Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Epistulam Parmeniani
AugustineParm 3 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
3.1
Cum omnis pia ratio et modus ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in uinculo pacis maxime debeat intueri, quod apostolus sufferendo inuicem praecepit custodiri et quo non custodito medicina uindictae non tantum superflua, sed etiam perniciosa et propterea iam nec medicina esse conuincitur, illi filii mali, qui non odio iniquitatum alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes iactantia sui nominis inretitas uel totas trahere uel certe diuidere affectant, superbia tumidi, peruicacia uaesani, calumniis insidiosi, seditionibus turbulenti, ne luce ueritatis carere ostendantur, umbram rigidae seueritatis obtendunt et, quae scripturis sanctis salua dilectionis sinceritate et custodita pacis unitate ad corrigenda fraterna uitia mordaciore curatione fieri praecepta sunt, ad sacrilegium schismatis et ad occasionem praecisionis usurpant dicentes: ecce ait apostolus: auferte malum a uobis ipsis. quod malum utique si integris, inquiunt, non obesset, nec iuberetur auferri.
3.2
Interim uideamus, ne forte non frustra non dixerit apostolus:\' auferte malos a congregatione uestra\', sed: auferte malum a uobis ipsis, quia et, cum quisque impeditur ab ecclesiae congregatione malos homines separare, si a se ipso auferat malum, non eis corde miscetur atque ita spiritaliter non solum coniungitur bonis, sed etiam separatur a malis. sicut enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset: neque communicaueris peccatis alienis, tamquam ille diceret fieri posse, ut aliquos malos ab ecclesiae congregatione separare non posset et ideo tolerare cogeretur, tamquam consilium dans, quemadmodum peccatis eorum non communicaret, te ipsum, inquit, castum custodi- non enim malis nisi malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamuis in una cum eis congregatione uersetur—, ita et hic ad Corinthios cum dixisset: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis?, ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate sic permixta frumentis, ut sine illorum uexatione colligi separarique non posset, auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, ut, si forte non possent auferre malos a congregatione sua, auferendo malum ex se ipsis, id est non cum eis peccando nec eis ad peccandum consentiendo aut fauendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi uersarentur, quia per malum suum malis quisque consentit, si autem a se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat. quapropter quisquis etiam contempserit ecclesiae disciplinam, ut malos cum quibus non peccat et quibus non fauet desistat monere corripere arguere, etsi talem personam gerit et pax ecclesiae patitur etiam a sacramentorum participatione separare, non alieno malo peccat sed suo. ipsa quippe in tanta re neglegentia graue malum est. et ideo, sicut apostolus monet, si auferat malum a se ipso, non solum auferet audaciam committendi aut pestilentiam consentiendi, sed etiam pigritiam corrigendi et neglegentiam uindicandi adhibita prudentia et oboedientia in eo quod praecepit dominus, ne frumenta laedantur. ea quippe intentione quisquis inter triticum zizania tolerauerit auferendo malum a semet ipso, nec eis communicat et ea distinguit ac iudicat interim ad diem. non enim nouit quod cras futurum est. et ideo dilectione seruata non sine spe correctionis uindicandum est quidquid etiam cogit necessaria seueritas uindicari. quod ut satis appareat, totum ipsum epistulae apostolicae locum diligentius retractemus.
3.3
Quid uultis, inquit? in uirga ueniam ad uos an in caritate spiritus mansuetudinis? iam hic apparet eum de uindicta loqui, ad cuius significationem uirgam nominauit. numquid tamen et uirga sine caritate est, quia ita contexuit: in uirga ueniam ad uos an in caritate? sed quod sequitur\' spiritus mansuetudinis\' ammonet intellegi, quia et uirga caritatem habet. sed aliud est caritas seueritatis, aliud caritas mansuetudinis. una quidem caritas est, sed diuersa in diuersis operatur. omnino, inquit, auditur in uobis fornicatio, et talis fornicatio qualis nec in gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat. de tam immani facto uideamus quemadmodum eos saeuire praecipiat. et uos, inquit, inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio uestrum qui hoc opus fecit. quare( luctum) potius et non iram, nisi quia si patitur unum membrum compatiuntur omnia membra? et non\' luctum quia tollebatur,\' sed luctum, inquit, ut tolleretur, id est ut lugentium dolor ad deum ascenderet et ipse illum qui hoc opus fecit tolleret de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent simul et triticum. cum ergo ad talem uindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saeuientium. nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet neglegi salus, sed ita agendum, ut ei talis uindicta sit utilis, et agendum uoto et precibus, si corrigi obiurgationibus non potest. ideoque sequitur et dicit: ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu, cum uirtute domini nostri Iesu tradere eiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. quid ergo agebat apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spiritali consuleret, ut siue aliqua poena uel etiam morte corporali, sicut Annanias et uxor eius ante pedes apostoli Petri ceciderunt, siue per paenitentiam, quoniam Satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam, quia ipse item dicit: mortificate membra quae sunt super terram, inter quae etiam fornicationem commemorat, et iterum: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis? non tamen ab eo fraternam separat caritatem, quem de fraterna congregatione praecepit separari. hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut erubescat. et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem., audiant isti aliquando et intellegant, quemadmodum satagat caritas apostolica, ut sufferentes inuicem studeamus conseruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et hic cum dixisset: et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, tamquam ostendens cur hoc dixerit continuo subiunxit: ipse autem deus pacis det uobis pacem semper in omni modo. ita etiam de isto, qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit et pacificam caritatem ubique commendat, sicut et de se ipso ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. et paulo post ait: praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam. ideo lugendo iudicabat, ut misericordia dei sine corruptione uinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret, sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus fecisse intellegitur. nam non inuenitur de quo alio significet in secunda epistula ad eosdem Corinthios, cum ait: nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi uobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in uos. si quis autem contristauit, non me contristauit sed ex parte, ut non onerem, omnes uos. sufficit ei correptio haec quae a multis fit, ita ut e contrario magis uos donetis et consolemini, ne quo modo maiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. propter quod obsecro uos, confirmetis in eum caritatem. ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem uestram, si in omnibus obaudientes estis. si cui autem aliquid donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui alicui, propter uos in persona Christi, ut non possideamur a Satana. non enim ignoramus mentes eius. quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna caritate plenius fieri aut dici potest?< sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto et conterenti atque humilanti in paenitentia cor auum uult reddi consolationem, ne maiore, inquit, tristitia absorbeatur. sed quid ad illud quo conclusit istam sententiam? ut non possideamur, inquit, a Satana. non enim ignoramus mentes eius. ipse est enim qui per imaginem quasi iustae seueritatis crudelem saeuitiam persuadet, nihil aliud appetens uenenosissima uersutia sua, nisi ut corrumpat atque dirrumpat uinculum pacis et caritatis, quo conseruato inter christianos uires eius omnes inualidae fiunt ad nocendum et muscipulae insidiarum comminuuntur et consilia euersionis euanescunt.
