Contra Litteras Petiliani
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
LIBER TERTIUS.
3.1
Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior.
3.2
Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodammodo publico priuata quadam simultate hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? domum dei mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non potius mecum ad deum.
3.3
Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei.\' hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum; desursum est enim, descendens a patre luminum, apud quem non est immutatio nec momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine; maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta zizania uos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, non tempus Donati.
3.4
Has certe similitudines euangelicas recognoscitis ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens: ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis intra retia dominica natant, ante tempus uentilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere, quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et s 1. 1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult ad populorum christianorum separationem suum uel suorum iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae, quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt communionem, illius deserunt unitatem, cum potius deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis diuiderent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum, quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.
3.5
Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
3.6
Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. nemo dicat:\' illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui- manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit, onus uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.
3.7
Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt in una Africae particula conantur includere. cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti effusione tanto ante praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?
3.8
Haec et talia diuina testimonia nos aduersus humana uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. quod ait superius propter iustitiam, hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est propter iustitiam et propter me in bona conscientia teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit mercedi meae. neque enim me ille suo uerbo tantummodo edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris. sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus, quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis, qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer?
3.9
Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia( sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.
3.10
Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo.
3.11
Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.
3.12
Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis— prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus—, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.
3.13
Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum— quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino—, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.
3.14
Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret:\' domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).
3.15
Proinde si impetraro a uobis, sicut intendi, ut remoto ab animis uestris omni studio partium inter me et Petilianum aequi iudices sitis, ostendam uobis non eum respondisse scriptis meis, ut intellegatis, quia ueritatis inopia coactus sit causam relinquere et in hominem, qui eam sic egit, ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta iactare. quamquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut, etiamsi studio partium et odio mei uestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud uosmet ipsos in cordibus uestris uerum me dixisse fateamini.
3.16
Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum quod ait: conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis, et quaesiui. unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta■ conscientia est et hoc ille qui est accepturas ignorat.
3.17
Legite nunc eius copiosissima maledicta quae in me inflatus et iratus effudit, et uidete utram quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ignorat accipiens. obsecro uos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate uersiculos, omnia uerba uersate, omnes syllabae enucleate et dicite mihi, si inueneritis, ubi responderit, cum dantis polluta conscientia est, unde sit eius abluenda qui hoc accepturus ignorat.
3.18
Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil eius subleuat defectionem. ad ipsa enim uerba rursus interrogo et utrum responderit quaero: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est et hoc accepturus ignorat? ad hoc responderi flagitate ne( c ho) minem relicta causa conuiciose alienari permittite. si conscientia sancte dantis attenditur— uidete quia non dixi\' conscientia dantis\', sed addidi\' sancte dantis\'—, si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?
3.19
Eat nunc et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tamquam dialecticum criminetur, immo non me, sed ipsam dialecticam uelut mentiendi artificem in populare iudicium ream deuocet et in eam quamlibet fragosissimo strepitu aduocati forensis ora distendat. dicat quidquid uult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. me propter rhetoricam Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus, uocabulo denotet, sibi propter aduocationem, in qua potentiam quondam suam iactat, paracleti nomen imponat atque ob hoc se cognominalem spiritus sancti non esse, sed fuisse deliret. Manicheorum immunditias libentissime exaggeret easque in me latrando detorquere conetur. ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum et, quod ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominauit absentem, in calumniam praeiudicati criminis nescio quo nouo et suo iure conuertat. titulos epistularum mearum a se uel a suis sicut eis placuit inscriptos legat et tamquam me in eis comprehendisse se gestiat confitentem. eulogias panis simpliciter et hilariter datas ridiculo nomine uenenosae turpitudinis ac furoris infamet et de uestro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri marito non solum conscio, uerum etiam( fauente) credi sibi posse praesumat. quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, uelit ualere aduersus me, quod autem a sancto concilio de hoc, quod in nos ita peccauit, ueniam petiuit et meruit, nolit ualere pro me, ita Christianae mansuetudinis et praecepti euangelici uel nescius uel oblitus, ut etiam, quod fratri ut sibi ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.
