Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum
AugustineEpis 1 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis incendere minaretur, uiro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete et prius ad eundem Gaudentium litteras pacificas danti duas rescripsit epistulas, unam breuiorem et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam, alteram uero prolixiorem, in qua. secundum scripturas se respondisse diligentius arbitratur. ita ergo scripta eius opitulante domino institui refutare,- ut etiam qui sunt ingenio tardiores ad omnia me respondisse non dubitent. nam prius uerba eius ponam, deinde nostra subiungam non sic, quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. ibi enim per loca singula, quando uerba ipsius inseruntur, positum est Petilianus dixit, quando autem mea uerba redduntur, Augustinus respondit. unde mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod numquam mecum comminus disputauerit; quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in uerbis eius audiui sed in litteris legi, aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius uicissim scribendo respondi. quid faciamus hominibus, qui tale cor Habent aut eos, quibus sua scripta innotescere cupiunt, tale cor habere opinantur? sed etiam talibus hic satisfaciamus et, quando ponimus uerba Gaudentii, non dicamus\' Gaudentius dixit>, sed uerba epistulae\', et quando respondemus, non dicamus\' Augustinus respondit\', sed sed haec responsio\'. sic ergo incipiamus refellere Gaudentii epistulam priorem atque breuiorem.
1.2
Uerba epistulae: Honorabili ac nimium nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos aliquanto diutius loqui cogant.
1.3
Uerba epistulae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis caros esse manifestum est. ad haec responsio: Neque hoc discutiam, quomodo dixeris\' religionis tuae\' homini, quem potius inreligiosum putas. reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti, quia ille te honorificentius tractauit in litteris, quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.
1.4
Uerba epistulae: In quibus tam multa, inquit, a tua dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco. sed quoniam ingenii tui acumen minus aduertit, quod nos in eodem scripto nec innocentes plenos nec reos asserere potuisti. ad haec responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixerit male congregatos? quomodo non asseruit reum, quod dixerit, quod te duce miserorum animae nefando exitu periturae sint, adiciens te intellegere debere, quae te et in hoc mundo inuidia et in illo ultimo desperando iudicio poena poterit manere? quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum dimisso errore prioris haereseos te ad unam et ueram dei conferas fidem? uerumtamen nos non tribuni uerba defendere, sed haeretici refutare suscepimus. si quid ergo iste noster tamquam laicus militaris dixit incautius, quis ei non ignoscat? quis ecclesiae catholicae de uerbis eius praeiudicandum esse contendat? tu perpensius considera quid loquaris, quem pars Donati in nostra conlatione, quae apud Carthaginem facta est, sex aliis adiunctum etiam defensorem suae diuisionis edidit.
1.5
Uerba epistulae: Quodsi criminosos, inquit, existimas, fugienda est uobis damnanda societas. ad haec responsio: Plane fugienda est societas criminosorum, sed non respuenda est correctorum. illud ergo ita salubriter deuitamus, ut hoc misericorditer uelimus optemus instemus.
1.6
Uerba epistulae: Si uero innocentes putas, inquit. quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus. ad haec responsio: Consideraui litteras tribuni ad te datas et nusquam in eis legi, quod te dixerit innocentem, sed ab aliis audisse uel cognouisse prudentem. sic autem in scripturis sanctis non solum boni, uerum etiam mali uocari solent. nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. quod enim quidam interpretati sunt\' sapientissimum omnium bestiarum\',< prudentissimum> potius Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura illa translata est. sed si eos putandum est innocentes a tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit inuitos. quid mirum, si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognouit? non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum inuenire non possis quomodo te asseras innocentem. absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio uitiorum, qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. quamuis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes,- quia occidere cupitis innocentes. qui enim se innocentes conantur asserere et tamen uitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes conuincuntur occidere?
1.7
Uerba epistulae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia, intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem. ad haec responsio: Neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuo- catum nomen dei, quamuis dixerit. inuocatum. quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi non ad uestram gloriam, sed ad poenam. nam et de gentibus impiis apostolus dixit: qui ueritatem in iniquitate detinent, ut et uos facitis, qui ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani. unde nos cum uestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius sacramenti rescindere ueritatem. profiteris sane, innocens homo, aliis quidem uerbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. cum enim dicis( in ecclesia, quid aliud uis intellegi nisi cum ecclesia, quandoquidem id agere ignibus praeparas? haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus uestris, quod etiam apud Carthaginem in inuidiam nostram de basilicis, quae uestrae fuerunt, sicut potuistis et cum quibus potuistis, fecisse asseueramini sine mortibus uestris. quis enim uos non credat zelando fecisse, quod facere etiam moriendo disponitis? si autem illud non uos fecistis, hoc certe furiosius est quod uos facere praeparatis. sed dixisti: si uis fuerit operata et adiunxisti: nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem: quanto est ergo dementior, qui, cum impellatur ad uitam, festinat ad mortem!
1.8
Uerba epistulae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem deum facio eiusque omnia sacramenta, quod exhortatus sum et impensissime persuasi, ut, qui haberet uoluntatem egredi, securus publice fateretur. nec nos enim inuitos retinere possumus, qui didicimus ad dei fidem nullum esse cogendum. ad haec responsio: Cur autem non te etiamsi non inuitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? an forte quam malum sit et ipse intellegis atque id te facturum magis ut terreas quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis aut uerum dicendo crudelis?
1.9
Uerba epistulae:( et alia manu:) Opto te incolumem in rei publicae actibus florentem et a christianorum inquietudine recedentem. ad haec responsio: Possumus eum et nos optare et incolumem et in rei publicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem.
1.10
Uerba posterioris epistulae: Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? an reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras?-
1.11
Uerba epistulae: Solent sibi, inquit, sola fama noti cupere aut inserto inuicem aspectu uerba miscere aut incogniti saltem non horrere praesentiam. tua uero censura, quod absentem me inueneris gratulatum te, quod autem redierim contristatum, litteris intimasti. ad haec responsio: Non omnes, qui sibi sola fama noti sunt, uidere inuicem uolunt, sed quos bene ipsa fama commendat. mirum est autem re uera quod tibi accidit, ut tu eum desiderandum dicas, a quo te persecutionem perpeti quereris, ille autem, qui te persequitur, absentem te malit esse et nolit eum, quem persequitur, inuenire. sed hoc unde, nisi quia te potius eorum persecutorem uoluit intellegi, quorum in Christo salutem tua praesentia credidit impediri?
1.12
Uerba epistulae: Sed quoniam praeterita die, inquit, ne epistulari responso siluissem, propter moram portantium certa quaeque strictim ac breuiter intirnaui, nunc mihi dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis diuinae uerbis est respondendum. dominus dicit: innocentem et iustum non occides et purgatione non purgabis reum. certum est igitur in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. si ante communionem rei erant a te nominatus Gabinius uel ceteri fideifragi in malo illi lapsu. consortes, secundum dei uoces absolui minime debuerunt. si autem tamquam innocentes uel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde uelut sanctos accipitis, occiditis innocentes? ad haec responsio: Inuidiose et mendaciter loqueris. ille quippe, ad quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum, in exilium mittemini. quod si a iustis fieri non debet iniustis, cur etiam falso uoluistis de Caeciliani exilio in nostra conlatione gloriari, quo eum missum uestris maioribus instantibus a Constantino imperatore dixistis? iste autem tribunus ad quem scribis, cui legum pro unitate latarum cura mandata est, usque adeo uult ut uiuas, ut timeat ne ipse te occidas. ecce constitue tibi ante oculos ipsum et te ipsum! ipse te in Christi pace uult uiuere, tu in parte Donati te quaeris occidere: quis uestrum sit tuus persecutor agnosce.
1.13
Gabinius autem iam noster, qui fuit aliquando uester, et alii quam plurimi, qui ex uobis ad nos considerata catholica ueritate transierunt, non ideo tibi uideantur a uestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati. hi enim, qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in catholica ecclesia lauacro regenerationis abluuntur, in eis autem, qui hoc sacramentum non ad auxilium, sed ad iudicium foris accipiunt, quia nec in desertore uiolamus characterem regium, fit illud sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. eccequemadmodum possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis caritate mundari, ut non incipiat eis inesse intus quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. non itaque a uobis accipimus uelut sanctos— ad nos enim transeundo sanctificantur, qui manendo apud uos sancti esse omnino non possunt— nec uos innocentes occidimus, quos etiam reos uiuere uolumus.
1.14
Sed tu, qui testimonium diuinae uocis bene recolis et nobis obicis deum dixisse: innocentem et iustum non occides, si innocens et iustus es, quare te occidis? nos te innocentem et iustum non dicimus et tamen nolumus occidaris: tu te innocentem et iustum arbitraris et innocenti iustoque non parcis. certe ipse dixisti: in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. quare ergo absoluisti Felicianum Maximianistam reum? quare innocentem occidis et te ipsum? nos autem nec reum absoluimus, sed ut mereatur absolui prius corrigi cupimus, nec te innocentem, siue tibi parcas siue te occidas, si in parte Donati remanseris, iudicamus. nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum innocentem occidendo innocens esse non poteris, nisi forte mihi respondeas et dicas:( cum me occido, non innocentem utique occido, quia ipsa uoluntate, qua me occidere statuo, reus efficior animo, priusquam corpus occidero\\ hoc si dicis, uerum dicis et te miris modis accusando defendis. cum enim te ostendis in te occi, dendo prius ipso proposito tuo fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato nemo te conuincet, quod occideris innocentem. hac itaque ratione colligitur, quod, cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso innocens nullus occiditur. ea quippe cogitatione, qua occidere se ipse molitur, innocentia prius exspoliatur, ut, cum se occidit, non innocens moriatur. hoc tibi contingeret, si, antequam te occidere praeparares, innocens esses. nunc uero quia et antea iam haereticus innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis ini-, tium, sed augmentum.