3.4
Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios epistula locutus est apostolus, et ibi tamen significauit, quanta caritate in quemquam debeat ecclesiastica uindicta procedere. hoc est illud, quod isti non intellegentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quia uero isti non in misericordia emendare nouerunt, et Caeciliani innocentiam saeuis suspicionibus insectati sunt et Optati Gildoniani potentiam oleo fallacis adulationis unxerunt. nam si propter uinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem ueram atque catholicam in orbis terrarum sancta unitate dirrumperent aut certe a maioribus suis nefaria caecitate dirruptam ita dolerent, ut saltem aput se experti, quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis extinguerent.
3.5
Sed ad illius primae ad Corinthios epistulae consequentia redeamus. cum dixisset apostolus: tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saeuientium, continuo subicit: non bona gloriatio uestra uel per exprobrationem pronuntiationis: bona gloriatio uestra. sic enim nonnulli et maxime Latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. non enim metuendum est, ne quis intellegat laudando eum dixisse: bona gloriatio uestra, cum et superisu dixerit: inflati estis et non potius luctum habuistis et hic continuo subiungat: nescitis quia modicum fermenti totam massam corrumpit, quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. superbia quippe uelut ex uetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam consparasionem, qui sibimet in eam simili iactantiae uanitate consentiunt. et gloriari quidem non de peccatis suis, sed super alterius peccata tamquam ex comparatione innocentiae suae, modicum uidetur fermentum, quia etiam de suis iniquitatibus gloriari multum fermentum est; sed et illud modicum totam massam corrumpit. cadit enim superbus merito superbiae et incipit etiam peccata sua defendendo uelle gloriari. quod praeuidens idem apostolus dicit: quapropter qui se putat stare caueat ne cadat, etiterum: sipraeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. quid est lex Christi nisi: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? quid est lex Christi nisi: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis? quod ergo hic dixit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, hoc alio loco ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et in illo Pharisaeo modicum fermenti esse uidebatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed super eius peccata de suis se meritis extollebat. sed descendit ille confitens peccata sua iustificatus magis quam ille Pharisaeus iactans merita sua, quoniam qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. sequitur ergo apostolus et dicit: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio sicut estis azymi. quid est( ut sitis* et quid est\' sicut estis\', nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent exemplo talium commonebat? tamen omnes in uno tamquam eosdem ammonet, ne illi qui tales erant desperarent de his qui nondum tales erant et eos ad compagem corporis sui non pertinere arbitrarentur; tamquam enim eosdem ammonet, cum dicit:( ut sitis sicut estis.\' nouerant enim et illi qui iam sic erant et ammonente apostolo magis magisque nosse debebant sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo inuicem in dilectione seruarent unitatem spiritus in uinculo pacis et inuicem onera sua portantes implerent utique legem Christi. et quoniam dominus noster Iesus Christus ad docendam humilitatis uiam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est et tamquam medicus aegrotantes ita cum dilectione pertulit peccantes de quibus dixerat: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, statim principale proposuit exemplum dicens: etenim pascha nostrum immolatus est Christus, ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare uetus fermentum, id est quidquid in eis superbiae de uetere homine remansisset. itaque, inquit, diem festum celebremus, non utique unum diem sed totam uitam, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. malitia quippe est et malignitas uelut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de iustitia sua quisque gaudere, cam alium iustum non esse conspexerit. sinceritas autem est et ueritas, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit et multo magis misereri lapsorum, quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humilauit.
3.6
Sed ne perniciose relinquantur et quasi dissimulanter neglegantur aliena peccata, quod est non minoris crudelitatis quam illud superbiae, sequitur et dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus. alioquin debueratis de hoc mundo exire; id est si a peccatoribus huius mundi qui praeter ecclesiam sunt uos cohibetis, debueratis de hoc mundo exire. opus enim uestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini; quod fieri non poterit, si eorum conloquia conuictumque fugiatis. nunc autem, inquit, scripsi uobis non commisceri. si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis.
3.7
Ecce quemadmodum ad hanc sententiam uenit apostolus, cuius ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus dicens esse scriptum: auferte malum ex uobis ipsis. quod utique, inquit, si bonis et integris non noceret, non iuberetur auferri. quae autem superius dicta sunt unde ad hoc uentum est praetermisit, quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adiuuari dicente apostolo: cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. cur ergo non commemorauit quod eius intentionem maxime adiuuare posse uidebatur? cum enim uehementer instet, ut a male uiuentibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibeat apostoli testimonium dicentis: si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus( aut ebriosus) aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere, nisi quia uidit, si hoc diceret, posse sibi responderi:\' itane uos, etiamsi fornicatores et idolis seruientes aut non habetis aut eos ignoratis, nullum auarum aut maledicum aut ebriosum aut rapacem inter uos uidetis et nostis? cur ergo cum talibus contra praeceptum apostoli non solum cibum mensae uestrae sumitis, sed etiam cenam mensae dominicae communicatis?\' hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, euitare conatus est ne sibi responderetur, ut id non poneret quod pro eius causa ualidissime sonare uideretur. nam hoc epistulae apostolicae capitulum si eum fugisset et ei non occurrisset, non ex eius ultima parte poneret: auferte malum ex uobis ipsis.
