Contra Faustum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
10.1
LIBER DECIMUS. FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem:" inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.
10.2
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi:" cur tenes uetus testamentum, cuius praecepta non seruas?" respondeo seruari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero. uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis.
10.3
Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento, sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta uitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus. cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum.