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseueranti praecepta uitae insuper dantur. omitto quod in concilio suo aduersus Maximianistas dixerunt: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. de quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam reuixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizauit. habent certe peccatores. nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni uidentur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. neque enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate faciunt— quod si ita est, certe uel tunc infeliciter peccant populos suos simulata humilitate fallentes-- aut non dicunt in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quod utique non de illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de his quae cotidie de saeculi amarissimis fluctibus humanae uitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. nam et peccatum quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat deus, magnum opus misericordiae est. quodsi hoc in oratione ficte, non ueraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia et uesana superbia, quod est certe immane peccatum. nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, sed iam mortuos multipliciter inueniri, siue fateantur siue conuincantur, ostendimus? fictos uero quos fugit spiritus sanctus disciplinae et sine intellectu perdite uiuentes quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt cogitent. nam et quicumque ibi latent mali— quod uel eo certum est, quod saepe proditi conuictique damnantur non de recentibus tantum factis, sed etiam de uetere consuetudine flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt— hi utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt.
2.21
Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur aput eos qui male uiuendo derelinquunt deum, siue lateant siue noti sint, non fiunt lacus detriti qui continere non ualent aquas, si hoc loco sacramentum baptismi intellegendum est? cur autem mendaces et infideles eorum non aquam mendacem sed ueracem uel dare uel habere creduntur? cur ab illorum mortuis qui baptizantur proficit aliquid lauatio eorum? cur peccatores eorum inpinguant oleo capita aliena? quid ibi muscae moriturae uel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suauitatis? quo priuilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus spiritus disciplinae? aut si fugit eos sanctus spiritus, quomodo per eos baptizatis datur? hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque impudentissime dicere, tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis. qui enim fictus est, tanto magis fictus est quanto magis latet. ab hoc igitur cum se auferat spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa dei gratia cogitandum est? hic omnino quid respondeant non inueniunt, quia malos apertos habere se negant. in quo quidem apertissime conuincuntur. sed quid ad nos? satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos esse aput se negare non possunt. per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus uiuerent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi expulsi sunt. si ergo nolunt credamus adhuc ibi esse aliquos tales,, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus spiritus de quo scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, quomodo baptizare potuerunt? cur non recensentur saltem qui uiuunt, ut accipiant baptismum, quem utique a fictis quos deserebat spiritus sanctus accipere nequiuerunt? si autem dicunt: spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustifieandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile ualens, illos fugere istos fouere, illos culpare istos mundare, quam pro se quaestionem soluunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
2.22
Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere, id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus, sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a mortuis\\. am non moritur et mors ei ultra non dominabitur. oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant, qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.
2.23
Quid opus est iam plura discutere? nisi forte illud mouebit, quod, cum probare Parmenianus uellet carnales homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex euangelio testimonium: quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est. quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et non per euangelium, in cuius praedicatione spiritus sanctus operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. ideoque apostolus cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: ego uos genui nec addidisset: in Christo Iesu per euangelium, nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. euangelium autem fur quoque ludas sine detrimento credentium praedicauit, et fictos eorum id est occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. nam quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem uocet hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet adulterum?\' absit\', inquit, ut hoc sentiam\'. quomodo ergo adulter latens, cum aput eos praepositus esset, spiritales potuit filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? an forte tunc per manus eius uel Christus uel spiritus sanctus uel forte angelus baptizauit? si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus, cum uero baptizator latet malus, tunc deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti boni sed latentes mali, ut sic deo uel angelo baptizante sanctius renasci mereantur. hanc absurditatem si cogitant euitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum est: hic est qui baptizat in spiritu sancto.
2.24
Nam illud ex euangelio: sicut misit me pater, et ego mitto uos. haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si, posteaquam dixit: et ego mitto uos, continuo subiecisset: si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur. cum uero interpositum est: haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum et deinde inlatum per eos uel remissionem uel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur non ipsos id agere, sed per eos utique spiritum sanctum, sicut alio loco dicit: non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus sanctus qui in uobis est. spiritus autem sanctus in ecclesiae praeposito uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum spiritus et eius mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem uel aedificationem, qui per eum siue consecrantur siue euangelizantur, si autem fictus est, quoniam uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, desit quidem saluti eius et auferat se a cogitationibus eius quae sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. propter hoc apostolus ait: si enim uolens hoc facio, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est( illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum). qui enim inuitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset illud desereret, ipse utique fictus est, ideoque non ait:( si inuitus facio, nihil prosum eis erga quos facio\', sed se tantum a mercede salutis alienat, non etiam illos quibus cibaria dominica etiam malus seruus impendit. quia uero non erat talis apostolus, sed talis potius ut uolens faceret, id est gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret, etiam mercedem eius per eum spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei dominus in illo die iustus iudex. illos uero qui euangelium- annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi ueritatem, id est Christum, tamen non ueritate cordis sui sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salui fiebant tenentes praeceptum dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt cnim et non faciunt. sic enim apostolus ad Philippenses loquitur: quidam quidem, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero et per bonam uoluntatem Christum praedicant; quidam ex caritate, scientes quoniam in defensione euangelii positus sum; quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dum omni modo siue occasione siue ueritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. numquid permitteret eos praedicare Christum, quamuis euangelii ueritatem non in ueraci cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre qui bona et uera per eos audientes proficerent ad salutem? nam ubi non Christus qui ueritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit, itemque ad Timotheum: sicut rogaui te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent. illos autem inuidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes satiandae suae malae uoluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt.