3.8
Sed nunc, quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare habere inter se auaros aut maledicos aut ebriosos aut rapaces, et ipsum Optatum, qui uniuersae Africae notissimus fuit, quem tamdiu pertulerunt, fortasse defendere conabuntur. dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc ecclesiam quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disiunctione separatus est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his uerbis grauiter arguit, quod esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent. et ut apertissime ostenderet de his se dicere, cum quibus in unius ecclesiae communione uiuebat, consequenter adnexuit: quid non perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? non enim ait\' mererentur sed\' mereremur\', quod nullo modo dixisset, cum talis utique ipse non esset, nisi manifestare uellet eorum facta se gemere, qui ei non solum ecclesiae unitate sed etiam collegii consortio iungerentur, quamuis ab eis uita moribus corde proposito discreparet. dicant ergo isti meliorem nunc esse ecclesiam suam et non se habere tales collegas, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus. credant eis qui uolunt et aduersus ea mala, quae de moribus eorum faciem dissimulantium feriunt, oculos claudant; ego eos ad illa ipsa priora unitatis tempora reuocabo et ab eis quaeram, utrum, quando ille uir tantus episcopus Carthaginiensis ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio testimonio liberae uocis usque ad ea scripta quae posteris etiam proderentur ingemuit, erat ecclesia Christi an non erat. si erat, quaero quemadmodum Cyprianus et ceteri similes eius implebant quod praecepit apostolus: si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere, quando cum his auaris et rapacibus, qui esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, panem domini manducabant et calicem domini bibebant.
3.9
An forte parua sunt ista crimina et parui aestimanda? solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa diuinarum scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis ueritatem. sed ideo sunt tamquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula caelestium paginarum, ut ibi quisque uideat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est et ex male uiuentium caeco more contemnitur. potuitne grauius diuinis eloquiis accusari auaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis et eius nomine appellaretur dicente apostolo: et auaritia quae est idolorum seruitus? potuitne maiore poena digna iudicari, quam ut inter illa crimina poneretur. quibus obsessi regnum dei non possidebunt? aperiant oculos cordis, ne frustra pateant. oculi corporis, et legant praedicatorem liberum ueritatis in eadem ipsa ad Corinthios prima epistula scribentem: nolite errare. neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis ecclesia cum auaris et rapacibus, cum his qui regnum dei non possidebunt, non laicis uel quibuscumque clericis, sed ipsis episcopis panem domini manducabant et calicem domini bibebant, cum idem apostolus praecipiat non eis commisceri et clamet cum eiusmodi nec quidem cibum sumere? an quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde seiungi, uita moribusque distingui, propter compensationem custodiendae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tamquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent?
3.10
Sed ecce non ego urgeo quemquam eorum sic intellegere; ipsi explicent, quemadmodum esse potuerit illa tunc ecclesia gloriosa sine macula et ruga, ubi esurientibus in ecclesia fratribus habere largiter argentum uolebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus faenus augebant, ubi tantis erant iniquitatibus inuoluti, ut per illas regnum dei non possiderent. quodsi gloriosa ecclesia sine macula et ruga in eis solis computabatur, qui maerebant et gemebant illas iniquitates quae fiebant in medio eorum, unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam tales proprio signo. signari meruerunt, ut a uastatione et perditione iniquorum tutissimi euaderent, desinant calumniari bonis non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam caritatem, quibus dictum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. nam propterea spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali uerbo designauit malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos, quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse uiderentur. gemunt, inquit, et maerent iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum, ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus.
3.11
Si uero iam tunc non erat ecclesia, quia Cyprianus et quicumque cum eo auaros illos rapacesque nouerant quales ipsi non erant, quamuis eos grauissimis gemitibus et praeclarissimis uocibus accusarent, unam tamen cum eis Ñltrantes ecclesiam et in una congregatione paria sacramenta tractantes per huiusmodi communicationem paris sortis effecti sunt, quia non obtemperauerunt apostolo iubenti cum huiusmodi nec cibum quidem simul sumere et: auferte malum ex uobis ipsis, quid adhuc laboramus? quid se ipsi iactant quod habeant aliquam ecclesiam, si iam illis temporibus esse destitit? dicant unde natus est Maiorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur Parmenianus atque Primianus. quid enim eis prodest, quod auaros et rapaces, cum quibus cibum sumi uetat apostolus, modo se uel non habere in congregatione sua uel incognitos sibi esse mentiuntur, quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis ecclesia, unde se isti exortos esse sic iactant, ut eam in sua sola societate id est in communione Donati remansisse persuadere conentur? si enim dicunt per talium communionem perire ecclesiam, cur eam non dicunt iam Cypriani perisse temporibus? ac sic et se ipsos unde extiterint non inuenientes desinant dicere aput se ecclesiam remansisse, quam totam prioribus perisse temporibus dicunt. si autem in bonis quibus talia displicent semper mansit et manet et manebit ecclesia, discant isti aliquando non sic intellegere quod ait apostolus: auferte malum ex uobis ipsis, ut per schismata conantes colligere zizania eradicent simul et triticum. quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec legunt uel audiunt, non eos potuisse umquam demonstrare siue illis temporibus, cum recentissimae res erant, siue nunc, cum multo firmiore innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica ecclesia christiana pace conectitur, Caecilianum uel alios qui ei concorditer inhaerebant fuisse zizania. sed ut securus unusquisque in ecclesiae sanctae unitate permaneat et eiusdem unitatis desertores, ne cum eis pereat, non sequatur, haec dicimus, quia, si fuissent illi zizania, tolerari potius usque ad messem quam pernicie schismatis eradicatis frumentis separari debuerunt.
3.12
Sed dicet aliquis:\' quomodo ergo praecipienti apostolo poterimus oboedire qui ait: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere? si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, id est eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt, cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani oportet nos corde separari, quid restat, nisi ut intellegamus nobis id iuberi per apostolum, ut quibusdam malis christianis quales ipse designat nec tali coniunctione misceamur, quali coniunctione paganis in ipsius uitae humanae societate miscemur? et ideo alio loco si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia quae apponuntur uobis manducate nihil interrogantes, hic autem cum eiusmodi, inquit, nec quidem cibum simul sumere. permittit itaque cibum sumere cum infidelibus, id est cum eis qui nondum crediderunt in Christum, aput quos dicit manducandum esse quod apposuerint, de quibus quoniam foris sunt deus iudicabit; cum his autem qui intus sunt, id est si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, uetat etiam cibum sumere. persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. quod si facere noluerimus, quoniam dominus prohibet, toleraturi ea sumus et in sola cum eis uoluntatis et cordis separatione perseueraturi, ac per hoc etiam cibum sumpturi cum talibus, quod apostolus prohibet\\
3.13
In hac uelut angustia quaestionis non aliquid nouum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas obseruat ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: ut non inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem. non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. quodsi se non agnouerit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam uoluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. nam et ipse dominus, cum seruis uolentibus zizania colligere dixit: sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. ubi satis ostendit,( ut), cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet. id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus uel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio prauitatis, quanto diligentior conseruatio caritatis. tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. tunc enim adiuuat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab uniuersa ecclesia se anathematum uidens sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest inuenire.
