Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum
AugustineFaus 12 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
12.1
LIBER DUODECIMUS. FAUSTUS dixit: Cur non accipitis prophetas? immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere. propter testimonia, inquit, quae de Christo praefati sunt. ego quidem nulla inueni, quamuis adtentius eos et curiosissime legerim. sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. nempe ipsi uos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? aut si prima uobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior uobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per uatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta uoce, cum eum mitteret ad terram, dixit: hic est filius meus dilectissimus, credite illi? necnon et ipse de se: a patre meo processi et ueni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi. ad quae ringentes Iudaei" tu de te testificaris" dicebant;" testimonium tuum no. n est uerum." quibus ipse: etsi ego testificor de me, testimonium meum uerum est, quia non sum solus. nam et in lege uestra scriptum est: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, non dixit: prophetae. ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium uocat, si mihi non creditis, dicens, operibus credite; non dixit: si mihi non creditis, prophetis credite. quapropter nos testimoniis de saluatore nostro nullis egemus; exempla tantum uitae honestae et prudentiam ac uirtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse uatibus quia te non latuerit sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non inprouide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse" numquam uindemiari uuam de spinis nec de tribulis ficus." quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. ego uero illud adiciam,. quia si Hebraici uates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose uixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: quia cum cognouissent deum, non ut deum clarificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. uides ergo non esse magnum magna cognouisse, nisi ex eorum uixeris dignitate.
12.2
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus uerbis id agit Faustus, ut prophetas Hebraeos neque quicquam de Christo praenuntiauisse neque, si praenuntiarunt, eorum testimonia nobis prodesse neque illos ipsos ex eorundem testimoniorum dignitate uixisse credamus. nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia et, quantum per ea nobis ad fidei ueritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque uixisse. in hac tripertita disputatione illud, quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum; sed huius hominis leuitatem grauissimo auctoritatis pondere conteram. ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur apostolos. apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex aduersa uoce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: et maxime. quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, seruus Christi uocatus apostolus segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. quid uult amplius? nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum uolunt intellegi. sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen filio dei promissum est euangelium. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, in quod euangelium segregatum se dicit apostolus, istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc euangelium credimus filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem, tamen apertiora cognoscant, quibus euidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.
12.3
Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
12.4
Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum, quem praedicauerunt apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur, nisi quod inpudenter sibi credi uolunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur: contigit eis, quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit apostolus: cum legitur Moyses, uelamen est super cor eorum; neque enim auferetur hoc uelamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum, non qualem ipsi finxerunt, sed qualem patres Hebraei prophetauerunt. sic enim idem apostolus ait: cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen. neque enim mirum est, quod resurgenti Christo et dicenti: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, nolunt isti credere, quandoquidem Christus ipse narrauit, quid Abraham dixerit inmisericordi cuidam diuiti, cum apud inferos torqueretur et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi uenirent in illum locum tormentorum. hoc enim ei dictum est: habent ibi Moysen et prophetas. et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, uerissime responsum est: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. quapropter isti non audientes Moysen et prophetas non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt?
12.5
Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. habemus enim Christum uerum atque ueracem, praedictum a prophetis, praedictum ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. quod Paulus breuissime uerissimeque conplexus est dicens: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones? de quo promissiones nisi de Christo? quod breuiter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; dicit etiam de Christo loquens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam: et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas? quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam uanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit?
12.6
Hic forte dicant:" ostende nobis, ubi sit Christus ab Israhelitis prophetis praenuntiatus." quasi parua sit ista auctoritas, qua dicunt apostoli ea, quae in Hebraeorum prophetarum litteris legimus, in Christo esse conpleta; uel quod dicit ipse dominus de se illa esse conscripta. proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit; non apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. uerumtamen ut multa non colligam et hoc unum commemorem, quod eodem loco apostolus consequenter dicit: non potest autem excidere uerbum dei. non enim omnes, qui ex Israhel hi sunt Israhelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae? nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius— non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno— et semini tuo, quod est Christus: fortasse aliquis non tam inpudenter nollet hoc credere, antequam uideret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. nunc uero, cum hoc inpleri uideamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum milia: in semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut uel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere, uel de isto uero Christo prophetias Hebraeas, cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?
