Contra Faustum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
22.1
LIBER ALTER ET UICESIMUS. FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas? minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.
22.2
Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes tamquam lepram ac scabiem abominanda haec- sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: non occides uel non moechaberis. ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis.
22.3
Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.
22.4
Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si uultis eodem liberari prophetas.
22.5
Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice uolutatus sit sub conscientia— quo sit inhonestius— uxoris: nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit— qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae libidinis flamma— sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet. interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit— cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei— sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.
22.6
AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque iustitiam cogitare nostis. sed de praeceptis et sacramentis ueteris testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse, quod per gratiam noui testamenti faciendo donaretur inplendum, aliud, quod per ueritatem patefactam remouendo demonstraretur inpletum: cum dei et proximi dilectione susciperetur legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur legis persoluta promissio. praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad expectandum saluatorem, ut per aduentum noui testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret ueritas reddita. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, ueritas autem, ut ablata obseruatione umbrarum, quod promissum erat, ex dei fide praesentaretur.
22.7
Proinde isti, qui ea, quae non intellegunt, reprehendentes lepram uel scabiem seu uerrucas legis esse dicunt promissiuas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea, quorum non capiunt utilitatem; uelut si surdus uidens moueri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; uel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo uellet palpando probare, quod dicitur, et parietum leuitatem manu pertractans in fenestras inrueret easque uelut inconuenientes illi aequalitati redargueret cauernasque ruinosas putaret.
22.8
Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus uerbo faceret lucem? sed quia non distingunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in nouo testamento utrumque de illo dicitur- nam et: deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus— sic et in illis ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus inluminabis tenebras meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus.
22.9
Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam lucem et ex hac abundat ad faciendos inluminatos, nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis uoluntas bona, nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis uoluntas mala, quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. talem deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata uestra sectamini, quae cor uestrum uanum et uagum lucem istam caelestium corporum per carnis oculos hauriens uobis multiplici fictione dilatauit atque uariauit. lux ista, quamuis et ipsam deus' fecerit, longe inconparabilis est etiam illi luci. quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat. sicut ab inpietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili. quae ista omnia facit! nec omnibus inaccessibilis est; beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; inpii uero non uidebunt lumen, sicut dicit Esaias. talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos.
22.10
Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat lux, dixit: fiat lux. quae lux lucem fecerit, manifestum est: manifeste enim positum est: dixit deus. quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est: utrum illam, quae in mentibus angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales deus fecerit, an corporalem quandam lucem. remotam etiam ipsam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos diuinarum scripturarum concorditer disputatur. quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae iam facta erat, quodam modo accensa sit, similiter quaeritur. quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit deus: fiat lux, creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat.
22.11
Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur super aquas, cum praedictum fuisset: tenebrae erant super abyssum. abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. unde potest occurrere carnali prudentiae, uelut in his tenebris. quae erant super abyssum, habitauerit spiritus dei, de quo dictum est: ferebatur super aquas, non intellegenti, quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae eam non conprehendant, nisi per dei uerbum fiat lux et dicatur eis: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. quodsi rationales mentes per uoluntatem inpiam tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem conprehendere non possunt, quod ab ea longe sint adfectu, non loco, quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, inconparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum?
22.12
Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen despero, quod cantici mei ueritas inuentura sit aurem suam, quam dominus aperuerit, a quo sunt uera, quae dicimus. istos autem quales diuinarum scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: et uidit deus lucem, quia bona est! adprobat enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est uidere, quia bona sunt. neque enim aliquid inuitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum inprudens labitur, ut factum esse displiceat. cur autem istis non displiceat, quod deus noster opus suum uidit, quia bonum est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, uelum contra se posuit? non enim quod fecit, uidit, quia bonum est; sed noluit uidere, quia malum est.
22.13
Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos ut potuimus, exposuimus" uidit deus quia bonum est" et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
22.14
Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit: si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. sed tamen si paganus in nouo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?
22.15
An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere uidebatur, non pauca respondi.
22.16
Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio- quod certe amplius est quam: uidit quia bonum est- et legis latorem. quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret, suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes.
22.17
De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae ueritate recolerem.
22.18
Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur uita, siue secundum quam dicimus" uiuit," quod exanime non est, siue secundum quam dicimus" bonae uitae homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua praecedentis linguae proprietate.
22.19
De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse nec leuia. uelut quod exempli gratia posuimus de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semperque uiuitur.
22.20
Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? aliud est enim colaphizari, aliud occidi. quasi uero non diuersis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, llum puniendo ut inpium.
22.21
Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere deuersatum ex aeterno in tenebris deum, sed eum, qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem, cuius lucis aeternae candor est coaeterna sapientia; nec lucis inopinatae admiratorem, sed lucis factae creatorem, ut subsisteret, adprobatorem, ut maneret; nec ignarum futuri, sed mandatorem praecepti et damnatorem delicti. ut aduersus inoboedientiam iuste prolata uindicta praesentes coherceret futurosque terreret; nec inprouidum nesciendo quaerentem, sed interrogando iudicantem, nec inuidum ac timentem, sed ab aeterna uita, quae iuste oboedienti datur, praeuaricatorem iuste prohibentem; nec sanguinis et adipis adpetentem, sed carnali populo congruis sacrificiis inpositis per quasdam figuras uerum sacrificium promittentem; nec liuida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni deo debens anima castitatem per multos falsos corrupta et prostituta turpetur; nec ira uelut humana turbide saeuientem, sed alia diuina seuere iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi uigorem certo usu locutionis ira nominatur; nec ob leuia uel nulla commissa hominum milia perimentem, sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis inponentem; nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem, sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam seueritatem propter aequitatem distribuentem: unde uos adparet, Manichaei, suspicionibus uestris esse deceptos, cum male intellegendo scripturas nostras uel malos intellectores experiendo falsa de catholicis creditis ac sic relicta sana doctrina conuersi ad sacrilegas fabulas nimiumque peruersi et alienati a societate sanctorum nec ex nouo testamento corrigi uultis, unde talia proferimus, qualia in uetere arguitis. unde fit, ut aduersus uos sicut aduersus paganos utrumque testamentum defendere conpellamur.
22.22
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut deum colat, non qualem colimus, qui unus et uerus est, sed qualem nos colere dicitis, qui uestris uel calumniis uel suspicionibus fictus est, nonne etiam iste meliorem colit quam uos? quaeso enim, aduertite et qualescumque oculos aperite; neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc, quod dicam, perspici possit. omnes prudentes inprudentesque appello: audite, aduertite, iudicate. quanto enim melius deus uester ex aeternitate uersatus esset in tenebris quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras! quanto melius exortam sibi nouam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret quam inruentes sibi ueteres tenebras nisi sua luce contenebrata euitare non posset! infelix, si perturbatus, crudelis, si securus hoc fecit. melius enim certe a se factam lucem uideret bonam quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo reppulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. hoc enim culpae inputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras, si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. ecce uere pars et substantia dei uestri in suis tenebris ex aeternitate uersata est nec postea lucem nouam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. porro ipse deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupauerant timoris tenebrae; si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris. caecabatur; si autem hoc parti suae futurum sciebat et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis quam uel ignorantiae uel timoris; neque enim habebat deus uester, quod in ipsa carne, quam non a deo, sed ab hyle factam dementissime creditis, sic laudat apostolus: si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra. sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. in his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate uersatus est nec postea nouam lucem, quae ab illo tenebras fugaret, miratus est, sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. quanto melius, non dicam, praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut homo, quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera uoluntate uteretur potius quam contra uoluntatem ad contenebrandam lucem suam ineuitabili necessitate premeretur! nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae, quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam diuinam necessitate pressus peccare conpelleret. euigilate et dicite nobis, quomodo uincit tenebras, quem uincit necessitas. haec iam erat apud illum hostis maior, a qua uictus et iussus cum minore pugnauit. quanto melius nesciret, quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis et postea a facie diuersae atque aduersae gentis quo fugeret non haberet! quanto melius naturae humanae inuideret uitam beatam quam naturam diuinam daret in miseriam, desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse totiens etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium uictimarum, perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus non solum in omnibus frugibus, uerum etiam in omnibus carnibus per omnes aras omnibus daemonibus offerretur! quanto melius uel humana indignatione conmotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnauit, ut per illam uinceret, quod timebat, etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit. uel humilis esset! nunc autem quis ferat reprehendi a uobis deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus, quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. sed miror, si frontem habebit inferendo in eos quasi uindictam, a quibus petere deberet ueniam et dicere: obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in uos istuc nisi uictus necessitate facere possum? scitis et uos, quod tunc, quando uos huc misi, horrendus hostis eruperat; quod autem nunc uos hic inligo, timeo, ne rursus erumpat. iam certe etiam illud fatemini multo melius esse hominum milia ob nullam uel leuem culpam temporali morte interficere quam membra sua, id est membra dei. substantiam dei et plane deum et in peccati uoraginem tradere et poenae sempiternae conligatione damnare. si enim esset illis membris peccandi uel non. peccandi liberum arbitrium- quamquam de substantia dei, quae uere substantia dei est ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non inuenitur; deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest; homo autem potest peccare et deum negare, sed si nolit, non facit— si ergo istis membris dei uestri uelut animae humanae ac rationali esset, ut dixi, peccandi uel non peccandi liberum uoluntatis arbitrium, recte fortasse pro grauibus criminibus illo globi subplicio plecterentur. nunc autem libertatem uoluntatis illas particulas habuisse dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit, quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente peruasus peccare cogeretur: quod si cogi non posset, peccauit, cum eas eo misit, ubi cogi possent. et ideo magis ipse illo uelut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae, quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte uiuendi arbitrium liberum perdiderunt. si autem ad peccandum et ipse inuasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde subplicium sibi prouidisset nullaque fuit in deo uestro nec in eius partibus libera uoluntas, non se fingat iudicem, sed agnoscat reum, nec quia passus est, quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere damnando eos, quos nouit malum passos esse potius quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne uictus inueniatur, quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus uocetur. nempe iam et hoc melius erat, ut deus uester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret— quod in reprehensione dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit— quam in membra sua sic saeuiret, ut parum sit, quod ea inexpiabiliter uenenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. quae ideo merito dicit pendere tam inmane ac sine fine subplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt et inimica lumini sancto extiterunt. unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inuiscerata primae auiditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere seque ab hostili natura discernere non ualerent? ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. quo faciente nisi illo primitus, qui, ut a se in tantum malum procederent, imperauit? peiorem ergo expertae sunt patrem quam hostem. pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tamquam bonum adpetiuit cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non ualebat, prius aduersus hostem inprobum et post aduersus inclusum. saltem ergo non accuset' eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. si enim coactus est proeliari, numquid et calumniari? nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non ualuerunt, innocentes damnantur; si autem ualuerunt nec uoluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria uoluntate sit origo peccati? hoc enim certe sua culpa, non ui aliena fecerunt, quod, cum possent malo resistere, noluerunt. quod enim si facerent, bene facerent, si autem non facerent, grauiter inmaniterque peccarent, si potuerunt et non fecerunt. utique noluerunt. si ergo noluerunt, uoluntatis crimen est, non necessitatis. a uoluntate igitur initium peccati; unde autem initium peccati, inde initium mali uel faciendi contra iustum praeceptum uel patiendi secundum iustum iudicium. proinde nulla causa est, cur quaerentes, unde sit malum, inrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem naturam mali diceretis et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali horrendum necessitatis malum poneretis. et huius enim erroris uestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis. sed uos dum uultis illud, s quo inruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a uoluntatis arbitrio et ponitis in uana et falsa fabula naturam mali. ac per hoc restat, ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna conligatione damnandas non uoluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto extitisse talemque deum uestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis, et talem regem, a quo fratribus uestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias aduersus uos et ipsum non uoluntate, sed necessitate extitisse perhibetis, nec indulgentiam inpetrare ualeatis. o inmanissimam crudelitatem! nisi quod conuertitis uos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. si ergo possetis inuenire alterum iudicem, qui liber uinculo necessitatis moderator existeret aequitatis, istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? quanto ergo melius eligeretis deum in conparatione peioris. non qualem colimus, sed qualem nos colere uel fingitis uel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae non parceret in seruis suis nec iusto nec peccatori, potius quam non parceret membris suis uel innocentibus, si necessitas crimen non est, uel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est, ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo uel simul absolui, si post uictoriam respiraret libertas, uel simul damnari debuerunt, si et post uictoriam tantum saltem ualeret necessitas, ut aliquid ualeret et aequitas. sicut autem deum, non illum uerum et summum, quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere uel arbitramini uel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo uestro— ambo enim non sunt et a uobis ambo finguntur— sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum, quem uestrum adoratis.
22.23
Sic et patriarchas et prophetas non tales uituperatis. quales honorantur a nobis, sed quales libris nostris non intellectis maleuola uanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est, si dicam uestris electis omnia Manichaei mandata seruantibus, nisi etiam ostendam ipso deo uestro esse meliores. quod non adgrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros patriarchas et prophetas a criminationibus uestris adiuuante me domino aduersum corda carnalia perspicua ratione defendero. et uobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam uitia, quae putatis, nostrorum laudibus uestrorum praeponenda doceremus, addentes ad cumulum confusionis uestrae, ut etiam deus uester longe peior inueniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. sic ergo, ut dixi, uobis respondere sufficeret. sed quoniam nonnulli etiam praeter uestra uaniloquia sua sponte conmouentur uitam prophetarum in uetere testamento conparantes uitae apostolorum in nouo testamento nec ualentes discernere consuetudinem temporis illius, quo promissio uelabatur, a consuetudine temporis istius, quo promissio reuelatur, eis magis respondere conpellor, qui uel temperantiam suam audent praeferre prophetis uel nequitiae suae quaerunt patrocinia de prophetis.
22.24
Qua in re hoc primum dico illorum hominum non tantum linguam, uerum etiam uitam fuisse propheticam totumque illud regnum gentis Hebraeorum magnum quendam, quia et magni cuiusdam, fuisse prophetam. quocirca, quod ad eos quidem adtinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia dei, non solum in his, quae dicebant, sed etiam in his, quae faciebant, quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in his, quae in illis uel de illis diuinitus fiebant, prophetia uenturi Christi et ecclesiae perscrutanda est. omnia enim illa, sicut dicit apostolus, figurae nostrae fuerunt.
22.25
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam uel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesiuit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis adfectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam uirtutes uitiis paruorum animorum esse simillimas nonnulla specie, sed nulla aequitatis conparatione. similes autem sunt, qui in magnis ista reprehendunt, pueris inperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis uerbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: pars in frusta secant. debuit enim, inquiunt, dicere: secat. et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata 1 littera dixit: relligione patrum. unde non absurde fortasse dicatur in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis inperitorum, tantum distare figurata facta prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum. ac per hoc sicut puer in barbarismo reprehensus si de Uergili metaplasmo se uellet defendere. ferulis caederetur, ita quisquis cum ancilla suae coniugis uolutatus Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis adsumpserit, utinam non plane ferulis, sed uel fustibus coercitus emendetur, ne cum ceteris adulteris aeterno subplicio puniatur. minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt, nec ad hoc inde ducta similitudo est. ut schema sacramento et soloecismus adulterio coaequetur. uerumtamen proportione sui cuiusque generis quod in illis locutionum quibusdam uirtutibus seu uitiis peritia uel inperitia, hoc in his morum quamuis longe in diuerso genere uirtutibus seu uitiis sapientia uel insipientia ualet.
22.26
Quapropter ne in quaeque laudanda uel uituperanda. accusanda uel defendenda, cohercenda uel relaxanda, damnanda uel absoluenda, adpetenda uel uitanda temere inruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta uersantur, prius quid sit peccatum considerare debemus, tunc deinde inspicere facta sanctorum libris conscripta diuinis, ut si qua et ipsorum peccata inuenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris memoriaeque mandata diligenti, quantum possumus, ratione uideamus. quae autem reppererimus stultis seu maliuolis uideri peccata esse, quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla uirtutum, haec quoque intueamur, quam ob causam illis inserta sint litteris, quas ad utilitatem uitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. porro autem quaecumque in factis sanctorum elucent documenta iustitiae, nullus uel inperitorum dubitat debuisse conscribi. de illis ergo potest esse quaestio, quae uel inaniter scripta uideri possunt, si nec recte facta adparent nec peccata sunt, uel etiam perniciose, si peccata esse conuincuntur, ne ualeant ad imitationem, siue in ipsis libris reprehensa non sint et ideo putari etiam possint non esse peccata, siue illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe ueniae committantur, quia et in sanctis inuenta sunt.
22.27
Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola prima inmortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in uictoria iustitia perfecta per gratiam, quia et sancti ac sublimes angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum inperant, quod ille, quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suauiter, seruiunt; nos uero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam uiuificet deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem, qua naturalis ordo seruatur, iuste uiuimus, si uiuamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur, habentes in conscientia bona spem repositam in caelis inmortalitatis et incorruptionis et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quandam ineffabiliter suauissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem.
22.28
Quapropter hominis actio seruiens fidei seruienti deo refrenat omnes mortales delectationes et eas cohercet ad naturalem modum meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. si enim nihil delectaret inlicitum, nemo peccaret. peccat ergo, qui delectationem inliciti relaxat potius quam refrenat. est autem inlicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo seruatur. utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit inlicitum delectare, magna quaestio est. quodsi est, non in eo genere factus est homo nec illa natura angelica, quae in ueritate non stetit, sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab inlicito, quam non frenando peccauerunt. magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si uoluisset, nec cecidisset. magnus ergo dominus et laudabilis ualde, qui condidit eam. condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut eius particeps esse non possit. rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet deus, cuius uoluntati sine ullo experimento temptationis obtemperat. homo autem, cuius propter peccatum temptatio est uita super terram, subdat sibi, quod habet commune cum bestiis, subdat deo, quod habet commune cum angelis, donec iustitia et inmortalitate perfecta atque percepta ab istis exaltetur, illis aequetur.
22.29
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem siue uniuscuiusque hominis siue ipsius humani generis uel excitandae uel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto inlicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam uoraginem perditae consuetudinis mergant. ut uel inultas fore credens confessionis et t paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, uel peiore morte cordis contra illam aeternam prouidentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita diem fungatur extremum, non iam emendatione, sed damnatione dignum lex illa inreprehensibilis censet.
22.30
Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, uideamus quid peccauerit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his, quae uelut magna crimina Faustus obiecit. habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pelice uolutatus sit. insana uero iste. Faustus criminandi cupiditate caecatus et haeresis suae nefas prodidit et Abrahae concubitum nesciens erransque laudauit. sicut enim lex illa- aeterna, id est uoluntas dei creaturarum omnium conditoris conseruando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini seruiatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitu relaxari sinit: sic e contrario peruersa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae artius conligetur, prolem ante omnia deuitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur quam crudeli nexu Üinciatur. non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis deuitandae insana uanitate delirabat. proinde ille naturae ordinem seruans nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur; iste peruersitatem fabulae obseruans nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captiuaretur.