1.15
Uerba epistulae: Nam de sancto Emerito, inquit, Caesariensi falsa ad nos pro merito fama peruenit. quod si( sic) esset, audi apostolum dicentem: si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem dei euacuauit? absit. ad haec responsio: Dicendum est de Emerito Caesariensi quod tu dicere timuisti. falsa quidem de illo fama iactata est, quod catholicus factus sit, sed quemadmodum hoc audistis, ita totum quod factum est nosse potuistis. cur ergo laudes coepiscopi tui, cuius tibi pro exemplo nomen obiectum est, tacere uoluisti? profecto si fecit aliquid laude dignum in tanto articulo, non abs te fuit utique reticendum. sed quia laudibus eius non uis ut te inuidere potuisse credamus, quare ergo tacuisti, nisi quia de illo erubescere timuisti? uenit ergo Emeritus Caesaream illic positis et praesentibus nobis. uenit autem non apprehensus cuiusquam sagacitate, non adductus alterius potestate, sed excitatus propria uoluntate uidere nos uoluit. uidimus eum, ad ecclesiam catholicam pariter uenimus, adfuit maxima multitudo: nihil pro sua seu uestra defensione dicere potuit, communicare noluit, dilatus perseuerauit, conuictus obmutuit, inlaesus abscessit. quid fieri potuit pro nostra mansuetudine lenius, quid pro ueritate catholicae inuictius, quid pro uestra, si sapiatis, correctione salubrius? cum enim sponte ad nos nisi pro uobis contra nos dicturus aliquid non uenisset, profecto dixisset, si quod diceret inuenisset. quaecumque enim cur ueniret praeparauerat dicere, adiuuante misericordia domini ante sunt nostra praeuentione refutata quam illius circumuentione prolata. et certe si putas eum potuisse, sed noluisse respondere, lege quod cum illo actum est et ipse responde. si in pacem catholicam transisset Emeritus, diceretis eum non diuina miseratione consensisse lumini ueritatis, sed ponderi persecutionis humana infirmitate cessisse. si denique captus adduceretur inuitus, non inopia respondendi, sed euadendi consilio tacuisse pro uestro arbitrio iactaretis. nunc uero quando quidem ultro uenit, profecto quod tacuit non lingua, sed causa defecit, quod autem transire in unitatem catholicam noluit, animam superbam confusio pertinacissimam fecit. sed hoc quantum ad ipsius exitium atque supplicium, tantum ad aliorum confirmationem salutemque profecit. si enim uiderent Emeritum nobis communicantem, suspicarentur hominem formidantem; cum autem uiderunt et in parte Donati permanen. tem et tamen aduersus fidem catholicam reticentem, magis illis apparuit contra suos pro nobis silendo clamare. an uero cum uoce atque ore sano et libero staret, non erat pro causa nostra contra uos testis idoneus Emeritus ille, ille, inquam, Emeritus et inimicus et mutus?
1.16
Sed bene tibi uisus es uestros auctoritate uidelicet apostolica consolari. non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro uobis, quam quod non inueniens, quid loqueretur pro uobis, non tamen discessit a uobis, sed propter alios, qui uestro errore derelicto in societatem catholicam inmutati in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse apostolum: si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem dei euacuauit? absit. re uera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui deo crediderunt, fidem tenere qui hominibus credunt. in semine tuo benedicentur omnes gentes dominus dixit: ecce cui credunt, qui ex nobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato perisse transmarinas gentes homines dixerunt: ecce quibus credunt, qui in uestra societate persistunt. et dicis eos excidisse a fide, qui fidem dei secuti sunt, et eos fidem dei habere, qui in uerbis hominum remanserint. ubi est ergo, quod huic sententiae abs te commemoratae continuo subiecit apostolus: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, si a fide exciderunt, qui credunt quod dixit deus dominus uerax, et in fide. persistunt, qui credunt quod dixit homo mendax?
1.17
Uerba epistulae: Fugam mihi, inquit, quasi ex lege persuades, sed factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. nam audi et dominum dicentem, quia pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, mercenarius autem et cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem et fugit et lupus rapit eas et dispergit. ad haec responsio: Ecce quomodo intellegit euangelium pars Donati! itane apostolus non pastor, sed\' mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus fugit manus eius, qui eum conprehendere cupiebat, et tu es pastor, qui eas quas domini dicas oues, ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum uis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem: fur non uenit nisi ut occidat et perdat? ad hoc uenisti qui abscesseras, ad hoc redisti qui fugeras? hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. uerumtamen etiam nobis non te cogentibus uide, quia omnes collegas tuos qui fugerunt non pastores, sed mercenarios intellegi noluisti. sed si essent apud te dominicae oues, aut tecum uenirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. mercennarius autem, quem significat dominus, uiso lupo non corpore, sed animo fugit, quando deserit timore iustitiam, sicut fugit Secundus uester Tigisitanus, quando Purpurium Liniatensem de homicidio confessum magisque terribilem, ne primatum uel episcopatum perderet, timuit corpore autem etiam boni illi pastores apostoli in persecutione fugerunt nec ideo tamen oues Christi cura et animo reliquerunt. si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses, deinde imperium domini tui, qui seruos suos fugere in persecutionibus iussit, per os cuiuslibet etiam peccatoris oboedienter audisses nec contra dominum tuum argumentareris et diceres: facior legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.
1.18
Quid in aliam sententiam uerba manifesta conuertitis? auditores legis et non factores apud deum iustos negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit, ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum debet audiri., et uolens redarguere quasi persecutorem tuum loqueris aduersus creatorem tuum. peccatori quidem dicit dominus: ut quid tu enarras iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum?, sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit et quod dicit non facit; prodest autem illi, qui etiam per malum bonum audit et quod audit facit. non est quidem speciosa laus in ore peccatoris, sed speciosa est in uita moribusque factoris, etiamsi hanc ex ore audierit peccatoris. quantumlibet ergo existima tribunum esse peccatorem et legis non esse factorem, oboedienter tamen audi non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non tribunus. nisi forte respondes et dicis:\' ait quidem Christus: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam; sed quare de ista ciuitate discedam, quando nec iste meus persecutor est nec ego Christi sum auditor?\' ac per hoc si manseris, lupus es saeuiens, et si fugeris, lupus es timens. et quoniam sponsus dicit: nisi cognoueris temet ipsam, o pulcra in mulieribus, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen, quia de ouili dominico existi, haedos tuos pascis, non oues Christi.,
1.19
Uerba epistulae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in hac ciuitate, fugite in aliam[ ciuitatem]. tute tunc fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum etiam uidere timent quos tacite uenerantur. ad haec responsio: Hoc plane laudo quod agnoscitis uos, sed quod uos non corrigitis doleo. quid enim hac tua professione manifestius, qua satis declaras non uos ad eorum pertinere consortium, quibus dominus ait: si uos. persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? nempe hoc est quod paulo ante dixi posse te mihi uerissime respondere, si dicas:( nec iste meus est persecutor nec ego Christi sum auditor.\' ecce apertissime hoc dicis. quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est sectatoribus, promittat usque in finem saeculi, quandocumque persecutionem passi fuerint, non defuturas ad quas confugiant ciuitates, dicens: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen enim dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat filius hominis? tu autem in hac persecutione, quam uos querimini perpeti, iam deesse uobis dicis loca, quo fugere et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere, loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas ciuitates, quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec ueniat, id est usque ad consummationem saeculi. quia ergo ille hoc promisit suis quod uos non inuenitis, profecto ille mentitur, si uos eius estis; sed quia ipse non mentitur, uos eius non estis. ac per hoc nec tribunus cui rescribis persecutor est uester, sed persecutor est persecutoris uestri, hoc est erroris uestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem sunt passi ab ipsis factis suis. proinde si intellegatis, quid in uobis qui uos diligunt persequantur, ipsa sine dubio a quibus persecutionem patimini facta mala uestra fugietis et coniungemini eis, qui ut uos liberent persequuntur uestros persecutores; non enim nisi uestros persequuntur errores.
1.20
Uerba epistulae: Per opificem, inquit, rerum omnium dominum Christum omnipotens deus fabricatum hominem ut deo similem libero dimisit arbitrio. scriptum est enim: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus? aduerte, uir summe, quanta in deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit auferat humana praesumptio et pro deo se id facere inaniter iactet. magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? ad haec responsio: Secundum istas uestras falsissimas uanissimasque rationes habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae inpunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciuiendi libido bacchetur, non rex suum regnum, non dux militem, non prouincialem iudex, non dominus seruum, non maritus uxorem, non pater filium a libertate et suauitate peccandi minis ullis poenisue compescat. auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per apostolum dicit et, ut confirmetis in arbitrio tanto peiore quanto liberiore filios perditionis, delete quod ait uas electionis: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est uindex in ira ei qui male agit. delete ista, si potestis, aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium, aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur cetera quantalibet sceleris siue libidinis facinora seu flagitia: sola sacrilegia uolumus a regnantium legibus impunita\', an uero aliud dicitis, cum dicitis: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec dicentes quid aliud dicitis nisi:( nulla potestas hominis contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando iniuriam facimus deo\'? s o dolor! fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses iniurias suas lenissime pertulit, dei uero seuerissime uindicauit. tu nunc autem doctior haeretica praesumptione inuidiosissime clamas: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus?, hoc uidelicet flagitans, ut ad faciendas iniurias deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum tibi arbitrium relinquatur ab homine. sed illi etiam, qui decreto Nabuchodonosor regis proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum a blasphemando deo Sidrac Misac Abdenago terribiliter prohibebantur et acriter si contemnerent plecterentur, dicere potuerunt quod ipse dixisti: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec uerba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt et fortasse dixerunt, etsi non eadem libertate, non dissimili uanitate.
1.21
Datum est igitur homini, quando creatus est, liberum arbitrium, sed ut, si esset male faciens, fieret patiens. denique illi primi homines, cum peccassent, morte damnati sunt, et priusquam mors eis extrema etiam corporis suppleretur, in exilium de paradiso missi sunt. mitiora in uos constituit imperator propter mansuetudinem christianam: exilium nobis uoluit inferre, non mortem. sed uos homines docti, considerantes quid debeatur merito et quid minus sit in supplicio, non de iudicio illius, sed de uestro additis mortem. nolite perire in aeternum, dum uobis hoc tempore ad offendendum deum concedi ab hominibus uultis liberum arbitrium. audi apostolum et habebis magnum compendium, quo tibi regia potestas nocere non possit: bonum fac, et habebis laudem ex illa. ex illa et ante nos iusti habuerunt laudem, non solum qui regibus religiosis fideliter paruerunt, uerum etiam qui reges impios pro dei ueritate aduersarios pertulerunt: illi laudem obauditionis,( isti laudem passionis), utrique tamen ex illa, sed bonum faciendo, non potestatibus resistendo. quod autem uos facitis, non solum bonum non est, sed grande malum est, unitatem Christi pacemque conscindere, contra promissa euangelica rebellare et aduersus eum de quo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, hoc est aduersus uerum et summum regem christianorum, tamquam ciuili bello christiana signa portare. sufficiat ergo uobis ad occasionem correctionis, quod pro tam magnis malis uestris longe mitiora et minora recipitis, si non uobis ultro quod imperator non constituit ingeratis, et nolite ad impunitatem licentiosam liberum arbitrium uobis ab hominibus uelle concedi, ne in ipsius dei manus infelicius incidatis. nam et maiores uestri iudicauerunt in huiusmodi iniuriis dei liberum hominis arbitrium non relinquendum a regibus inpunitum, quia, licet haberent causam malam, Caecilianum tamen episcopum persequendo usque ad imperatoris Constantini iudicium perduxerunt.
1.22
Uerba epistulae: Nostram uero fidem, inquit, quam dominus Christus apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones gratissimam reddunt. felices, inquit, eritis, cum uos persecuti fuerint homines et maledixerint et dixerint aduersus uos omne nequam propter filium hominis. gaudete et exultate, quia merces uestra multa est in caelis; sic enim persecuti sunt et prophetas qui ante uos fuerunt patres eorum. si tantum solis apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia, et quid proderat postea credituris? unde constat omnibus dictum. deinde dicit apostolus Paulus: qui uolunt in Christo sancte uiuere, persecutionem patiantur necesse est. hoc autem in euangelio dominus dixit: ueniet hora, ut omnis qui interficit uos putet se uictimam dare deo. sed haec facient, quia non cognouerunt patrem neque me. ad haec responsio: Recte ista dicerentur a uobis quaerentibus martyrum gloriam, si haberetis martyrum causam. non enim felices ait dominus qui mala ista patiuntur, sed qui propter filium hominis patiuntur, qui est Christus Iesus. uos autem non propter ipsum patimini, sed contra ipsum; patimini quippe ideo, quia non ei creditis, et toleratis ideo, ne credatis. quomodo ergo uos eam fidem tenere iactatis, quam dominus Christus apostolis dereliquit? an usque adeo caecos et surdos uultis esse homines, ut non legant, non audiant euangelium, ubi nouerint, quam fidem de sua ecclesia dominus Christus apostolis dereliquit? ex qua diuisi atque separati nihil aliud facitis quam contra uerba capitis et corporis rebellatis, et tamen propter filium hominis ac fidem quam reliquit apostolis uos persecutionem sustinere iactatis. omittamus alia et nouissima uerba eius in terris audiamus, ubi uideamus, quam fidem de ecclesia reliquit apostolis, quale testamentum quodammodo fecerit non uitam finiturus, sed sine fine uicturus, non mittendus in sepulchrum, sed ascensurus in caelum. surgens enim a mortuis posteaquam apparuit discipulis suis intuendus oculis manibusque tractandus: oportebat, inquit, impleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat pati Christum et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. itemque in monte Oliueti, postquam nihil ulterius in terris positus dixit, sed quod maxime fuerat necessarium hoc commendauit extremum. multi quippe erant futuri per uniuersas partes terrae uindicaturi sibi nomen ecclesiae et contra uniuersam domum, quae per uniuersam terram cantat canticum nouum, de quo scriptum est: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra, de suarum quisque ruinarum angulis latraturi. aliud namque apostoli audire cupiebant et quod illis maxime fuerat necessarium non quaerebant: dic nobis, inquiunt, si in tempore hoc praesentabis[ et quando] regnum Israel? at ille: non est, inquit, uestrum nosse temp ora[ uel momenta] quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem superuenientis spiritus sancti in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque ad terminos terrae. his dictis nubes suscepit eum. nihil ulterius( his) uerbis addidit: hoc tanto tenacius quanto posterius audientium mentibus fixit. hanc sponsam suis amicis sponsus abiens commendauit. hanc ergo( fidem) de sancta ecclesia discipulis dereliquit. huic fidei, Donatistae, resistitis et pro fide, quam dominus Christus reliquit apostolis, uos persecutionem ferre contenditis. huic hominis filio, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem et per omnes gentes fructificantem atque crescentem tanta diligentia commendauit, mira caecitatis impudentia contradicitis et propter filium hominis uos mala sustinere clamatis. an hoc fortassis ideo dicitis, quia uobis alium filium hominis inuenistis, cuius nomine uocitemini, de cuius parte dicamini? erratis, non est ipse. quando propter filium hominis pati persecutionem felicitatis esse dicebat, se ipsum ille sponsus, non adulterum praedicabat.
1.23
Et nos confitemur, ut dicitis, non solis apostolis esse dictum: beati eritis, cum uos persecuti fuerint homines. ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt siue patiuntur siue qui passuri sunt, sed qui propter iustitiam, sicut et ipsi. nam hoc paulo superius dixerat: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum; deinde ista subiunxit, quae commemorare et frustra uobis usurpare uoluistis. frustra enim beatitudinem istam pertinere ad uos putatis, quando in uobis iustitiam, cui praemium debeatur, non demonstratis. quin immo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a uobis, ut ante dei iudicium quod futurum est etiam ipsi uobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. unde quia tu ipse dixisti non hoc solis apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse uideretur: sicut hoc ergo non solis apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter iustitiam fuerant mala quaecumque passuri, sic etiam omnibus illud dictum est: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam. quare hoc non facitis, si ad eorum societatem, quibus haec dicta sunt, pertinetis? quod quidem etsi feceritis, non ideo pertinebitis, quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae iusserunt. uerumtamen quia hoc facere non uultis, de compendio uos ad istos, quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. et ut uos multo manifestius ipsa excusatio uestra ab illo numero uerorum christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, uobis deesse iam dicitis, nullo modo illum quod falsa promiserit conuincentes, sed uos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes et ideo non ueraces martyres, sed haereticos uos esse fallaces. quid uobis ulterius dicamus, quando lingua uestra uos uincit?
1.24
Nam et illud quod addidisti dixisse apostolum: omnes, qui in Christo pie uiuere uolunt, persecutionem patiantur necesse est, non quidem ille dixit:\' necesse est\\ sed: omnes, ait, qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. sed uos ad istos non pertinere quis dubitat? si enim et uos estis, de quibus hoc dixit apostolus, quare non facitis, quod ipse fecit apostolus? nam si portae aduersus uos clauderentur, per murum submitti debuistis, ut manus persequentium fugeretis. patent portae et exire non uultis. quam persecutionem patimini nisi a uobis? diligit uos persecutor uester et persequitur uos furor uester: ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. sic autem intellegitis quod ait apostolus: omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut maiores uestros sub apostata imperatore Iuliano non pie uixisse uobis necesse sit confiteri. nam quisquis illo tempore Donatista factus est, donec aduersus uestrum rursus errorem pia christianorum imperatorum cura consurgeret, si ante defunctus est, non pie uixit, quia non est passus persecutionem. si autem hoc propterea dixit apostolus, quia, sicut alibi scriptum est, temptatio est uita hominis super terram nec cessat pios uerosque christianos non solum aduersitatis infestatione, uerum etiam prosperitatis seductione temptare, ut animus humanus aut afflictione succumbat aut elatione uanescat, profecto, quamdiu hic uiuitur, omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut aut uicti comprehendantur a diabolo aut probati diabolum uincant. quos autem comprehensos captiuosque iam possidet, non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur.
1.25
Porro si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat seu uult tenere ut excruciet, non tibi uideatur excruciator cordis leuior esse quam corporis, et considera, qualem persecutionem patiebatur qui dicebat in psalmo: uidi insensatos et tabescebam. hanc persecutionem Loth iustus patiebatur in Sodomis etiam priusquam in domo eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum. iustus enim eos tam publice turpes et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu uidere non poterat. Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat apostolus Paulus, dicens: quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? proinde quanto maior est in nobis caritas Christi, tanto maiore cum dolore animi uos uidemus habere sacramenta Christi et separari a membris Christi et rebellare contra pacem Christi. sed quamdiu in hoc corpore uiuitis, spes nobis aliqua de nobis datur; cum uero iam in illa dissensione morimini, multo amarius uos dolemus. iam porro quando uos ipsos necatis uel irruendo armis alienis uel praecipitiis et submersionibus et ignibus uestris, satis dici non potest quanto nos maerore crucietis. plus quippe impius Absalon patrem sanctum Dauid extinctus quam rebellis afflixit. uiuum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia grassabatur paenitentia sanaretur. erat ergo ille persecutor patris non solum populum dei diuidendo nec solum contra dei legem et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando, sed multo amplius persecutus est cor paternum in illa impietate moriendo. denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non defleuerat uiuum, spe finita fleuit occisum. discite ergo, quid sit quod apostolus ait: omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. si catholicorum domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si catholicorum membra non praecidissent, si oculos non extinxissent, si denique catholicos non crudeliter occidissent, hanc solam nos a uobis grauissimam persecutionem perpeti uerissime diceremus, quia uidemus uos insensatos et tabescimus, quia infirmatos et infirmamur, quia scandalizatos et urimur, quia perditos et lugemus. haec mala uestra, quae uos in aeternum interitum mittunt, amarius nos persequuntur quam illa, quae a uobis nostris corporibus uel rebus uel domibus aut basilicis inferuntur. minus persequimini, cum in nos saeuitis, quam cum uos peritis. denique in illa persecutione, qua in nos saeuitis, cum laude gaudemus, in hac autem, qua uos peritis, si gauisi fuerimus, uobiscum perimus. sed quamdiu in hac carne uiuitis, de nobis desperare non possumus; cum uero in hac impietate morimini, maxime cum uos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum est sanctum Dauid, in unitate scilicet dei populus congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide diuisus. tolerabilius enim longe pauciores pertinacissimi uestri suis praecipitiis uel submersionibus uel ignibus pereunt, quam innumerabiles populi illis eorum salutem impedientibus incendio cum illis aeterni ignis ardebunt. numquam igitur ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde secundum apostolum qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo cum in noxia uiuunt, aut eos dolendo cum pereunt.
1.26
Nolite itaque falli, quod nobis dictum sit: ueniet hora, quando qui uos occiderint putent se officium facere deo aut, sicut tu hoc testimonium posuisti: putent se uictimam dare deo. non quidem hoc esse dictum de persecutionibus, quas gentes ecclesiae fecerunt, manifestum est. diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputauerunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam unum uerum deum colere uidebantur, aut etiam nobis, id est catholicis, dictum est de diuersis haereticis usque quaque furentibus, qui ubi possunt et quando possunt et quomodo possunt occidendo catholicos putant se officium deo facere, maximeque de uobis, qui praecipuum uobis nomen fecistis in Africa de talibus uictimis. nam si uobis dictum esset, non utique uos ipsi occideretis, sed expectaretis a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium deo facere. nunc uero cum festinatis ad mortem, ne a nostris teneamini, uiuere metuitis, non occidi, quia erubescitis corrigi aut de uestro( errore) conuinci. an forte uos estis ad quos utrumque pertineat, quia, cum occidimini et uos a uobis, putatis uos officium deo facere et has ei uictimas de uobis dare? ad uos ergo pertinet, quod sequitur atque abs te commemoratum est. mox enim dominus adiunxit et ait: sed haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem neque me. cum itaque uos ipsos occiditis, putantes uos officium deo facere, nec patrem cognouistis,( quem non audistis dicentem: non occides, nec filium cognouistis), quem non audistis dicentem: fugite.
1.27
Uerba epistulae: Sed belliferae, inquit, pacis cruentaeque unitatis se incolas iactant. audiant dominum dicentem: pacem meam do nobis, pacem relinquo uobis; non sicut saeculum dat ego do nobis. saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur; domini Christi pax salubri lenitate tranquilla uolentes inuitat, non cogit inuitos. ad haec responsio: Uos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis aut uiolentis mortibus nostris aut uoluntariis mortibus uestris, non imputantes uobis quod facitis nobis et imputantes nobis quod facitis uobis. sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere et quod uobis facitis nihil possumus quam dolere, dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum, sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. nam si non inuido, sed fideli oculo uelletis attendere, uideretis, quam uera pace atque unitate Christi gaudeant qui ex uobis ad nos uenerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa nouitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate sanantur. et si ficti aliqui perseuerant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos uidemus ueraces, quorum quidam in regionibus uestris etiam quibusdam nostris maiores apparuerunt, quando uobis illa perditionis libertate concessa ad uos redire noluerunt. debebamus ergo, ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in euangelio legitur seruos ad nuptias domini sui congregasse conuiuas bonos et malos, maxime quia uos de area dominica superbiae spiritus tamquam improbus uentus ante tempus uentilationis excussit, unde uos ad illam, quantum opitulante deo possumus, reuocare conamur. et utique nostis, quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream reuocatur.
1.28
Quod autem uobis uidetur inuitos ad ueritatem non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam, qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae( est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare, intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit. nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc. et ait seruus: domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. et ait dominus seruo: exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. intellegimus\' uias\' haereses, schismata\' saepes\'; uiae quippe hoc loco significant diuersas opiniones, saepes autem peruersas opiniones. quid ergo miramini, si non corporalis cibi sed spiritalis fame moritur, quisquis ad istam cenam nec libenter introductus nec uiolenter impulsus ingreditur?
1.29
Uerba epistulae: Odio, inquit, saeculi ga- udemzts. in eius pressuris non succumbimus, sed laetamur. mundus hic non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse, domino ipso dicente: si saeculum uos odit, scitote quia me primum odio habuit quam uos. si me persecuti sunt, et uos persequentur. ad haec responsio: Quomodo gaudentes odio saeculi pressuris eius non succumbitis, sed laetamini, cum uos ipsos uelitis occidere, ne molestias qualescumque patiamini, et mori eligitis non ab aliis occisi pro ueritate Christi, sed a uobis ipsis pro parte Donati? ista circumcellionum est insania, non martyrum gloria. cum itaque appareant facta uestra, quid uobis uerba usurpatis aliena? mundus iste, inquit, non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse. non ergo ad mundum istum pertinemus nos, quia diligimus uos; sed serui Christi uos non estis, qui malum pro bono retribuentes et malitiam uestram, quando in nos exercere non potestis, in uos retorquentes nec nos diligitis et uos occiditis. dominus autem quando dixit: si saeculum uos odit, scitote quia me prjorem uobis odio habuit. si me persecuti sunt, et uos persequentur, non uobis, sed illis dixit, quibus praecepit, ut, si eos persequerentur in ista ciuitate, fugerent in aliam, quod uos non facitis. illis dixit, ad quas ciuitates confugerent usque in finem saeculi non defuturas, quas uos querimini uobis iam deesse nec uultis fateri eos, quibus haec dicta sunt, uos non esse.
1.30
Uerba epistulae: Sed etsi persecutio conquiescat, inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Iohanne dicente: uidi, inquit, animas occisorum sub ara dei exclamantium et dicentium: quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum ipsorum qui incipient interfici sicut et ipsi? ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse uelletis, non uos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. quis enim gaudet de isto furore uestro nisi diabolus, qui eum uobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? ipse est, qui illum puerum, de quo in euangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem, ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit, ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi domino audacissima temptatione suggessit. ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam ignem praecipitium, in uestris mortibus frequentatis. si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa uerba, quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem uobis ingeritis uos reuocare deberent. quid enim animae martyrum sub ara dei dicunt? quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? uindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? ac per hoc uindicabitur uester in uobis.