12.7
Quis autem potest, non dico una breui responsione, quales in hoc opere habere coartamur, sed quolibet ingenti uolumine omnia commemorare praeconia prophetarum Hebraeorum de domino et saluatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia, quae illis continentur libris, uel de ipso dicta sunt uel propter ipsum. sed propter excitationem quaerentis et delectationem inuenientis multo plura ibi per allegorias et aenigmata partim uerbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. uerumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non conprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. quamquam et ex illis, quae figuris inuoluta sunt, si quaedam uelut, sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi uoces suas, ut cuiusuis obtunsi surditas erubescat.
12.8
Sex diebus in genesi consummauit deus omnia opera sua, septimo requieuit: sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta, quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum defectus est. sexto die in genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius, qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniux de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita et mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda Christum et ecclesiam praeloquuntur siue in bonis christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri, et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una, quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus?
12.9
Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ouibus et earum adipe suscipitur, ita noui testamenti fides ex innocentia gratiae deum laudans ueteris testamenti terrenis operibus anteponitur, quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt. quia Christo ueniente iam tempus noui testamenti a tempore ueteris testamenti non distinxerunt. dixit enim deus ad Cain: si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti. qui si obtemperasset deo dicenti: quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius, ad se conuertisset peccatum suum sibi hoc tribuens et confitens deo ac sic adiutus indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante seruus peccati fratrem occideret innocentem. sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissione cognoscentes audirent Christum dicentem: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam, et: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati, et: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi, eritis, ad se conuertissent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo scriptum est, medico dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. nunc autem ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere. elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis non quieuerunt; et regnante peccato in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius offenderunt in lapidem offenderunt et exarserunt odio aduersus eum, cuius opera uidentes deo accepta esse doluerunt illo, qui caecus natus iam uidebat, sibi dicente: scimus, quia peccatores deus non exaudit, sed qui eum coluerit et uoluntatem eius fecerit, hunc exaudit, tamquam hoc eis diceret: super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco.
12.10
Interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum, a quo discat, sed tamquam iudex reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se esse custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei cum eos dei uoce hoc est sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris, mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina ludaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.
12.11
Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. non dixit:" maledicta terra", sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae apuerit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit. os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit:" quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in inpietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis auferetur uelamen, quod in lectione ueteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio ueteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen. quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit inpiis et incredulis. unde nec resurgens eis, a quibus erat m. 2) S crucifixus, adparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae:(( quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi.
12.12
Gemens et tremens eris in terra. nunc ecce, quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis cbristianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat, nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondet deus? non sic, inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est non sic, quomodo dicis: non corporali morte interibit genus inpium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis adpareat fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno dominum interfecerunt.
12.13
Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari" commotio." contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in tantam blasphemiam caderent putando se esse naturam et substantiam dei. sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt. nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se conuerterent, id est sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum, atque ita per gratiam dei eidem peccato dominarentur. nunc uero et ipsi et omnes, qui diuersis erroribus contumaces resistendo ueritati exeunt a facie dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est in perturbatione carnali contra iucunditatem dei, hoc est contra Eden, quod interpretantur epulationem, ubi est plantatus paradisus. iam cetera pauca de multis breuiterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis inpediam.
12.14
Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis construitur ad omne opus bonum semper paratis. quadratum enim quacumque uerteris, firmiter stat. quod sexies longa ad latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, quia in corpore humano Christus adparuit. quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur: sicut dicit apostolus: cor nostrum dilatatum est. unde nisi caritate spiritali? propter quod ipse item dicit: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo corda credentium dilatauit. quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta conpleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per euangelium diffamatus. quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra. qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam euangelicam consecrauit contestans legem non se uenisse solvere, sed inplere. legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus conputatur. quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in conpage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus siue ab eis, qui intus, siue ab eis, qui foris sunt, cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis. est enim bitumen feruentissimum et uiolentissimum gluten significans dilectionis ardorem ui magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem.
12.15
Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, octauus et primus est.
12.16
Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia corpus Christi in. unitatem conlecta sublimat et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manauit. quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur: sicut ex omnibus gentibus uel bipertitam multitudinem congregat ecclesia propter circumcisionem et praeputium, uel tripertitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena uita est diuersitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. et non est ista uarietas: quia omnia et in omnibus Christus est tamquam nos uno cubito desuper caelesti unitate consummans.
12.17
Quod post septem dies, v ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur— decem quippe quater ducta quadraginta fiunt— siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.
