Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Litteras Petiliani
AugustinePeti 2 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Primis partibus epistulae Petiliani quas tantummodo inueneramus satis nos respondisse meminerunt qui ea legere uel audire potuerunt. sed quia postea tota est a fratribus inuenta atque descripta missaque nobis, ut uniuersae respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri, non quia ille nouum aliquid dicit, cui non iam multis modis et saepe responsum est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in praesentia disseramus. uerba ex epistula eius ponam sub eius nomine et responsionem reddam sub meo nomine, tamquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse aut propter indiscretas personas se non potuisse intellegere conqueratur; simul etiam ut idem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt ita non effugiant respondentem sibi ad singula ueritatem, tamquam nobiscum faciem ad faciem colloquantur.
2.2
Ab ipso exordio epistulae suae Petilianus dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus compresbyteris et diaconibus ministris per diocesim nobiscum in sancto euangelio constitutis:( gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo.
2.3
Augustinus respondit: Agnosco apostolicam salutationem. uideris quid dicas; unde tamen didiceris quod dicis aduerte. sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios Colossenses Philippenses Thessalonicenses. quae igitur. dementia est cum his ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum epistulis didicisti pacificam salutationem?
2.4
Petilianus dixit: Bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari.
2.5
Augustinus respondit: Nec aqua nostra inquinamur nec uestra mundamur, sed aqua baptismi, in nomine patris et filii et spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra nec uestra est, sed illius de quo Iohanni dictum est: super quem uideris spiritum sicut columbam descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.
2.6
Petilianus dixit: Conscientia namque dantis Conscientia quae abluat accipientis.
2.7
Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.
2.8
Petilianus dixit: Na- m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum.
2.9
Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam.
2.10
Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.
2.11
Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere, sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia uerbo consociatur, credentem congenerat; si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex ueritatis fecunditate.
2.12
Petilianus dixit: Quae eunt ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo; arbor or bona fructus bonos facitarbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala?
2.13
Augustinus respondit: Omnis homo, etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est deus. alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur inuenerit, et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur; et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur imputabitur. ut quid ergo miser currit ad baptismum? ut ei dimittantur peccata sua an ut imponantur aliena? an sicut nauis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? arborem autem bonam et fructum eius bonum et arborem malam et fructum eius malum homines solemus intellegere et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in uerbis quae tu quoque commemorasti: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. cum autem dei uerbum praedicat aut dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, praedicataut ministrat, sed deputabitur in eis de quibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim quae dei sunt, faciunt autem quae sua sunt. nam si ita est, ut dicis, id est fructus baptizantium ipsi baptizati existimantur, magnum malum Africae denuntiatis, si tot Optati pullulauerunt quotquot baptizauit Optatus.
2.14
Petilianus dixit: Et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, non mortuum corpus exanime nec hominis funus dure porrectum adseruit esse baptistam, sed dei non habentem spiritum qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat. euangelio protestante ait discipulus eius: domine, permitte mihi sepelire patrem meum; ait illi Iesus: sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant. pater discipuli non erat bapti: atus, paganum paganis addixit. nisi hoc de infidelibus dixerit, mortuus mortuum non potest sepelire. mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed uita sua percussus. nam qui sic uiuit ut reus sit, uita mortua cruciatur. a mortuo igitur baptizari hoc est mortem sumpsisse, non uitam. agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor uita mortuus habeatur, mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit, mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. dicit enim dominus Iesus Christus: aduenient in eum septem spiritus nequiores et erit homo ille deterior priore.
2.15
Augustinus respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intellegendum sit testimonium quod de scriptura posuisti. nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est; sed Christus, cuius est baptisma uerum, quod propter hominis uitia dicitis falsum, uiuit sedens ad dexteram patris et nec ipsa carnis infirmitate iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. cuius baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur, et si forte ministri, operarii dolosi, sua quaerentes, non quae Iesu Christi, et euangelium non caste annuntiantes et Christum per contentionem et inuidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, sacramentum tamen dei uiui nec in mortuo moritur. mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum dei uolebat pecunia comparare, sed uiuebat ad eius poenam baptisma quod habebat.
2.16
Quam sit autem falsum quod dicis: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit, hinc licet aduertas, quod, qui baptizati apostatant et per paenitentiam redeunt, non eis redditur baptismus, quem si amitterent redderetur. mortui sane uestri quomodo baptizant secundum sensum uestrum? an mortui non sunt— ut cetera taceam et dicam quod omnibus notum atque cotidianum est— ebriosi, cum de uidua dicat apostolus: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est? deinde in illo concilio uestro, quo Maximianum cum suis auctoribus uel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena suntlitora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam? et amen unus eorum Felicianus utrum reuixerit uos uideritis, secum tamen apud uos intus habet quos foris mortuus baptizauit sicut ergo a uiuo baptizatur qui uiui Christi baptismo induitur, sic a mortuo baptizatur qui mortui Saturni uel cuiuslibet alterius baptismo inuoluitur, ut interim cito dicamus, quomodo uerba quae posuisti sine cuiusquam nostrum angustia possint intellegi. nam sicut accipiuntur a uobis, non uos explicare, sed nos uobiscum implicare contenditis.
2.17
Petilianus dixit: Agendum, inquam, nobis dicerb- dumque est, quatenus perfidus traditor uita mortuus habeatur. io ludas apostolus fuit, cum traderet Christum, idemque honore apostoli perdito spiritaliter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: paenitet me, inquit, quia tradidi sanguinem iustum, et abiit et laqueo se suspendit, laqueo traditor periit, laqueum talibus de re liquit, de quo dominus Christus clamauit ad patrem: pater, quos dedisti mihi, omnes seruaui, et ex illis nullus periit nisi filius perditionis, ut impleretur scrip· tura, olim namque Dauid sic in eum sententiam dixerat qui esset Christum perfidis traditurus: episcopatum eius co accipiat alter, sit uxor eius uidua et filii eius orfani. ecce quantus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, id ante plurima: saecula nasciturus traditor damnaretur f denique id dicta senten tia compleretur, episcopatum eius apostoli perditi sanctus Mathias accepit, nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Mathias, non iniuriam retulit, qui de domini Christi uictoria spolium retulit proditoris, hoc igitur facto episcopatum tibi quid u indicas, heres nequioris traditoris? Iudas Christum carnaliter tradidit, tu spiritaliter furens euangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Iudas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi eius reliquias legem dei perdendam hominibus tradidisti. qui si legem diligeres, ut iuuene# Machabaei, pro dei legibus necareris, si nex dici hominum potest quos moriendo pro domino perficit immortales; quorum tinus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei uoce respondit: t\' lt quidem, scelerate et impie, de praesenti uita nos perdis; rex autem mundi, qui regnat in aeternum et regni eius non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus in aeternae uitae conuersationem resuscitabit. si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei iudicis incendisti? ludam facti uel in morte paenituit: te non modo non paenitet, etiam etiam nequissimus traditor nobis legem seruantibus persecutor et carnifex extitisti.
2.18
Augustinus respondit: Uide quid intersit inter uestras maledicas uoces et nostras ueridicas assertiones. adtende paululum. ecce exaggerasti crimen traditionis et inuidiosissimis uerbis uelut copiosus inuentor Iudae nos perdito comparasti. ad hoc tibi ego cum breuissime respondero:( non feci quod dicis, non tradidi; falsa obicis, numquam id probabis,\' nonne. omnis iste uerborum ingentium fumus repente dilabitur? an forte probare conaberis? hoc ergo prius faceres et deinde in nos tamquam in conuictos quo uelles cumulo inuectionis insurgeres. ecce una uanitas: audi alteram.
2.19
Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione loquereris, dixisti: ecce qua? itus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, ut ante plurima saecula nascitarus traditor damnaretur, et non uidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa ueritate, qua praedictum est quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? quis tradidit Christum? ludas. quibus eum tradidit? Iudaeis. quid ei fecerunt Iudaei? foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quantum sit ergo, quod tanto pretio emptum est, in psalmo ipso paulo post lege: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. quis autem potest ad commemoranda cetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? sed tu laudas prophetiam, quia uides in ea hominem qui uendidit Christum, nec in ea uides possessionem quam emit uenditus Christus. ecce altera uanitas: audi tertiam.
2.20
Inter multa tuae inuectionis uerba dixisti: si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius puni\':. reris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei incendisti incendisti? haec dicens non attendisti quod te utique mouere deberet, quomodo fieri posset, ut nos testamentum incenderemus et in ea hereditate consisteremus quae illo testamento conscripta est; uos autem mirum est testamentum seruasse et hereditatem perdidisse. nonne in eo testamento scripturn est: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? huic hereditati communica et obice mihi de testamento quod uoles. nam quae dementia est ideo testamentum tradere te noluisse flammis, ut contra uerba litiges testatoris? nos autem cum habeamus in manibus gesta ecclesiastica et municipalia, in quibus legamus eos, qui contra Caecilianum alterum episcopum ordinauerunt, potius fuisse diuinorum codicum traditores, non tamen insultamus, non inuehimur in uos nec sanctarum paginarum cineres in uestris manibus plangimus nec Machabaeorum tormenta flagrantia sacrilegio uestri tumoris opponimus dicentes:\' uestra potius membra quam dei eloquia ignibus traderetis\', nolumus enim esse uani, ut alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, uobis inanem strepitum concitemus. quod autem uos a totius orbis communione separatos uidemus, quod scelus et maximum et manifestum et omnium uestrum est, si exaggerare uelim, tempus me citius quam uerba deficient. et hoc tu si defendere uelis, ea es obiecturus orbi terrarum, quae si obicienda sunt ammones unde amplius accuseris, si obicienda non sunt non defenderis? ut quid ergo inflaris aduersus me de traditione quae nec mea est nec tua, si manet illud pactum, ut nobis non obiciamus aliena, si autem non manet, tua potius est quam mea? quamquam et manente illo pacto arbitror me iustissime dicere, ut ille iudicetur socius eius qui tradidit Christum, qui cum toto orbe non se tradidit Christo. ergo, inquit apostolus, Abrahae semen estis, secundum promis sionem heredes, et iterum dicit: heredes quidem dei, coheredes autem Christi, idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quapropter puto iustum esse quod postulo, ut testamentum dei, quod iam olim apertum est, aliquantum aduertamus et, quem non inuenerimus traditi coheredem, ipsum iudicemus traditoris heredem, ille pertineat ad Christi uenditorem, qui Christum negat orbis emptorem. nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstrauit et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. ecce a qua hereditate uos alienatis, ecce cui heredi resistitis! itane uero parceret Christo in terra ambulanti qui contradicit in caelo sedenti? adhuc non intellegitis, quoniam quidquid nobis obicitis sermoni eius obicitis? promittitur christianus orbis et creditur, impletur et contradicitur. cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non uidi, non feci. tu hodie qui non pateris uim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad me non pertinent.
2.21
Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes.
2.22
Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?
2.23
Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?
2.24
Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae dicentis: zelus domus tuae comedit me. ecce inuenimus apostolum traditorem, Christum persecutorem. possem ista dicere et te in non paruos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. sed hinc noli laborare; non ea dico, sed dico ad semen Abrahae quod est in omnibus gentibus non pertinere, si quid non recte uobis factum est fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. uos ergo reddite rationem separationis uestrae, sed prius attendite quales habeatis quos uobis obici non uultis, et uidete quam inique faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. ita nulla erit ratio separationis uestrae.
2.25
Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.