3.14
Ad hoc enim et ipse apostolus ait: si quis frater nominatur. in eo quippe quod ait\' si quis\' nihil aliud uidetur significare uoluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. in eo uero quod ait\' nominatur\' hoc nimirum intellegi uoluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima uideri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. ita enim et salua pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari uoluerat: satis est huic correptio haec quae( a) multis. neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, inlaesi euadere ab illorum uastatione mereantur— ad eum enim qui errare non potest clamant: ne comperdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam—, ne, cum uoluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. ideoque idem apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat:\' si quis frater nominatur fornicarius aut auarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere>, sed ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. per luctum suum potius eos diuino flagello cohercendos minatur quam per illam correptionem, ut ceteri se ab eorum coniunctione contineant. consequenter enim dicit: ecce tertio hoc ueniam ad uos. in ore duum uel trium testium stabit omne uerbum. praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam, quia probationem quaeritis eius qui in me loquitur Christi. quid aliud hic dixit: non parcam nisi quod superius ait: et lugeam, ut luctus eius impetraret flagellum a domino, quo illi corriperentur, qui iam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum coniunctione se ceteri continerent et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo ceteris dissimili crimine nominatur? et reuera, cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia superbia fiunt et plus perturbant infirmos bonos quam corrigunt animosos malos. sicut ille fidelissimus testis auaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum, quae patiebatur illo tempore ecclesia, censurae diuinae disciplinaeque tribueret, commemoratis quos nouerat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? et deinde adhibet testimonium de psalmis dicens: cum iam pridem praemonuerit et dixerit censura diuina:\' si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerintsiiustificationes measprofanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispergam ab eis\\
3.15
Misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam uentilare. ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non ualent, in unitate uersentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inueniatur quod eis in moribus displicet aliorum. cum enim dixisset apostolus: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit, tamquam illi responderent:\' quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere?\', auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, id est:\' si non potestis auferre malos ex medio uestrum, ipsum malum auferte ex uobis ipsis.\' quodsi quisquam uelit sic intellegere quod dictum est: auferte malum ex uobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitauerit. et quis adhibendus sit modus temporaque seruanda, ne pax ecclesiae uioletur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia uisum est necessarium disseruimus. haec qui diligenter et pacifice cogitat, nec in conseruatione unitatis neglegit disciplinae seueritatem nec immoderatione cohercitionis dirrumpit uinculum societatis.
3.16
Nam hoc ipsum quod ait apostolus: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere quam multi boni christiani faciunt de his quorum familiarius curam gerunt, ut, a quorum consortio potuerint separare quos tali correptione posse corrigi sentiunt uel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios conloquiorum malorum contagione corrumpant, non dubitent facere. facit autem hoc bene, id est humili caritate ac benigna seueritate, qui sic praeest fratribus suis, ut eorum seruum se esse meminerit, sicut sese habet ipsius domini et praeceptum et exemplum. tunc enim fit et sine tyfo elationis in hominem et cum luctu deprecationis ad deum. sed non, quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo uel de numero pauperum quos pascit ecclesia uel de ipsa congregatione laicorum siue ab episcopo siue a clerico uel quocumque praeposito cui est potestas eximitur, ita ut cum eiusmodi a ceteris, quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur, tam facile malorum multitudo in quolibet ordine ecclesiae potest a bonorum commixtione secludi et expelli. nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent apostolo praecipienti cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domesticis hoc faciunt uel fieri iubent., cum eos uident ita uiuere, ut hoc eis esse faciendum ipsa quae in eos habetur caritas suggerat. turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper domini, quo eos appareat pro suis meritis uapulare. tunc enim aures humiles praebet emendatori sermoni calamitas auditorum faciliusque in gemitum confitendi quam, in murmura resistendi afflicta corda compellit, sicut tunc beatus Cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum diuina desuper seueritas adiuuaret. eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum suscensere non auderent, sed etiam uix a suscensentibus ueniam se posse impetrare sentirent quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo; nam sicut separata saeuire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consueuit. quamobrem et illud praeceptum apostoli nullo modo neglegendum est, cum sine periculo uiolandae pacis fieri potest, quia nec ipse aliter fieri uoluit, ut a congregatione bonorum separaretur malus, et eiusdem illud praecipue tenendum est, ut sufferentes inuicem studeamus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. item domino in euangelio dicenti et in illo obtemperare debemus, ubi ait: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus, et in illo, ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum. potest enim utrumque custodiri ab eis de quibus dictum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur.
3.17
Sed iam cetera quae Parmenianus posuit testimonia uideamus. inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet,. nullo se loco magis aperuit quam in eo, quod ausus est etiam illud ex Hieremia propheta ponere, unde persuaderet hominibus caecis communionem Donatistarum non solum ecclesiam ueram esse, sed etiam talem iam hoc tempore, qualis post ultimam uentilationem ecclesia sancta futura est. cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit ignoro. et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud praesumere intelleguntur, sed aliquando uerecundantur, cum eos urgere ueritas coeperit, quando interrogantur uel utrum non habeant uel utrum non sint ipsi peccatores. uerumtamen in hoc prophetico testimonio inpiam uanitatem suam et nimiam peruersitatem apertissime prodiderunt. cum enim Hieremias sanctus uellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas, longe tamen esse disparia momenta morum finemque meritorum, quid paleis, inquit, ad triticum? Parmenianus autem cum uellet Tychonium refellere dicentem malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos et in fine ultimi diuini iudicii separandos, posuit hoc Hieremiae testimonium, quo peruersus atque errans peruersos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet, ut, quisquis inflata mente carnis suae uidetur sibi aliquid esse cum nihil sit, se ac sui similes tamquam grana purgatissima existimans ad ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut hi qui ad uitam aeternam pertinent eos qui ad ignem aeternum pertinent usque ad certum finem tamquam frumenta paleam suam tolerent, iam sibi accedendum esse non putent. nullus alius flatus de area Christi leuissimam paleam ante tempus uentilationis excussit, nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque ubicumque sunt fecit.