3.20
Pergat etiam sermone multiloquo sed plane uaniloquo in ea, quae prorsus ignorat uel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum, et ex confessione cuiusdam feminae, quod catechumenam se dixerit Manicheorum quae sanctimonialis in catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo dicat et scribat, nesciens aut nescire se fingens non illic ita appellari catechumenos, tamquam eis baptismus quandoque debeatur, sed eos hoc uocari, qui etiam auditores uocantur, quod uidelicet tamquam meliora et maiora praecepta obseruare non possunt, quae obseruantur ab eis, quos electorum nomine discernendos et honorandos putant. me etiam presbyterum fuisse Manicheorum uel falsus uel fallens mirabili temeritate contendat, uerba quarti libri Confessionum mearum, quae per se ipsa et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt legentibus, sub quo ei uidetur intellectu proponat atque arguat, furem me denique uerborum suorum, quod duo subtraxerim, tamquam eis repositis uictor exultet.
3.21
In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere uel recognoscere poteritis, impetum quidem linguae suae quo libuit ambitu iactationis exercuit, nusquam tamen dixit, unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. at ego inter strepitum uel post strepitum eius grandem et nimis ut putat ipse terribilem lente ut dicitur et bene hoc ipsum repeto, ut uel respondeat his exposco:( si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde est abluendus, qui maculosam conscientiam dantis ignorat?\' et per totam eius epistulam ad hoc non inuenio aliquid dictum.
3.22
Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum:( haec omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire: ait, inquam:\' conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius( conscientia) maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat:\' nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'?
3.23
Haec omnia uerba Petilianus ex litteris meis refellenda proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius— addendo enim haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me plurimum adiuuit-: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem aliquando dicat nobis, unde abluitur accipientis conscientia, quando maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus latuit? nihil ad hoc responsum est omnino.
3.24
Sed ecce angustatus in causa rursum in me impetum facit nebulosum atque uentosum, ut ueritatis serenitas obscuretur, et fit summa inopia copiosus non uera dicendo, sed maledicta inania uomendo. tenete sane intentissime atque fortissime quid debeat respondere, id est unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosa dantis occulta est, ne forte hoc uobis e manibus flatus eius excutiat uosque ipsi sermonis turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut uel( quo) discessum uel quo redeundum sit omnino nesciatis, et uidete hominem uagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit stare non potest. uidete quam multa dicat non habendo quod dicat. dicit me labi lubricum, sed teneri, nec adstruere nec confirmare quod obicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes quae uera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur; dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis; conatur etiam insinuare, quid Academici sentiant de falsitate uel fallacia sensus humani; etiam in his omnino quid loquatur ignorans dici ab eis asserit niues nigras esse cum albae sint nigrumque argentum, turrem rotundam uel teretem uideri cum longa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. et hoc totum propterea, quoniam, cum dixisset:\' conscientia dantis\' uel\' sancte dantis attenditur quae abluat accipientis\', contra ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit? istae sunt niues nigrae et argentum nigrum et turris rotunda pro longa et remus in aqua fractus pro integro? rem quippe dixi quae putari possit. et esse non possit, ut lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit.
3.25
Et sequitur se et clamat: quid est quid si), quid est\' fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua ille tuus ait: quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc caelum ruat? hoccine quod dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit?, tale est acsi dixerim: quid si nunc caelum ruat? dictum est utique\' quid s?, quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat. nam quando ignoratur quid cogitet uel quid admiserit, latet utique accipientem dantis conscientia, quando autem peccatum eius manifestatur, non latet. dictum est: et fortasse maculosa sit, quia fieri potest ut lateat et munda sit et rursus fieri potest ut lateat et maculosa sit. ideo cquid si\', ideo\' fortasse*. numquid huic simile est quid si nunc caelum ruat? o quotiens et conuicti et confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati sunt, et tamen caelum non ruit! quid( hic) facit Pilus et Furius, qui contra iustitiam iniustitiam defenderunt? quid hic facit atheus Protagoras, qui esse deum negauit, ut de illo uideatur praedixisse propheta: dixit stultus in corde suo: non est deus? quid hic isti faciunt, ut quid nominati sunt, nisi ut interuenirent pro homine non habente quid dicat, ut, dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa uideatur et ad quod non responsum est responsum esse credatur?