2.26
Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, non habes cur obicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. nec te aliquid adiuuabit, si etiam demonstrare potueris eos qui tales non sunt cum eis qui tales sunt sumere sacramenta communia, primo quia uos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis et uobis eos obici nolitis. deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter apostolos fuit, quicumque facta eius imitantur, cur non filios apostolorum dicamus qui non facta sua cum talibus, sed domini sacramenta communicant, sicut apostoli dominicam cenam cum illo traditore sumpserunt, ideo uobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem seruantibus hoc obicitis quod conscissa unitate uos facitis?
2.27
Petilianus dixit: De se ipso Iudaeis dicit( Dominus christus: si non facio facta patris mei. nolite milii credere.
2.28
Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum est et pro nobis contra uos est.
2.29
Petilianus dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim ille accusator fuit et in ueritate lion stetit.
2.30
Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia. diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo inter- Sciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus: per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem. ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat hominem, ille diaboli filius et homicida conuincitur. sed et uerbum quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: ille accusator fuit e t in ueritate non stetit, uide in quos conueniat. accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos acousare potius quam conuincere potuistis et in ueritate Christi non stetistis. ille enim dicit ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, uos autem in parte Donati.
2.31
Petilianus dixit: Tertio quoque similiter persecntorum. dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram, quomodo fugietis iudicium gehennae? ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis synagogis uestris, donec ueniat super nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt.
2.32
Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta quales uos estis, respondebitis:\' proba.\' quid enim? tu probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis in homines per totum mundum dispersos quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen audierunt, nec auditis in silentio respondentes:\' non ad nos pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis omnes christianos omnium gentium traditores esse et homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis, ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae de illo falsa iactatis.
2.33
Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus, quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio schismatis uestri, sed omnino edere non desinant strages. de proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum. quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes et credidit et deputatum est illi ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum, quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. quae sunt haec, ipse indicet. tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens. uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis, si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis.
2.34
Petilianus dixit: De uobis quoque Dauid( in) persecutores haec dicit: sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant plebem meam sicut cibum panis?
2.35
Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis\' in parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines sed etiam iustificatores hominum, quod de uno dictum est qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata. illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere conuincamini:\' tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus finire conamini.
2.36
Petilianus dixit: Monet etiam dominus Christus: cauete a pseudoprophetis; ueniunt ad uos in uestit- n ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos.
2.37
Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos rapaces cognoscamus, obicio schismatis crimen quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis ecclesiis apostolico labore fundatis. hic dicturus es:( non communico traditoribus et homicidis\'. respondet tibi semen Abrahae:\' haec sunt illa crimina uel non uera uel non mea). sed haec interim sepono, tu ostende ecclesiam. iam uox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis uitandam dominus monuit ostendentibus partes et ab uniuerso alienare conantibus: ecce hic est Christus, ecce illic. sed usque adeo putas ueras oues Christi cor non habere quibus dictum est: nolite credere, ut lupum audiant dicentem: ecce hic est Christus et pastorem non audiant dicentem: per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.
2.38
Petilianus dixit: Sic sic, improbe persecutor quocumque te uelamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis uocabulo hominum genus inlicias, qui hactenus fallis ac decipis, uere dia- boli filius es, dum moribus indicas patrem.
2.39
Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius dixi commemora.
2.40
Petilianus dixit: Nec adeo mirum quod tibi nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit, si ipse satanas trans figurat se uelut angelum lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae. nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper angelos putant, qui diuina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, deo magno clamante: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. quibus reis ac uobis dicet dominus Christus: ite in ignem aeternum m, quem paratus pater meus diabolo et angelis eius. si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet, quos et sanctus apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: nescitis quoniam angelos iudicabimus? siueriangeli essent, iudicium in angelos dei homines non haberent. sic quoque apostoli sexaginta, qui cum domino Christo duodecim derelictis a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manicheus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. nam profecto perditus Manicheus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim( non) continetur. at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia uoce Christi ordinatus est ut tertius decimus Paulus, qui sese apostolorum nouissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. sic enim dixit: ego enim sum nouissi mus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolusquia persecutus sum ecclesiam dei. nec in hoc uobis blandiamini: Iudaeus haec fecerat, licet et uos nobis perniciem ut pagani faciatis. bellum namque inlicite geritis quibus non licet repugnare. uos enim cupitis uiuere nobis occisis, nobis uero uictoria est fugere uel occidi.
2.41
Augustinus respondit: Uideris quemadmodum testimonia scripturarum posueris uel quomodo intellexeris: nihil ad rem de qua nunc agitur. ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. nouimus et nos esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos et sicut dicit uerus apostolus falsos fratres; sed cum ab utrisque aduersus inuicem possint ista iactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. in quos tamen conueniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus et inuenies, ne taedio simus legentibus eadem saepius repetendo. et tamen quid hoc ad ecclesiam toto terrarum orbe diffusam, siue quod de palea eius, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere, siue quod de Manicheo dixisti uel de ceteris diabolicis sectis? si enim ad triticum non pertinet, quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est, quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa tam olim et tam aperte separata portenta!
2.42
Petilianus dixit: Iubet nobis dominus Christus: cum nos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in alteram; quodsi in ea uos persequentur, fugite in aliam. amen enim dico nobis, non consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat filius hominis. si de Judaeis et pagauis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras dira farta gentilium non debes imitari, an sic deo seruitis, ut uestris manibus occidamur erratis erratis, si hoc creditis miseri; nam non habet deus carnifices sacerdotes.
2.43
Augustinus respondit: Fugere de ciuitate in ciuitatem a facie persecutionis non haereticis uel schismaticis praeceptum siue permissum est, quod estis uos, sed praedicatoribus euangelii, cui resistitis uos. quod ut facile probemus, nunc certe in ciuitatibus uestris estis et nemo uos persequitur. prodeundum ergo uobis est et reddenda ratio separationis uestrae. neque enim sicut excusatur infirmitas carnis, quando cedit uiolentiae persecutionis, sic debet et ueritas cedere falsitati. proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis ciuitates in quibus estis, ut impleatis quod ex euangelio commemoratis? si autem non patimini persecutionem, quare nobis respondere non uultis? ant si timetis forte, ne cum responderitis persecutionem patiamini, quomodo ergo imitamini eos praedicatores quibus dictum est: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum, quibus item dictum est: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli qui ait: parati semper ad responsionem omni poscenti uos rationem de fide et spe uestra? postremo quare per uiolentissimas turbas etiam ultro improbi estis ecclesiis catholicis ubi potueritis, quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? sed dicitis uos loca uestra defendere et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis. quare ibi non audistis uocem domini dicentis: ego autem dico uobis non resistere malo? aut si fieri potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolentis nec ideo praeceptum uioletur quod audimus a domino: ego autem dico uobis non resistere malo, cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus, quae inlicite usurpantur uel ad iniuriam dei retinentur, pius expellat impium et iustus iniustum? neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helia quomodo ipse Helias a rege iniquissimo, aut quia flagellatus est dominus a persecutoribus, propterea passionibus eius comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. restat ergo ut nihil aliud requirendum esse fateamini nisi utrum iuste an impie uos separaueritis a communione orbis terrarum. nam si hoc inuentum fuerit quod impie feceritis, non miremini si non desunt ministri deo per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed sicut scriptum est ab ipsis factis uestris.
2.44
Petilianus dixit: Clamat rursus de caelo dominus Christus ad Paulum: Saule saule. quid me pe rseq ueris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum baptisma componeret nomen. uobis ergo non durum est Christum totiens persequi in sacerdotibus suis, domino ipso clamante: nc tetigeritis christos meos. sanctorum computate tot funera, et uiuarem* cem Christum totiens occidistis. postremo si sacrilegus non, sis, sanctus esse non potes homicida.
2.45
Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica schismatici aliquid pati debeant nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant frumenta dominica:( nec ad nos pertinet quod zizania uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis\'? si uobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis?
2.46
Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse! itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset; non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per totum mundum, cum zizaniis crescere iussum est, libera et secura uoce respondet:( si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet, si autem probatis, ad me non pertinet\'. ex quo fit ut, quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum uel paleae crimina separauit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente scriptura: qui odit fratrem suum homicida est.
2.47
Petilianus dixit: Ergo, ut diximus, dominus Christus clamauit ad Paulum: Saule Saule, quid me persequeris¥ durum est tibi aduersus stimulum calcitrare, dixit autem Paulus: quis es, domine? eique responsum est: ego Christus Naxarenus, quem tu persequeris. et ille tremens ac stupens dixit: domine, quid me uis facere? et dominus ad illum: surge et intra in ciuitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. et interpositis: surrexit autem Saulus a terra apertisque oculis suis nihil uidebat— o ultrix furoris caecitas oculorum, persequentis lumen obnubilas, solo baptismo recessura!— uideamus ergo in ciuitate quid gessit. introiit, inquit, Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ci manus, ait: Saule frater, dominus misit me, Iesus qui uisus est tibi in uia qua ueniebas, ut uideas et implearis spiritu sancto. confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et uisum recepit et surgens baptis atus est est. cum igitur Paulus a crimine persequendi baptismo liberatus oculos sumpserit innocentes, cur non uis, persecutor et traditor caecus falso baptismate, ab his quos insequeris bapti\\ ari?
2.48
Augustinus respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas quem uis denuo baptizare. et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam Christi baptismo baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia numquam tali baptismo tinctus fuit. itaque nihil habet simile ad causam, quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere uoluisti. sed si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non inuenisses ubi diceres: o ultrix furoris caecitas, solo baptismo recessura! quanto enim fortius in uos exclamandum est:( o ultrix furoris caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto baptismo recedit a uobis!\' nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime persecutus est.
2.49
Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis\' i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis.
2.50
Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus:\' o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment\'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda:\' nondum mundi estis\', sed: iam uos mundi estis. addidit autem( non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi:\' nondum mundi estis\'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit:\' sed non omnes,\' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite:( mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos:\' immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit.
2.51
Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic[ autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce pas sionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\' s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit.
2.52
Augustinus respondit: Primo cito respondemus quia non uos occidimus, sed ipsi uosmet ipsos uera morte occiditis, cum uos ab unitatis uiua radice praeciditis. deinde si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones iniqui impii scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. si autem non baptizantur sanguine suo nisi qui occiduntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum, uide sis prius esse quaerendum propter quid patimini et postea quid patiamini. quid ergo buccae inflantur, antequam facta defendantur? quid perstrepit lingua, antequam probetur uita? si schisma fecisti, impius es; si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris; si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? an dicis:\' non feci schisma\'? hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas?
2.53
An dicis:\' etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo\'? alia quaestio est de atrocitate facti mei quod numquam ueraciter demonstras, alia de baptismo sanguinis tui unde te mendaciter iactas. nam neque occido te nec probas te ab aliquo occidi nec, si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, siue secundum potestatem legitime sibi a domino datam iuste fecerit siue sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem sed ut ab omnibus timeretur, uiduas oppressit, pupillos euertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separauit, res uendendas innocentium procurauit, uenditarum pretia cum dominis plangentibus diuisit. ex me ista dicere uidear, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. quae si uera sunt, sicut ad uos ista non pertinent, ita nec quidquid dicis ad nos, etiamsi uera diceres. si autem falsa fama de illo collega uestro iusto et innocente mentita est, nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum uel tamquam de interfectoribus hominum seminata est. huc accedit, quia ego illum commemoro qui uobiscum uixit, cuius natalicia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter sacramenta copulabatis, in cuius manibus eucharistiam ponebatis, cui uicissim danti manus porrigebatis, cuius aures inter tantos Africae gemitus surdas libera uoce offendere timebatis; quem nescio quis uestrum quia uel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod comitem haberet deum, ingenti laude ferebatur. tu autem illos nobis obicis cum quibus non uiximus, quorum faciem non uidimus, quorum aetate uel pueri uel fortasse nondum nati eramus. quae est ista tanta iniquitas atque peruersitas uelle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum uos portare nolitis amicorum? clamat scriptura diuina: uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui? an dicis:\' non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi\'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes, aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum fure uiso sacramenta communicare( et) tamen peccatum non communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis:\' ego illum episcopum uidi, furem uero illum non uidi\'? dic quod uis: etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.