1.31
Quid est autem stultius quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, non nisi in Donatistis esse completam, quasi, posteaquam hoc scripsit beatus Iohannes, nulli martyres sint occisi, quo usque exsurgeret pars Donati, qui si quando alios non possunt se ipsos occidunt, qui faciunt opera latronum et daemonum et gloriam sibi uindicant martyrum? quodsi tanto temporis interuallo, id est a Iohanne usque ad istos, nulli occisi essent martyres ueri, ut nihil aliud, uel temporibus antichristi diceremus futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec tamen istos uel alieni uel sui sanguinis reos accrescere numero uerorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent paruum tempus, donec impleretur numerus fratrum ipsorum, qui inciperent interfici sicut et ipsi, ab aliis utique, non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. possumus etiam uerissime dicere ipsos quoque Donatistarum temporibus catholicos quos occidunt ad supplementum illius numeri pertinere. sed cum post apostolum Iohannem, qui futura illa conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis usque quaque in tam multis gentibus facta sit, quid sibi uolunt isti suarum animarum extortores et alienarum tortores, ut, quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de se iactent esse completum? praeparate uos potius, ut uester sanguis non in eis, qui uos uel comprehendere uel fugere cupiunt ut uiuatis, sed in uobis potius uindicetur. an forte, ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis aut unda suffocatis aut in cinerem conuertitis? sed erratis. uindicabitur in uobis, quocumque modo perimatur a uobis; in uobis enim( etiam) uindicaretur, si non in ecclesia Christi, sed in parte Donati ab aliis funderetur. itane uos clamabitis ad deum, ut uindicet sanguinem uestrum, et exaudiet uos nisi damnauerit uos? quomodo enim uindicetur, nisi qui eum ausus est trucidare damnetur? in hac ergo uoce non estis nisi accusatores uestri, quia uos estis rei sanguinis uestri, nec deus nisi uos damnabit, quando a uobis uel collisum uel suffocatum uel exustum uel quocumque pacto trucidatum uel, si hoc elegeritis, effusum sanguinem uestrum uindicabit.
1.32
Uerba epistulae: An non ista, inquit, persecutio est, quae tot milia innocentum martyrum artauit ad mortem? christiani enim secundum euangelium spiritu prompti, sed carne infirmi a sacrilega contaminatione caminorum reperto compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae in Macchabaeorum libris exemplum, nec frustra timentes. quisquis enim in eorum manus inciderit, non euasit. sed quantum uelint faciant: quod certum est, dei esse non pos. sunt qui faciunt contra deum. ad haec responsio: Apertissime omnino quam persecutionem patiamini et uerissime confiteris; ipsa est enim de qua iam dixi, quae in sanctis scripturis de quibusdam impiis satis euidenter expressa est, de quibus dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis. quod quidem dici de uobis conuenientissime potest, etiamsi uos aliorum manus propter uestra sacrilegia trucidarent. nam et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum iustis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati nisi ab ipsis factis suis. sed nunc plane cum parcente uobis mansuetudine christiana ita in uos saeuit uestra dementia, ut, quemadmodum dicis, caminorum reperto compendio uestras animas rapiatis, omni modo uos a uobis ipsis pati persecutionem nimia est impudentia si negatis, quando uos utrumque completis, et unde iuste pereatis et quod peritis. sic autem dicis tot hominum milia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam ista sit non parua causa, cur ab huiusmodi magisterio uestro Africa liberetur. eorum est enim hominum genus, cui hoc malum persuadere potuistis, qui sole( ba) ut haec et antea facere, maxime cum idololatriae licentia usque quaque ferueret, quando isti paganorum armis festa sua frequentantium irruebant. uouebant autem pagani iuuenes idolis suis quis quot occideret. at isti gregatim hinc atque inde confluentes tamquam in amphitheatro a uenatoribus more immanium bestiarum uenabulis se oppositis ingerebant, furentes moriebantur, putrescentes sepeliebantur, decipientes colebantur. praeter haec sunt saxa immania et montium horrida praerupta uoluntariorum creberrimis mortibus nobilitata uestrorum. aquis et ignibus rarius id agebant, praecipitiis greges consumebantur ingentes. aetatis nostrae hominibus res notissimas loquor. quis enim nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus alienis, uilissimum in suis, maxime in agris territans, ab agris uacans et uictus sui causa cellas circumiens rusticanas, unde et circumcellionum nomen accepit. uniuerso mundo paene famosissimum Africani erroris opprobrium?
1.33
Ex hoc igitur genere quis ignorat quam multi antea per diuersas mortes ibant et peribant, et nunc in illorum comparatione quam pauci suis ignibus ardeant? sed si putas moueri nos oportere, quia isto modo tot milia moriuntur, quantum existimas nos habere consolationis, quod a tanta dementia partis Donati, ubi non solum nefariae diuisionis error, uerum etiam furor iste lex facta est, longe atque incomparabiliter plura milia liberantur? neque enim isti, qui pereunt, illorum saltem numero aequantur, qui ex ipso genere nunc iam tenentur ordine disciplinae colendisque agris amisso circumcellionum et opere et nomine inseruiunt, seruant castitatem, tenent unitatem: quanto minus coaequantur isti perditi numero utriusque sexus non solum puerorum et puellarum, iuuenum et uirginum, uerum etiam coniugatorum et senum, quorum innumerabiles ex Donatistarum nefaria dissensione in pacem Christi ueram et catholicam transeunt! isti quippe, qui se incendunt, nec tot homines sunt quot loca sunt populis plena, qui ab exitiali peste erroris illius et furoris per hanc instantiam perficiendae unitatis eruuntur. numquidnam. obsecro, sanum misericordiae potest esse consilium, ut simul cum illis isti omnes aeternis gehennarum suppliciis seruentur, ne illi in istorum comparatione perpauci suorum caminorum ignibus exurantur? ut enim omnes cum Christo uiuant, magnis conatibus et uotis agendum est; sed si hoc per quorundam furorem fieri non potest, saltem ut non omnes cum diabolo pereant laborandum est.
1.34
Sane de scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, inuenisse te aliquid putas, quia scriptum est in euangelio: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, tamquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est ad passiones inter manus persequentium sustinendas.. non potuisti citius dicere falsos martyres uestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est: uae his qui perdiderunt sustinentiam, et ad illos prorsus non pertinere, quibus dominus dicit: in uestra patientia possidebitis animas uestras. de quibus autem legitur: spiritus promptus est, caro autem infirma, somno non uoluntario premebantur, non interitu uoluntario necabantur. diligenter lege et quid loquaris attende. ubi est quod apostolus ait: fidelis deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere? itane credendum non est huic apostolicae ueritati et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? absit hoc a cordibus christianis. plane fideli apostolo, immo ipsi fideli deo, qui non sinit suos temptari supra quam ferre possunt, sed facit cum temptatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant catholici, non credant Donatistae, et ne semper ista non credant, non sint Donatistae. quando enim desperatur in quibusque passionibus a domino impetranda patientia et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus, sed tamen flammis obiciunt, quos nemo damnauit, non est hoc consilium sed furor, non est sapientia sed amentia. habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adiutorio domini: quoniam ab ipso patientia mea.
1.35
Certe sanctus Iob, quando a capite usque ad pedes intolerabili uulnere putrescebat et doloribus excruciabatur immanibus, hoc uestrum compendium habebat in promptu, quo se ab huiusmodi uita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. potestas utique aderat, sed iustitia non sinebat. secundum hoc enim dicit: atque utinam possem me occidere aut rogare alium ut faceret mihi hoc. negauit se posse iustus, quod per iustitiam fieri non poterat. eo loquendi modo et apostolus ad Galatas dicit: testimonium uobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi. cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia iuste fieri nullo modo posset? sic et dominus, cum per angelos suos iustum Loth de Sodomis exeuntem urgeret, ut properaret in Segor: non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas. non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per iustitiam. posset enim patientissimus Iob, ut nihil aliud, uel cibum uel potum non sumere atque ita illam uitam aerumnosam horrendamque consumere; sed hoc iuste facere non posset, quoniam nulli fas est se ipsum occidere, maxime cum, ut possit uiuere, possit fugere. an hoc aliquis dubitauerit, quod ille uir sanctus, qui tam multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret aliquem posset? neque enim, ut dolenti et putrescenti manus defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. certe uel ipsam coniugem suam poterat hoc rogare. quae tamen ut hoc fieret nec ipsa suggessit, quae illum mori per eius blasphemiam deo irascente cupiebat, ideoque aliquid in deum consilio nefando( dicens) tamen ut ipse se occideret ei dicere non audebat. plus iuris in uos diabolus habet, qui uobis tam facile persuadet, quod insipienti mulieri persuadere non potuerat, quam sibi ministram ad decipiendum uirum suis illi ablatis omnibus reseruauit. dixit itaque se iustus ille non posse aliquem rogare ut eum interficeret, etiam id ostendens utique non licere. quod enim non potest iuste, non potest iustus, quoniam hoc decernendo prius amittit iustitiam, ut, quod non potest iustus, possit iniustus. sic ergo dixit: atque utinam possem me ipsum interficere, tamquam diceret< atque utinam iustum esset\'; tunc enim a iusto fieri posset. neque enim, ut hoc posset quod non potest nisi iniustus, iniustitiam sibi optaret, sed si fieri posset, hanc uellet esse iustitiam. quod fieri quia non potuit, ut haec esset iustitia, non potuit iustus quod sola faceret iniustitia. ac per hoc non est iniustum homini iusto optare mortem, quando amarissima est uita, sed si deus optatam non dederit, non erit iustum nisi tolerare eam amarissimam uitam. sicut a iusto nec illud alienum est, ut optet uitam, quando amara mors imminet, sed cum se uidet eam impetrare non posse, dicit quod nos in se transfigurans dominus ait: uerum non quod ego uolo, sed quod tu u i s, pater. haec autem illis dicenda sunt, quos ad mala gerenda quaerunt qui persequuntur, non quos ad bona participanda qui diligunt; eis, inquam, dicenda sunt ista, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non qui eam sibi faciunt propter iniustitiam.