22.31
Ubi autem Faustus in facto Abrahae uelut conscientiam culpat uxoris, ibi uero malo quidem animo et intentione uituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque conlaudat. neque enim conscientiam suam flagitio coniugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et inlicita uoluptate satiaret, sed etiam illa naturali ordine filios uolens seque sterilem sciens ancillaris uteri fecunditatem in usum iuris sui potestate licita uindicauit, non cedens uiro concupiscenti, sed iubens oboedienti. neque hoc inordinata superbia. quis enim nescit uxorem marito tamquam domino debere seruire? sed quod ad membra corporis adtinet, quibus sexus ipse distinguitur, apostolus dicit: similiter et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. ut cum in ceteris actibus ad humanam pacem pertinentibus mulier uiro debeat seruitutem, huius unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur et carnali conmixtione conceraitur, similem in se habeant potestatem uir in uxorem ut uxor in uirum. prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere uoluit, ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. numquam hoc faceret mulier, si in corpore uiri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pelicem, non faceret matrem. nunc uero propterea sic propagandi uoluntas pia fuit, quia concumbendi uoluntas libidinosa non fuit.
22.32
Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere uoluit. sed apertissime falsum est; nondum hoc promiserat deus. recenseant scripturae illius superiora, qui uolunt, inuenient semini Abraham iam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam. nondum tamen fuisse patefactum, quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret. an ex uoluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit: legant, inquam. qui uolunt, et inuenient Faustum aut falli inprudenter aut fallere inpudenter. itaque Abraham cum sibi uideret non nasci filios et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. hoc indicat, quod cum deo loquens ait de uernaculo suo: hic heres meus erit. tamquam diceret: quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto conple, quod meo semini promisisti. si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret apostolus semen Abrahae, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus credentes in Christo, cuius caro ex illius carne propagata est. tunc ergo Abraham audiuit a domino: non hic erit heres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit heres tuus. iam tunc adoptionis cogitatione sublata cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi deus occultare uoluit, donec prius ex ancilla uetus testamentum figuraretur. quid ergo mirum, si uidens Abraham sterilem uxorem cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito prouenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperauit. credens hoc Saram ex dei nutu uoluisse, qui iam ex se ipso illi heredem promiserat. sed ex qua femina non praedixerat? frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. cetera enim caecitate non credendi nec ualuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.
22.33
Quod autem iustum et fidelem uirum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans auaritiae ac uentris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diuersis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum. quia erat pulcherrima, in concubitum adserit uenditasse, non ore ueredico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum uertit in crimen. hoc enim Abrahae factum lenocinio simile uidetur, sed non ualentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia uideri potest et uirtus fiduciae uitium putatur audaciae et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. neque enim Abraham fiagitio consensit uxoris eiusque uendidit adulterium, sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti: sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae uirtus habitabat, nullo modo dubitabat. tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque inpiis captiua possideretur, certus de deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. nec eum fides ac spes fefellit; namque Pharao territus monstris multisque propter eam malis adflictus, ubi eius uxorem diuinitus didicit, inlaesam cura honore restituit; Abimelech autem somno commonitus et edoctus similiter fecit.
22.34
Nonnulli quidem non calumniosi et maledici sicut Faustus, sed eisdem libris honorem debitum deferentes, quos iste uel non intellegendo reprehendit uel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, uisum est eis, quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubauerit et timore mortis sicut dominum Petrus, ita iste negauerit uxorem. quod si ita necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli. quamquam culpa non sit aequalis negare uxorem et negare saluatorem. nunc uero cum habeam, quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo conuincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit, sed cum ab eo quaereretur, quid ei esset illa mulier, indicauit sororem, non negauit uxorem: tacuit aliquid ueri, non dixit aliquid falsi.
22.35
An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum quasi genus Sarae alicunde didicerit, cum id sancta scriptura non aperuerit? puto iustum esse. ut in ea re, quam nouerat Abraham, nos autem non nouimus, patriarchae potius credamus loquenti, quod scit, quam Manichaeo criminanti, quod nescit. cum igitur Abraham eo tempore uiueret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero uel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat, quid mirum, si sororem suam, id est ex patris sui sanguine procretam habebat uxorem? nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur, nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat et eam diuinitus territus cum honore reddebat. fratres autem siue sorores generali nomine consanguineos uel consanguineas solere apud ueteres appellari scriptura testatur. nam et Tobias dicit deo, cum oraret, antequam misceretur uxori" et nunc, domine, tu scis, quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam," cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta; et Loth frater Abrahae dicitur, cum patruus eius esset Abraham: ex qua uocabuli consuetudine etiam fratres domini uocantur in euangelio, non utique quos Maria uirgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui.
22.36
Dicet aliquis:" cur non potius ita de deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? neque enim deus ab illo mortem non poterat repellere. quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, adpeteretur ab aliquo nec propter illam ipse necaretur." poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicasset uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet, quod faciat homo, non temptare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in una ciuitate. fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae oportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temptare audeat. quando habet, quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temptando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae et eius pudicitia et mariti uita esset in dubio nec utrumque tueri posset Abraham, uerumtamen unum horum posset. id est uitam, ne deum suum temptaret, fecit quod potuit; quod autem non potuit, illi commisit. qui ergo se hominem occultare non ualuit, maritum se occultauit, ne occideretur; uxorem deo credidit, ne pollueretur.
22.37
Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia uiolaretur, etiam si quisquam carni eius conmixtus foret, cum id in se fieri pro mariti uita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit. sed propter uim principiorum, quia non ita duobus uiris uiuis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni uiro, multo uerius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptauit deum, quando uitae suae quantum potuit homo consuluit et sperauit in deum, cui pudicitiam coniugis commendauit.
22.38
Iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga? in gloria quippe Christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit. est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret uerbo dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. proinde regnum terrenum saeculi huius. cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec inuenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio uiro suo subdita cohaereret, nisi cum uiolare temptauit et diuino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honorauit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non eualuit. nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adinpletum.
22.39
Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae euacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei uocemur et simus. neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. hanc uero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat uocans in aliam uitam, ubi nullus moritur. negare nos Christus docuit. non fateri, cum discipulis ait: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester, qui in caelis est. cuius rei praebuit exemplum. quando et ipse dixit: quae mihi mater aut qui fratres? et extendens manum super discipulos ait: hi sunt fratres mei. et ae quisquam in hoc uocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret: de deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. ad aeternam quippe uitam nunc uoco, ubi inmortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut uocarem mortalis effectus sum.
22.40
Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror,- non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana uerbo dei copuletur siue misceatur siue quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura. secundum hoc enim sponsus et sponsa uel uir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. qua uero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diuina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt; sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. proinde Christum quamuis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et procliuius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignorauerunt. hinc et Hieremias: et homo, inquit, est, et qui agnoscit eum? et homo est. quia proditur, quod frater est. et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. haec de patre Abraham aduersum inpudentissimam et inperitissimam et calumniosissimam Fausti uocem satis dicta sunt.
22.41
Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit saluus euadere, typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque inpios gemit, quorum factis non consentit et a quorum conmixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis subplicio ignis aeterni. sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet, qui per gratiam dei uocati retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea, quae retro sunt, obliuiscitur et in ea, quae ante sunt. extenditur. unde et ipse dominus, nemo, inquit. inponens manum super aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum. nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui neglegeremus. sed prudentes caueremus hoc malum. unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conuersa est. nam cum praeciperet, ut se quisque perseuerantissima anteriorum intentione ab iis. quae retro sunt, eriperet, mementote, inquit, uxoris Loth. sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud, quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. nam tunc ille ipse Loth futurae legis uidetur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male intellegendo quodam modo inebriant eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. bona est enim lex, ait apostolus, si quis eam legitime utatur.
22.42
Nec ideo tamen hoc factum uel ipsius Loth uel eius filiarum iustificamus, quia significauit aliquid, quod futuram quorundam peruersitatem praenuntiaret. aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium et uigilante prouidentia sua pro significatione futurorum. proinde illud factum cum in sancta scriptura narratur, prophetia est: cum uero in illorum uita, qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est.
22.43
Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus euomuit. consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent. ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, uerum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. cum igitur illae ad conseruationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis adfectus, nec se crederent inuenire posse alios uiros uelut exusto illa conflagratione orbe terrarum- neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saeuierit— miscere se patri uoluerunt. potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; uerumtamen multum interest. quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae uoluptatis uterentur.
22.44
Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant. ut id se inpleturas esse non crederent. nisi eius ignorantiam procurarent. namque, ut scriptum est, inebriauerunt eum et se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conseruandae salutis admittit. quamuis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit— nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est— tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra uina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? an ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita uoluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo uirum iustum decuerit, non uidemus. an aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante uel potius de ignorante conmitterent? sed mirum, si hoc scriptura diuina tacuisset uel seruum suum deus sine aliquo uoluntatis eius uitio perpeti sineret.
22.45
Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus, sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc deus noster aut fieri iusserit aut factum adprobauerit aut ita iusti homines in illis libris appellentur, ut si uoluerint peccare. non possint. cum ergo in litteris. quas isti reprehendunt, deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inueniantur diuinis praeceptis ista prohiberi? unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. quaedam uero enuntiato iudicio dei, quaedam tacito narrari oportuit, ut quando promitur, quid inde iudicauerit deus, instruatur nostra inperitia; quando autem tacetur, uel exerceatur peritia, ut, quod alibi didicimus, recolamus, uel excutiatur pigritia, ut, quod nondum nouimus, inquiramus. deus ergo, qui nouit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes, quas uoluit, ex illo semine propagauit, non scripturas suas propter hominum peccata damnauit. prodidit quippe ista, non fecit, et cauenda admonuit, non proposuit imitanda.