2.54
An dicis:\' aliud est furtum, aliud traditio uel persecutio\'? concedo aliud esse, nec modo laborandum est quid intersit ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras, et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non noueram. nolo mihi dicas:( sed illa magna sunt, ista parua\'. prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis:\' non fecit\', quaero( quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis credere non debemus. si enim de Optato non est credendum quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes:\' multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis\'. si quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam probaueris, talia tamen displicent nobis\'. si autem dicis:\' ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem illi traditorem homicidamque fecerunt\', respondeo non me concedere, ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es; neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel( in) furtum consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et confido in domino Iesu quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et dices:\' unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico paleam uentilabrum ultimum separabit!\'
2.55
Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur:( cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.
2.56
Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis:( qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat.
2.57
Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.
2.58
Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.
2.59
Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.
2.60
Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/ alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam.
2.61
Augustinus respondit: ltaneItane non embesciserubescis, etiamsi ia homine fallaojssimofallacissimo fuerit, baptismum Christi falsitatem nocsre? absit quidem ut dominicum frumentum, quod per totum agrum, id est bunchunc mundum, usque in tnessemmessem, id est usque in finem saeculi, inter zizania crescere iussum est, uestris maledictis interisse credatur. uerumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae non nisi ultimo uentilabro tota separabitur, audet quisquam dicere falsum esse baptisma quod in nomine patris et filii et spiritus sancti datur et sumitur? quos testimonio grauidatarum femicarum conuictos uel collegas uel presbyteros uestros ab honore deponitis— quandoquidem ista exempla ubique non desunt—, quaero, antequam conuincerentur, utrum fallaces fuerint an ueraces. respondebis utique: fallaces). cur ergo uerum baptismum et habebant et dabant? cur in eis diuinam ueritatem. non corrumpebat humana fallacia? nonne uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum? fictos ergo istos cum sanctus spiritus fugeret, cur apud eos baptismi ueritas erat, nisi quia spiritus saactus hominis fallaciam, non ueritatem sacramenti fugiebat? porro si et fallaces habent baptismum uerum, qui hoc habet( quamuis a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet) quod ueraces habent. unde te oportet aduertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum, et ideo qui neglecto uerbo uiuo fucis talibus delectatur, ipse amat pro ueritate picturam. 1
2.62
Petilianus dixit: At enim dicit apostolus Pau- lus: unus deus, una fides, unum baptisma. unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant insanire.
2.63
Augustinus respondit: In nos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere iustos, aliud iniquos, cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi, in utrisque unum, quamuis ipsi non sint unum, sed id quod est unum isti habeant ad salutem, illi ad perniciem.
2.64
Petilianus dixit: Uerum ut aliquid comparem,, solem geminum uideri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere uideatur, sic sic in fide baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere ueritatem.\'
2.65
Augustinus respondit: Quid loqueris, quaeso? quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent ac non omnibus qui intuentur? cum autem furiosis ita uidetur, solis ipsis uidetur. sed ei molestum non est quod ammoneo, uide potius, ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. nempe tamen hoc dicere uoluisti, iustos habere ueritatem baptismi, iniustos autem imaginem. si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo uestro cui non deus, sed quidam comes erat deus, ueritatem autem uel in te uel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit: cui comes est deus. et discernite illos quos uterque baptizauit et in aliis approbate baptismum uerum, ab aliis autem excludite imaginem et introducite ueritatem.
2.66
Petilianus dixit: Sed ut haec minora discurram, numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed cum eo quod conficit falsarius obtinetur?
2.67
Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit& quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur.
2.68
Petilianus dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?
2.69
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum, esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano precem sacerdotis uerbis et mysteriis euangelicis conformatam, numquid potes ei dicere:( non est uera., quamuis ipse non solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius eorumproplieta: Cretensessempermendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est. si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed dei habet, et dicimus:\' sacramentum hoc uerum est,\' sicut ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo dicimus:\' etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus:\' sacramentum hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus, cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus. numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis.
2.70
Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus: non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.
2.71
Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis.
2.72
Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. dedit sanctum spiritum Christus, sicut scriptum est: sibilauit in faciem eorum et dixit: accipite spiritum sanctum, ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit. s o uera diuinitas, quae accendere uisa est, non ardere. suut scriptum est: factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes apostoli. et nisae sunt distributae linguae tamquam ignis. sedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis sicut spiritus sanctus dabat eloquium eis. tu igitur, persecutor, uel aquam paenitentiae non habes, qui non Iohannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. tu igitur, traditor, sanctum spiritum Christi non habes; etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. tibi ignis in spiritu apud inferos uiuax est, qui ieiunis apicibus aestuans membra tua per saeculum afflare ualeat, non finire, sicut scriptum est de reorum inferno supplicio: ignis eorum non extinguetur.
2.73
Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator, non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce dico circumcelliones uestros non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. si responderis:\' quid ad nos?\', cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies:\' et nos nescimus\'? si responderis:( non probabis\', cur non tibi orbis terrarum respondeat uicissim:( nec uos probatis? paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est( et) non quorundam uestrum, sed omnium.
2.74
Et tamen nosti et commemoras sanctum spiritum ita uenisse, ut illi quos tunc impleuerat linguis omnibus loquerentur. quid sibi uolebat illud signum atque prodigium? cur modo ita datur spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui possit, nisi quia omnes gentes credituras ac sic in omnibus linguis futurum euangelium illud tunc miraculum portendebat? quod et in psalmo tanto ante praedictum est: non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum. hoc propter eos dictum est qui sancto spiritu accepto linguis erant omnibus locuturi. sed quia id ipsum in omnibus gentium linguis futurum euangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: in omnem terramexiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. hinc fit ut ecclesia uera neminem lateat. unde est illud quod in euangelio ipse dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. ideoque in eodem psalmo conectitur: in sole posuit tabernaculum suum— id est in manifestatione, sicut in Regnorum libris legimus dictum: quod tu in occulto fecisti, patieris in sole—, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam: a summo caelo egressio eius— ecce habes aduentum domini in carne— et occursus eius usque ad summum eius— ecce habes resurrectionem et ascensionem— nec est qui se abscondat a calore eius: ecce habes aduentum spiritus sancti quem in linguis igneis misit, ut feruorem caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum ecclesia, quae in omnibus linguis est, non seruat unitatem spiritus in uinculo pacis.
2.75
Iam uero quod unum quidem baptismum esse dixisti, sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Iohanni, spiritum sanctum domino Iesu Christo et ignem tertium paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper aduerte. eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Iohannes ait: ego quidem baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est; ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni, nec considerare uoluisti non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Iohanni, spiritum Christo, ignem paracleto, sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Iohannem et duo cetera ad dominum. neque enim dictum est:\' ego quidem uos baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizat in spiritu sancto, qui autem post illum uenturus est paracletus ipse uos baptizat in igni\', sed: ego quidem, inquit, in aqua, qui autem post me uenit in spiritu sancto e t igni. unum sibi tribuit, illi duo. uides ergo quemadmodum te fefellit numerus. adhuc attende. unum dixisti baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, spiritu sancto et igni, et tres personas per singula posuisti, Iohannem ad aquam, Christum ad spiritum, paracletum ad ignem. si ergo aqua Iohannis ad eundem pertinet cuius unitas commendatur, non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Iohanne; iam enim habebant aquam ad eundem, sicut dicis, baptismum pertinentem. restabat ut spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Iohanni, ut compleretur baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. cum uero auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Iohannis non pertinere ad baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse.
2.76
Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus sanctus quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in apostolos superuenit. numquid ergo duo sunt spiritus sancti? quis hoc dementissimus dixerit? ipse itaque Christus eundem spiritum sanctum dedit siue insufflando in faciem discipulorum siue desuper eum die pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. proinde non Christus spiritum sanctum dedit et ignem paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: in spiritu sancto et 0 igni, sed idem ipse Christus sanctum spiritum dedit, quem in terra positus suo flatu, in caelo autem positus linguis igneis demonstrauit. namque ut noueris non tunc impletum esse quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto, quando eis sufflauit in faciem, ut iam non in spiritu sed in igni baptizandi uenturo paracleto uiderentur, reminiscere apertissimam scripturam et uide quid eis dixerit quando ipse dominus ascendit in caelum: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos ad pentecosten. quid hoc testimonio clarius? secundum autem sensum tuum dicere debuit:\' Iohannes quidem baptizauit aqua; uos autem spiritu sancto baptizati estis, quando uobis in faciem sufflaui, et deinceps baptizabimini in igni, quem accepturi estis non post multos dies hos\', ut uidelicet complerentur tres illi gradus quibus dicis unum baptismum consecratum. ita fit, ut adhuc nescias quid sibi uelit quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni et temere uelis docere quod nescis.
2.77
Petilianus dixit: Sed ut plene discutiam baptismum trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite, baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces, traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis? patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu qui parem animi non habes deum non habes patrem. quo- modo autem in nomine filii baplixas, qui tradis ipsumque filium dei non ullis passionibn# nec crucibus imitaris? quomodo autem baptizas in nomine spiritus sancti, cum spiritus sanctus in illos apostolos uenerit qui non fuerant traditores? cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem. uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem Iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis?
2.78
Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur\' proba\' in artissimas coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur. sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior, quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non cessas et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. illud uero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini, sed etiam ipsi sancto baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse baptisma, qualis est ille a quo habetur uel datur uel sumitur. porro si talis fit homo, qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa sacramenta, quales fuerint homines in quibus sunt, sufficit sanctis hominibus ad solacium cum sancto baptismo communiter a uobis falsum crimen audire. uos tantum uidete quemadmodum uestro ore damnemini, si et sobrii uestri ex contagione ebriosorum uestrorum ebriosi sunt et misericordes uestri ex raptorum contagione raptores sunt et, quidquid apud uos in malis hominibus inuenitur, hoc coguntur esse qui non sunt, et ipse baptismus in omnibus immundis uestris immundus est et pro ipsius immunditiae diuersitate diuersus est, si talis esse cogitur, qualis est ille a quo habetur et datur. haec utique falsa sunt et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos nec respicitis uos; uobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis in nos non cadunt, sed quia ea uera putatis in uos recidunt.
2.79
Petilianus dixit: Nam si illos apostolis lieuit baptixare quos p> aenitentiae baptismo lohannes abluerat, mihi uos baptixare sacrilegos non licebit?
2.80
Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur.
2.81
Petilianus dixit: Neque enim spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.
2.82
Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae est— non propter eos a quibus ministratur uel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus instituit—, aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis, quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non propter Christum nec propter uitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti.