3.18
Ammonet, inquit, Hieremias sanctissimus et infructuosas et steriles peccantium turbo ab honorata fruge iustorum discernit dicens: quid paleis ad triticum? o tubam furoris, o uocem execrabilis pestilentiae! numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat uentilatorem Parmenianum? an et ipse dat locum Donato et ad purgatam per eum massam se uenisse gloriatur? nam ille ante se Maiorinum nescio utrum dignetur agnoscere. an isti tres tamquam tria cornua cuiusdam uentilabri in manu domini fuerunt, per quos messis orbis totius mundaretur, et Africa electa est ubi purgata massa consisteret, cetera autem omnem terram palea separata uestiret? unde ergo tanti greges circumcellionum? unde tantae turbae conuiuiorum ebriosorum et innuptarum sed non incorruptarum innumerabilia stupra feminarum? unde tanta turba raptorum auarorum faeneratorum? unde tam multi per suas quique regiones notissimi tantundem uolentes sed non tantum ualentes Optati? quid ad haec respondetur? non sunt ista? an et hoc triticum est? uae impudentissimae negationi, si aput se ista non esse, uae sceleratissimae peruersitati, si frumenta esse responderint. postremo cur massam purgati tritici post tantae auctoritatis tridentem, id est Maiorinum Donatum Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est uentilare, ut Maximianistas de sua communione separaret? an forte frumenta proiecit? quid est ergo ipse cum suis qui talia proiecerunt? an ita ista frumenta purgata sunt, ut se inuicem non agnoscant et se inuicem damnando uentilare conentur? potuitne palea baptizare frumenta? si potuit, cur ergo dicunt: quid paleis ad triticum? si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleam Maximianistarum foras uolasset, quotquot illi baptizauit cum eo rursus ad massam illam purgatissimam redierunt et eos omnes intus nunc habent et sibi non dicunt: quid paleis ad triticum?
3.19
Iam ergo euigilent aliquando et intellegant quemadmodum propheta dixerit: quid paleis ad triticum? ubi enim dicatur prius considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. numquid in agro dici potest: quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? numquid in area, ubi pariter triturantur? sed utique in horreo: quid paleis ad triticum? ueniet enim ille pater familias ferens uentilabrum in manu sua, mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam uero comburet igni inextinguibili. nam per aliam similitudinem omne triticum ouium nomine et omnis palea haedorum nomine significantur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. sed ueniet, inquit, filius hominis cum angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor separat oues ab haedis. et oues quidem ponet ad dextram, haedos autem ad sinistram. et dicet eis qui ad dextram sunt: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. illis autem qui ad sinistram sunt dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. tunc ergo implebitur prophetia: quid paleis ad triticum, quando haedis et ouibus non poterit pascua esse communis. si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit dominus simile esse regnum caelorum dicere:\' recedite a nobis aut recedamus a uobis, donec omnes educantur ad litus et per angelos boni mittantur in uasa, mali autem proiciantur\', potest hoc tempore impleri quod dictum est: quid paleis ad triticum? sed qui congregationem suam iam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tamquam pura palea uolauerunt, et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege domini separati sunt, et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia dirruperunt. quodsi iam hoc tempore intellegamus fieri quod Hieremias ait: quid paleis ad triticum, nihil aliud recte intellegere possumus nisi quia in una quidem congregatione sunt, donec in fine uentilationis etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor est, paleae uero deorsum. palea quippe sua quaerit, non quae Iesu Christi, triticum autem thesaurizat thesaurum in caelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius.
3.20
Sicut etiam beati Esaiae uerba intellegenda sunt, quae ille similiter non intellegens ad eandem sui erroris sententiam detorquere conatus est. quid enim ait Esaias? recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. exite de medio eius et separamini, qui fertis uasa domini. numquid eadem totiens repetenda sunt, quomodo fiat separatio cordis a malis? immundum enim non tangit qui ad peccatum nulli consentit. exit autem inde, ut salua eius causa sit aput deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salua pace non neglegat. nam qui uult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritaliter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.
3.21
Sed isti respondeant: si mundus est Felicianus, cur exiit de medio eorum? si uero immundus est, cur modo tangunt immundum? quodsi tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizauit immundi sunt, quia immundum tetigerunt. an omnes cum illo remeando mundati sunt? possunt ergo isti mundare foris baptizatos, quos in sua communione non baptizauerint? cur ergo alios rebaptizant? an a trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est et ideo de toto orbe quisquis ad eos uenerit rebaptizatur, quia non meruit totus orbis istam dignationem, ut Bagaiensi concilio damnaretur? quid ergo? a Maximiano et a ceteris sociis eius ad Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati uenerint, rebaptizantur an parcitur eis? si rebaptizantur. uiolatur dignatio Bagaiensis— in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt—; si autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense conueniant et, si forte ille numerus trecentorum decem iam consecratus est, totidem conueniant et illic sententiam contra totum orbem proferant, sicut aduersus Maximianistas protulerunt, ut, cum uoluerint aliquem rebaptizare ex aliqua orbis parte uenientem, pari priuilegio se defendat asserens ita sibi parci oportere, sicut ei parcitur quem Maximianista baptizat, quia iam non soli Maximianistae, sed etiam totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. deinde se ipsos a tam magna inuidia liberabunt, ut, cum coeperint iam non rebaptizare in ecclesia baptizatos quae per omnes terras est constituta, si quis eis mouerit quaestionem, cur iam non faciant quod antea faciebant, respondeant:\' quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum orbem terrarum damnaueramus; nunc autem rogati misericorditer concessimus, ut eos tali concilio damnaremus quali Maximianistas damnauimus, quorum baptismum non repetimus). quid ergo magnum est, quid difficile praestare omnibus gentibus tantam dignationem damnationis? an iterare baptismum orbis terrarum licet et iterare damnationem orbis terrarum non licet? etiam hinc securi sint; non inuenimus quo concilio tot gentes prouinciasque damnauerint. quosdam paucos in Africa damnauerunt, a quibus totius orbis iudicio superati sunt, nec ausi sunt postea damnare iudices aput quos superati sunt. quid enim esset impudentius, quid insanius? multo minus damnare potuerunt etiam in ceteris terrarum partibus constitutos, qui talibus ecclesiasticis iudicibus credere quam uictis litigatoribus maluerunt. et tamen Maximianistarum, quos trecenti et decem Donatistae Bagaiensi concilio damnauerunt, baptismus agnoscitur acceptatur admittitur, orbis terrarum autem, per quem Christi hereditas sic- exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos fuerunt, quem nullo iure damnare potuerunt, nulla saltem concilii peruersitate damnarunt, baptismus improbatur exufflatur iteratur. o sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt, et laboriosa innocentia gentium, quae aput illos propterea christianum nomen amisit, quia talem damnationis locum inuenire non potuit!