12.18
Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos, cum in eam esset ingressus— unde intellegitur per centum annos arca fabricata— quid aliud hic uidentur centum anni significare nisi aetates singulas saeculi? unde ista sexta aetas. quae conpletis quingentis usque ad sescentos significatur, in manifestatione euangelica ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad uitam consulit, sit uelut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sescentesimi. quo intrat Noe in arcam. eandem senariam aetatem significat. duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur et sescenti et sex milia et sexaginta milia et sescenta milia et sescenties, et quicquid deinceps in maioribus summis per eundem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.
12.19
Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus: tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit: et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe. hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur— neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta inmortali salute renouatum in aeternae uitae munus adsumit— quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur. et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncti quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.
12.20
Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus. significat homines inmunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea, quae foris sunt in hoc mundo, nimis intentos aut rebaptizari aut ab his, quos praeter arcam. id est praeter ecclesiam baptismus occidit. seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur, quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum deo et patri. ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.
12.21
Nimis longum est, ut uel tam breuiter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sescentesimo et uno anno uitae Noe, id est peractis sescentis annis aperitur arcae tectum et tamquam reuelatur, quod erat absconditum sacramentum? cur uicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra: tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. ipse est enim dies secundi mensis uicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter unitatis uinculum. cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intrauerant. sic enim dictum erat. quod intrauerit in arcam Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius: seorsum uiri, seorsum feminae commemoratae sunt. in hoc enim tempore huius sacramenti caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. exeunt autem Noe et uxor eius et filii eius et uxores filiorum eius, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit nulla mortalitatis indigentia uel concupiscentia resistente. cur animalia, quamuis et munda et inmunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur deo in sacrificio nisi munda?
12.22
Quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio- quia multis modis eadem significari opor-. tebat— figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad inplendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca? quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus inter se et homines atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui adparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.
12.23
Iam uero illud, quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non adpareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iapheth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes— sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis— nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes, unde sind nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum— ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit— uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria Christianorum. baiulans legem et prophetas ad testimonium adsertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?.
12.24
Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quo-. dam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iapheth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iapheth et habitet in domibus Sem. uidete, Manichaei, uidete; ecce in conspectu uestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat deus Iapheth. uidete, si non habitat in domibus Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt. audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. per haec uerba ostenditur,. quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. sed paulo post quemadmodum concludat, aduertite. igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus Sem. et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. ubi et uos ipsos deputauerim, nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis angularis Christus? quia nec in illo pariete uos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes. sed et omnes, qui quoslibet nostri canonis libros accipiunt et legunt. ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eandem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice uelant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus, quamuis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis et ipsi haeretici alii ab aliis,- una tamen condicione seruitutis uel ad aliquam adtestationem uel ad aliquam probationem utiles sunt ecclesiae. nam et de haereticis dictum est: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. ite nunc et obiectate calumnias ueteribus litteris sacris; hoc agite, serui Cham; ite, quibus uiluit nudata caro. ex qua nati estis; neque enim esset, unde uos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus, sicut a prophetis praenuntiatus est. uenisset in mundum, bibisset de uinea sua calicem illum, qui transire non potuit, dormisset in passione sua tamquam in ebrietate stultitiae. quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum dei consilium fortior hominibus; quam nisi dei uerbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et uos gloriamini, non esset in terris. uerum hoc agite, ut dixi; inridenter prodite, quod nos reuerenter honoremus: utatur uobis ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. usque adeo nihil, quod uel habitura uel passura erat, prophetae illi tacuerunt, ut et uos ibi locis uestris inueniamus in uanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.
12.25
Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua. ut apud exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet, ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad uictimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries inmolandus in uepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus adfigebatur?.
12.26
Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel- ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum— ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, ut eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. in illo enim scalae a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descenditur super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruuli nutriantur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter expectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter adnuntient. uidete apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus. deo; uidete et descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit. Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt. iam non sibi uiuant, sed ei. qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.-
12.27
Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant. sanam doctrinam non sustinens ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, quo id quod inuenero, auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.
12.28
Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed— quod adprehensa cauda significat- posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur adprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.
12.29
Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita.
12.30
Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris? fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: uenit spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione inpietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas: uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam, qualia credat in omnibus.
12.31
Uideat Iesum introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur. sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem— de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum— per fenestram domus suae tamquam per os corporis. sui coccum mittentem— quod est utique sanguinis signum— propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. uideat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora. quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex inpiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur. mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis.