3.26
Postremo si duo uel tria uerba ista\' quid si\' et\' fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci. tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit, quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum: unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est\' quid si\' et\' fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte in eo quod sequitur ad hoc respondeat: sed ego te, inquit, cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris. quid argumentis stultitiae a( d) uertis erroribus uitam? quid fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo te teneo et conuinco. haec Petilianus dixit, non ego. ista ex epistula Petiliani sunt, sed cui uerba iam duo illa quae me abstulisse insimulat addidi et nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo breuius et enodatius fixam stare sententiam. certe haec illa duo sunt\' sancte\' et\' sciens\', ut non sit uidelicet( conscientia dantis\', sed conscientia sancte dantis et non sit( qui fidem a perfido sumpserit\', sed qui fidem sciens a perfido sumpserit. quae quidem uerba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inueneram. fieri autem potest ut mendosus fuerit; neque enim et hoc incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur inuidia et tale asseratur esse quod dixi codicem fuisse mendosum, quale si dicerem niues nigras. ut quid enim ei rependo temerariam suspicionem, ut dicam, quod ipse post addiderit quae me subtraxisse confinxit, cum possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere?
3.27
Et illud quidem primum, id est sancte dantis\', omnino non impedit inquisitionem meam qua ille uehementer urgetur, utrum ita dicam: si conscientia dantis attenditur,\' an uero ita: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, si dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?\' illud autem alterum quod additur\' sciens\', ut non dicatur: nam qui fidem a perfido sumpserit,\' sed: gui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' fateor, tamquam deesset, me nonnulla dixisse quorum iacturam facile patior, quoniam magis moram meae facilitati afferebant quam adiutorium facultati. quanto enim expeditius, quanto plenius et breuius sic interrogo: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem pereipit sed reatum, unde abluitur quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde ueram percipit fidem qui nesciens baptizatur a perfido? dicatur unde, et ibi omnis causa baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit, sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.
3.28
Quidquid ergo de duobus istis uerbis uel detractis calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam, dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum, ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita esset, uerbum illud quod positum est\' sciens\' additum mihi potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque ait:( qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia dicerem:\' non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate, si potestis, quanta superflua loquatur ad unum( ignoraui? quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam pro mea defensione cogerer dicere.
3.29
Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. saepe: ignoraui, inquis et respondet: sed si ignorares et quasi conuincit, ne mihi liceat dicere:\' ignoraui\'. commemorat Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium deferendo contra se ferri exerique coegerunt.
3.30
Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit, certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus uel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis uitae meae.
3.31
Sed quid ista requirimus, quid et patimur superfluas moras et facimus? numquid hinc inuenturi sumus, unde sit accipientis abluenda conscientia qui maculosam dantis ignorat, fidemque unde percipiat qui nesciens baptizatur a perfido? quod sibi Petilianus cum ex epistula mea tamquam ad respondendum proposuisset, quidquid uoluit aliud locutus eat quam id quod causa poscebat. quotiens dixit: si ignorares, quasi ego dixerim quod numquam dixi, mei baptizatoris me ignorasse conscientiam, et aliud nihil egisse uisus est ore maledico, quam ut me mala eorum, apud quos baptizatus et quorum communioni sociatus sum, non ignorasse conuincere uideretur, satis utique intellegens, quia ignorantia me non faceret reum! ecce ergo si ignorarem, sicut totiens repetiuit, procul dubio ab eis omnibus malis innocens essem. unde ergo abluerer, qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus eius impediri minime possem, unde perciperem fidem, qui nesciens a perfido baptizarer? non enim frustra si ignorares totiens repetiuit, nisi ne me putari sineret innocentem, procul dubio indicans quod nullius innocentia uiolatur, si nesciens fidem sumit a perfido et maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. dicat ergo unde tales abluantur, unde fidem percipiant, non reatum. sed non uos fallat: dicat, non multa dicendo nil dicat aut nil dicendo potius multa dicat. deinde, quod in mentem uenit et praetereundum non est. si ego propterea reus sum, quia non ignoraui, ut secundum ipsum loquar, ideo autem non ignoraui, quia et Afer sum et aetate paene iam senex, saltem pueri ceterarum toto orbe terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista uestra obiecta seu uera seu falsa nosse potuerunt, qui tamen, si in uos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur.