1.36
Proinde etiam senior ille Razias, quem sibi isti exemplis sui sceleris destituti de Machabaeorum libris tamquam imitandum se inuenisse gloriantur, hoc facere debuit, quod in eisdem litteris leguntur septem illi fratres etiam exhortante matre fecisse, ut comprehensus et a lege domini sui non auersus omne, quod ei applicitum esset, acciperet et in dolore sustineret et in humilitate sua patientiam haberet. quocirca humilitatem inter manus inimicorum non ualens ferre non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum non Christi martyribus, sed Donati circumcellionibus imitandum. uerumtamen si diligentius consideremus, et ab isto apparetis alieni. iste quippe, cum iam comprehenderetur ab hostibus, non habuit liberam fugam. ideo se gladio percussit et, cum perimere non potuisset, de muro se praecipitauit, deinde abruptam petram, cum iam uiuere non posset, adhuc tamen spirans et corpus impetu mouens, currendo licet exsanguis obtinuit, ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit dispersit occubuit, turba ita circumdatus, ut euadere non posset, etsi uiuere posset. uos igitur, qui nec dominum auditis dicentem: fugite nec imitamini Razian, qui uoluit nec potuit fugere, profecto, quia non habetis illum in praecepto, nec habetis istum in exemplo. quid quod iste Razias secundum uestram rationem sine dubitatione culpandus est? dixisti enim propter euangelicam sententiam, ubi dominus ait: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, uos ad caminorum fugisse compendium, quia uidelicet infirmi estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi fueritis. ergo illius, qui se gladio grauiter uulnerauit, qui uulneratus murum petiit, qui se inde in ceruicem praecipitem dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare, intestina educere carpere spargere, numquid dici potest spiritus promptus, caro autem infirma? cuius non solum spiritus tam promptus apparuit, sed etiam caro tam firma, ut uix credibile sit eum facere uoluisse ac ualuisse quae fecit. itaque uobis oportet iste displiceat, qui rationem uestrae infirmitatis sua firmitate perturbat. porro si fugere ualens nec uolens in domum suam ligna congessisset atque irruentibus inimicis, ut eum comprehenderent, ignem supposuisset seque cum suis aedibus concremasset, uobis quidem praebuisset exemplum, sed sibi adquisisset grande tormentum. nunc autem, quoniam fugere non ualuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus iam fuerat illaturus.
1.37
At enim sanctarum scripturarum auctoritate laudatus est Razias\'. quomodo laudatus? quia fuit amator ciuitatis: hoc potuit et carnaliter, ciuitatis uidelicet illius terrenae Hierusalem quae seruit cum filiis suis, non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. laudatus est, quia continentiam seruauit in Iudaismo: at haec sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit apostolus. laudatus est, quia pater Iudaeorum appellabatur: hoc magis est unde et illi tamquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori uellet quam hostibus subici. dictum est, quod elegerit nobiliter mori: melius uellet humiliter, sic enim utiliter. illis autem uerbis historia gentium laudare consueuit, sed uiros fortes huius saeculi, non martyres Christi. dictum est, quod se uiriliter de muro praecipitauit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. quamquam uos, qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas uestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed uiriliter, non tamen salubriter, quia non fideliter. ad extremum quod inuocasse dictus est dominatorem uitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est uitam et spiritum, nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. reddet enim haec deus et his qui male egerunt non in resurrectione uitae aeternae, sed in resurrectione indicii aeterni. laudatus est itaque iste Razias amator ciuitatis ut ualde bene audiens, id est bonae famae, quia pater Iudaeorum appellatus est et quod continentiam tenuerit in Iudaismo. istam uero eius mortem mirabiliorem quam prudentiorem narrauit quemadmodum facta est, non tamquam facienda esset scriptura laudauit. nostrum est autem, sicut apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere.
1.38
Et hanc quidem scripturam, quae appellatur Macchabaeorum, non habent Iudaei sicut legem et prophetas et psalmos, quibus dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis, dicens: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et[ in] psalmis de me, sed recepta est ab ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur uel audiatur, maxime propter illos Macchabaeos, qui pro dei lege sicut ueri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt, ut etiam hinc populus christianus aduerteret, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus, si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat filium: quamquam et iste Kazias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando quod legit, uerum etiam ut animus humanus, immo animus christianus aduerteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore caritatis, cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae diuinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae, et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per impatientiam. non itaque debemus, quidquid in scripturis etiam dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes iudicium non sane nostrae auctoritatis, sed scripturarum diuinarum atque sanctarum, quae nos nec illorum hominum, quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia uel imitari uel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt uel huic iam tempori non conueniunt.. sed de iis, quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere, cum hoc, unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur uel potius qui compellitur uiuere, in eis sit factis, quae nec poterunt umquam recta esse nec potuerunt, sicut satis iam demonstrauimus?
1.39
Proinde quomodolibet accipiatur a uobis huius Raziae uita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam, quia non habet dignam dei famulis patientiam, potiusque huic uox illa sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit: uae his qui perdiderunt sustinentiam. nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam Dauid? cur ergo eius factum de aliena uxore appetenda eiusque occidendo marito nullus bonus sibi proponit( imitandum), sed potius cauendum atque uitandum? numquid melior est Razias quam Salomon? placetne ergo uobis, ut eius erga mulieres lasciuiae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est, imitandum proponamus exemplum? numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit: tu es Christus filius dei uiui, tam beatus a domino appellatus est, ut claues regni caelorum accipere mereretur, nec tamen in eo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus audiuit: uade post me, satanas; non enim. sapis quae dei sunt, sed quae hominum? atque ut haec taceam, quae uoce apertissima sancta ecclesiae scriptura culpauit, et ea dicam, quae tantummodo ibi narrata atque conscripta sunt nec de his est in alter( utr) am partem laudis aut reprehensionis lata sententia, sed quae nobis iudicanda permissa sunt, numquid melior Razias quam Noe? quis autem illum uirum, quod iacuit ebrius, laudauerit sobrius? numquid melior est Razias quam ludas patriarcha? quis tamen eum approbet, cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione, quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignorauit, uerumtamen ad eam quam meretricem putauit ingressus est? numquid melior est Razias quam Samson? audete itaque dicere, si potestis, illud quod in crinibus habuit uirtutis magnum diuinumque secretum blandienti mulierculae fuisse prodendum. nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando super se atque illos deiecit domum, mortem quam mox ab eis fuerat perpessurus communem uoluit cum illis habere, quia non posset euadere. quod quidem non sua sponte fecit, sed hoc spiritui dei tribuendum est, qui usus est eo, ut faceret quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus defuit. sicut Abrahae factum, quando filium uoluit immolare, quod deo iubente fuit oboedientia, deo non iubente quid fuisset nisi dementia?
1.40
His sacris litteris eruditus beatus Cyprianus in confessione sua dixit disciplinam prohibere ne quis se offerat. uidete,. quantum mali faciatis, cum uos uultis occidere, qui essetis indisciplinati, etiam si uos aliis hoc uobis facere cupientibus uelletis offerre. fugam praecipit quem uocatis saluatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut uestris ignibus pereatis, nisi uestrum furorem? et tamen dicis: an non est ista persecutio, quae tot milia innocentum artauit ad mortem? ostendite, quomodo sitis innocentes, qui Christum diuiditis et uos occiditis. ostendite, quomodo artemini ad mortem, quibus fuga et diuinitus iubetur et humanitus relaxatur. ostendite, quemadmodum caminorum compendio animas uestras a contaminatione rapiatis, quas potius caminorum sacrilegio tamquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. interrogate Christum: iubet uos fugere; interrogate tribunum: permittit uos fugere; si et ipsum Razian interrogare possetis, responderet nobis:( ego\' non potui fugere.\' uos ergo nec Christum saluatorem nec tribunum persecutorem nec Razian auctorem habetis.
1.41
Quod autem dixisti, ut se ipsos uestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras uel nostrorum manus incidit non euasit, quid( non) euaserit quaero. si mortem, cur eam uobis infertis manibus uestris, si hanc timetis a nostris? sed manifestum est non de morte uos dicere. nam quantum cupiamus uos uiuere, etiam ipsi scitis; ideo nos de uestra morte terretis. proinde si communionem nostram dicis neminem uestrum qui in manus nostras incidit euasisse, utinam uerum diceres! ualde quippe feliciter non euaderent communionem quae offertur a catholicis, ut euaderent damnationem quae paratur haereticis. sed falsum esse quod dicis uel ex uestro Emerito cogitare potuisti, qui, cum uenisset ad nos, facilius est ueritate conuictus quam communicare compulsus. sunt et alii fama quidem minores, sed stultitia pares. quisquis enim fuit similis uanitatis, ut contra manifestissimam ueritatem peruersissima uerecundia fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis catholicae communionis abscessit. sed ideo dixisti: quisquis in eorum manus incidit non euasit, quoniam paucissimos apertissimae ueritati perseueranter resistentes et discedentes latere arbitratus es. sed Emerito fecisti secundum uos grauissimam iniuriam, qui perdidit apud te duritiae suae laudem. tamquam frustra esse uoluerit inter paucos ueritati non consentientes, quia deputari( non) meruit inter latentes. quis nostrum non te credat inuidere collegae? aut si non inuides, imitare. ueni ad nos et tu sicut ipse, audi quod dicimus sicut ipse, responde, si potes, quod non potuit ipse; si autem nec respondere nec communicare uolueris, discede sicut ipse. ecce ille de nostris manibus illaesus abscessit; tu quare dicis: quisquis in eorum manus incidit non euasit? ecce ille non sibi credidit loca defutura ubi posset latere; tu quare disponis ardere? itane nondum uides uos esse potius, qui non pertinetis ad deum et qui facitis contra deum non solum peste communi, qua Christi unitati resistitis, sed etiam nos praecipue, qui huic tanto sceleri uestro etiam mortes addere festinatis?