12.32
Uideat tempora primo iudicum postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samson obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet. nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus exstructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? quid uellus conplutum area sicca et postea conpluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est.
12.33
Quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri. in domino nostro Iesu Christo uenturum? nonne ipse Dauid. cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit? nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae. satis indicat, quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt?_
12.34
Pascitur Helias tempore famis coruis mane adferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam uiduam. quae uolebat duo ligna colligere. priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum inpenditur. non deficit; hilarem enim datorem diligit deus.
12.35
Heliseo pueros insultantes et clamantes: calue, calue! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Caluariae crucifixum inuasi a daemonibus pereunt. mittit Heliseus per seruum baculum super mortuum et non reuiuescit: uenit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et reuiuescit: misit sermo dei legem per seruum suum nec profuit in peccatis mortuo generi humano. quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam. uenit ipse, conformauit se nobis factus particeps mortis nostrae, et uiuificati sumus. cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reuersum est: ita cum inpios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet— quia de illo Iohannes dixerat: ecce securis ad radices arboris posita est- ab eis interueniente passione corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus. norunt qui legunt.
12.36
Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet, ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat, quid praefigurauerit, qui adtenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes; interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat. sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit. nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur. quis fidelis Christi non. intellegat post euoluta tempora. quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei. ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem? quem propheta Zacharias uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat. ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia. aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis adsumitur. quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi. conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut, cantet tibi gloria mea et non conpungar.
12.37
Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis ueteribus legis et prophetarum libris figurate Christum adnuntiant, quantalibet breuitate perstringere? nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando uertantur. hoc forte Iudaei possunt dicere siue pagani; eis autem, qui se christianos putari uolunt, premit ceruicem apostolica auctoritas dicens: omnia haec in figura contingebant illis et: haec omnia figurae nostrae fuerunt. nam si Ismahel et Isaac homines nati duo testamenta significant, quid credendum est de tot factis. quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? nihilne significant? si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos uocum characteres, uideret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? ac non potius intellegeret scriptum, ut si legere non ualeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? ita prius illa omnia. quae sunt in uetere instrumento scripturarum sanctarum,. quisquis non peruerso animo legerit, sic oportet moueatur, ut aliquid ea significare non ambigat.
12.38
Uerbi enim gratia: numquid, si oportebat adiutorium uiro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat uel ulla suadebat utilitas. ut de dormientis latere fieret? si causa euadendi diluuii opus erat fabricari arcam, quid opus erat. mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de inmundis? aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri uel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; conuenientius ligna portauerit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate grauissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in uepre adhaerens cornibus adpareret, ad ullum augmentum uictimae pertinebat? sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inueniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.
12.39
Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnouimus, illi derident, nolunt talibus rerum non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praeuntiatum uideri,* coguntur nobis dicere, quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedunt, tam diuinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. uidit hoc Philo quidam, uir liberaliter eruditissimus unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant, et conatus est aliqua interpretari non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat, sed ut inde magis adpareret, quantum intersit. utrum ad Christum referas omnia, propter quem uere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris, quantumque ualeat quod apostolus ait: cum transieris ad dominum, auferetur uelamen. ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluuii secundum rationem humani corporis fabricatam uolens intellegi tamquam membratim omnia pertractabat. cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil inpedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis saluator adparuit, nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum ceterorum. at ubi uentum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, qua urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. non mirum. si ostio non inuento sic errauit. quodsi ad Christum transisset, ablato uelamine sacramenta ecclesiae manantia ex latere hominis illius inuenisset. nam quia praedictum est: erunt duo in carne una, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam uero ad ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. sic et in ceteris interpretationibus figurarum per uniuersum textum diuinae scripturae licet considerare et conparare sensus eorum, qui Christum ibi intellegunt, et eorum, qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.
12.40
Nec pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta sed etiam facta figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum, praesertim quia ea, quae praenuntiata intellegimus. etiam demonstramus inpleta, cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias uel theologias, id est rationes naturales uel diuinas interpretando referre conentur ex parte plene satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes. dum ea rident in theatris, quae uenerantur in templis. in turpitudine nimium liberi. in superstitione nimium serui.