2.83
Petilianus dixit: Qui utique spiritus sanctus in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris.
2.84
Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. qui si probati essent, non utique patres nostri essent secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum, si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis tenere cum Abrahae semine caritatem.
2.85
Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis.
2.86
Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt:\' baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua baptismi Christi aut, si baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis.
2.87
Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant— unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt—, propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur.
2.88
Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.
2.89
Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere:\' si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim. uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est!
2.90
Petilianus dixit: Si uos tenere catholicam dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.
2.91
Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter dico me nosse oXov non esse( unum\\ sed totum), et xad-\' oXov\' secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso domino: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus et in toto non simus, quorum communio uniuerso orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides quid restet.
2.92
Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie- runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra.
2.93
Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.
2.94
Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra:\' Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo dicat( Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece[ xaxapio*;, Latine\' beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars huius Macarii, id est huius\' beati\', ne pereat de terra. quod enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat- pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum quam maledictio pseudoprophetarum.
2.95
Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus clamat: nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele?
2.96
Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?
2.97
Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis?
2.98
Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?
2.99
Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?
2.100
Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse\' Petilianus dixit\', ubi debuit facere\' Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?
2.101
Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis?
2.102
Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini dicentis: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi. non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam. an frustra scriptum est: labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini; paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde, nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii uestri ore damnastis?
2.103
Petilianus dixit: Nos enim, ut scriptum est, baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio Iudam induitis traditorem.
2.104
Augustinus respondit: Possem et ego dicere:( uos uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam sordibus pollui?
2.105
Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur.
2.106
Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt.
2.107
Petilianus dixit: Primo psalmo Dauid beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit— ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret— et super cathedram pestilentiae non sedit— cum ita commoneat o miseri, quid sedetis?— sed in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte. et erit uelut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non\' decidet, et omnia quaecumque fecerit prospera procedent. non sic impii, non sic: sed tamquam puluis quem proiciet uentus a facie terrae— implet oculos, ut excaecet—. propterea non exurgent impii in iudicio neque peccatores ita consilio iustorum, quoniam scit dominus uias iustorum, et iter impiorum periet.
2.108
Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. quod enim scriptum est Latine\' beatus uir\', Graece habet μαϰά ριος avfip. ille autem Macarius qui uobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam et non in altero.
2.109
Petilianus dixit: Nostri autem baptismatis laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. super aquam refectionis educauit me:, animam meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio umbrae mortis— si me, inquit, persecutor occidat—, non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine. uirga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me— inde uicit Goliam D( aaid) oleo chrismatis loricatus—. parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. et misericordia tua subsequetur me omnes dies uitae meae, ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum.
2.110
Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit. sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est— ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum, et omnis terrae sunt uerba quoque ista: dominus pascit me et nihil mihi deerit et cetera. non sunt haec uerba zizaniorum, quamuis usque ad messem in una segete tolerentur; non sunt uerba paleae, sed tritici, quamuis eadem pluuia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo uentilabro ab inuicem segregentur, quae duo utique communiter unum habent baptismum, quamuis non sint unum. sed etsi pars uestra esset ecclesia dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas cateruas circumcellionum. aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis eos comites uestros esse, cum uobis obiciuntur, quamuis plerumque paucitatem concisionis uestrae non uirga et baculus dei, sed fustes eorum consolentur, quibus uos et aduersus leges Romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? sed non timet mala cum quo dominus est. certe tamen non audebis dicere etiam istorum furiosorum esse uerba quae in hoc psalmo cantantur, et tamen habere eos baptismum non solum confitemini, sed etiam profitemini. non dicunt ergo ista nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti dei, non qui ea male utendo subuertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus, et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt, sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oues et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant segregentur. non dicunt ista nisi qui de mensa domini uitam sumunt sicut Petrus, non iudicium sicut ludas, et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique ualuit ad unum, quia ipsi non erant unum. non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur sicut Dauid, non qui in solo corpore consecrantur sicut Saul, et tamen, cum ambo unum sumpsissent, non eis impar sacramentum, sed impar meritum fuit. non dicunt ista nisi qui calicem domini in uitam aeternam mutata mente suspirant, non qui iudicium sibi manducant et bibunt, sicut apostolus ait, et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda caelestia martyres, non ad funestanda praecipitia circumcelliones. memento ergo sacramentis dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa uel omnino non sint uel minus sancta sint, sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adiutorium sanitatis. saltem quippe ipsa uerba ultima psalmi huius considerare debuisti et propter eos, qui baptismo accepto apostatant, intellegere non ab omnibus qui sanctum baptismum accipiunt posse dici: ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum, et tamen siue permanentibus siue lapsis, cum ipsi non sint unum, baptismus unus est, et cum ipsi non utrique sancti sint, baptismus in utrisque sanctus est, quia et apostatae, si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti iniuriam fecerint humiliantur.
2.111
Petilianus dixit: Ac ne uos sanctos esse dicatis, primum id assero, quia qui non fuerit innocens non habet sanctitatem,
2.112
Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia uel panniculum ex eius ueste praecidit, percusso corde trepidauit. ecce Saul non habebat innocentiam et tamen habebat sanctitatem non uitae suae— nam hoc sine innocentia nemo potest—, sed sacramenti dei quod et in malis hominibus sanctum est.
2.113
Petilianus dixit: Nam si legem perfidi nostis, sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit. namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo: respexisti in puerum meum lob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate: tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. et respondit diabolus et dixit domino: corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum; scriptum est enim quia angelis suis mandauit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ait Iesus: iterum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. nostis, inquam, sicut diabolus legem, qui in suis conatibus uincitur et in actibus erubescit.
2.114
Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. sic autem conatus es ostendere diabolum legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae: laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius in uos dicimus:\' magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere uoluit et repulsus est\'! quid ergo dicendi sunt quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt, ille laqueum, isti praecipitium.
2.115
Petilianus dixit: Sed ut uestra singula destruamus, si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes,
2.116
Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas, non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias.
2.117
Petilianus dixit: Si cathedram uobis miseri uindicatis, ut superius diximus, habetis illam profecto quam Dauid propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiauit. nobis enim iuste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.
2.118
Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis? quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam? si propter homines quos putas legem loqui et non facere, numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis. sed quid( id) est aliud quam nescire quid dicere et tamen non posse nisi maledicere?
2.119
Petilianus dixit: Si sacrificia uos facere iudicatis,( de uobis quippe nequissimis deus ipse sic dicit: facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi uitulum quasi canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum fundat— scitote uestrum sacrificium qui humanum sanguinem iam fudistis—, et iterum: sacrificia eorum quasi panis luctus: omnis qui manducabit ex illo inquinabitur.
2.120
Augustinus respondit: Nos dicimus tale cuique fieri sacrificium, qualis accedit ut offerat et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare qui ad illa tales accedunt, quales et illi sunt; itaque si offerat deo malus et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: omnia munda mundis. per hanc sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis communem omnium uestrum malum schismatis facit. nam secundum concilii uestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. dixistis enim, cum eos damnaretis: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. uide ergo quale sacrificium offerat quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaueritis, et si hoc uobis nihil obesse arbitramini, rogo uos, uanitas calumniarum uestrarum quid oberit orbi terrarum.
2.121
Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi< do- mine domine\' intrabit in regnum caelorum, sed is q: ui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. uoluntas dei utique bona est. nam ideo in sacra oratione sic petimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, ut, quia bona eius uoluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. uos ergo uoluntatem dei non facitis, quia mala cotidie perpetratis.
2.122
Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes. si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.
2.123
Petilianus dixit: Si uero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu Christi pelluntur.
2.124
Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege, cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis; solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari quae benedicuntur in semine Abrahae.
2.125
Petilianus dixit: Etsi prorsus uirtutes et mirabilia faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit dominoipso dicente: multi dicent mihi in illo die: domine domine, in nomine tuo prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus. tunc dicam illis: quoniam non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis.
2.126
Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt- et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat cui non communicet uides, si cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare? hi utique dicturi sunt: in nomine tuo uinus et bibimus et audituri: non noui uos, qui corpus eius et sanguinem in sacramento manducant et bibunt et membra eius toto orbe diffusa in euangelio non agnoscunt et ideo in eis in iudicio non computantur.
2.127
Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!
2.128
Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.
2.129
Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.
2.130
Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.
2.131
Petilianus dixit: Dictum est: falsum testimonium non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?
2.132
Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non regibus saeculi sed regi Christo quid respondere possitis. de illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis. non sunt haec uerba per inane uolantia: homines uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis, sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis. si enim secundum le,;; em Christi agebatis, quanto congruentius secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules! si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae aduersus haereticos atque inter eos etiam aduersus uos ipsos latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi- monium non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\' eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis, ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?
2.133
Petilianus dixit: Dictum est: non concupisces rem proximi tui. uos nostra diripit- is, ut pro uestris habeatis.
2.134
Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem separare non possumus, nos a societate tritici segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis dictum fuerit:\' res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.
2.135
Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?
2.136
Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.
2.137
Petilianus dixit: Dicit autem dominus Christus: qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit unum ex his mandatis, minimus uocabitur in regno caelorum.
2.138
Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait: dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit, id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam, sed per maliuolentiam comparatis, praecepit dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam. dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes dicere et non facere monet tamen populos facere quae dicunt et non facere quae faciunt, ne cathedrae sanctitas deseratur et propter pastores malos gregis unitas diuidatur.
2.139
Petilianus dixit: Et iterum: omne peccatum quod peccauerit homo extra corpus est; qui autem peccauerit in spiritu sancto, non ei remittetur nec in hoc saeculo nec in futuro.
2.140
Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum, quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas hoc cursim perstringere uoluisti tanta trepidatione, ut, quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro?
2.141
Petilianus dixit: Diuina uero mandata quibus reb- usimplf! tis? dicit dominus Christus: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos persequendi malitia furoris diuitias exhalatis,
2.142
Augustinus respondit: Dicite ista potius eircumcellionibus uestris.
2.143
Petilianus dixit: Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram. uos igitur non mansueti terram et caelum pariter perdidistis.
2.144
Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui, ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es:\' quid ad nos pertinet?\' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis. ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum.
2.145
Petilianus dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. uos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.
2.146
Augustinus respondit: Considerate paululum quam multis et quantum luctum dederint( deo laudes* armatorum uestrorum. dicite iterum:\' quid ad nos?\' et ego iterum dicam:< et tu quod dicis quid ad nos, quid ad orbem terrarum, quid ad eos qui laudant nomen domini a solis ortu usque ad occasum, quid ad omnem terram quae cantat canticum nouum, quid ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?\' ergo ideo ad uos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad uos pertinent facta mala uestrorum, et hinc intellegitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiamsi ea probaretis, facta eorum propter quos inde uos separastis.
2.147
Petilianus dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, uobis haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.
2.148
Augustinus respondit: Quid tibi dicam, tu homo, nisi quia calumniosus es? esurit quidem uos et sitit unitas Christi, quae utinam uos absorbeat! haeretici non eritis.
2.149
Petilianus dixit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. uos quando misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquin( l. tls?
2.150
Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. tu ergo attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.
2.151
Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?
2.152
Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.
2.153
Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.