3.22
Si autem illi soli a Maximianistis uenientes non rebaptizantur qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum Praetextato et Feliciano redierunt, primo uideant, quemadmodum eiusdem schismatis baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in aliis confirment in aliis exufflent, in parte honorent in parte uiolent. ita enim ubi uiolant rei fiunt, ubi autem confirmant reatus sui testes inueniuntur. si enim sic postea confirmarent, ut iam uiolare desinerent, non discrepatio, sed correctio diceretur; cum autem in quibusdam improbant quod in aliis adprobant, in his accusantur, in illis testimonium contra se dicunt. quaero enim, quare non baptizes eos, quos Felicianus in Maximiani schismate baptizauit: quia Christi baptismum acceperunt an quia Feliciani? si quia Feliciani, aput Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra communionem uestram eum dedit; hoc est ille baptismus quod et Saluii Membressitani et aliorum talium. si autem quia Christi, plus aput te ualet pro baptismo Christi Felicianus in Mustitanis quam ipse Christus in omnibus terris, plus aput te ualet pro baptismo Christi sedens ad latus tuum ex damnato a te quam ille sedens ad dexteram patris ex crucifixo pro te. parcitur in paucissimis baptismo Christi ne Felicianus offendatur, et non parcitur ne ipse Christus in tot gentium milibus exuffletur.
3.23
Sed incredibilis est caecitas hominum et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta peruersitas, nisi experimento uerborum suorum factorumque patesceret usque ad( eo) eos clausos habere oculos cordis, ut, cum commemorent sanctae scripturae testimonia, non intueantur in factis prophetarum quemadmodum intellegenda sint uerba prophetarum. dixit Hieremias: quid paleis ad triticum?( num) ipse recederet a paleis populi sui in quas tanta illa uera dicebat? dixit Esaias: recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. cur ipse in illo populo immunditiam quam grauiter arguebat in una cum eis congregatione tangebat? legant quanta in malos populi sui et quam uehementer ac ueraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separauit. dixit Dauid: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum et cum impiis non sedebo. legant quales ipse temporibus suis in illo populo tolerauerit, qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saule contemneret, immo tantum ueneraretur, ut amplius omnino non posset. nonne, si eorum uerba factis eorum obiceremus, responderent nobis:\' nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consortium nec tangebamus immundum ubi potest coinquinare contactus, id est consensione atque placito conscientiae recedebamus et exibamus ab eis, quia non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus\'? isti autem seditiosi et insani, qui defensiones praecisionibus suis quaerunt ex oraculis prophetarum, superest ut impietate uesana de uerbis propheticis mores arguant prophetarum. an hoc dicturi sunt, quod illis temporibus recedere iustis a malo populo non licebat, istis uero temporibus licet? quid dici peruersius potest illo tempore non oportuisse bonos a malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter obseruare iubebantur, nunc autem necessariam esse corporalem separationem, quando iam illa spiritaliter obseruantur?
3.24
Uae caecis ducentibus et caecis sequentibus! itane non timent ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima iam hoc iusti aliqui fecerint, et adhuc isti in immunditiae quam illi fugerant contagione uiuebant? quis enim eis cauet, quis eos securos facit, si huiusmodi a malis separatio facienda est, antequam ab istis fieret, numquam factam fuisse tam longe, ut Afri omnino nescirent, sicut extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota est? fortasse dicunt obesse sibi non potuisse quod ignorabant. sic ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant, etiamsi uera isti dicerent quae de Afrorum criminibus mentiuntur. si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret, modo dicant per omnes orbis terrae partes quot schismata facta sint. nimium est quod interrogo: in ipsa Africa dicant Donatistae Carthaginienses uel quicumque sunt in uicinitate Carthaginis quot partes per Numidiam et Mauretaniam factae sint de ipsa parte Donati. quarum omnium causas utique nosse deberent, ne forte iusti aliqui in regionibus suis malorum societatem congregationemque uitauerint et exierint inde, ne immundum tangerent, ne cum facinerosis introirent, ne forte isti iam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae uel Mauretaniae separantibus se frumentis palea remanserint, et nesciunt. sed unde securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse qui se ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur, segregarunt, quia, si malos aliquos in sua uicinitate patiebantur, quos ostendere ceteris non ualebant, eos tolerare potius debuerunt quam diuidere se a tot innocentibus, quibus persuadere non poterant aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent? cur ergo haec innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine ac latitudine gentium quacumque Christi hereditas patet, ut certa atque secura sit eos, qui se bonos dicunt et se ab omnis terrae unitate seiungunt, eo ipso demonstrare quales sint? sibi enim iusti uidentur et spernunt ceteros et ideo non cantant canticum nouum, quia de superbia ueteris hominis extolluntur. ab ea quippe communione separantur cui dictum est: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. qui si uere iusti essent, etiam humiles essent; si autem humiles essent, etiamsi uere malos in suae uicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi expellere non ualerent, caritate Christi tolerare deligerent. quomodo autem possunt de his ipsis, quos in sua uicinitate malos arguunt, iustum habere iudicium, cum temeraria caecitate tam longe a se positos ignotissimos criminantur? utrum enim uel ciues suos uel uicinos quos arguunt malos esse nouerint, incertum est orbi terrarum; quia uero ab eis, quorum longe positorum uitam nosse non possunt, temeraria. caecitate separantur, certum est orbi terrarum, et quia cum laude patientiae mali noti tolerantur, ne ignoti boni damnentur, certum est orbi terrarum. quapropter securus iudicat orbis terrarum bonos non esse, qui se diuidunt ab orbe terrarum in quacumque parte terrarum.