12.41
Nobis autem quisquis dixerit non ideo alia uel gesta uel scripta, ut Christus in eis intellegatur, excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc inpletarum aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur, sicuti est illud: in semine tuo benedicentur omnes gentes. hoc dictum est ad Abraham. hoc ad Isaac, hoc ad Iacob. unde non inmerito dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. conpleturus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. nec inmerito ipse Abraham, cum eius seruus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum, sciens inde uenturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc praenuntiamus. sed quod tunc praenuntiatum est, nunc uidemus.
12.42
Uellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate. animi legerit Faustus, ubi uocauit Iacob filios suos et dixit: congregamini, ut nuntiem uobis, quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus: congregamini et audite. filii Iacob: audite, Israhel, patrem uestrum. hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus. uenit ex semine Dauid secundum carnem. sicut apostolica doctrina testatur. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium alligans ad uineam pullum suum et cilicio pullum asinae; lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum; fulgentes oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. falsa sint ista. obscura sint ista, si non in Christo euidentissima luce claruerunt, si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curuantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc aduersantur; si non eum adorauerunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae saluae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo paruulus factus est— propter hoc additum: de germinatione filius meus. causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam paruulus fortior maioribus si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum; si non dormiuit ut leo, quia et in ipsa morte non est uictus, sed uicit, et ut catulus leonis- inde enim mortuus unde et natus— si non ille eum suscitauit a mortuis, quem nemo hominum uidit nec uidere potest— eo enim, quod dictum est: quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio— si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius. donec uenirent oportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. ita non defuit rex de semine Iuda, donec uenirent, quae reposita erant illi. sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide. quid sequatur: et ipse expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum. populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas. si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia. quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam; cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium. tamquam niuem dealbabo. unde nisi de dimissis peccatis? in quo ergo uino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem pecca-, torum? ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. propterea et hic uide, quid adiungat: et in sanguine uuae amictum suum. iam uero fulgere oculos eius a uino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. unde quiddam paulo ante commemorauimus dicente Paulo: siue enim mente excessimus, deo. hi sunt fulgentes oculi a uino. sed tamen quia sequitur: siue temperantes sumus, uobis, nec paruuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.
12.43
Quid ad haec respondetis, insani? nempe ista manifesta sunt, nempe omnes, non dico calumnias contradictionis sed etiam nebulas dubitationis expellunt. talia quaerite primo in illis libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est, nec pauca uellem. ne sola existimentur ab eis. qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura euidentiora reppererit, quod ista potissimum posuerim, quae mihi occurrere in praesentia potuerunt; inuenietis enim multa, quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in uerbis Iacob. quis enim iam quaerat expositorem, dum legit: uelut ouis ad uictimam ductus est, et omnia, quae illic multipliciter et euidenter dicuntur: quia liuore eius sanati sumus, quia peccata nostra ipse portauit? quis non quasi euangelium cantari arbitretur: io derunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimenta mea miserunt sortem? quis nisi nimium caecus iam inpleri non cernat: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium? quid illud in euangelio: tristis est anima mea usque ad mortem, et: nunc anima mea turbata est? nonne prius in psalmo sonuit: dormiui conturbatus? et unde factum' est, ut dormiret? quorum uocibus adclamatum est: crucifige, crucifige, nonne et in psalmo secutus praenuntiat: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo et super caelos ascensuro et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? uide, utrum hoc psalmus ante tacuerit; sequitur enim: exaltare super caelos. deus, et super omnem terram gloria tua. quis umquam de Christo dictum dubitauit: dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? quis alium intellegere permissus est. ubi Hieremias dicit nimirum de sapientia: tradidit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo; post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est?