2.154
Augustinus respondit: Non pacem scelere fingimus, sed pacem ex euangelio praedicamus, cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. dominus resurgens et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens inde coepit: pax uobiscum, inquit. et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus uerbis aperuit. ibi enim aperuit eis sensum, ut intellegerent scripturas, etdixiteis: quoniam sic scriptum est et sic oportebatChristum pati et resurgere tertiadie, etpraedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. cum his uerbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum, quandoquidem scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum et iterum scriptum est: nemo umquam carnem suam odio habet, et tamen caro concupiscit aduersus spil\' itumet spiritus aduersus carnem. quodsi nemo carnem suam odio habet et tamen aduersus carnem suam concupiscit, ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum seruituti subiciatur. quod autem spiritus facit aduersus carnem non odio, sed dilectione belligerans, hoc spiritales faciunt aduersus carnales, ut, quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tamquam se ipsos. sed bellum spiritalium est illa in caritate correptio, gladius eorum sermo dei est. ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante: praedica uerbum, insta oportune importune, argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. ecce non agimus ferro sed uerbo, uos autem nec respondetis uera et accusatis falsa, non corrigitis uestra, obicitis aliena. dicit Christus uerum testimonium de orbe terrarum, dicitis uos aduersus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. nos autem si uobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam uobis credimus, pacem scelere fingimus. et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur.
2.155
Petilianus dixit: Cum dicat apostolus Paulus: obsecro uos, fratres, ego uinctus in domino ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, sustinentes inuicem in caritate, sollicite agentes seruare u- nitatem spiritus in coniunctione pacis..
2.156
Augustinus respondit: Haec si non tantum diceretis sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustine retis, non propter dissensionem incognita fingeretis, uel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. quae ista dementia est? tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur, et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.
2.157
Petilianus dixit: Uobis dicit propheta: pax pax, et ubi est pax?
2.158
Augustinus respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta; tibi ergo respondemus. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos et uide de quo dictum sit: auferens bella usque ad fines terrae. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam ciuitatem quae non potest abscondi super montem constituta, aperi oculos et ad ipsum montem et eum tibi Danihel demonstret ex paruo lapide crescentem et implentem uniuersam terram. tibi autem cum dicit propheta: pax pax, et ubi est pax, quid demonstrabis? an partem Donati, ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? non est ipsa quae non potest abscondi, et unde, nisi quia non est super illum montem constituta. ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, non Donatus, qui fecit de uno duo.
2.159
Petilianus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus caeli repleti sunt corporum. que memoria terrae floruerunt. uos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.
2.160
Augustinus respondit: Plane si non dictum esset: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, sed dictum esset:\' beati qui se ipsos praecipitant\', implerent caelum martyres uestri. sane de corporibus eorum multos terrarum flores uidemus, sed sicut solet dici:( flos cinis).
2.161
Petilianus dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, uos diuinis sententiis Christus dominus condemnat: uae autem uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia eluditis regnum caelorum ante homines; uos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae du plicius quam uos. Úae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum, et relinquitis quae grauiora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportebat fieri et illa non omittere, duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
2.162
Augustinus respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in uos uicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. sed ex superioribus quae a me dicta sunt inueniet qui uoluerit haec in uos non per uana conuicia, sed per uera testimonia posse dici. uerumtamen quia ex occasione praetermittendum non est, certe antiquus populus dei circumcisionem pro baptismo habebat. quaero ergo, si quem fecissent isti in quos tanta dicuntur Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, Sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi, utrum, si corrigeretur et uellet imitari Simeonem Zachariam Nathanahelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. quod si ridiculum est dicere, quamuis more atque ore uaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? quodsi uos tales estis, quanto nos uerius et melius post uos non baptizamus, sicut nec illi quos nominaui post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant! deinde cum tales sederint cathedram Moysi cui dominus honorem seruauit, quare uos propter eos, quos istis siue iuste siue iniuste comparatis, cathedram apostolicam blasphematis?
2.163
Petilianus dixit: Sed nos christianos ista non terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus, iram anhelantem respirant.-
2.164
Augustinus respondit: Uellem in uos dicere istam sen* tentiam, sed nollem istis uerbis; nimis inepta uel potius insana sunt. illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non uanissimis maledictis nos lupos esse ostenderetis?, nos autem oues. nam cum et ego dixero:( nos sumus oues, uos autem lupi, ideone putas interesse aliquid, quia tu illa uerbis turgidis dicis? sed attende, ut ego probem quod dico. nempe dominus, quod uelis nolis nosti, ait in euangelio: quae sunt oues meae uocem meam audiunt, et sequuntur me. multae sunt de diuersis rebus uoces domini. uerum exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem dominus resurrexerit, et recitarentur eius uerba dicentis: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere, si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus eius nollet adquiescere, non utique inter oues domini deputaretur, quia uoce eius audita non sequebatur. sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos ubi sit ecclesia, cum ex ipso euangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia uerba recitamus, ubi futuram ecclesiae latitudinem demonstrauit dicens: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et re missionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et uos omnibus gentibus ubi haec completa sunt communicare non uultis, quomodo estis oues huius pastoris, cuius auditis uocibus non solum non sequimini, uerum etiam repugnatis? et oues quidem uos non esse hinc docemus, esse autem lupos audite unde doceamus. iam enim quia ubi sit ecclesia uerbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ouile Christi. ab hoc igitur ouili certissimis uerbis domini demonstrato et expresso quicumque non dico per falsa, sed quod manifestum est per incerta hominum crimina oues segregant et ab unitatis atque caritatis uita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces? at enim et ipsi dominum Christum laudant et praedicant. hi sunt ergo de quibus ipse ait: induti pellibus ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. ouina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.
2.165
Petilianus dixit: 0 miseri traditores! impleri quidem scripturam sic decuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis,
2.166
Augustinus respondit: Possem ego magis dicere:( 0 miseri traditores\', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo ad omnes uos pertinet\' o miseri haeretici\', cetera iam uerba tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis.
2.167
Petilianus dixit: Nobis autem dominus Christus contra ue- slra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem.
2.168
Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, quomodo uos ouina pelle tegeretis?
2.169
Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit grauiores, sicut( de) se ipse testatur, frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis imitamur.
2.170
Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.
2.171
Petilianus dixit: Nam qualis fides in uobis est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis hominum loquar et angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum tinniens aut cymbalum concrepans. aut si habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut. montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil s- um. et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?
2.172
Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus habebatis— caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae non potest custodiri— atque ita uideatis sine illa nihil uos esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.
2.173
Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt— uos autem quaeritis aliena—, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit.
2.174
Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum: haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi, cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[ as] gentes, in quibus paene una uoce respondetur( amen) et cantatur alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super iniquitate generis humani et uera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. quomodo est ergo in te caritas quae non gaudet super iniquitate? sed noli falli: sunt per agrum, id est per mundum, usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est ueritas. sit in te caritas et congaudeat ueritati. contra euangelium etsi angelus de caelo euangelizauerit, anathema sit.
2.175
Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare,
2.176
Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem[ secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.
2.177
Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent— ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret—, dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.
2.178
Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobis- cum non sunt numquam filio dei quisquam discipulorum dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt. sed est quiddam simile quod re uera in euangelio legimus de quodam suggestum esse domino, qui daemonia in eius nomine eiciebat et cum discipulis eum non sequebatur, ubi dominus ait: nolite prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. hoc autem ad sectas demonstrandas quibus pepercisse dominus uideatur omnino non pertinet. sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est; si autem imperitis sanctarum scripturarum nebulas falsitatis inicere uoluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. est tamen quod de hoc ipso, de quo domino suggestum est, nos agamus. quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum ualebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi, sic praeter ecclesiae communionem ualet sanctitas sacramenti; neque enim baptismus consecratur nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti. quis autem insanissimus dixerit etiam praeter ecclesiae communionem nomen filii ualere, patris autem et sancti spiritus non ualere, aut ualere quidem in homine sanando, non autem ualere in baptismo consecrando? sed plane praeter ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum uinculum et caritatis supereminentissimum donum nec ille a quo daemonium eicitur nec ille qui baptizatur aeternam uitam consequitur, sicut nec illi qui per communionem sacramentorum intus uidentur et per iniquitatem morum foris intelleguntur. quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus.
2.179
Petilianus dixit: sanctus uero apostolus paulus haec dicit: quoquo modo, inquit, Christus annuntietur.
2.180
Augustinus respondit: Contra te loqueris, sed tamen, quia pro ueritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod loqueris. quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus. recolamus hoc paululum, si placet. quidam, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero per bonam uoluntatem Christum annuntiant; quidam ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii positus sum, quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dumomnimodo, siue occasione siue ueritate, Christua annuntietur? et in hoc gaudeo; sed et gaudebo. uidemus istos rem quidem sanctam et castam et ueram non tamen caste annuntiasse, sed per inuidiam et contentionem, sine caritate, sine castitate. certe paulo ante laudes caritatis aduersus nos dicere uidebaris ex apostoli testimonio, quia, ubi caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis caritas non est et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere dicit apostolus; neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. in ipso quippe caritas erat quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. inuidia porro quae in illis erat diabolicum malum est; hac enim et cecidit et deiecit. hi ergo tam mali, quos sic arguit apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet apostolus, ubi erant, intus an foris? elige quod uolueris. si intus, ecce nouerat eos Paulus et eum tamen non polluebant. sic uos non polluerent in unitate orbis terrarum de quibus nescio qua seu uera dicitis seu falsa confingitis. quare ergo uos separastis, quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt et utique ad uitam aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamuis illos detestetur, gaudendo confirmat. recte ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos ueniunt qui foris erant, sed ipsos corrigimus, illud honoramus. uos itaque uidete quam nefarie in eis, quorum facta sicut uidetur arguitis, etiam sacramentum nominis Christi quod in eis sanctum est exsufflatis. et tu quidem istos quos commemorauit apostolus, sicut uerba tua indicant, foris ab ecclesia fuisse arbitraris. ita cum times a catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis inuidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen. cui rebaptizando facis iniuriam.
2.181
Petilianus dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus aduersata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?
2.182
Augustinus respondit: Nec persequimur uos, nisi quemadmodum persequitur ueritas falsitatem, nec ad nos pertinet, si quis uos aliter persecutus est, sicut nec ad uos quidquid uestri similiter faciunt, nec uos cogimus inquinari, sed suademus sanari.
2.183
Petilianus dixit: Quodsi cogi per legem aliquem uel ad bona licuisset, uos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.
2.184
Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. nam bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum, etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen aduersus( uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum; cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et, cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit, mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. sed isti, ut dixi, uiderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant: ipsa ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. quae res coegit tunc primo aduersus uos allegari apud uicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus uestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis. quid autem mansuetius sit, quam ut cohercitione damnorum tanta uestra scelera multarentur? quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia iudicum aut aliquarum potestatum quisque ubi potuerit in locis uestris propria dominatione committitis? quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale uel a prioribus comperit uel ipse expertus est? nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum uestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cuiusdam diaconis nostri fornarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit eique nulla exilii lege damnato communicationem non solum in ciuitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negauerit? quid nuper, quod ipse adhuc lugeo? nonne Crispinus uester Calamensis cum emisset possessionem et hoc emphyteuticam, non dubitauit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in ciuitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? quibus autem nisi talibus factis etiam ipsas de quibus conquerimini leges longe quidem infra meritum sceleris uestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? an uero uiolentis incursibus circumcellionum uestrorum, qui sub uestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi uos obsides in ciuitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem si non timore, uel pudore ferre nolitis? noli ergo dicere: absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus, facitis enim ubi potestis; ubi autem non facitis non potestis siue legum siue inuidiae timore siue resistentium multitudine.