3.25
Postremo si prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae uentilationis a paleis corporaliter separarent et tali separatione cauerent tangere immundum et cum facinerosis non introirent, cur hoc non fecit Paulus apostolus? an palea non erant qui non ex ueritate, sed ex inuidia Christum annuntiabant? an immundi non erant qui non caste euangelium praedicabant, quos in illius temporis ecclesia fuisse testatur et cuius excellentissimam caritatem omnia tolerantem etiam posteriores imitati sunt? an immunditia non est auaritia, quam Cyprianus corde non tetigit et tamen inter auaros collegas pacatissime uixit? obsurduerat uidelicet aduersus uerba psalmorum, ut sederet in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis introiret, odio non haberet curiam malignorum et cum impiis sederet. an non erat conuenticulum uanitatis in eis, qui esurientibus in ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? an non erant facinerosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? an nequissimi et impii non erant, qui usuris multiplicantibus faenus augebant? ille uero lauabat cum innocentibus manus suas et circumdabat altare domini. ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes cum quibus manus lauabat, quia diligebat speciem domus domini, quae species in uasis honorabilibus erat. in magna autem domo non solum aurea uasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. et illa quidem sunt in honore, illa autem in contumelia. et mundabat semet ipsum ab huiusmodi, ut esset etiam ipse uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum, nec propter uasa quae erant in contumelia se a domo magna separaret, sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat a quibus se non imitando mundabat.
3.26
Sed nouit ponere Parmenianus uerba prophetae dicentis: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum. lauabo cum innocentibus manus meas et circumdabo altare domini, ut audiam uocem laudis et enarrem omnia mirabilia tua. domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam\' meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus. nouit haec ponere Parmenianus et non curat aduertere, quemadmodum his uerbis sine ullo diuisionis nefariae sacrilegio seruiatur. species enim domus et locus tabernaculi claritatis dei in uasis est ut dixi non omnibus, quae tamen in una domo magna sunt, sed in his quae sunt in honore sanctificata, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. in his quisquis dilexerit speciem domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, tolerat ea quae sunt in contumelia nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non uas in contumelia, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo proicitur, et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens: ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus, hoc utique orans, ne simul pereat cum his cum quibus eum simul uiuere caritas iubet, cuius sacrificium praemisit dicens: domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero uasa quae sunt in contumelia, quia caritas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam. nonne apparet in his uerbis uox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et maerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum et, quia erant uasa in honore, proprium signum accipere meruerunt, ut, cum illi omnes inciperent uastari atque deleri, non deus perderet cum peccatoribus animas eorum? isti autem infelices, qui se ab omnium malorum congregatione tamquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt, per istam uanitatem praeiudicauerunt sibi, ut in populis quibus praesunt iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quod mali sunt et dicatur eis:\' certe tritico purgato loquimini: cur ei per has uoces tantam paleam commixtam esse fatemini?\' et ideo, quia iusti non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum quibus ipsi esse capita uolunt, quoniam sub uno capite quod in caelo est in unitate corporis quod per totam terram est esse nolunt, ut merito plebibus eorum dicatur: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt et conturbant semitas pedum uestrorum.
3.27
Qui ergo non uult sedere in conuenticulo uanitatis, non euanescat tyfo superbiae quaerens conuenticula iustorum a totius orbis unitate separata, quae non potest inuenire. iusti enim per uniuersam ciuitatem quae abscondi non potest, quia super montem constituta est— montem illum dico Danihelis in quem lapis ille praecisus sine manibus creuit et impleuit uniuersam terram—, per totam ergo istam ciuitatem toto orbe diffusam iusti gemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. non ergo quaerat separatos iustos, sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. non enim sedebit in conuenticulo uanitatis, quia ibi sedebit ubi conuersatur, audiet autem dicentem apostolum: conuersatio nostra in caelis est. ibi cum facinerosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. in tali spe habitet, ut ad rem cuius nunc habet spem peruenire aliquando mereatur. non enim iam resurreximus sicut Christus aut iam cum illo sedemus in caelestibus, et tamen quia talem spem nobis dedit et per ipsam spem iam quodammodo ibi conuersamur, dicit apostolus: si autem resurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, ubi Christus estin dextera dei sedens. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. in illa uita nostra, quae abscondita est cum Christo in deo, non sedemus in conuenticulo uanitatis, quia, sicut idem apostolus dicit, simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, sed in spe, nondum in re. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. quam patientiam isti miseri perdiderunt et festinantes se ante tempus uelut a palea separare se ipsos esse leuissimam paleam uento ablatam de area demonstrarunt. quod ergo ait Sapientia teneamus: qui autem me audit, habitabit in spe et silebit sine timore ab omni malignitate. dum ergo habitamus in spe cogitantes non quod sumus sed quod erimus, quia filii dei quidem sumus, sed nondum apparuit quod erimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, in tali spe habitantes, quia haec habitatio cogitationis non habet malos, nec conuenticula uanitatis nec facinerosos nec iniquos nec impios patimur; et eos tamen non in spe, sed in re quae uidetur patimur, in congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo uentilabro a frumento palea separetur, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in litore seligantur, donec haedi ab ouibus, cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu pauerunt, ad sinistram in ultimo segregentur.
3.28
Nulla est igitur securitas unitatis nisi ex promissis dei ecclesia declarata, quae super montem ut dictum est constituta abscondi non potest et ideo necesse est omnium terrarum partibus nota sit. inconcussum firmumque teneamus nullos bonos ab ea se posse diuidere, id est nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque uersantur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare, ut, in quacumque parte terrarum uel facta sunt ista uel fiunt uel futura sunt, ceteris terrarum partibus longe positis et utrum facta sint uel cur facta sint ignorantibus et tamen cum orbe terrarum in unitatis uinculo permanentibus ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere nisi aut superbiae tumore furiosos aut inuidentiae liuore uaesanos aut saeculari commoditate corruptos aut carnali timore peruersos. quibus omnibus causis efficitur, ut uel boni falsis criminibus infamentur uel temere de bonis falsa credantur uel etiam mali, qui pro unitatis uinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace peruersissime fugiantur, cum uexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod angeli in messe facturi sunt.