12.44
Quis non eundem saluatorem agnoscat apud Danihelem, cum antiquo dierum offertur filius hominis et accipit regnum sine fine. ut seruiant ei omnes gentes? iam uero si locum illum, quem commemorauit dominus ex eiusdem Danihelis prophetia: cum uideritis abominationem uastationis( quae dicta est a Danihele) stantem in loco sancto: qui legit, intellegat, si subputatis etiam temporibus hebdomadum ille numerus pertractetur, non solum Christus sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit uenire passurum. quamquam et sine conputatione temporum manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non. utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam uenerit passusque fuerit disceptatio est. conuincuntur autem rebus ipsis apertissimis non solum de fide omnium gentium, quas ei seruituras eadem, cui cedere coguntur, scriptura praedixit. quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiuersantium oculos feriat, uerum etiam de iis. quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium euersum est. quod cessauit hostia et sacerdos et unctio pristina: quae omnia Danihel tunc praenuntiauit futura. quando ungui sanctum sanctorum liquide prophetauit. cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus sanctus sanctorum, et quid respondeant. non inueniunt. quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de aduentu eius disceptarent. nisi bene nossent eum in suis libris prophetatum? cur a Iohanne quaerunt, utrum ipse sit Christus? cur ipsi domino dicunt: quamdiu animam nostram tollis? si tu es Christus. dic nobis palam? cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaheli: inuenimus messiam, quod interpretatur Christus, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas litteras et sciebatur et expectabatur? nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et uocauit, quorum significatiuam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille uenisset, qui in eis praenuntiabatur. sic enim Iudaei nouerant illos christos suos, ut tamen unum sperarent. per quem demum liberarentur; sed excaecati occulta iustitia dei dum solam eius uirtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. hinc illa uerba in libro sapientiae de illis praedicta cognoscimus: morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius; si uere filius dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia illorum. quod etiam de istis uerissime dici potest. qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum. in tanta manifestatione conpletarum adhuc dicunt scripturis illis Christum non esse prophetatum. quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre adiuuante illo, qui tantam copiam praebuit aduersus calumnias erroris humani, ut ea, quae iam commemorauimus, non repetamus.
12.45
Iam porro aliam Fausti tergiuersationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce percuteretur, callidissimam se inuenisse arbitratus est. etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. quis enim dementissimus diceret eneruis esse fidei de Christo sine teste non credere? uellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent; an illam uocem de caelo audierunt: hic est filius meus? ei quippe uoci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non uult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem uocis notitia sine homine teste peruenerit, cum et manifestum sit sic eam peruenisse, et apostolus dicat: quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo pradicabunt. si non mittantur? sicut scriptum est: quam speciosi pedes eorum qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona! uidetis certe, quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae propheticum testimonium comitetur. ut enim non contemnerentur neque fabulosa ducerentur, quae apostoli adnuntiabant, demonstrabantur haec a prophetis ante fuisse praedicta, quia etsi adtestabantur miracula, non defuissent— sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant— qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica uinceretur. magicis enim artibus longe antequam nascerentur. prophetas sibi constituere, a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. sed uidelicet uetat nos Faustus de uero Christo Hebraeis prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.
12.46
Uerum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam. ut eam capacem faciat ad intellegenda superna et aeterna. sic enim et propheta dicit: nisi credideritis, non intellegetis. at ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur in omnem plenitudinem dei, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a prophetis per propheticam gentem. per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam, nisi quia in illa stultitia, quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate. quae fortior est hominibus. magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui nulli aperiuntur, si tibi per maternam carnem traiectum cibum, id est per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit et tamquam iufantilem uictum quasi praegrandi aetate fastidiens prius in uenena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum, temere arbitratur, inruerit. non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei. quod dicimus, ut prophetis credatur; magis enim ad hoc pertinet, ut prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi, qui per prophetas sic loquebatur.
12.47
At enim si Christum prophetauerunt, non digne neque congruenter sua prophetatione uixerunt. unde hoc scitis? an quid sit uel bene uel male uiuere, iudicare uos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum uos manducetis. quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? catholicis autem paruulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic uiuitur, sufficit de illis uiris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas. quia iustus ex fide uiuit. credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. praeu idens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. apostoli uerba sunt. ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam uocem. si a uestris fallacissimis somniis euigilaretis, sequeremini uestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. ipse enim accepit, sicut dicit apostolus, signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio. ut sit pater omnium credentium per praeputium. ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis his. qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum uixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae. quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.
12.48
Hoc Fausto pro moribus patriarcharum et prophetarum ex uoce paruulorum nostrorum breuiter responderim: inter quos et me ipsum deputauerim. dum tamen non reprehendam uitam sanctorum antiquorum. etiam si non intellegam. quam mystice uixerint. quorum uitam nobis laudabiliter apostoli euangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros apostolos praedixerunt, ut clament ad se inuicem duo testamenta, sicut duo seraphim: sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. cum uero coeperit Faustus patriarchas et prophetas non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari. adiuuabit me dominus deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. nunc uero illos homines Faustus Manichaeus uituperat. Paulus autem apostolus laudat; eligat quisque. cui credat.

Intertext edge

Open linked passage

Note