2.25
Haec de scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat non facile quicquam esse grauins sacrilegio schismatis, quia praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas, cum sibi nequaquam spiritaliter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritaliter seiungantur a bonis, cum disciplinae seueritatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine uulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico iudicio uindicari. magis enim nos dicimus: nomen domini eorum est qui eum metuunt, quamuis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt, et illud quod apostolus ait: nouit dominus qui sunt eiuset recedat ab iniustitia omnis qui inuocat nomen domini. si enim bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter iniustos, recedat tamen ab iniustitia, et securus inuocat nomen domini. simul enim et ab iniustis recedit et ab eis exit atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.
2.26
Et illud quod scriptum est: non est speciosa laus in ore peccatoris, in ore certe fidelium utique speciosa est. sic autem unicuique est os proprium sicut unicuique est onus proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore uulneratur alieno. cum autem dei praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cuiusmodi peccatorem hoc loco scriptura significare uoluerit. nam et publicanus qui iustificatus est magis quam ille Pharisaeus utique peccator erat. si enim uera peccata eius non erant, falsa erat confessio peccatorum; si autem uera erat illa confessio propter quam iustificari etiam meruit, procul dubio uera erant peccata. hoc etiam de oratione sancti Danihelis uerissime dixerim, qui profecto ueraciter ait: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei. in cuius ergo peccatoris ore speciosa laus non est nisi maxime mendacis et ficti, quem fugiet spiritus sanctus disciplinae? qui tamen cum loquitur ueritatem, non in eius ore speciosa est, quia non ei tribuitur cuius particeps non est; sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum qui nesciuit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetauit. sed tamen per se ipsam speciosa dei laus est in auribus audientium et corde credentium.
2.27
Quin etiam ex apostoli sententia male usurpata uelut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere baptismum et propterea dicit dare non posse. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod ut omittam unde et quare dicat apostolus, quod ipsius epistulae contextione declaratur, si hoc de baptismo uult intellegi et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est:, quid enim habes quod non accepisti?, quaero utrum non habeat qui aput ipsos accepit. si dixerint:\' habet\', quaero utrum amittat si ab ipsis recesserit. si dicunt:\' amittit1. baptizandus est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. porro si accepit et non eo caruit, habet utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum: quid enim habes quod non accepisti? refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. qualemlibet existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista diuisio. ponamus, sicut illi uolunt, quod ab unitate ipse recesserit; non amisit utique quod acceperat. non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. nec ipsi ergo dici potuit ex istorum prauo intellectu: quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc dici potest ei qui per Caecilianum a domino accepit. cur enim non potuit homo, qui non coniunctus est uobis, id quod non habebat accipere per eum, qui non amisit cum recessit a uobis? quanto ergo impudentius dicitur orbi terrarum: quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius sacramenti conexio in Africam uenit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etiamsi isti non impii calumniatores fratrum, sed ueri examinatores criminum fuissent.
2.28
Nam illud quod quidam eorum ueritate conuicti dicere coeperunt: baptismum quidem non amittit qui recedit ab ecclesia, sed ius dandi tamen amittit, multis modis apparet frustra et inaniter dici. primo quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi possit amittere. utrumque enim sacramentum est et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari. nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam praepositi bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi uisum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat uitium quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque sunt ipsa sunt. et cum hoc expedire iudicatur ecclesiae, ut praepositi eorum uenientes in catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. et si quando ignoranter fit nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, uenia facilis\' impetratur. deus enim noster non est dissensionis deus, sed pacis, nec ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu caritatem non habent unitatis. sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. quod non habetur, dandum est cum opus est dari; quod uero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.