1.42
Uerba epistulae: Sed quoniam prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso paucis aduerte. alia est ut reor solida ueritas, alia effigies ueritatis. quoniam ueritas robore suo firmata constat, idolum siue simulacrum est quod in iniuriam ueri simile fecerit humana praesumptio; numquam tamen potest praeiudicare ueritati fallacia. simulacrorum cultores dico, qui non tenent ueritatem; sub alieno uocabulo gentilem existimo, qui facit sibi quod colat. unde publicum apertumque est, quod minis siue terrore et persecutionibus crebris Gabinium similesque de naturae libertate sublatos ipsi sibi quos uenerarentur perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inuiti. ad haec responsio: Adhuc addis furori uestro uerba blasphemiae et audes dicere ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit deus: ego enim sum dominus qui facio te, dominus nomen ei. et. ut sciamus ipsam eam catholicam uniuerso terrarum orbe diffusam, sequitur et adiungit: et qui eruit te ipse deus Israel uniuersae terrae uocabitur. hoc euidentissimum dei opus humanum dicitis esse figmentum nec uos respicitis, quod ab ista ecclesia, quam se promisit deus in uniuersa terra esse facturum, nullo modo separaremini, nisi hominem sequeremini. nos eum sequimur, qui dixit Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes. eum sequimui, qui dixit ipsi ecclesiae suae quod modo commemoraui: ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israel uniuersae terrae uocabitur. propterea tenentes ecclesiam, quae dilatatur et crescit per omnes gentes et per uniuersam terram, non utique figmentum sequimur humanum, sed promissum factumque diuinum. uos quid sequimini, ut ab huius diuinae promissionis et diuini operis communione diuisi uelitis esse de parte Donati? peccato Caeciliani perisse de orbe terrarum promissiones dei et remansisse in parte Donati homo uobis dixit an deus? si deus, legite hoc nobis ex lege prophetis psalmis, apostolicis et euangelicis litteris. legite, si potestis, quod in collatione nostra minime potuistis. si autem homines ista dixerunt, de quibus dictum est: firmauerunt sibi sermonem mali gnum, ecce humanum figmentum, ecce quod colitis, ecce cui seruitis, ecce propter quod rebellatis insanitis ardetis.
1.43
Gabinius uero et ceteri, qui hanc ecclesiam cognouerunt elegerunt tenuerunt, non humanum figmentum, sed diuinum promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. qui enim pro ueritate et unitate Christi non dico res suas, sed istam etiam uitam suam aliis dumtaxat auferentibus atque interficientibus amiserit, uere fidem habet, uere spem habet, uere caritatem habet, uere deum habet; quisquis autem pro parte Donati uel fimbriam uestimenti perdiderit, cor non habet. quid ergo mirum, si homines sapientes, cum uiderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam uetustatem proposita sibi esse damna et exilia, considerauerunt, utrum pro parte Donati contra ecclesiam catholicam, hoc est pro figmento humano contra opus diuinum, perpeti ista deberent, et se utique non debere uiderunt atque istam quam uocatis persecutionem cognouerunt sibi esse correctionis occasionem et fecerunt quod scriptum est: da sapienti occasionem et sapientior erit. uides itaque, quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui uestram correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium non decebat. quid enim magis religiosum militantem decet quam ut in ea causa, in qua perpendit quibusnam uos uultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis saluatio?
1.44
Uerba epistulae: Ad docendum, inquit, populum Israel omnipotens deus prophetis praeconium dedit, non regibus imperauit. saluator animarum dominus Christus ad insinuandam fidem piscatores, non milites misit. ad haec responsio: Audite ergo prophetas sanctos et sanctos piscatores, et molestos non patiemini religiosissimos reges. iam enim et superius ostendi ad curam pertinuisse regis, ut Niniuitae deum placarent, cuius iram propheta annuntiauerat. quamdiu ergo uos non tenetis ecclesiam quam( prophetae) praenuntiauerunt, piscatores apostoli plantauerunt, tamdiu reges, qui eam tenent, rectissime ad suam curam iudicant pertinere, ne uos aduersus eam rebelletis impune. nam deus et reges habuit inter prophetas; Dauid quippe sanctus, quod non potestis ignorare, rex fuit. audite itaque prophetantem regem, et nullum religiosum regem formidabitis irascentem. audite, inquam, prophetam regem dicentem de Christo: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, et non timebitis christianum regem succensentem uobis hanc ecclesiam blasphemantibus, quae, sicut a rege prophetata est, exhibetur usque ad terminos orbis terrae, quia et rex Nabuchodonosor, quamuis propheta non fuerit, eos tamen, qui blasphemarent deum Sidrac Misac[ et] Abdenago, religiosa seueritate coercuit.
1.45
Verba epistulae: Mundanae, inquit, militiae numquam deus expectauit auxilium, qui solus potest de uiuis et mortuis iudicare. ad haec reponsio: Non mundanae militiae deus expectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, qui eis inspirat, ut in regno suo curent fieri domini sui praeceptum. quibus enim dictum est: et nunc, reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore, sentiunt suam potestatem ita domino seruire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt eius uoluntati seruire. quod autem de militibus facis inuidiam, si utique ista cura, sicut iam docuimus, in scripturis sanctis pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt aduersus rebelles circumcelliones et insanos eorum siue participes siue principes nisi per subditos milites?
1.46
Uerba epistulae: Sed hoc non sciunt, inquit, alienarum rerum incubatores, qui nec deum. audiunt dicentem: non concupiscas rem proximi tui nec per Salomonem spiritum sanctum dicentem: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustia uerunt et qui abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. nos insensati uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non illuxit nobis. lassati sumus in iniquitatis et perditionis uia et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia tamquam umbra. haec igitur fides nos hortatur, ut libenter pro deo in ista persecutione moriamur. ad haec responsio: Agnoscite scelus uestrum et nolite uobis usurpare nomen alienum. scriptura dixit: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum. non dixit:\' stabunt omnes qui mala passi sunt\', sed: stabunt iusti, sicut et dominus cum dixisset: beati qui persecutionem patiuntur, nisi addidisset. propter iustitiam, non solos significaret, qui pro sua in domino patientia coronantur, sed etiam illos, qui iustis legibus puniuntur. quapropter si ad uos putatis haec iustorum uerba quae scripta sunt pertinere, prius an iusti sitis ostendite. habetis enim res magnas, quas inter uestras iustitias uentiletis, diuisionem Christi, rescissionem sacramentorum Christi, desertionem pacis Christi, bellum contra membra Christi, criminationes in coniugem Christi, negationem promissorum Christi. hae sunt iustitiae uestrae, propter quas uidelicet stabitis in magna constantia aduersus eos, qui uos angustiauerunt et abstulerunt labores uestros. iam uero cum inter iustitias uestras iactare coeperitis quod uos ipsos necatis, quis uobis iustus aequabitur? tunc enim maxime apparebitis uindicandi, sed uidete de quibus: de his utique qui uos occiderunt. ergo ut uindicemini, puniemini et sic stabitis aduersus uos ipsos. maxime stabitis, qui caminis clausis uos in crudeles angustias coartatis, ut et qui uoluerit subuenire non possit intrare et qui uoluerit euadere non possit exire. absit, absit ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala conscientia. nisi forte arbitramini propterea nobis deum tunc posse parcere pro sceleribus uestris, quia ipsi uobis modo non parcitis. unde etiam quaedam sanctimoniales uestrae grauidae per saxa se miserunt et dissilientibus uteris homicidiorum scelere etiam stuprorum scelera prodiderunt, existimantes, si hoc modo in se uindicassent, nullo iam modo uindicaturum deum. sicut et uos putatis, quae sacrilegio schismatis et haeresis uel depraedando detruncando excaecando occidendo, postremo etiam rebaptizando catholicos et quaelibet alia potuerunt a uobis nefanda committi, isto modo posse quo uos occiditis expiari. sed erratis; hoc putauit et ludas. an hoc etiam uultis addere documentum, quo certius nouerimus maiores uestros potius fuisse traditores, quia mortem imitamini traditoris?