2.185
Petilianus dixit: Dicit enim dominus Christus: nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit. cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige, ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti.
2.186
Augustinus respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo deus pater attrahat ad filium homines quos in libero dimisit arbitrio, fortassis eam difficile soluturus es. quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod uoluerit eligat? et tamen utrumque uerum est, sed intellectu hoc penetrare pauci ualent. sicut ergo fieri potest ut, quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen pater ad filium, sic fieri potest ut ea, quae legum cohercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. quidquid enim homo durum et molestum patitur, ammonetur ut cogitet quare patiatur, ut, si pro iustitia se pati perspexerit, id ipsum bonum eligat pro iustitia talia sustinere, si autem uiderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans mutet in melius uoluntatem simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate multo utique grauius et perniciosius nocitura. et uos, cum aliquid aduersus uos reges constituunt, ammoneri uos credite, ut cogitetis quare ista patiamini. si propter iustitiam, re uera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati qui persecutionem passi propter iustitiam possidebitis regnum caelorum; si autem propter iniquitatem schismatis uestri, quid illi nisi correctores uestri sunt, uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? nemo ergo uobis aufert liberum arbitrium, sed uos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti uiuere in pace an in malitia perseuerantes falsi martyrii nomine uera supplicia sustinere. sic uos autem alloquitur, quasi( indigna pro iustitia patiamini. quasi) uero aliquid dignum uestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis, ita furiosi, ut per\' dei laudes. amplius quam bucina bellica terreatis, ita calumniosi, ut etiam spontanea uestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.
2.187
Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si uestris criminationibus crederemus, bene uiueremus; quia dei promissionibus credimus, uiuere nos nolle damnamus. bene, ut arbitror, meministis quid apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus ut respondeatis nobis, utrum deo magis oboediendum sit an hominibus.\' traditores turificatores persecutores\' uerba sunt hominum contra homines.( in sola dilectione Donati remansit Christus\' uerba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. scriptum est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. haec ergo uerba sunt hominum. at illa in euangelio: quia oportebat christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem uerba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a patre in latitudine regni sui. utrisque auditis hanc ecclesiae communionem potius eligimus et hominum uerbis Christi uerba praeponimus. rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?
2.188
Petilianus dixit: Numquid igitur caedem uel schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet, uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non tamen a christianis.
2.189
Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant, et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus conuertatur aut correptus non conqueratur.
2.190
Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.
2.191
Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla tamen lex regia uos iussit occidi, fortasse propterea, ut, quicumque uestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, uita carnifice, crucientur. legimus enim multos a famulo dei Moyse misericorditer interfectos. nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est dominum deprecatus, ut diceret: domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo, ineffabilis eius caritas et misericordia satis apparet. numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot milia iuberet occidi? considerate itaque, ne forte maiore iracundia dei per tot leges aduersus uos latas a nullo imperatore iussi fueritis occidi. an illi fratricidae non, uos comparandos putatis? audite dominum per prophetam dicentem: ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum nomen meum in nationibus, dicit dominus omnipotens. huic fraterno sacrificio, super quod respicit deus, inuidere uos per calumnias uestras ostenditis et, si quando audieritis a solis ortu usque ad occasum laudari nomen domini, quod est uiuum sacrificium de quo dictum est: immola deo sacrificium laudis, ita concidet uultus uester ut illius homicidae. sed quia uniuersum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini dicente Iohanne: qui odit fratrem suum homicida est. et utinam innocens frater in uestrorum potius circumcellionum tela trucidandus quam in uestram linguam rebaptizandus incurrat!
2.192
Petilianus dixit: Monemus uos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis admonemus, quia dominus Christus non occidendi formam sed moriendi christi- anis instituit. nam si ita repugnantes diligeret, nollet pro nobis occidi.
2.193
Augustinus respondit: Utinam formam eius sequerentur martyres uestri! non se praecipitarent, quod ille diabolo suggerente non fecit. uos autem cum maiores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum uestrorum mala facta notissima uobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum aduersus ipsum dominum uos falsum testimonium dicere uideamus, quandoquidem ille ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit et uos contradicitis. hanc uero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis; illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra, uos euangelium sedentis in caelo. quod euangelium mitius pertulit saeuientium regum flammas quam uestras patitur linguas; nam illis incendentibus unitas mansit, uobis loquentibus manere non potuit. qui uerba domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. non ergo illi in euangelio exercerent flammas suas, si eis contra euangelium promitteretis linguas uestras. in illa persecutione euangelium Christi ab aliis saeuientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur, nullis contradicentibus oppugnabatur. sceleratiores uobis persecutionis partes transacta gentium persecutione seruastis: qui Christi nomen persequebantur Christo( non) crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo contradicunt.
2.194
Petilianus dixit: Ecce uobis plenissimum documentum, quod christiano non liceat in pernicie aliena uersari. disciplinae autem huius initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: percussit Petrus auriculam serui principis Iudaeorum et abscidit eam. dixitque illi Iesus: Petre, reconde gladium tuum in theca; qui enim gladio utitur, gladio morietur.*
2.195
Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis arma circumcellionum? an praeter euangelium uos loqui arbitremini, si dixeritis:( qui fuste usus fuerit, fuste morietur\'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri. neque enim scriptum est in euangelio:( qui aliquem praecipitauerit, praecipitio morietur\'. atque utinam, sicut illa uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere didicerunt. sed cur eis non dicam— quo animo dicam et quo illi accipiant nouerit deus—:( insani, gladius Petri quamuis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in- corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo animo sunt quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. sed multum interest inter uestram persecutionem et istorum. uos similes estis seruo sacerdotis Iudaeorum, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam id est aduersus Christi corpus, armamini; isti autem tales: sunt qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnant. sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est, quanto magis nobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis pro quibus illi sic dimicant! sed laesi a talibus etiam nos odistis et, tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad patris dexteram non auditis.\' sed quibus loquar aut quando eis loquar, quibus nec horam inuenio uinum etiam mane ructuantibus siue iam ebriir siue adhuc? quin immo et minantur non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. donet nobis dominus canticum graduum quo dicere possimus: cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar eis, deb e II a ban t me gratis. dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram ab aliis hic, ab aliis alibi et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt haereticis oppugnatur.
2.196
Petilianus dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit quam cuiquam pro communione faciendam. christianitas enim mortibus proficit.? nam nemo fidissimus uiueret, si mors a fidelibus timeretur. dicit enim dominus christus: si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multum faciet fructum.
2.197
Augustinus respondit: Uellem scire quis primo de parte uestra se praecipitauerit. ualde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadauerum pullulauit. sane cum uerborum domini memineritis, quia se dixit granum moriturum et multum fructum fructum, quare ipsi fructui, quod per totum mundum feracissime prouenerit, inuidetis et ei zizaniorum uel paleae crimina, uel quae audistis uel quae finxistis, obicitis?
2.198
Petilianus dixit: Sed uos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio deceat concremari. non maledicimus;, sed omnis spinosa conscientia dei sententia sic tenetur.
2.199
Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.
2.200
Petilianus dixit: Ubi est quod dicit dominus Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m. ortibus frequenter, in carceribus abundantius? quae pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?
2.201
Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis, non pro auditis uerbis fustes erigeretis!
2.202
Petilianus dixit: Quid autem uolti; s e.\' it cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit\' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re. r persecutus est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis( addixit; rex quaesiuit animam pueri saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur; sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderent, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona- mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo: ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam non cessatis( armare. nescitis autem aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? Iexabel in mortem hominis iusti uel pauperis maritum suum excitauerat regem: pari tamen supplicio uir et uxor ambo perierunt. neque enim uos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadella feminea reges impulit in reatum. etenim per filiam uxor Herodis impetrauit ac meruit in disco ad mensam caput Iohannis afferri. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum dominum cruci subfigeret, cuius sanguinem uindicem super se semper ac suos manere uoluerunt. ita uos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. non enim, etsi index percutiat, non uestrae nos potius calumniae ferierunt, dicit enim propheta Dauid ex domini Christi persona: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus christum eius. disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. qui habitat in caelis, irridebit eos, et dominus subsannabit illos. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. dominus dixit ad me: filius mens es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea et tamquam uas figuli illos comminues. ipsosque idem reges, ite quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne pei- irent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus, aut certe uos illis sine dubio ostenderetis, si uelletis 111 uiuerent, uel ccrte, quod tertium est, ipsos sibimet legere uestra malitia permisisset! primus dauiticus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani maerent et regnarent. quos quidem male decepistis, dum uobis sese committunt; uos namque illis quae mala sunt fingitis et quae bona sunt occultatis. hoc tandem legant uel serius, quod olim legere debuerunt. quid enim dicit? et nunc, reges, intellegite, erudimini qui indicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehenditc disciplinam, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta. cum exarserit quam cito ira ipsius super uos, beati omnes qui con fid un fin eo. imperatores, inquam, suasionibus premitis, III Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamauerit lauans publice manus: liber sum a sanguine ine hu ius iusti. tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo j) erisse. ut relinquam Neronem, qui primus persecutus est christianos, Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum, perit etiam Maximianus. qui cum tura praedicerent, incensis codicibus dominicis primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Meusurius et Caecilianus ex ipsis sacrilcgis flammis 111 fauillae uel cineres remanserunt. turis enim conscientia implicuit, qui Mensitrio consensistis. perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. Ursatium namque barbarica pugna prostratum sacuis unguibus alites canumque alites dente.-; morsibus discerpserunt. nonne idem uestro impulsu percussor est, qui ut rex Achab, quem diximus a muliere percussor, iustum pauperem occidit? ita uos quoque iustos et pauperes— circa opem dixerim mundanam; narra gratia dei in nobis non est pauper— non desinitis iugulare. non enim, si tamen manu non facitis, non lingua. carnifice hominem iugulatis. scriptum est enim: mors et uita in manibus linguae. om? ies ergo qui occisi sunt tu qui suasor es occidisti, neque enim manus carnificis nisi lingua tua feruescit et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem uerbis tuis accenditur, sanguinem uerbis sui uindicem diffusorum,
2.203
A. ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his uerbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. et paulo post dicis: ipsosque idem reges, ne quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam dace- remus, aut certe uos illis sine dubio ostcnderetis, si uelletis ut uiuerent! quomodo igitur nos regum uis esse doctores? et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui uero inde extolluntur, multo leuius quam uos peccant. uobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano et quod grauius est apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo uobis basilicas quasi uestras reddi deprecantes hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? quibus uerbis— credo enim uos Latine intellegere— et idololatria Iuliani et apostasia iustitia est appellata. tenetur petitio quam uestri maiores dederunt, constitutio quam impetrauerunt,\' gesta ubi allegauerunt. euigilate et attendite: inimico Christi, apostatae, aduersario chriatianorum, seruo daemoniorum talibus uerbis ille, ille, uester ille Pontius supplicauit. ite nunc et nobis dicite: quid nobis est cum regibus saeculi, ut surdi surdis populis legatis quod cum ipsis audire non uultis: stipulam in oculo fratris tui uides, trabem in oculo tuo non uides.