22.46
Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum,. si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius ualent. quae recensere non est difficile; nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam uiri sui coniugem tunc esse cognouit, quando eum cum illa ludentem uidit: quod non cognouisset. nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret. quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem. ut aliquid blanda hilaritate uel dicant uel faciant, non eneruantes, sed temperantes uirilem uigorem: quod tamen ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. uerum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine adfectu id ipsum pro crimine obiciat sancto uiro, quod cum coniuge sua luserit. tales enim homines inhumani si aliquem grauem uirum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam paruulis uiderint, quo eorum lacteum sensum adfabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creuerint. aut ingrati. quod ereuerint. quid autem sibi uelit in sacramento Christi et ecclesiae, quod. tantus patriarcha cum coniuge luserit coniugiumque illud inde. sit cognitum, uidet profecto, quisquis, ne aliquid errando in ecclesiam peccet, secretum uiri eius in scripturis sanctis diligenter intuetur, et inuenit eum maiestatem suam, qua in forma dei aequalis est patri, paulisper abscondisse in forma serui, ut eius capax esse humana infirmitas posset eoque modo se coniugi congruenter aptaret. quid enim absurdum. immo quid non conuenienter futurorum praenuntiationi adcommodatum, si propheta dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet adfectus uxoris, cum ipsum uerbum dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?
22.47
Iam uero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quattuor obiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto uiro Iacob? si naturam consulas, non lasciuiendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. nunc uero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus. peccat tamen et ipsam uiolat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. sed quia homines aliter se habentibus iam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae uoluptatis. conparantes enim non alios, quorum animi uirtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eandem non solum generandi officio ducti uiriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo uicti eneruiter pertrahuntur, quasi ueraciter sibi uidentur conicere, quam maiore huiuscemodi morbo per multas alii captiuentur, quando se uident in unam temperantiam non posse seruare.
22.48
Uerum nos eis, qui hanc uirtutem non habent, ita de sanctorum uirorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suauitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus, potiusque illis sanorum sensu et praecepto medicamine quam ex eorum aegritudinis adfectione alimenta praeparamus. proinde isti si uolunt non falsae atque adumbratae, sed uerae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, diuinae scripturae tamquam libris medicinalibus credant non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam uiris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest. ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex prouidentia generandi leges inpositas non permittat excedere. alioquin possunt isti maledici potius calumniatores quam ueredici iudices etiam sanctos apostolos accusare, quod non caritate generandi filios uitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae populis tam multis euangelium praedicauerint. neque enim deerat illis euangelicis patribus per omnes Christi ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus conparata; immo uero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. hanc in ecclesia gloriam peruersa uoluntate Simon perditus concupiuit, quando ab eis pecunia uoluit caecus emere, quod illi diuina gratia eademque gratuita meruerunt. huius auidus gloriae fuisse intellegitur, quem se uolentem sequi dominus in euangelio reuocat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli diuersoria; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. uidebat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et uentosa elatione iactatum non habere fidei locum. ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet, quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per inuidiam et contentionem non caste Christum adnuntiarent; quibus tamen praedicantibus gaudet apostolus sciens fieri posse, ut, dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur, non ex eorum inuida cupiditate, qua se uolebant uel aequari uel anteponi apostolicae gloriae, sed per euangelium, quod etiamsi non caste, tamen adnuntiabant, ut de malo illorum deus operaretur bonum; sicut fieri potest, ut homo ad concubitum non ingrediatur uoluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur et tamen nascatur homo. bonum dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum. sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur non auiditate consequendae laudis, sed caritate seminandae ueritatis: ita sancti patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur non concupiscentia percipiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis; ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. sed quid de uiris loquar, quibus excellentissimum testimonium diuina uoce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu adpetisse quam filios? quippe ubi se minime parere uiderunt, famulas suas dederunt uiro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent uoluntate.,
22.49
Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se uelut quattuor scorta certamen. quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio. nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi uere ipse scortabatur, sed cum serpente illo, de quo apostolus timebat ecclesiae, quam uirginem castam cupiebat uni uiro exhibere Christo, ne, sicut Euam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate auertendo corrumperet. ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. ipse plane Fausto persuasit pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore inmundissimo pareret et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. nulla enim ancillarum uirum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigauit. ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius seruabantur coniugalis potestatis iura. quanto castius uitabatur carnalis cupiditatis iniuria. quod enim et ab uxore conducitur, ibi uera nostra manifestatur adsertio. ibi pro se aduersus maledicta Manichaeorum ipsa ueritas clamat. quid enim opus erat, ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat, ut ad eam maritus intraret? neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam uicibus accedebat, de qua tot filios procreauerat et cui oboedierat, ut etiam de ancilla procrearet. et de qua postea non conducente procreauit. sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum uiro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua per apostolum uox certe noui testamenti non tacuit dicens: similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam tralegaret ad debitorem suum. nam hoc nomine id appellat apostolus: uxori, inquit. uir debitum reddat. cui ergo uir debitor erat, iam acceperat a sorore, quod elegerat uoluntate, ut ei daret, quod habebat in potestate.
22.50
Hic uero ille, quem Faustus tamquam inpudicum clausis uel potius extinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non iustitiae seruus esset, nonne per totum diem in uoluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus? quam certe amplius diligebat et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat. cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde auerteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? nonne placito contempto mulierum intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam non solum coniugis more, uerum etiam ordinis iure debebat? utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, et pro eo tunc seruitutis illarum uicissitudo faciebat. coniugali ergo potestate multo uincibilius uteretur, si formae desiderio uinceretur. sed eo meliores feminae inuenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui uoluptate certaret. itaque uir temperantissimus, ut plane uir, quia tam uiriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei deberetur, adtendit; nec ad propriam uoluptatem sua potestate abuti uoluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. unde consequens erat, ut ei redderet. quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque conperto cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge reuocaretur et ad minus decoram uocaretur. non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non eneruiter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit; sed maritus iustus et prouidus pater, cum illas prolis curam gerere uideret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum uoluntati obtemperandum iudicauit, quae sibi singillatim filios optabant, suae nihil minui, cui ambae pariebant. tamquam diceret: uobis inter uos, ut uultis, cedite atque concedite, quaenam uestrum fiat mater; ego quid contendam. quando siue inde siue inde nascenti non erit alius pater? hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae cohercitionem et in conmixtione corporum coniugalium solum adpetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta deprauatum et quid reprehenderet quaereret et unam nuptialis conuentionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur. hoc crimen maximum deputaret.
22.51
Nunc iam defensis patriarchae moribus refutatoque crimine. quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius adparet, quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur, hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.
22.52
Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nouum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte quia— id quod in scripturis aduerti et inueniri potest— duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus, alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim, quod Lia interpretatur" laborans," Rachel autem" uisum principium" siue" uerbum, ex quo uidetur principium." actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum, quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel. unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur" dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisquam conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium, quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? quis eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte subpositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersatione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem. non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi. non concupisces rem proximi. quibus quantum potuerit obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes uarias quasi per huius saeculi noctes tolerantia laboris adhaeserit— uelut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit— et hanc sustinet. ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis— ac si dicatur ei: serui alios septem annos pro Rachel- ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset. sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare, quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam uoluptas intellegendi, quae uera sunt.
22.53
Ad hoc ualet, quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta uersatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet, quod modo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata. et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est inprobandum studium, sed ad ordinem reuocandum. ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur peruenire, quo tendit. in eo quippe, quod uersatur, uirtus est laboriosa; in eo uero, quod adpetit, luminosa sapientia." quid opus est," inquit," credere, quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri, quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.
22.54
Itaque duae sunt uxores Iacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerumtamen una amatur et altera toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. labor enim iustorum maximum fructum habet in eis, quos regno dei generant inter multas temptationes et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam uocant. nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum; et quicquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam- Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit deo et uidet in principio uerbum deum apud deum et uult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? proinde uita, quae studio contemplationis conpetit, ut ea, quae carni sunt inuisibilia, non infirmis oculis mentis per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciat et sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ineffabiliter cernat, uacare uult ab omni negotio et ideo sterilis. adfectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in uariis pressuris sibi desiderant subueniri; sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit— uult enim docere, quod nouit, neque cum inuidia tabescente iter habere— uidet sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius currere homines ad eam uirtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam, unde diuinum et incommutabile aliquid discitur. hic dolor figuratus uidetur in eo, quod scriptum est: et zelauit Rachel sororem suam. proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, uerbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare diuina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex uiro suo et ancilla suscipere liberos quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur" inueterata," hanc habuit ancillam Rachel. de uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia diuinitatis auditur.
22.55
Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari" os iens". quapropter in praedicationem fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. uerumtamen ut etiam per hanc condicionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica, siue, inquit, occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.
22.56
Est uero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum uirum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubitare permittit. de hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. nunc uero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus dominus eam prole donauerit, nihil est, cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. cum enim haec mala ipse uidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer— rara enim res est—, naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet uirtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat uisus et olfactus et gustus. proinde rem conperi pulchram et suaueolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupiuerit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris iucunditatem. cur uero ipsam rem gestam sancta scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere ualeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam, quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia conparatur, non ipsa per sese expetenda, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. unde dicit apostolus: oportet etiam testimonium habere bonum ab eis, qui foris sunt: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et odorem bonae opinionis. nec ad istam gloriam popularem primi perueniunt eorum, qui sunt in ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore uersantur. propterea Liae filius mala mandragorica inuenit exiens in agrum, id est honeste ambulans ad eos, qui foris sunt; doctrina uero illa sapientiae, quae a uulgi strepitu remotissima in contemplatione ueritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur nisi per eos, qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint, quia, dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est. testimonium perhibent etiam uitae propter studium conquirendae et contemplandae ueritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perueniunt ad Rachel; ad ipsam uero Liam per filium primogenitum, id est per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta temptationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes quamuis idonei regendis populis esse possint, tamen uitant propter turbulentas occupationes et in doctrinae otium toto pectore tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.