1.47
Ergo, quod in collatione contentiose negare noluistis, etiam hinc uera esse gesta firmatis, in quibus confessis traditoribus qui tunc primae sedis episcopus in Numidia fuit Secundus Tigisitanus ignouit et, quibus crimina traditionis manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxauit, cum his apud Karthaginem tamquam traditores non conuictos absentesque puniuit. a quo crimine etiam Secundus ipse obiciente Purpurio Liniatensi se purgare non potuit, quando ei dixit idem Purpurius: tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine, ut scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti- dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, quas uos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est quod non tradidit, sed quod ad eum peruenerint a curatore et ordine missi persecutores quos ei Purpurius Liniatensis obiecit, ut scripturas traderet. quas cum ab illo peterent, se respondisse:\' christianus sum et episcopus, non traditor,\' eisque nihil omnino tradere uoluisse. quod ei uultis ut credamus, cum et uos ipsi quam sit incredibile uideatis feruente illa persecutione detentum episcopum siue conuentum, ut scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad ciuitatem Cirtensem persecutionis tempore conuenire. quomodo ergo persecutio illa feruebat, si potuit episcopus propter scripturas tradendas teneri nullisque traditis inpune dimitti? et tamen clamabatis, inmanitatem persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis inuicem donauerunt et pro pace ecclesiae iudicanda domino reliquerunt, cum uos hoc tempore talem persecutionem uos perpeti dicentes, qualis numquam fuit, id est ut loca uobis desint, quo confugere atque ubi latere possitis, tamen concilia faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati sunt. in concilium autem tantae, ut putatis atque iactatis, persecutionis tempore amplius etiam quam XXX conuenire potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore nec duodecim conuenire potuisse clamabat.
1.48
Porro in ipso concilio statuistis, ut, qui nobis inuiti communicauerunt uel episcoporum uel presbyterorum, tantum si sacrificium non obtulerint aut in populo non tractauerint, ad ueniam pertineant et in suis recipiantur honoribus, ac sic totas calumniarum uestrarum uires etiam ipsi hoc decreto uestro penitus amputastis. ubi est enim, quod uestro uaniloquio etiam eos, qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet, sicut calumniamini, illi nos inquinauerunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? cur ergo nunc a crimine absoluitis, quos nobis communicasse cognoueritis inuitos, si sacrificium non obtulerint neque sermonem in populo fecerint? quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo uobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inuiti tradiderint aut sacrificium illic obtulerint aut in populo sermonem fecerint. uidetis ergo quod, sicut uos istis, quos uanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inuiti fecerint, potuistis ignoscere, ita etiam maiores uestri in necessitate multo artiore tradentibus ueris traditoribus eadem regula ignoscere potuerunt. sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus apostolus dicit: in quo enim alium iudicas, temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas.
1.49
Quapropter quoniam Donatistae se ipsos occidere semper amauerunt et ipsi ab initio traditores fuerunt, quid mirum, si traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? sed uitandae huius similitudinis causa uel numquam uel difficillime se laqueo necauerunt, frustra omnino. nam ille ludam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanauit dominus, in aquam et ignem saepe deiecit et gregem porcorum in mare praecipitauit et ipsi domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit. quamuis itaque diuersis modis uoluntariam uos praecipitetis in mortem, tamen eiusdem diaboli instinctu uos ipsos necando imitamini traditorem. quod etsi uos non estis, eorum tamen qui fuerunt et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in uobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. ecce iam qua iustitia stabitis aduersus eos, qui uos angustiauerunt, ut, si uestrae mortes uindicabuntur, non nisi in uobis ipsis iustissime uindicentur.
1.50
Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, quas utique uobis communicantibus habere non possumus? si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis intrare, compellimus.
1.51
De iustitia certamen est, non de pecunia. cauete itaque, ne forte, dum putatis ad uos pertinere quod scriptum est: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et abstulerunt labores eorum, non hoc uobis contingat de laboribus uestris, sed potius quod alio loco scriptum est: labores impiorum iusti edent. neque enim stabunt contra uos Maximianistae, quorum quando potuistis basilicas abstulistis, aut stabunt contra uos pagani, quorum certe ubi potuistis templa euertistis et basilicas destruxistis, quod et nos fecimus, aut stabunt aduersum uos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis, quod et nos fecimus. sic nec uos stabitis aduersum nos. in talibus quippe omnibus factis non rapina concupiscitur, sed error euertitur. sicut ergo non stabunt Chananaei aduersum Israelitas, quamuis Israelitae abstulerunt labores eorum, sed stabit Nabuthaeus aduersus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores iusti auferret iniustus, sic haeretici non stabunt aduersus catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii iussa conplentur nec res eorum a catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur eisque multa, quantum fieri potest, correctis reddenda seruantur, sed stabunt catholici non solum aduersus gentiles, a quibus ueri martyres exspoliati sunt, uerum etiam aduersus circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. uerum de his pecuniaribus laboribus facilior causa est, cum etiam illi, quorum erant, ad pacem catholicam transeunt. ecce cotidie, si quis ad nos transitum fecerit, reddimus pecuniam uestem fructus uasa rura tecta uestrorum: uos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?
1.52
Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis solitudines difficiles, uiam uero domini ignoratis. quae autem sequuntur: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra nescio utrum quisquam inter ceteros dicere poterit aptius et conuenientius quam tuus decessor Optatus. nolite ergo uos putare quales non estis et perire quales estis, quoniam non uos haec fides, sed uester malus error hortatur, non ut libenter pro deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis persecutionem patiamini.
1.53
Uerba epistulae:( et alia manu:) Opto te, inquit, incolumem ueritate perspecta animum lenire et ab innocentium exitibus temperare. ad haec responsio: Uos potius ueritate perspecta lenite animum uestrum, ne sic saeuiat, ut nec uobis parcat. nam quid isto cui haec scripsisti facile potest lenius inueniri, qui uos et inuitauit ad uitam et, si eam nobiscum agere nolletis, relaxauit ad fugam? uos in uos estis asperi, uos inmites, uos sine ulla humanitatis consideratione crudeles, qui hoc in uobis facitis, quod in suis inimicis facere consuerunt errorum dilectores et hominum persecutores, ut sit quod amarissime doleant errorum persecutores et hominum dilectores. quid autem optas, ut ab innocentium exitibus temperetur? uos quidem innocentes non estis; tamen ille uobis dedit exitum, sed ipsi uobis dare uultis exitium. puto enim quod uerbi ignorantia te fefellit, ut uolens intellegi exitia exitus diceres. cum igitur hortaris optando, ut se ab innocentium exitiis imperialium legum temperaret exsecutor, id agis, ut deceptoribus parcat et innocentes decipi inpune permittat: quid ergo aliud, nisi ut ille, cui te bene arbitraris optare, nec deo nec imperatori suo seruet fidem, quia scilicet per iustitiam non ueram sed uestram ad imperatorum curam pertinere causae huiusmodi non deberent, ut calumniosa diuisio sanaretur, deberent autem, ut quando facta est firmaretur. si doctrina ista, quam non de scripturis sanctis, sed nescio unde didicistis, iusta uobis uidetur, ut haec ad imperialem non pertineant potestatem, tunc maioribus uestris uenisset in mentem, quando Caeciliani causam ad imperatoris iudicium Constantini accusando miserunt. nunc uero quia leones Danielem propter innocentiam non laeserunt, uultis ut illis parcant, qui eum calumniando leonibus obiecerunt. sed non ut homo iudicat deus, in cuius manu cor regis est et quo uoluerit inclinat illud. cor autem regis cum est infidele, aut exercentur aut probantur boni, cum uero est fidele. aut corriguntur aut plectuntur mali. horum duorum quid in uestra causa sit iam satis diximus satisque litteris tuis nullius loci praetermissione respondimus, quod— utinam et tibi!— tamen aliquibus ex uobis esse profuturum domino miserante confidimus.
1.54
Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa, quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut experireris ammonui. de causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a nobis in collatione totiens uobis obiecta nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima nihil quod responderetis inuenire potuistis, quomodo Maximianus, quem multo grauiore quam Caecilianum sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chorae et Abiron ministrum, quos pro scelere schismatis uiuos terra deglutiuit, non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad uestram communionem redirent dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit nondum natos. inueni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani et Praetextati Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, apud duos uel nisi fallor apud tres proconsules litigastis et, cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis. qua iustitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista damnatus et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte canendum esse dicitis, ne uos inquinet Caecilianus olim defunctus uobisque prorsus incognitus, uestris maioribus iudicantibus semel damnatus, uestris maioribus accusantibus ter absolutus, et cauendum non putastis, ne uos inquinaret Felicianus uniuersalis concilii uestri ore damnatus et ab uniuersis uobis praecipue tui praedecessoris fauore susceptus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte rescinditis baptismum, quem dant ecclesiae quas laboribus suis apostoli plantauerunt, cum susceperitis baptismum, quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a uestra ecclesia tradiderunt? si enim, ut soletis male intellegere et nobis obicere, sic intellegendum est quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit in lauacro suo?, inter illos isti iacebant quando baptizabant, de quibus uestra Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. quid ad haec dicturi estis? ecce mortui baptizant eos quos suscipitis nec morimini, et nobis tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes uestris ignibus uere moriamini. responde ad ista, uacat tibi cogitare quid dicas. saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut, dum cogitas quod respondeas, minus cogites quomodo ardeas. sed nolumus, ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere consuestis, adhuc tibi existimes esse dicendum:\' si tales sumus, quare nos quaeritis?\' respondemus enim: magis uos ecclesia catholica debet quaerere, quia peristis, si uos Maximianistas perditi perditos inquisistis. de corde uestro enim nobis dicitis:\' quare quaeritis tot tantorumque reos criminum?\' sed de libro dei uobis respondemus: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note