3.29
Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata uel haereses impiae, si quo in flagello ut se corrigant ammonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. quod existimans etiam Parmenianus in fine epistulae suae exhortatur Tychonium, ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens non se debere uoluntate coniungi eis quibus persecutione cogente non iuncti sunt, adhibens etiam testimonium scripturae dicentis: uae his qui perdiderunt sustinentiam et deuerterunt in uias prauas! et quid facient, cum inspicere coeperit dominus? more suo cuncta de diuinis libris aduersus se ipsos proponens. qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos, quos de criminibus quae obiciebant conuincere nequiuerunt, pro pace Christi tolerare noluerunt, ut sero postea cogitantes ipsam partem suam non esse per multas particulas diuidendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarent? et nunc iam tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt didicerunt. sed scilicet erubescant manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum iussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos correcti perdidisse uideantur. quasi non melius perdunt illa quam pereunt. si enim habet aliquam umbram et quamuis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis iubenti non cedere imperatori, cuius uel humanae laudis inlecebra est apertissimae contradicere ueritati? cur clausis oculis tam multa de scripturis testimonia proferunt, quae intellecta et contra se prolata repudiant, quae si secundum illorum intellectum accipiantur nihilominus eos de sua peruersitate conuincunt? nonne scriptum est: non contradicas ueritati ullo modo? cui autem nisi ueritati contradicitur, cum etiam regi ex ueritate aliquid iubenti resistitur? sed rex homo quod minatur uel quod uindicat ad tempus molestum est; non sic ille rex qui etiam ueritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat: sine causa percuaai filios uestros, disciplinam non receperunt, qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer ammonet, ne in fine sic uindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione iactare. sub uindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine uirtutis uelle laudari; aeternis autem ignibus concremari nec erit nec uocabitur fortitudo. non enim erunt in illa die, qui caput ungant oleo adulationis aut uana decepti fallacia coronas somnient damnatorum, dicentes\' euge euge\' et iurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per campagos eorum, qui uiam pacis non agnouerunt. quales turbas isti auertentes a Christi unitate et ad suum nomen conuertere cupientes interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalicia celebrentur magno conuentu hominum furiosorum, quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam uitam peiore morte consumant. non erunt in illa die stultae plebes quibus dicatur: nos sumus iusti qui patimur persecutionem\' et caecis uendatur reprobus lapis pro gemma pretiosa, id est carnalis duritia pro spiritali patientia. non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, uel quae ab unitate Christi diuiserunt uel quae sub nomine Christi contra ecclesiam Christi erexerunt haec sunt enim pretia, quae isti ut accipiant, dum uolunt habere quod uendant, excitant aduersum se potestatum seueritatem per animosam peruersitatem, nec illi qui ab eis seducuntur et eos propterea iustos putant, quia poenas iniquitatis exsoluunt, redeunt ad cor et considerant, quare patiantur quae se pati gloriantur. quantum enim erat, ut paululum aduerterent talia dicere Parmenianum Tychonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus cohercendis uel puniendis similia regum iussa proferuntur, qualia certe iam Membressitanis suis dicit etiam Saluius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de ecclesia pelleretur, ut eius ceruici etiam mortuorum canum cadauera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes uoces cantionesque saltarent. quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis quos miseros decepit, ut alteram sibi basilicam fabricarent? quanta dixit de iustitia sua pro qua talia perpeti meruit, ideo se sanctum persuadens quia passus est, ideo illos iniquissimos quia fecerunt? Tuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, quod mortua uiuis sed humana humanis corpora coniungebant; canina uero humanis et hoc episcopalibus membris nescio utrum quisquam se uel audisse umquam uel legisse commemoret. notum est omnibus nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci; quis umquam meminit ab hominibus, quos in auxilium episcopi petiuerunt, cum episcopis esse saltatum? an forte Saluius tunc non erat episcopus, quia damnatio eius in Bagaiensis concilii sententia recitatur? quid? si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut ei reconciliatus est Felicianus eiusdem plenarii concilii ueridico ore damnatus, sicut ibi eorum uerba recitantur, tunc esset episcopus, an forte non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinauerit potest mundari, sicut potuit Felicianus, quem uero canes mortui collo suspensi immundum fecerint non potest expiari? uellem scire quid ad haec dicunt tam manifesta tam publica tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi nostra crimina obiciunt. quisquis eorum arbitratur me falsa iactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membressam, quaerat an facta sint ista et defendat, si potest? si enim dicit recte ista schismaticis fieri quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnauerunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamuis numquam talia passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate conuincimus. si autem dicit leuia esse quae passus est Saluius, quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret imperator et nolenti facere bestias ignesque minaretur, non mallet illa perpeti quam illud admittere, et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent. grauiora ergo passus est Saluius, cum quo saltatum est, quam si uiuus arsisset. nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet non ipse saltare sed saltari secum quam uiuus incendi, non dubitatur quid eum electurum esse respondeant. si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas. nisi ut per Abitinenses Saluius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid ei postea crudeliter turpiterque fecerunt, cur non sibi dicit sic etiam posse catholicos nihil aliud ab imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate seruata in sacrilegos uindicare multo mitius, quam Abitinenses nulla imperiali lege, nulla iudiciaria iussione in Membressitanum Saluium uindicarunt? quibus rebus consideratis prius quid faciant et postea quid patiantur aduertant, ne, cum aduersus facta sua oculos claudunt et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur et in ultimo iudicio dei etiam pro hoc ipso, quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret ammonuit, aeterno supplicio puniantur. non uetera replico, ubi fallunt quos possunt; breuiter dico, praesentia ingero, digito ostendo: damnati Maximianistae recipiuntur, ignotae gentes arguuntur; Maximianistarum baptismus acceptatur, orbis terrarum baptismus exufflatur. ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc uiuus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata; talibus recentibus et praesentibus factis quales ab initio fuerint satis indicant. si quid pro huiusmodi peruersitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari.

Intertext edge

Open linked passage

Note