3.32
Sed nunc ista non quaerimus. illud potius respondeat, quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur, unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde percipit fidem qui nesciens baptizatur a perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. omissis ergo eius maledictis, quae in me sine ulla sana consideratione iactauit, adhuc attendamus, ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. libet autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime conuulsurus et euersurus: sed ad illud, inquit, tui phantasmatis argumentum, quo quemcumque baptistam uerbis tibi pingere uisus es, redeamus. imaginari enim te ueri similia decuit, qui non uides ueritatem. haec uerba sua prolocutus est Petilianus uerba mea propositurus, deinde subiunxit: ecce, inquis, stat perfidus baptixaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat. non totam dixit propositionem atque interrogationem meam et mox ipse interrogare me coepit dicens: quia est iste aut unde prosiluit quem proponis? cur tibi uideris uidere quem simulas, ne uideas eum quem uidere ac discutere diligentissime debeas et probare? sed quia intellego te ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti. quid est quod expectabamus? ut diceret, unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam non sancte dantis ignorat et unde fidem, non reatum percipiat qui baptismum nesciens a perfido sumpserit. ecce audiuimus baptistam debere diligentissime discuti ab eo qui uult fidem percipere, non reatum, ut inueniat conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis. nam qui non discusserit et nesciens a perfido acceperit, eo ipso, quod non discussit maculosamque dantis ignorauit conscientiam, non fuit unde fidem perciperet, sed reatum. quid ergo adiuuit quod pro magno addidit sciens, quod me subtraxisse calumniatus est? cum enim noluit ita dici:( qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\', uidetur aliquam spem reliquisse nescienti. nunc uero cum interrogatur, unde percipiat fidem qui nesciens baptizatur a perfido, respondet eum discutere debuisse baptistam; procul dubio miserum nec ignorare permittit non inueniendo unde fidem possit accipere, nisi spem suam in homine baptizante posuerit.
3.33
Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est et fidem nesciens quisquis sumit a perfido, hoc, inquit, tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.
3.34
Obsecro uos, huc aduertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt quis esset.
3.35
Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, ubi ait: probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti. s o respondere! circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quia breuiter( dicit) discutiendum esse baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?-
3.36
Et ubi est, inquit, quod addidi( sciens), ut non dice- rem:\' qu. i fidem a perfido sumpse\' ritJ, sed:( qui fidem scietis aperfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'? percepit ergo fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido, et ideo quaero unde perceperit. ubi coartatus respondet:\' discutere debuit.\' esto, debuit. non fecit aut non ualuit. quid de illo censetis ablutus est an non? si ablutus est, quaero unde; non enim eum maculosa non sancte dantis conscientia quam nesciuit abluere potuit. si autem non est ablutus, iubete ut abluatur. non iubetis: ergo ablutus eat. dicite unde. dicite saltem uos quod ille non dixit. eadem quippe uerba propono quibus respondere non potuit: ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus eat perfidiam eius ignorat. quid eum accepturum esse arbitramini, utrum fidem an reatum? sufficiunt huc usque proposita. respondete ant quaerite diligenter quid ille responderit: inuenietis eius conuicta conuicia. culpat enim me quasi deridens, quod ueri similia proponam, qui non uideam ueritatem; repetitis etiam uerbis meis et dimidiata sententia dicis inquit: ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat. deinde subiungit: quis est iste aut unde prosiluit? quasi unus sit aut duo et non talibus utrobique plena sint omnia. quid ex me quaerit quisnam sit iste aut unde prosiluit, ac non potius circumspicit et uidet raras esse ecclesias uel in urbibus uel in ruribus. quae non habeant in criminibus detectos et a clericatu deiectes hamines? eam laterent bonosque se uideri uellent, cum mali essent, et castos putari, eum essent adulteri, nempe ficti erant, nempe spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. ei istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus quem proposui. quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens oculos aduersus tantam turbam, unde si soli considerentur qui conuinci deicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis?
3.37
Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem( sciens\' a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium, quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito.
3.38
Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipiat baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse, cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset, adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo eunuchus dixerit: ecce aqua; quid prohibet me baptixari?— quia sciebat, inquit, perditos prohiberi— et quod ideo Philippus eum baptizari non uetuit, quia eum legentem probauerat quomodo crederet Christum, quasi prohibuerit Simonem magum, et quod prophetae falso baptismate decipi timuerunt et ideo dixerit Esaias: aqua mendax non habens fidem, uelut ostendens apud perfidos homines aquam esse mendacem, cum hoc non Esaias, sed Hieremias de hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur, et quod Dauid dixerit: oleum peccatoris non ungat caput meum, cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. quem intellectum aperiunt uerba in eodem psalmo praemissa superius; sic enim ait: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. quid hac sententia clarius, quid euidentius? mauult enim se aspera emendatione iusti argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulantis ungi ne infletur.