2.204
Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos, nec considerasti quod plures enumerari possint quos habuerint amicos. pater Abraham a rege diuinitus admonito, ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est et munus accepit. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus eum etiam benedicit. quid loquar de filio eius loseph, qui post carceris tribulationem, quo uelut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus iurabat etiam per Pharaonis salutem non tamquam tyfo elatus, sed beniuolentiae non ingratus. regis filia Moysen adoptauit. Dauid ad alienigenam regis Israhel compulsus iniquitate confugit. Helias ante currum pessimi regis non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio. Helisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari uellet, etiam ultro offerendum putauit. sed ad ipsa iam tempora ueniam, quando captiuus dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi inrepsit obliuio. uolens enim probare, quod reges numquam christianitas nisi inuidos senserit, commemorasti tres pueros et Danihelem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non uicinis sed plane ipsis, admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum siue in deo laudando atque praedicando siue in ipsis pueris honorandis extiterit, qualem rex habuerit Danihelem et non recusantem quibus muneribus exornauerit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in uerbis eius apparet, donum dei quo praeditus erat indicando interpretando eius somnium non subtraxit. unde cum ab inuidis sancti uiri sacrilega uesania calumniantibus inuitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium domini sui saluum futurum. itaque cum ille refrenata diuinitus leonum rabie uixisset illaesus, sollicita et amica uoce regis ipsius sibi praemissa et ipse cum benedictione de lacu respondit: rex, in saeculum uiue. cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem uersaretur, cum istorum famulorum dei in quibus haec acta sunt tu ipse commemorares exempla, uel non uidisti uel uidere noluisti uel, quod nescio quemadmodum excuses, uisas notasque tacuisti? quodsi te sicut causae pessimae defensorem studium falsitatis adstruendae non impediret et te nolentem uel nescientem a luce ueritatis auerteret, profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. et miramur quod se circumcelliones uestri sic praecipitant? quis post te currebat, obsecro te? quis Macarius, quis miles insequebatur? nempe in abruptum falsitatis huius nullus nostrum te impulit. cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut, cum dixisses: quid autem uobis est cum regibus saeculi, non adiungeres:\' quos saepe christianitas inuidos sensit\', sed non dubitares dicere: quos numquam christia:* itas nisi inuidos sensit? itane uero nec ipse cogitasti nec eos qui scripta tua legerent cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia:( nescit quid loquatur?\'
2.205
An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti:< quos numquam iustitia nisi inuidos sensit\', sed dixisti: quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur, uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus, nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani. quodsi ambo christianitatis inuidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale iudicium dederat Constantinus et apud Romam et apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat, cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est ut Iuliano ita supplicaretur\'! sed hoc quid ad nos pertinet? quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae; non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur? sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.
2.206
\' Et ubi\', inquies,\' impletum est quod dominus dicit: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit, qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.\' non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt, sed uestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se officium deo facere, ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret:\' quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus?\' non erat qui ei diceret:< audes per milites quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad passionem?\' nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.
2.207
Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo perisse. hoc in epistula tua cum legissem, intentissime expectabam quid dicturus et quos enumeraturus esses, cum ecce mihi quasi relinquendo coepisti commemorare Neronem Domitianum Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum Maximianum. fateor plures esse; sed tu prorsus contra quos loquaris oblitus e*. nonne isti omnes pagani fuerunt et uniuersaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? euigila ergo; nam isti communionis nostrae non fuerunt. unitatem ipsam, uel unde nos, sicut uos putatis, uel unde uos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac iudices persecutionem uobis faciendo perisse. an nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens: ut relinquam Neronem et sub ista relictione( per) ceteros cucurristi? quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? sed quid ad me? iam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant illi quos promisisti quam plures. nisi forte propterea non inueniuntur, quia eos perisse dixisti.
2.208
Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus respondere:.\' aut non probatis et ad neminem pertinet, aut probatis et ad nos non pertinet\'. suam enim sarcinam portauerunt uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui uos persequendo perierunt. hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. audi, inquis: perit Macari- us, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. cui hoc placeat, quaeso te. tibi ipse nonne displices? promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum qui uos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos uel iudices uel comites. illud enim, quod adiungis: cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, ad rem non pertinet. hoc quippe modo iamdudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. cur ergo imperatores nostros, id est nostrae communionis, non commemorasti? an timuisti, ne reus maiestatis accusareris? ubi est circumcellionica fortitudo? deinde quid agis de illis quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere:\' quid nos quaerebas?\' causam enim tuam nihil adiuuerunt et tamen nominati sunt. deinde qualis es, qui eos quos perisse commemoras nominare formidas? saltem ipsos iudices uel comites, quos uideris non timuisse, plures nominares. remansisti autem ad Macarium et Ursatium. itane quam plures illi duo isti sunt? an quod pueri didicimus sapis? si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis an pluralis, quid esse respondeam nisi pluralem? sed ad hoc etiam non defit quod dicam. eximo inde Macarium; neque enim dixisti quomodo perierit. an forte, quisquis uos persequitur, nisi in hac terra fuerit inmortalis, quando mortuus fuerit, propter uos mortuus existimabitur? quid, si non in tam longo imperio Constantinus et tam longa felicitate uixisset, qui primus aduersus uestrum errorem multa constituit, et quid, si non Iulianus tam cito abreptus esset e uita, qui uobis basilicas dedit, quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? nec tamen dicimus nos ideo cito mortuum Iulianum, quia uobis basilicas dedit. possumus enim esse in his paiiter copiosi, sed nolumus esse pariter uani. proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursatium, repetisti nomen Ursatii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursatium namque barbarica pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. unde satis apparet, cum de Macario maiorem inuidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursatianos appelletis, multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario remanet Ursatius, nomen proprium numeri singularis. ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?
2.209
Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses: perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus( nobis) ut probares, quia re uera nihil aliud uel auditor uel lector exigeret, statim conexuisti magnum documentum, quo probares cunctos comites nostros dei pariter uindicta perisse. Ursatium namque barbarica, inquis, pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur dicere omnes episcopos uestros dei uindicta in carcere defecisse, et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim: Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus tali genere mortis extinctus est\'. has nugas audire et discutere et refellere cogimur; tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in uestros laqueos celeriter currant. istum autem Ursatium, si forte bene uixit et uere ita mortuus est, consolabitur promissio dei dicentis: sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum.
2.210
Quod autem nobis calumniamini dicentes a nobis in uos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus diuinam scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus, non puto eos usque adeo surdos esse aduersus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne nouerint ea. sed uelitis nolitis, intrant ecclesiam et si nos tacemus lectoribus admouent aurem atque, ut de ceteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum quem tu commemorasti intentissime accipiunt. dixisti enim, quod eos non doceamus nec eos uolentes sinamus ut nouerint quod scriptum est: et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus et cetera. credite et ista cantari et illos audire, sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, ni fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intellegereris. audiunt ergo et illud: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic hereditati Christi contradicunt et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur, mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt: seruite domino in timore, in quo illi seruire possint, in quantum reges sunt. omnes enim homines seruire deo debent, aliter communi condicione qua homines sunt, aliter diuersis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est, posset quisquam iubere priuatus. habent ergo reges excepta generis humani societate eo ipso quo reges sunt, unde sic domino seruiant, quomodo non possunt qui reges non sunt.
2.211
Ista ergo cum cogitent, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti et audiunt sollemnitate mirabili. tunc enim eadem scriptura maxime in ecclesia cantatur, quando ipsa festiuitas feruentiores facit etiam eos qui cetero anno pigriores sunt. quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt, nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate nec poenae immanitate posse superari gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant? porro autem cum in consequentibus audiunt eundem regem non solum puerorum, sed et flammarum deo seruientium tanto miraculo territum etiam ipsum coepisse deo seruire in timore et exultare cum tremore et apprehendisse disciplinam, nonne intellegunt ideo ista esse conscripta et tanta celebritate recitari, ut et seruis dei, ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus, ut ad religionem deo credant, proponantur exempla? uolentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intellegere et erudiri et seruire domino in timore et exultare cum tremore et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut, quicumque dixissent blasphemiam in deum Sidrac Misac Abdenago, interirent et domus eorum dispergerentur. et si hoc eum decreuisse cognoscunt, ne blasphemaretur deus temperator ignium et liberator trium puerorum, profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse deus exsuffletur remissor peccatorum et liberator iam totius orbis terrarum.
2.212
Uide itaque, cum aduersus uos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis uestris tamquam scripturarum diuinarum imperitos eos arguatis, in corde autem uestro satis doctos esse doleatis. quis enim ferat istam uestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Danihele reges accusare, quia in lacum leonum missus est, et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est, cum etiam quando missus est magis eum saluum futurum quam moriturum ipse rex crederet et de illo sollicitus non cenaret? deinde audetis dicere christianis: quid uobis est cum regibus saec- ltli, quia Danihel a rege persecutionem passus est, et non respicere ipsum Danihelem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem, itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, inuidiae flammas de regibus excitare, quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? ecce rex fuerit persecutor, cum obiecit leonibus Danihelem: quid, cum eo saluo recepto gaudens et gratulans inimicos eius dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit, fuit persecutor an non fuit? uolo respondeas. si enim fuit, cur ei Danihel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset? et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione reuocemus! si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum uirum commissum iustissime uindicauit, quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt? item concedo et manifestum est persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam; sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum uastarentur qui blasphemarent unum uerum deum. si enim persecutor fuit, cur ad uerba persecutoris respondetis\' amen\'? ei autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui uos a blasphemiae furore deterrent? si enim cogunt uos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, uos tribus pueris; si autem prohibent repugnare Christo, uos estis impii, si hoc facitis. quid sint autem illi, si hoc terribiliter uetant, ego non dico: tu inueni aliud quod dicas, si pios imperatores non uis dicere.
2.213
Si haec exempla de Danihele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares. deo gratias, quod ea ipse posuisti ad id quidem quod uolebas; sed uides ea potius ualuisse ad id quod nolebas. an non est ista uestra fallacia, sed error humanus est? utinam ita sit! emenda ergo. ne timeas, non inde eris minor; immo uero maioris ingenii est animositatis flammas confitendo extinguere quam falsitatis nebulas intellegendo uitare.
2.214
Petilianus dixit: Ubi lex dei, ubi christianitas uestra est, si caedes et mortes facitis ac iubetis?
2.215
Augustinus respondit: Ad hoc uide quid dicant coheredes Christi per totum orbem terrarum. caedes et mortes nec facimus nec iubemus: et ista facientibus multo soeleratius saeuitis, qui haec in hominum mentibus contra uitam aeternam committitis.
2.216
Petilianus dixit: Si amicos nos uultis, quare inuitos atlrahitis? si autem inimicos fingitis, cur occiditis inimicos?
2.217
Augustinus respondit: Nec inuitos attrahimus nec occidimus inimicos, sed quaecumque uobiscum agimus, quamquam uobis agamus inuitis, ex caritate tamen agimus, ut uolentes uos corrigatis correctique uiuatis. nam nemo ui( tia) uit( at) inuitus: et tamen puer ut hoc uolens discat inuitus uapulat, et hoc plerumque ab homine carissimo. et haec quidem uobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas diuinitus ordinata est. sed cum et isti non feriunt, uos clamatis.
2.218
Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis?
2.219
Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho. licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus.
2.220
Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?