2.29
Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut ueniale delictum est. sed et si nulla necessitate usurpetur et. a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamuis recte dici possit inlicite datum. inlicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, uel eius qui inlicite dedit uel eius qui inlicite accepit, non tamen pro non dato habebitur. neque ullo modo per deuotum militem quod a priuatis usurpatum est signum regale uiolabitur. si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis publicis aurum uel argentum uel aes percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? aut si quisque siue desertor siue qui numquam omnino militauit nota militari priuatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo grauius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? at si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans pauidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata uenia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus adprobatur? an forte minus haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum uideamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? an ducenda de militia similitudo non fuit, cum apostolus et de agonisticis certaminibus ducat et aperte clamet: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit?
2.30
Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his, qui numquam fuerunt christiani, possit baptismus dari, nec aliquid hinc temere adfirmandum est sine auctoritate tanti concilii, quantum tantae rei sufficit. de his uero, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla iam quaestio est, quod et habeant et dare possint et perniciose habeant pernicioseque tradant extra uinculum pacis. hoc enim iam in ipsa totius orbis unitate discussum consideratum perspectum atque firmatum est. sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo sacramentum baptizati non possit amitti et sacramentum ordinati possit amitti, quoniam dicunt: recedens ab ecclesia baptismum quidem non amittit, ius dandi tamen amittit. si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur et illud amittitur? neutri sacramento iniuria facienda est. si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat; si sancta in malis inuiolabiliter manent, utrumque maneat. si dixerint:\' baptismus in sola uera ecclesia recte datur\', respondetur eis:\' baptismus in sola uera ecclesia recte habetur\'. cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? an quia non habere aliud est, aliud non recte habere? sic et non dare aliud est, aliud non recte dare. sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. illi autem quod non recte datur datum non esse contendunt. quid si alius quod non recte habetur haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? si uolunt ergo, ut ille audiat quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes dare quidem sed non recte dare eum, qui ab unitate discedit. quapropter sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic uenienti non repetendum est quod et foris acceperat. unde consequenter intellegitur peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam; constat enim eam in peruersis et sceleratis hominibus, siue in eis qui intus sunt siue in eis qui foris sunt, inpollutam atque inuiolabilem permanere. et quod dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa inpolluta permaneant. sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad iudicium. nam et de spiritu qui nullo modo extingui potest dictum est tamen: spiritum nolite extinguere, id est: quantum in uobis est nolite sic agere, tamquam conemini extinguere spiritum aut tamquam extinctum spiritum deputetis\\ et nomen dei pollui nullo modo potest et tamen dictum est: filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen domini dei sui.
2.31
Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, cur sanctitas sacramenti et haberi et dari possit ab eo, quem intus sceleratum iam deus damnauit, et tunc ab eo incipiat dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnauerunt et diu foris in sacrilego, sicut ipsi concilio suo pronuntiauerunt, schismate fuit, non solum ipsum baptismum, sed etiam ius dandi non amisit? in honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est cum his omnibus quos foris positus baptizauit, nullo eorum rebaptizato, quia si aliquem eorum quos foris baptizauerat rebaptizandum esse censerent, iudicarent eum amisisse ius dandi cum foris esset; et propterea consequens erat, ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. sed cum ad pacem Christi reuocantur calumniatores sunt, cum paci Donati consulunt dissimulatores sunt. quid est aliud quam quod eorum Tychonius de illis ait: quod uolumus sanctum est?
2.32
Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.
2.33
Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine dante, interposuisse ex euangelio testimonium: non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de caelo. posset enim aliquis horum uerborum inscius, cum coepisset iste dicere: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo, antequam dixisset\' de caelo* putare illum dicturum fuisse\' a Donato\' aut( a Parmeniano\' aut\' ab aliquo de parte Donati\' aut omnino\' ab ipsa parte Donati\'. agnosco euangelium et illic scriptum esse recenseo: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo. sed numquid Donatus est caelum? numquid Parmenianus est caelum? numquid pars ipsa Donati? illa uero non esset caelum, nec si esset in caelo. qui enim ait: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit de caelo, numquam diceret:\' nisi datum fuerit ei de sole aut de luna aut de stellis\', quae tamen in caelo sunt; quanto minus diceret: nisi datum fuerit ei de parte Donati\', quae non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno uult esse caelorum! nec illud procul dubio diceret:\' non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de ecclesia\'; et ipsa enim ecclesia de caelo accipit. si autem diceret:\' non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine. iusto\', inruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui uellet accipere, nec nos quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed inter eos esse uel latentes iniustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare nec dicere non datum uel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. sed et hoc falso diceretur, si diceretur: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab homine iusto\'. ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perueniam qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine.
2.34
Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint:( de caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo dante siue per angelum, siue per hominem sanctum[ siue per Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.
2.35
Qui male, inquit, credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non potest adornari. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. peruersum ergo non potest adornari, quia non ei ad ornamentum- ualeret sacramentum quod acceperat, si in fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda peruersitas.