3.39
Commemorat Petilianus et apostolum Paulum monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, non dei sacramenta damnanda.
3.40
In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: quis est iste aut unde prosiluit? cur istum baptistam uestri non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt? Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et uerum est, et illa aqua et illud oleum non eius erat a quo ministrabatur, sed cuius ibi nomen inuocabatur? cur illi, qui ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum quia ex deo non erat? sanctus enim spiritus disciplinae fictum fugiebat. an et illum fugiebat et sua sacramenta quamuis per eam ministrata non deserebat? postremo quoniam illos non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos, uidete si tot nebulis multipliciter offusis ullo loco Petilianus respondet, unde isti abluti sint, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quam latens immundus habere non potuit.
3.41
Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans: cum haec, inquit, et prophetae et apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma peccatoris? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris baptisma esse dicat quod peccatore ministrante traditur uel accipitur, et non illius in cuius credens nomine baptizatur. inde iam excurrit in ludam traditorem et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica quae de illo tanto ante praemissa sunt, tamquam ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cuius causa in hac quaestione uersatur, Iudae traditoris impietate perfundat, non considerans, quod uel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante ueraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.
3.42
Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis suis uerbis quam meis uti maluerit- neque enim nos dicimus prodesse nobis debere baptismum peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus; ita quippe proposuit: at enim pertinaciter asse- lteras, inquit, quia debet uobis prodesse baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos iuste damnauimus baptismum conseruamus—, ubi ad hanc quaestionem uenit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito uel clanculo euaderet uel ui erumperet, non inuenit. licet hoc, inquit, secundo libro demonstrem, quantum inter nos et nostros intersit et uestros quos dicitis innocentes, tamen interim uos prius a collegarum uest?\' orti? n criminibus quae nostis eripite et sic de his quos abicimus exquirite rationem. sic respondeat quis? quisnam hominum sic respondeat, nisi qui ueritati aduersatur, contra quam non inuenit quid respondeat? si ergo et nos eadem uerba dicamus:\' interim uos prius a collegarum uestrorum criminibus quae nostis eripite et sic nobis de his quos putatis apud nos malos ullum crimen obicite\', utrique uicimus an utrique uicti sumus? immo uero ille uincit pro ecclesia sua et in ecclesia sua, qui nos docuit in scriptura sua, ut nemo glorietur in homine et ut qui gloriatur in domino glorietur. ecce enim nos, qui cum ueritatis eloquio dicimus non iustificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo scriptum est: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam, quoniam non gloriamur in homine nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in domino gloriari, quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit! apud nos enim quicumque mali uel penitus latent uel quibusdam noti propter bonos, quibus ignoti sunt et apud quos conuinci non possunt, propter unitatis et pacis uinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum, ita suae malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus eorum iniquitas placet. neque enim metuimus, ne quos baptizant iustificari non possint, cum illi in eum credant qui iustificat impios, ut deputetur fides eorum ad iustitiam.
3.43
Proinde apud nos nec ille, quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis, non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter., nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus noti sunt. quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut, si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam uanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.
3.44
Ut enim alios omittam diuersis terris habitantes— uix enim alicubi deest hoc genus hominum—, quo appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5 moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. quamobrem permixti corporaliter, separati spiritaliter in catholica ecclesia mali, et quando humana condicione ignorantur et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant, ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi baptismo baptizantur, quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui iustificat impium iustificarentur. credentibus quippe in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam.
3.45
Uos autem, cum obiciuntur uobis Maximianistae trecentorum et decem concilii sententia damnati, eodem concilio tot proconsularibus, tot gestis municipalibus allegato oppugnati, de basilicis quas tenebant per iussa iudicum et ciuitatum auxilia proturbati, rursus a uobis cum eis, quos extra communionem uestram baptizauerant, sine ulla baptismi quaestione suscepti et honorati, quid respondeatis non inuenitis. sententia quippe uincimini non uera sed uestra, qua contenditis in eadem communione sacramentorum alios aliorum perire criminibus et talem quemque esse, qualis est homo a quo fuerit baptizatus, si nocens, nocentem, si innocens, innocentem. quae si uera sunt, ut alios innumerabiles omittam, Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem, quos uiuos terra sorbuit, in tam numeroso concilio uestri exaggerarunt, uos crimina perdiderunt. si autem Maximianistarum crimina uos non perdiderunt, falsa sunt quae ita sentitis et multo minus nescio qua non probata crimina Afrorum orbem terrarum perdere potuerunt. ac per hoc, sicut scribit apostolus, unusquisque suam sarcinam portat et nullius est baptismus Christi nisi Christi et frustra promittit Petilianus ex hoc, quod de Maximianistis intendimus, in secundo libro se esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus humanis, quasi non intellegant eum non habere quid dicat.