22.57
Sed quia bonum est, ut etiam haec uita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis inpertit. propterea Lia sorori suae dicit: parum est tibi, quod uirum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? per unum uirum significans eos omnes, qui cum sint agendi uirtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur, ad dispensandum fidei sacramentum illi accensi studio doctrinae atque indagandae- et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis remouere atque in otio discendi ac docendi condere uolunt. ita ergo dictum est: parum est tibi, quod accepisti uirum meum, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? ac si diceretur: parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet uita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?
22.58
Proinde ut eam iuste conparet, inpertit Rachel uirum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui uirtute laboriosa regimini populorum adcommodati sunt, etiamsi scientiae uacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui uacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab inperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. sed plane ut hanc curam suscipiant, ui coguntur. satis et hoc significatum est, quod cum ueniret de agro Iacob, occurrit ei Lia eumque detinens ait: ad me intrabis: conduxi enim te pro mandr- agoris filii mei, tamquam diceret: doctrinae. quam diligis, uis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. haec in ecclesia geri, quisquis aduerterit. cernit. experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. quis non uideat hoc geri toto orbe terrarum, uenire omnes ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae ueritatis tamquam in amplexum Rachel; et excipi de trauerso ecclesiastica necessitate atque ordinari in laborem tamquam Lia dicente: ad me intrabis? quibus caste mysterium dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa uita. cuius amore conuersi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis adsumpti sunt. id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio, quo se conuerterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaueolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa praestante misericordia dei per se ipsam parit, uix tandem quidem, quia perrarum est, ut" in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum" et quicquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter uel ex parte capiatur.
22.59
Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac et Iacob, quorum se deum appellari uoluit deus, quem catholica ecclesia colit, aduersus Fausti calumnias dicta suffecerint. de quorum trium hominum meritis atque pietate et longe remota a iudicio carnalium altitudine prophetiae non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et ueritatis inimica lingua pulsauit, defendendi fuerint in hoc praesenti opere nostro, ne contra scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere uiderentur, qui eas peruersa et aduersa mente legerunt, dum petulantibus conuiciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.
22.60
Ceterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis conparandus est, de quibus deus dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, nec in eorum numero deputandus, quibus illa scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium. quamuis inter Sodomitas pie casteque uersatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus ab illius terrae incendio liberatus sit et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono dei data sit. haec nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus; sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum inuenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecauendum. porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium, non modo non decolorat diuinitatem dei uel scripturae illius ueritatem, uerum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum, quae pulchra atque integra, uerum etiam quae deformia uitiosaque sint, indicat: quanto magis factum Iudae, quod cum sua nuru concubuit, nihil omnino adfert, unde auctoritas sancta culpetur! quae in illis libris fundata persistens non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, uerum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias diuino iure contemnit, quos paene iam totos a nefaria superstitione simulacrorum ad unius dei ueri cultum christiano imperio subiugauit edomito orbe terrarum non uiolentia bellici certaminis, sed inuictae potentia ueritatis. ubi enim litterarum illarum laudatus est ludas? quid de illo boni scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne uenturus, benedictione patris sui prae ceteris commendatus eminuit?
22.61
Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemorauit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum uendidit. numquid cuiusquam membra distorta deprauant lucem, quae cuncta demonstrat? sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato conubio, quod non peruertat uinculum pacis et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem. sed ad satiandam libidinem propositarum diuina atque aeterna lege damnatur. omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo uenalis; ac per hoc ludas etsi grauius peccasset, si nurum. sciens cum ea concumbere uoluisset— si enim uir et uxor. sicut dominus dicit" non iam duo, sed una caro" est, non aliter nurus est deputanda quam filia— tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. at illa, quae socerum fefellit, non carnis eius concupiscentia nec meretriciae mercedis cupiditate peccauit, sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus iam fratribus nupta tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subiecit pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reseruauit. melius quidem sine filiis remaneret quam sine iure matrimonii mater fieret; longe tamen alia intentione peccauit, quod filiis suis patrem prouidit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. denique cum iussu eius produceretur ad mortem et uirgam, monile atque anulum protulisset dicens ab eo se grauidatam, cuius pignora illa essent, ubi ea, quae dederat, ille cognouit, istam magis quam se iustificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum coniungere noluisset, qua destitutione conpulsa illo modo potius quam nullo modo posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. in qua sententia non eam iustificatam, sed eam magis quam se iustificatam dicens nec ipsam laudauit, sed in sui conparatione praeposuit, desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero subposuerat, minus culpans quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse uelut ad meretricem uictus intrauerat: sicut quibusdam dicitur: iustificastis Sodomam, id est tantum peccastis, ut uobis Sodoma conparata iusta uideatur. quamquam etiamsi haec mulier non in peioris facti conparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intellegatur— quae tamen consulta illa aeterna lege iustitiae, quae naturalem ordinem perturbari uetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodiuit, merito culpabilis inuenitur— quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?
22.62
Quod ita nobis Faustus uel ipsa Manichaea peruersitas arbitratur aduersum, quasi nobis in illius scripturae ueneratione dignoque praeconio uitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit adprobare; quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius ueritatem certius culpanda didicimus. ibi enim fornicatio et omnis inlicitus concubitus diuino iure damnatur. ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. quis enim nostrum in ipso euangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi natiuitate sollicitus tot infantes iussit occidi? at hoc factum ibi non uituperatur, sed tantum narratur. sed ne hoc Manichaei uesana inpudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi natiuitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum inmanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non uituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
22.63
Sed, inquiunt, iste ludas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas conputatur. quid enim? et ille ludas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum euangelium diabolus missus est? sed adhuc respondent et dicunt: ille post tale facinus laqueo suo peremptus et apostolorum numero exemptus est; iste autem post hanc turpitudinem inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium deus perhibet, praecipue benedictus et supra omnes laudatus est. quin immo hinc expressius adparet non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne uenturus, illam pertinere prophetiam, et ideo magis flagitium eius diuina scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in uerbis patris eius, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.
22.64
Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere uoluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu uenisse praedicatur, maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus euangelista commemorat, etiam Zara. quem Thamar ipsa ex illo conceptu peperit, inuenitur. nam si. stirpem Iacob, non Christi generationem uellet reprehendere, habebat magis primitiuum Ruben, qui paternum torum nefaria libidine uiolauit: qualem fornicationem apostolus nec in gentibus dicit auditam. quod factum etiam ipse pater Iacob. cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit. hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino uoluntaria contaminatio paterni lectuli adparet, nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis uoluptatis arsisset, et Christi progenitores culpando incarnationi eius fidem derogari uoluisset, ignorans miser uerissimum et ueracissimum saluatorem non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum extitisse. fideles enim eius uenturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. proinde sponsus ille suis congruens inuitatis, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et malos. etiam nasci uoluit de bonis et malis, ut prophetiam paschae. qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ouibus et capris tamquam iustis et iniustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. documenta quippe dei et hominis ubique conseruans parentes et bonos et malos propter conuenientiam humanitatis non spreuit, partum autem uirginis propter miraculum diuinitatis elegit.
22.65
Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeuiens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito ueneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor nullius accepit adulandam personam. sed et laudanda et uituperanda hominum facta uel ipsa iudicat uel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos uel uituperabiles uel laudabiles intimans, uerum etiam quaedam in uituperabilibus laudanda et in laudabilibus uituperanda non tacens. neque enim quia uituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de ana themate tam diligenter scrutatus, tam seuere uindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, uel quod pythones et uentriloquos de regno suo deleuit, aut quia laudabilis erat Dauid, ideo peccata eius, quae deus quoque arguit per prophetam, uel adprobanda uel imitanda sunt. sicut nec in Pontio Pilato uituperandum est, quod aduersus accusationes Iudaeorum innocentem dominum iudicauit, nec in Petro laudandum est, quod eundem dominum ter negauit, uel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo, quae dei sunt, eum uoluit a passione, hoc est a nostra salute reuocare, paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas. sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.
22.66
Sic itaque et regis Dauid legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. in quo autem praeualuerit, aut unde quid uicerit, satis in promptu est non maliuolae caecitati, qua in sanctos libros et uiros Faustus inruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas diuina et merita humana possunt cerni atque discerni. nam legant isti et uideant in Dauid plura deum redarguisse quam Faustum; sed ibi est et paenitentiae sacrificium, ibi est illa inconparabilis mansuetudo usque ad inmanissimum et atrocissimum inimicum, qui, quotiens illi est in manus fortissimas datus, totiens ab illo est de manibus piissimis dimissus inlaesus. ibi memorabilis humilitas sub flagello dei et ceruix regia dominico iugd ita subdita, ut armatus et comitatus armatis amara ex inimici ore conuicia patientissime sustineret suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret et iam iamque in conuiciatoris caput dextera ultrice pergentem modestissime refrenaret. regali suae iussioni diuini timoris pondus adiciens et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur obprobria. ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse uellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit deo, ut eundem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertemptatum: in quo occulto iudicio deus, apud quem non est iniquitas, et. quos nouerat indignos hac uita, subtraxit huic uitae et in illo, qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanauit. ibi tam religiosus dei timor sacramentum Christi in sancta unctione seruabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidauerit, quando exiguam particulam de ueste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet, unde illi fidem faceret. quam nollet eum, cum posset, occidere. ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrimis et humilitatis sordibus sese abiciens dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit, idem iuuenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculauerat et contra patrem scelestum bellum gerebat, et uellet conseruatum et fleret occisum, animae scilicet tantis criminibus inuolutae sempiternas praeuidens poenas, quibus euadendis eum per paenitentiam corrigendum uiuere cupiebat humiliatum. haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur uiro, si non peruersus animus eam scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam dei, qui eius nouerat occulta cordis, ubi in conspectu eius, qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.