2.36
Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. ipse, inquit, dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset, numquid Iohannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid deuitatum est illud templum quod ab eo uocatur spelunca latronum? quo certe et boni intrabant et mali nec bonis oberant mali, quoniam dominus, qui ait: sancti estote, quia et ego sanctus sum, ita inuiolabiliter facit sanctos suos uersari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse dominus Iesus nulla contagione malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis uiam factus sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum uixit. eius enim exemplo non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad uentilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura est boni tolerent malos. sed isti sunt uere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos uident et uiam pacis non uident et ut se non ad sustinendum inuicem propter unitatis uinculum, sed ad diuidendum inuicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent.
2.37
At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.
2.38
Quod ergo scriptum est deum dixisse: eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur, ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi nutione autem populi contritio principis? aut quomodo non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo catholici non clarificant dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?
2.39
Iterum, inquiunt, scriptum est: nolite communi-- care operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe est et dicere. iam ipsa uerba quemadmodum intellegenda sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod propter ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. sed haec salua pace facienda sunt et quantum admittit officium conseruandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.
2.40
Iterum ad Timotheum idem apostolus: ne, inquit, communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua. docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit intellegendum sit. qui enim se ipsum castum seruat, non communicat peccatis alienis. si enim communicat consentit, si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non seruat. sed sane tandem aliquando euigilauit Parmenianus et attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe amore sententiae suae contra ueritatem oculos clausit. ait enim: an numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? et hoc est facinerosis non communicare, licet cum ipsis conuenias, eorum facta non facere. et tamen non totum dixit. parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum est ut displiceant, nisi redarguantur. aliud est enim non facere, aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud etiam redarguere. cur ergo ubi uidere coeperat statim se auertit et usque in finem noluit peruenire et uix trientem de toto posuit? an, sicut de populo fecerunt, etiam ueritatis sententiam praecidendam putauit? nos dicimus, quod, qui non facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam conuersatur; ille autem tantummodo ait:( eorum facta non facere.\' et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam quemadmodum refellat uideamus.
2.41
Quod contra legem esse diuinam, inquit, nullus qui legem ueneratur ignorat. adhuc ista uerba communiter dici possunt. potest enim et alius dicere:( quod secundum legem esse diuinam nullus qui legem ueneratur ignorat.\' sed opus est probare, non dicere. attendamus ergo quemadmodum probet quid enim prodest, inquit, innocentiam custodisse, si cum reis mixtus es et obnoxius? sane, si ita est, non innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. mixtus enim reis et obnoxius nisi per conscientiae maculatam consensionem nullus recte dici potest. qui uero implet quod scriptum est: iusto nihil placet iniquum, ubilibet eum uersari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest. uel quomodo, inquit, incorruptus poteris permanere qui corruptis sociaris? ita plane, si sociatur, id est si mali aliquid cum eis committit aut committentibus fauet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. porro si addat tertium, ut non sit in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia et arguat uel etiam, si eam personam gerit et ratio conseruandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, remoueat etiam uel ab aliquo gradu honoris uel ab ipsa communione sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis impleuit. ubi autem cetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum nec approbet factum.
2.42
Sed tamen uideamus unde iste doceat quod affirmat. cum scriptum sit, inquit: modicum fermenti totam massam corrumpit. dixit hoc Parmenianus atque abiit nec ei nunc ostendi potest in parte Donati non solum modicum fermenti, sed multum ueneni ex illis ouis aspidum ruptis et praeualidis iam serpentibus pro Primiano damnatis et ad Primianum iterum reuocatis. sed correcti sunt, inquit. deo gratias. si uerum est, non inuideo. atque utinam perfecte id fiat. si enim a Maximianistis redire ad partem Donati nonnullus correctionis est gradus, quanto uerior perfectiorque correctio est ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare! et Tychonius quidem multa dixit,( per) quae illis temporibus et, sicut interior nouerat, quam non modico sed multo fermento suo totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica uerba sic intellegere, ita eos Optatum Gildonianum uelle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. quodsi uel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? aut si in eis solis eorrupta est quibus placebat Optatus, experti discant intellegere quod legunt, quia in his est massa tota, ad quos pertinet quod dicitur totum siue bonum siue malum. ad eos autem pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt omnino non pertinet, et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perueniat. quod ubi fieri permittit ratio pacis et non fit, ipsa neglegentia culpam trahit et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi.
2.43
Ex qua regula et illud intellegendum quod consequenter opponit dicens esse scriptum: sit uobis legitimum aeternum in progenies uestras diuidere in medio sanctorum et inreligiosorum et in medio mundorum et immundorum. tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in ecclesia proficit. cum enim creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. et quamuis inter utrumque iam serui patris familias cognitione diuiderent atque distinguerent, iubentur ea tamen sinere crescere et hoc usque ad messem. sed haec hactenus. ea enim quae restant aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.