2.221
Augustinus respondit: s o acutissimam complexionem an potius ineptissimam loquacitatem? nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, uel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis( an non sitis), non possem nisi unum eligere quod dicerem. nunc uero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus an uos rei sitis, et uis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. at ego nolo unum dicere, quia utrumque dico, et nos innocentes et uos reos. nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus uestris, quicumque in catholica possumus salua conscientia dicere nec sanctos codices nos tradidisse nec idolorum supplicationibus consensisse nec quemquam occidisse uel si quid aliud mali soletis obicere, nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum caelorum, sed contra se ipsos clausisse, quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat— ecce habes unum—, et uos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud uos a quibusdam committuntur et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo uestrum se potest dicere immunem, quamdiu non. communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de ecclesia, quae per omnes gentes diffunditur incipiens ab Hierusalem, Christum fuisse mentitum— ecce habes alterum. ecce reddidi tibi duo, quorum tu uolebas ut unum diceremus. utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici et saltem, si hoc uolebas, rogare nos ut unum diceremus, cum uideres quia utrumque possemus.
2.222
Sed, si innocentia uobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? respicite paululum cateruas uestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt, et agnoscite quorum potius uox esse debeat: quid nos ferro sectamini? aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? hic breuiter respondeo: ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei et incipiatis esse innocentes. ecce utrumque elegi nostrum et ad uestrum utrumque respondi. modo tu elige unum de duobus: innocentes estis an nocentes? neque potes utrumque dicere, sed dic utrumque, si hoc placet. certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes in qua estis nocentes. si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus; si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. sed quia horum duorum alterum uobis usurpatis, alterum a nobis auditis— usurpatis enim uobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie uiuatis—, accipite iterum de utroque quid dicam. si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? si autem nocentes, quare ad eius misericordiam non confugitis? nam et testimonium eius est de orbis unitate et misericordia eius in fraterna caritate.
2.223
Petilianus dixit: Postremo, ut saepe iam diximus, qualis est uestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente Dauid: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus!
2.224
Augustinus respondit: Nos non speramus in homine, sed quantum possumus homines admonemus, ut in domino sperent, nec speramus in principibus, sed quantum possumus principes admonemus, ut in domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. neque enim et apostolus in illo tribuno sperauit tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati, aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum multitudine saeptus euasit insidias perditorum. sed nec uos ipsos, quod ab imperatore basilicae uobis ut redderentur petistis, arguimus, tamquam in Iuliano principe speraueritis, sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaueritis, a cuius unitate ipsas basilicas separastis. eas enim iubente inimico Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum ualidum et uerum uobis uidetur quod Iulianus constituit dicens: hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis, quae aduersus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur, inualidum autem et falsum quod Christus constituit dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. obsecramus uos: corrigimini, redite ad hanc euidentissimam totius orbis unitatem, ut non uerbis apostatae Iuliani, sed uerbis saluatoris Christi in antiquum statum cuncta reuocentur. miseremini animae uestrae. non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. non dicimus:( si uos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet— quibus precibus et rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati uniuersaliter usa est—, multo minus nos criminari a uobis debemus, tamquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino uel a ceteris christianis imperatoribus nulla sacrilega adulatione petiuimus aut si quid ipsi non petentibus nobis memores rationis quam domino reddituri sunt, sub cuius uerbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti: et nunc, reges, intellegite et cetera et alia multa, ultro pro ecclesiae catholicae unitate constituunt\'. sed taceo de Constantino. Christum et Iulianum uobis opponimus— parum dico— deum et hominem, filium dei et filium gehennae, saluatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. cur in basilicis possidendis Iuliani rescriptum tenetis et in ecclesiae pace amplectenda Christi euangelium non tenetis? clamamus et nos: quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur. antiquius eat euangelium Christi quam rescriptum Iuliani, antiquior est unitas Christi quam pars Donati, antiquiores sunt ecclesiae preces ad dominum pro unitate Christi quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. an perperam geritur, cum reges prohibent diuisionem, et non perperam geritur, cum episcopi diuidunt unitatem? perperam geritur, cum ad defendendam ecclesiam Christi testimonio reges seruiunt, et non perperam geritur, cum ad negandam ecclesiam Christi testimonio episcopi contradicunt? obsecramus ergo, ut non contra euangelium, sed secundum euangelium etiam uerba ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur et ea, quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur.
2.225
Petilianus dixit: Uos uos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum uestras diuitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum uobis patrocinia comparastis, non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros atque in magno uitae periculo appetunt quod timetur, uel ut tyrannicus furor, ut neminem metuaty uult cum suo periculo uel timeri, sic sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna uel poenas sine uestra formidine spectaturi. si hoc est uitare periculum, fugere sub ruinam, nec non etiam damnabilis fides est fidem, latroni seruare. postremo dementis lucri commercium est uestras animas perdere, ne diuitias amittatis. dicit enim dominus Christus: si omnem mundum lucri facias et animam tuam perdas, quid dabis commutationem pro anima tua?
2.226
Augustinus respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. omnino bene deterruisti homines diuitias praeponere animae suae. sed uos, qui haec audistis, et nos paululum audite; hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. si uobis minantur reges auferre diuitias, quia Iudaei secundum carnem non estis aut quia idola uel daemonia non colitis aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis, eligite potius perire diuitias uestras, ne ipsi pereatis, sed nec aliud quicquam nec ipsam temporalem uitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. si autem reges uobis propterea damna uel damnationem minantur, quia estis haeretici, terrent uos illi non crudeliter, sed misericorditer, uos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. audite ergo Petrum dicentem: quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini?, ut neque hic habeatis terrena solacia nec in futuro saeculo uitam aeternam, sed et hic angustias infelicium et ibi gehennas haereticorum. uides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas ueritatem et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter terrent. cum hoc non ostendas, quia non potes, non quia ingenium deest, sed quia mala causa est, cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos et egentes et errantes et pannosos et contentiosos et famelicos et haereticos et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi iudicio mala aeterna inuenientes? cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec uapulat nec perit; qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa uoluntate contemnit, et uapulat et perit. iam non intellegis, uir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, deum habet, qui autem pro parte Donati uel paucos nummos perdiderit, cor non habet?
2.227
Petilianus dixit: Nos autem pauperes s- piritu non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur, siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.
2.228
Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me. de substantia uero non scriptum est:( qui perdiderit\', sed: qui dimiserit, nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. tu autem interim non perdidisti substantiam. utrum uero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio. si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem ciuitate estis, numquam mihi indicauit, quia numquam quaesieram. uerumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistula commemorasti apostolicum testimonium: si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro et uobis incognito orbi terrarum nec ipsa saltem probata crimina Afrorum; si haberetis caritatem, non in uestris calumniis fingeretis, sed in uerbis domini manifestissime expressam usque in totam terram cognosceretis unitatem. si autem hoc non fecisti, quid gloriaris, quasi feceris? itane uero diuitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparauit fundum, ubi mergeret homines in profundum. unde hoc et ego nimium noui; tu forte nescis et ideo securus clamas: diuitias formidamus. unde miror quod ista uox tua, ut ad nos perueniret, ipsum transiliit; inter Constantinam quippe ubi tu es et Hipponem ubi ego sum Calama ubi ille est uicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc uocem et repercussit, ne transiret ad nos, et aduersus te diuitiarum laudes multo copiosius recitauit. non solum enim non formidat ille diuitias, sed et amat. et certe de cetero, priusquam edas, recita illi talia; si non emendauerit, respondemus, tu autem, si uerum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo quam huic tuo.
2.229
Petilianus dixit: Nos timore dei quo uiuimus poenas et mortes, quas gladio facitis, non timemus, sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas iugu latis, domino ipso dicente: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet in potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis.
2.230
Augustinus respondit: Quod dicis, uos facitis non gladio uisibili, sed illo de quo dictum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus; hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti imperitorum animas trucidatis. si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore non meo sed tuo, ascendas descendas( exeas) intres uerseris tergiuerseris, talis es qualis Optatus. si autem redis ad cor et inuenies te non esse talem, non quia tecum sacramenta non communicauit, sed quia tibi displicuit, absolues orbem terrarum criminibus alienis et inuenies uos implicatos crimine schismatis.
2.231
Petilianus dixit: Uos ergo, qui falsissimo baptismo unltis lauari quam nasci, non solum uestra delicta non ponitis, uerum animas uestras reorum criminibus oneratis; ut enim aqua nocentium a sancto spiritu uacuata est, ita plane referta est criminibus traditorum. quicumque igitur miser ab huiusmodi baptixaris, si mendacio carere uolueras, perfunderis falsitate; si delicta carnis nolebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum; si auaritiae flammam nolebas extinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem sanguine perfunderis fratris. ita agitur, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida.
2.232
Augustinus respondit: Uellem cum eis sermocinari, qui uerbis istis lectis uel auditis adclamauerunt; tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. legant tamen iterum et iterum et cogitent et sentiant ea non quid sonent, sed quid sapiant. primo ut hoc ultimum excutiam, ita ergo fit, inquis, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida. responde prius, quis ad baptismum innocens ueniat excepto illo, qui non ideo uenit baptizari, ut eius ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas. quid enim dimittetur innocenti? aut uero ita es eloquens, ut ostendas nobis quandam innocentiam peccatricem? nonne audis dicentem scripturam: nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius uita super terram? nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? nonne audis aliam: ego in iniquitate conceptus sum? deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio uenerat, quia eum parricida baptizat, quotquot ab Optato baptizati redierunt Optati facti sunt. ite nunc et nobis obicite, quod in uos regum iracundiam concitemus. nonne metuitis, ne a uobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? uidesne tandem, quemadmodum ista tua sententia sicut uesica non solum inani sono, sed etiam in capite uestro crepuerit?
2.233
Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. sed absit ut, quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. et quam belle tibi sonuit quod dixisti: perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! tu uero nisi furore non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. itane. ut alia taceam, quicumque non auari ad auaros collegas tuos uel presbyteros uestros baptizandi ueniunt, auari redeunt, et quicumque sobrii ad illas uini uoragines currunt ut baptizentur, ebriosi reuertuntur? ista sentientes et ista suadentes audetis etiam tamquam aduersus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. quid aliud docetis, quaeso, quam non in domino sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum uobis baptizandi assumitis principatum, credant uobis homines, et qui erant in domino speraturi, sperent in principibus? immo uero non audiant uos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra uos, et aliquid etiam terribilius, quia non solum bonum est sperare in domino quam sperare in homine, sed etiam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.
2.234
Petilianus dixit: Imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timue- runt. dixit namque primitus Hieremias apud impios homines aquam esse mendacem: aqua, inquit, mendax non habet fidem.
2.235
Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? quasi Hieremiae temporibus quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo ac ceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. ut quid qui me contristant praeualent in me? plaga mea ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.
2.236
Petilianus dixit: dixit quoque Dauid: oleum peccatoris non unget caput meum. quem igitur asserit peccatorem? me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?
2.237
Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo:\' ego non persequor innocentem\'. Dauid autem\' oleum peccatoris\' dixit; non dixit\' traditoris\', non( turificatoris s), non persecutoris), sed\' peccatoris*. quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, si audes:\' non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis potius caput sanandum est ita delirantibus?\' quid ergo\', inquies,\' dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quid planius, quid apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.
2.238
Petilianus dixit: Unguentum uero concordiae sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montes Sion. quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.
2.239
Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur in nomine eius paenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.
2.240
Petilianus dixit: Uae igitur uobis, qui uiolando quod sanctum est rescinditis unitatem, propheta dicente: si peccauerit populus, orabit pro illo sacerdos; si au tem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?
2.241
Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est:\' talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.\' habemus\' dixit,\' peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.
2.242
Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.
2.243
Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.
2.244
Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\' i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.
2.245
Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum( cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.
2.246
Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-
2.247
Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint.

Intertext edge

Open linked passage

Note