22.67
Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit" peccaui" continuoque ad hoc unum uerbum audire meruit, quod acceperit ueniam? ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et adflictus temporaliter probaretur. haud uero mediocre fidei robur fuit, aut paruum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignouisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter euenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare aduersum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiauerit. intellegebat enim uir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum leuans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, uidebat erga se et manere ueniam et non neglegi medicinam. cur autem Saul per Samuhelem correptus, cum diceret etiam ipse" peccaui," non meruit audire, quod Dauid, quod ei dominus ignouisset? num personarum acceptio est apud deum? absit. sed in simili uoce, quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat, quod diuinus oculus discernebat. quid talibus docemur exemplis nisi regnum caelorum intra nos esse et de intimis nostris deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur. non autem ut populus labiis eum honoret, cor autem eorum longe sit ab eo, neque iudicare aliter audeamus de hominibus. quorum interiora uidere non possumus, quam deus, qui hoc potest et falli aut corrumpi non potest, cuius euidentissimam sententiam de Dauid cum diuinae scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda uel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? eis quippe diuinis libris de antiquis uiris credendum est, qui tam longe futura dixerunt. quae praesentia nunc uidentur.
22.68
Quid aliud in euangelio discimus, cum eadem uox Petri auditur confitentis Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria uerba, sed longe inpari corde emittentium? proinde in simili uoce fides Petri laudatur, daemoniorum inmunditia cohibetur. a quo, nisi ab illo, qui non aure humana. sed diuina mente radices internas uocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei uiui nec tamen Petri meritis conparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: domine, domine et audituri: discedite a me. sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus plurimi nec umquam Christum uel semel negauerunt nec eius pro nostra salute passionem inprobauerunt nec gentes iudaizare coegerunt, et tamen Petro, qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus et non solum duodecim tribus, uerum et angelos iudicanti inpares adparebunt? ita etiam multi nullius adpetentes uxorem, nullum, maritum adpetitae usque ad mortem persequentes tamen Dauidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud deum habere non possunt. tantum interest, quid cuique in se ipso quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur, et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat, quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et uix ad tricenum perueniunt.
22.69
Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur— nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui— ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit— unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus— hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem in seruando. strenuum in exequendo, in regendo populo uigilantem, in corrigendo uehementem, in amando ardentem. in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, obposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum uirum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane ueredici dei, qui ueraciter hominem, quem fecerat, nouerat, quandoquidem etiam peccata hominum. quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. ex ore omnino eius Moysen seruum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio uel occiso uel expoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia inposito imperio dei fecit.
22.70
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, ualidis uitibus habilem intellegunt, et quem montem oleastris siluescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a ciue inprobo iniuriam perpetientem non obseruato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non uirtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus uitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. ipse denique per angelum suum diuinis Moysen uocibus euocauit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo uisionis in rubo flammante et non ardente uerbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparauit: qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo uocauit, prostrauit, erexit, inpleuit, tamquam percussit. amputauit, inseruit, fecundauit. illa namque Pauli saeuitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam siluestre erat uitium, sed magnae feracitatis indicium. hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae? uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali. tamen amore peccauit. resecandum hoc uitium uel eradicandum. sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus. ita ferendis uirtutibus excolendum.
22.71
Quid ergo iam de expoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? quod faciendo Moyses usque adeo non peccauit, ut non faciendo peccaret. deus enim iusserat, qui utique nouit non solum secundum facta, uerum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque uel per quem perpeti debeat. carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii uero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est dei creatura male utentes ad creatoris iniuriam, suis idolis seruiebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac uehementer adflixerant. digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur. et forte secundum suas uoluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi; sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere uoluit, quando mandauit, ut diceret. fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo diuinitus dictum sit: sed diuinis imperiis cedendum obtemperando. non resistendum est disputando. apostolus dixit: quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? siue ergo ista sit causa, quam dixi, siue alia quaelibet in secreta et abdita dispositione dei lateat. cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent, quae auferrent, hoc tamen confirmo nec frustra nec inique dictum esse nec licuisse Moysen aliter quam deus dixerat facere, ut penes dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.
22.72
Sed deus, inquit, uerus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. immo uero talia recte non iubet. nisi deus uerus et bonus, qui et solus nouit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. ceterum ista inperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente inpii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: colligite primum zizania et alligate fasciculos ad conburendum. qui tamen hoc ipsum inoportune facere uolentes seruos prohibuit dicens: ne forte cum uultis colligere zizania. eradicetis simul et triticum. ita solus deus uerus et bonus nouit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid uel iubeat uel permittat. poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane uanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire uolentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, uerum etiam minuta et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. qua uanitate inprobata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum legum Christum dei unicum filium ac per hoc deum uerum et bonum mortem pecorum alienorum perniciem qualiumcumque animantium et graue damnum hominum desiderio daemonum concessisse. quis autem dementissimus dixerit. quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae uoluntati nec porcorum exitium praestare uoluisset? porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum quamuis saeua et iniqua cupiditas a creatore atque ordinatore omnium naturarum occulto quidem, sed ubique iusto moderamine in id, quo se inclinauerat, relaxata est, quid absurdum est. si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis. quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam creatoris utebantur, priuari meruerunt? quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent; quamquam illi non quidem hoc faciendo, quod uel iusserat uel permiserat deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccauerunt. quod autem hoc facere diuina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui nouit et poenis uel cohercere inprobos uel erudire subiectos et praecepta ualidiora dare sanioribus et quosdam medicinales gradus intirmioribus ordinare. Moyses uero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis nec contumaciae in diuinis imperiis quibuscumque contemptis.
22.73
Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis autem oboedientia iure laudetur. tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus, deo autem iubente, quid, nisi fidelis et deuotus adparuit? quod usque adeo ipsa ueritas clamat, ut eius uoce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham, quid diceret, unguibus et dentibus quaerens usque ad calumniosum mendacium perueniret, hoc tamen reprehendere non auderet, nisi forte non ei ueniret in mentem factum ita nobile, ut et non lectum nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum et aures et oculos dissimulantes feriret. quapropter si in occidendo filio spontaneus motus execrabilis, deo autem iubente obsecundans famulatus non solum inculpabilis, uerum etiam laudabilis inuenitur: quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod expoliarit Aegyptios? si te inritat uelut humana facientis inprobitas, diuina terreat iubentis auctoritas. an talia fieri uolentem etiam ipsum deum uituperare paratus es? redi ergo retro, satanas; neque enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses atque id, quod in deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus adnuntiabat, quod ei primo, cum dominus uellet fieri, displicebat.
22.74
Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conueniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat. quia et in illis diuina secutus imperia non saeuiens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeuiebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est. non religiosorum. nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inpacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentiam resistentium siue deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis. cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites uenirent dicentes: et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, uulnerate, prosternite; sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. reddite* inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem laudauit, non illius militiae desertionem imperauit. et de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est et non necessarium.
22.75
Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant; ordo tamen ille naturalis mortalium paci adcommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique co mmuni. bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est uel ad terrendam uel ad obterendam uel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest: quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse inuenitur. neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. non est enim potestas nisi a deo siue iubente siue sinente. cum ergo uir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare ciuicae pacis ordinem seruans— cui quod iubetur, uel non esse contra dei praeceptum certum est uel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi— quanto magis in administratione bellorum innocentissime deuersatur, qui deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse nemo, qui ei seruit, ignorat.
22.76
Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego, inquit, dico uobis non resistere aduersum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile uirtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitauit. sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius adpareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus uictoriae deputantur, propter quae maxime ciuitas inpiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius dei ueri potestatem atque arbitrium pertinere. unde et uetus testamentum secretum regni caelorum tempore oportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacauit. ubi autem uenit plenitudo temporis, ut nouum testamentum reuelaretur, quod figuris ueteris uelabatur, euidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam uitam, pro qua debet haec uita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum aduersitatem patientissime sustineri. proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit adtestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum uocauit et ex lupo factum ouem in medio luporum misit. congregatos uellet armare atque adiuuare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuuit. quae gentes resisterent? quae regna non cederent? sed ut praeclarissimum testimonium ueritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac uita, sed propter aeternam post hanc uitam felicitatem deo esse seruiendum, ea quae uulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine Dauid secundum carnem mittit discipulos uelut oues in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, promittit etiam ipsius corporis renouandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium reuocat in uaginam, aurem inimici praecisam. reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna uoluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, uirtutem patientiae suo reuelat praecepto, suo confirmat exemplo. propter quod deus illum suscitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. regnauerunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnauerunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. illi regia bella gesserunt, ut tales quoque uictorias adpareret dei uoluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent uictoriam pro fide ueritatis occidi. quamquam et illic prophetae nouerant mori pro ueritate, sicut ipse dominus dicit: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, et id posteaquam coepit inpleri. quod sub figura Salomonis— qui latine interpretatur" pacificus"— de domino Christo— ipse est enim pax nostra— in psalmo prophetatum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam uictoriam perceperunt. cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent uaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.
22.77
Si autem hoc mirum istis uanis uidetur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus ueteris testamenti, ubi noui gratia uelabatur, aliud praedicatoribus noui testamenti. ubi ueteris obscuritas reuelabatur, adtendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: quando misi uos, inquit, sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam. suam et emat gladium. isti certe, si ista diuersa in testamentis singulis inuenirent, uetere et nouo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: antea misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil uobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui habet tunicam, uendat et emat gladium? iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diuersitate praecepta uel consilia uel permissa mutentur? nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? neque enim in eo, quod ex euangelio commemorauimus, uerba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declarauit. et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: ecce sunt hic duo gladii. et ille respondit: sufficit. hinc et Petrus armatus inuentus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius cohercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. latebat certe domini uoluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti no-• luisset. uerumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.
22.78
Calumniosa ergo inperitia Moyses reprehenditur, quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si deo iubente non gereret; ipsum uero deum, quod talia iusserit, audere reprehendere uel deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere hominis est, ut mitius loquar, cogitare non ualentis diuinae prouidentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec nouum esse, quod oritur, nec perire, quod moritur, sed in suo singula quaeque ordine siue naturarum siue meritorum uel cedere uel succedere uel manere; hominum autem rectam uoluntatem diuinae legi coniungi. inordinatam uero cupiditatem diuinae legis ordine coherceri, ut nec bonus aliud quam praecipitur uelit, nec malus amplius quam permittitur possit, ita sane, ut non inpune possit, quod iniuste uoluerit. ac per hoc in omnibus, quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur; cetera sunt uel tributa naturarum uel merita culparum. fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud adsumendas et propter aliud adpetit res propter se ipsas diligendas. sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conseruari iubet. fit autem homo iustus, cum ob aliud non adpetit rebus uti, nisi propter quod diuinitus institutae sunt, ipso autem deo frui propter ipsum seque et amico in ipso deo propter eundem ipsum deum. propter deum enim amat amicum, qui dei amorem amat in amico. siue autem iniquitas siue iustitia, nisi esset in uoluntate, non esset in potestate. porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. ignorantia uero et infirmitas, ut uel nesciat homo, quid uelle debeat, uel non omne. quod uoluerit, possit, ex occulto poenarum ordine uenit et illis inscrutabilibus iudiciis dei, apud quem non est iniquitas. proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors, ueraciter scriptum est. et quia ex hac poena corpus corrumpitur et adgrauat animam et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem, uerissimum nobisque notissimum est, et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. et hinc apostolus gemebundus exclamat: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. sed quae sit distributio iudicantis et miserantis dei, cur alius sic, alius autem sic, occultis fit causis, iustis tamen. non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a deo creatore omnium, quae naturaliter sunt, nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum, ut ea, quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne uniuersitatis naturam turbare uel turpare permittantur, meritorum suorum locis et condicionibus deputata. quae cum ita sint et cum per hoc secretum iudiciorum dei motusque humanarum uoluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur, et eisdem aduersitatibus alii deficiant, alii proficiant, cumque ipsa humana mortalisque uita temptatio sit super terram: quis hominum nouit, cui prosit aut obsit in pace regnare uel seruire uel uacare uel mori, in bello autem imperare uel pugnare uel uincere uel occidi? cum hoc tamen constet et cui prodest non nisi per diuinum prodesse beneficium et cui obest non nisi per diuinum obesse iudicium.
22.79
Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones atque utinam hominum et non dei? seruierint dispensatores ueteris testamenti idemque praenuntiatores noui testamenti peccatores occidendo, seruierint dispensatores noui testamenti idemque expositores ueteris testamenti a peccatoribus moriendo, deo tamen uni utrique seruierunt per diuersa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse inperari et propter se debere tolerari. quid ergo crudele Moyses aut mandauit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni uero deo subditum cupiens posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque inpudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset inferri, et in praesenti salubriter terruit et disciplinam in posterum sanxit? nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum et dicentis: si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo? conparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem uidet profecto apertissime, uidet, quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saeuit, qui sic amat. sic plane et apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. tradidit et alios, ut discerent non blasphemare. legunt scripturas apocryphas Manichaei a nescio quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac uita erant et examinare talia poterant, eos uera locutos esse cognoscerent. ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum conuiuio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum inprecatum fuisse homini continuam saeuamque uindictam. nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam conuiuantibus ministraret, eum leo inruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat. a corpore auulsam secundum uerbum eiusdem apostoli id optantis atque inprecantis canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. quid hoc uideri crudelius potest? uerum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in saeculo futuro petiuerit, facta est conpensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc uitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. utrum illa uera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam uerae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri uirtutem illam patientiae, quam docet dominus dicens: si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius deum rogauit. ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam uel praebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. tenebat certe interius dilectionis adfectum et exterius requirebat correctionis exemplum. siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse, cum et in eius uerbis satis adpareat ita huiusmodi peccato eum ueniam deprecatum, ut nisi inpetraret, deleri se uellet de libro dei? et quid simile ignotus homo palma percussus et deus ex Aegypti seruitute liberans per diuisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? si autem poenas ipsas conparemus. quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus seruientes maioris criminis reos bestiis subrigi quam gladio percuti iubent.
22.80
Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti. quibus nunc respondeo, quod locutus dominus ad Osee prophetam dixit: accipe tibi uxorem fornicariam et fac filios de fornicaria. in qua scriptura sic excaecatum est inmundum cor eorum, ut nec apertissima uerba euangelica intellegant domini dicentis ad Iudaeos: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. quid enim aduersum clementiae ueritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum coniugium commutetur? et quid tam incongruum et alienum a fide prophetae, quam si non crederet omnia peccata inpudicae dimissa esse in melius commutatae? itaque cum meretricem propheta fecit uxorem, et ad uitam corrigendam mulieri consultum est et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. sed quis non uideat, in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? scilicet. quia solent dare operam meretrices, ne grauidae fiant. proinde istis fornicaria magis permanens placebat, ut deum ipsorum non ligaret, quam unius uiri facta uxor ut pareret.
22.81
De Salomone autem quid dicam, nisi quia grauius ipsius fidelis et sanctae scripturae testimonio redarguitur quam petulantibus et nugacibus Fausti conuiciis? illa enim de illo et quid boni prius habuisset et quid mali faciendo bonum, in quo primum fuerat, reliquisset, ueraciter fideliterque locuta est; iste autem oculis clausis uel potius extinctis non quo lumine manifestante ducebatur, ibat, sed quo maliuolentia praecipitante ferebatur, inruebat. hoc ipso enim magis insinuauerunt sancti libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti uiri plures uxores, quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit. inprobatus est et reprehensus his uerbis, ut appellaretur amator mulierum et inde ad profundum idolatriae lapsus atque demersus eadem ueritate personam nullius acceptante proderetur.
22.82
Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putauit scripturas ueteris testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo uel defensi sunt homines dei aduersus haereticorum carnaliumque calunmias uel reprehensis hominibus tamen scriptura laudabilis uenerabilisque monstrata est, uideamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemorauit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se deus ita dici uoluit, tamquam solorum esset deus. qui deus est uniuersae creaturae, non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia nouerat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem, et quia in eis tribus patribus quodam modo consummauit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt non solum in libertatem. sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel, uerum etiam in seruitutem, sicut per eandem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: eris seruus fratris tui, et per ancillas non solum in seruitutem, sicut per Agar, uerum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham. ita enim et in populo dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi, quibus dicitur" imitatores mei estote sicut et ego Christi," uerum etiam in damnabilem seruitutem, sicut per Philippum Simon et per carnales seruos nascuntur non solum in damnabilem seruitutem, qui eos imitantur, uerum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. hoc magnum sacramentum quisquis in dei populo prudenter agnouerit, unitatem spiritus in uinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. fecimus hoc et de Loth, quid eius laudandum, quid culpandum scriptura narrauerit, quid intellegendum de tota illa re gesta significauerit, demonstrantes.
22.83
Sequitur. ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam paruae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut. quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei— sicut in praecedenti sermone iam diximus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum— ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, uerum etiam et mala facta nar-. rantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas, cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec ludas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eandem salutem hominum pertineret. porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum, si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malo facto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret a praesignatione rerum. quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere. utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos? uerumtamen, si non scripturam. sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magis interest, bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis adtendas, quibus agebat, ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant._ quando ait: expedit, ut unus moriatur et non tota gens pereat, dictumque de illo est: hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetauit, quia oportebat legum mori pro gente: ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.
22.84
In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. merito nomen eius" amaritudo" interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. duo autem genera principum, qui non recte operabantur in plebe, unum eorum, qui oberant, alterum eorum, qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus uel saeuus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena' uita, perdentium tamquam in terram fundentium. et quoniam in malo prior est, qui nocet, quam ille, qui non prodest, ideo maior dicitur malignus ille et sequens, qui fundebat in terram. nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur" pellicius," qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur" maeror eorum." quorum? nisi quibus nihil prodest, cum habeat, unde prodesse possit atque id perdat in terra. maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambos occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus. ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur" dimissio eius." non pertinent sane ad hanc significationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere. non est conputandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.
22.85
Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repromissum est. et ipse expectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica— unde christi uocabantur— unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis prae participibus suis. natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur" deficiens." iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites" testimonium in aqua." cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur" fratris. mei uisio." uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit ex utero, agnouit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent uelut grex detonsarum.
22.86
Iam Thamar habitum mutet; nam et" commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit. sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine" confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae. sedens cum hoc habitu ad portam Aenan uel Enaim, quod interpretatur" fontes." cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. accepit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio, quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ludas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.
22.87
Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit, quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur" manu fortis" siue" desiderabilis:" et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: ueniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur" puteus satietatis" siue" puteus septimus;" quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere intendimus, adsumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur puteus aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad XLVIIII autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprio copuletur. Uria namque interpretatur" lux mea dei." Chetteus autem" abscisus," siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere:" lux mea dei est." ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non extinguamus; amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.
22.88
Iam de Salomone quid dicam? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas- de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. adparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his, quae de illo scripta sunt, diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta senes contextionis inpediat.
22.89
De Osee autem propheta non a me opus est dici. quid illa iussio factumue significet, quod dixit dominus ad Osee: uade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino. et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius Iezrahel, quoniam adhuc modicum, et uisitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et auertam regnum domus Israhel. et erit. in illa die conteram arcum Israhel in ualle Iezrahel. et concepit adhuc et peperit filiam. et dixit ei dominus: uoca nomen eius" absque misericordia," quia non addam ultra misereri Israhel, sed obliuione obliuiscar eorum; et domui Iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo, et non saluabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus. et ablactauit eam, quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium. et dixit ei dominus: uoca nomen e ius" non populus meus," quia uos non populus meus. et ego non ero uester deus. et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, dicetur eis, filii dei uiui. et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. dicite fratribus uestris" populus meus" et sorori uestrae" misericordiam consecuta." cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam euidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam conpletam in noui testamenti praedicatione testentur: quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit? ait enim apostolus Paulus: ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos, non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus. sicut et Osee dicit: uocabo" non plebem meam plebem meam" et" non dilectam dilectam" et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, ibi uocabuntur filii dei uiui. hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius uerbis suis inserit dicens: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quo uirtutes eius adnuntietis, qui de tenebris uos uocauit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; quorum aliquando non misertus est. nunc autem miseretur. hinc euidenter adparet, quod per prophetam dictum est: et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: et erit in loco, ubi dictum est eis" non populus meus uos," dicetur eis, filii dei uiui, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem. sed de illo. de quo apostolus gentibus dicit: uos ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt— nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae. quae sunt in Christo, unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur. quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis uidelicet et praeputii, ut duos conderet in se unum nouum hominem, faciens pacem, et conmutaret utrosque in uno corpore deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso, et ueniens euangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum— merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur, inquit. filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. huic itaque prophetiae tam mani-. feste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non solum propheticis, uerum etiam apostolicis litteris nec solum quibuslibet litteris, uerum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis inpudentissime contradicit. aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam in habitu mulieris illius, quae Thamar appellata est, posset agnosci; hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris inlustretur, quid hic ulterius inmoramur ac non iam uidemus, quod restat de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?
22.90
Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuiuis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. quod uero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt uerbum eius et faciunt, conparat prudenti uiro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, conparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.
22.91
Quod uero expoliauit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefigurauerit, iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotaui, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et ueste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. sed siue hoc significet siue illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam uasa aurea et argentea cum suis utique corporibus— quod uestes significant— adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: siue hoc ergo siue illud siue aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.
22.92
Iam porro de bellis, quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. satis ergo sit, quod de illo bello gesto cum Amalech iam superius in hoc ipso opere. quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio uidebatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. nunc illud uideamus, in quo crudelitatis uitium solent obicere Moysi uel inimici harum litterarum uel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret, quod crudelia multa et mandarit et fecerit. sed quia noui, quid maxime et inuidiose iactare consueuerint, ideo ipse hoc commemoraui superiusque defendi. ne quicquam in eo facto esse criminis uel ipsi Manichaei. qui corrigi uellent, uel quisquam alius inperitorum aut inpiorum putaret. nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricauerunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi. facile est, ut intellegatur hominum illorum interemptionem significare uitiorum talium, qualibus illi ad eandem idolatriam defluxerunt. in talia quippe uitia saeuire nos iubet psalmus, cum dicit: irascimini et nolite peccare. in talia uitia saeuire nos iubet apostolus, cum dicit: mortificate membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.
22.93
Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.
22.94
Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata, quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis inpiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari quam suauitate pectus inpleri! Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt,. ut esset, ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus. est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum aut, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit, unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.
22.95
Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere uel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt:" non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo", dum tamen ea, quae diuinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa, quae figurate dicta uel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. ac per hoc etiam si Manichaeis uel quibusque aliis de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus uel ratio uel opinio, illud sufficiat, quod patres nostri, quibus deus perhibet bonae uitae atque in suis praeceptis oboedientiae testimonium, ea ueritatis regula defenduntur, quae nisi prauis et distortis cordibus displicere non possit, et quod ea scriptura, cui peruersitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae uel laudauit uel arguit uel tantum narrata nobis iudicanda proposuit. ipsa inculpabilis uenerabilisque persistit.
22.96
Quid uero utilius atque salubrius pie legentibus uel audientibus illas sacras litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum et reprehensibiles ad cauendum proponerentur, uerum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum siue inde idem denuo correcti in uiam redeant siue inreuocabiles maneant, et rursus quaedam malorum mutationes et prouentus in bonum siue perseueraturi siue in pristina iterum relapsuri: ut neque iusti in superbiam securitate extollantur nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? at illa, quae neque ad imitandum neque ad cauendum facta hominum pertinent et tamen in sancta scriptura reperiuntur, aut ad illam conexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias ueniatur, aut eo ipso, quo uidentur superflua, satis admonent in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla uel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata iam quoque ipsis rebus inpletis auctoritatem diuinam fidelissima et praeclarissima ueritatis luce testantur, ut omnino desipiat, quisquis eos superflue uel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque subdita uidet, uerum etiam hoc ab eis praedictum legit perfectumque cognoscit.
22.97
Numquidnam ergo, si quisquam legens factum Dauid, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? ac non tanto seuerius ille damnandus, quanto potius ad se uulnerandum aut occidendum abuti uoluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? quia enim homines in peccatum lapsi uel superbia neglegunt paenitentiae medicinam uel recipiendae salutis ueniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto uiro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. neque enim medicinae uitium est, si uel insani se ipsos uel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.
22.98
Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam inlustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani diuinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error uel potius furor accusat: nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? nonne melius est cum pelice uolutari uirum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? ecce homo auaritiae ac uentris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum uendidit: quanto ille peior et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque subiecit! iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? quid enim tale ab inmundis flagitiosisque committitur, ubi non deus uester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? denique si uere Iacob, ut ait Faustus, inter quattuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret nullam propaginis curam gerens, sed lasciuae solius uoluptatis: quanto minus miser esset deo uestro, qui non solum in ipso et in eius quattuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in ipso hirco, quem uiro illi sordidus conparauit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur et ubique turpi condicione permixtus in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur! ac per hoc etsi ludas non tantum fornicator sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus uester haereret, sorderet, arderet. Dauid autem iniquitatis paenituit, quod uxorem adamauerit alienam uirumque eius mandarit occidi; at uero deum uestrum quando paenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit nec maritum, cuius coniugem adamauerat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? sed etsi non paenituisset Dauid nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior extitisset. iste quippe uno ipso facto putemus et aliis talibus quotquotlibet quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique conuincitur. et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captiuatus adamasset atque duxisset— animas certe amborum, et lasciui amatoris et obscaenae meretricis, partes et membra naturamque dei uestri esse praedicatis— illa ergo meretrix— quid enim ambiam uerbis et non plane dicam?— illa meretrix esset deus uester. neque enim potestis dicere, quod seruata atque incorrupta suae sanctitate naturae illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret, sed et inquinatissima esse ista membra dei uestri et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. illa ergo meretrix, de qua hominem dei audetis arguere, deus uester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata; aut si non uultis, particulam certe dei uestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. hoc ergo iam melior deo uestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem condicione suae illius commixtionis uniuerso generi tenebrarum in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late uarieque fornicantibus et sese corrumpentibus uolutatur, soluitur, inligatur, rursus in eorum fetibus uolutandus, soluendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars inmundissima dei uestri tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus uester amouere non potuit et hostis inmanis necessitate conpulsus ad ista peruenit; neque enim potuit interimere iniuriosum atque uiolentum suis uel ciuibus uel partibus saluis. quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit inlaesum, quem mirabili uanitate Faustus arguit et deum suum mirabiliore caecitate non respicit! quanto melius ipse uasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum! et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo dei nostri obiciunt, quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus uictor de hostibus triumphauit, qui captiui uel captiuae Moyse belligerante de populo Israhel duci potuerunt: quod et deus uester si potuisset, utique fecisset. hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus inuidere. quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui grauiter in deum peccauerat, gladio uindicauit? cuius tamen peccati ueniam se pro illis etiam diuinae uindictae offerens deprecatus est. uerumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset. etiam sic melior deo uestro esset. neque enim quemquam suorum innocentium et oboedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captiuatus, ullo modo eum postea. si uicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia oboediuit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte« processit. sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperauit praeceptis. quaeramus, quare. si propria uoluntate, uera culpa et iusta poena; sed iam si uoluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis conuicta est et euersa fallacia. si autem ab hoste obpressa quo missa est, si alieno malo superata, cui resistere non ualuerat, iniqua poena et magna crudelitas. sed ad excusandum profertur dei necessitas. talem colant deum, qui nolunt colere deum. sane, quod fatendum est, etiam ipsi cultores eius, quamuis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt; ille autem nihil est nisi fictio falsitatis et cogitatio uanitatis. sed iam cetera Fausti arguta deliramenta uideamus.