3.46
Nam si baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministrauerunt, illorum fuit, cur a uobis in eis quos baptizauerunt tamquam Christi susceptus est? si autem uere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset qui eum cum scelere schismatis habuissent, quid uos potestis dicere praestitisse illis, quos cum eodem baptismo suscepistis, nisi ut per uinculum pacis deleto crimine sceleratae diuisionis non cogerentur sancti lauacri sacramentum accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, ita illis iam utile esse inciperet quod haberent? aut si hoc eis in uestra communione praestitum non est, quia nec praestari tale aliquid schismaticis apud schismaticos posset, hoc tamen uobis in catholica communione praestatur, non ut baptismum accipiatis quasi desit uobis, sed ut ipse quem accepistis prosit uobis. omnia quippe sacramenta Christi non ad salutem, sed ad iudicium habentur sine caritate unitatis Christi. sed quia non uera, sed uestra sententia est per nescio quorum baptismum traditorum perisse Christi baptismum de orbe terrarum, merito non inuenitis quid respondeatis de recepto baptismo Maximianistarum.
3.47
Uidete itaque et uigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui uideatur. illud autem olim dimisit omnino nec nobis dicere uoluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem uoluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus epistulae meae quasi refellendum commemorauit. additis quippe etiam duobus uerbis, quae me subtraxisse quasi fortissima sua munimenta iactauit, nihilominus immunitus iacet, non inueniens quid respondeat, cum quaeritur, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit eius abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat, et si qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido. ad hoc eum iam diu ex quo loquitur nihil respondisse manifestum est.
3.48
Deinceps perrexit ore maledico in uituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus uitae a me fuerit institutum; quod genus uitae omnino quale sit nescit uel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. inde asserens me dixisse Christum esse baptistam subiecit etiam quaedam uerba ex epistula mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex uestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate inuectus est quasi in me qui hoc dixerim, cum illa quam reprehendit non sit mea sed ipsius et uestra sententia, quod paulo post dilucide, quantum ualuero, demonstrabo. deinde conatus est nos docere multis et superfluis uerbis, quod non Christus baptizet, sed in eius nomine baptizetur simul et patris et filii et spiritus sancti, deque ipsa trinitate dixit uel quod uoluit uel quod potuit, Christum esse medium trinitatis. inde de nomine Simonis et Bar Iesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias, inde Optati Thamugadensis causam pedetemptim suspendens, ne illius perfunderetur inuidia, non se nec suos de illo iudicare potuisse et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.
3.49
Postremo conclusit epistulam suos exhortans et monens, ne decipiantur a nobis, et nostros dolens, quod eos peiores quam fuerant fecerimus. his igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa epistula quam scripsit satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in epistula mea primitus posui, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis uel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum, si dantis polluta conscientia est, accepturus ignorat. unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem pressum. contra uenientis ueritatis angustiis insana potius anhelasse conuicia quam cum illa, quae uinci non potest, ambulare uoluisse.
3.50
Nunc iam, obsecro, paucis animum intendite, ut uobis quid timuerit, ut ad hoc non responderet, euidenter ostendam et quod obscurare conatus est in lucem proferam. poterat utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, facillime respondere:\' a domino deo\' et omnino fidentissime dicere:\' prorsus deus abluit accipientis conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat\'. sed homo, qui iam sectae uestrae intentione coactus fuerat mundationem accipientis in conscientia dantis ponere, quippe qui dixerat: conscientia namque dantis uel sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, timuit, ne melius homo baptizari uideretur ab occulto homine malo quam a manifesto homine bono; tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, sed ab ipsa excellentissima dei sanctitate esset abluendus. hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas uel potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere, unde sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat, et litigioso strepitu cuncta perturbans occultare maluit, quid ab eo quaereretur, quam hoc respondere quaerenti, unde statim suffocaretur, numquam tamen putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras aut ab eis legi suas, qui legissent et meas quibus respondere se finxit.
3.51
Nam hoc, quod modo dixi, in illa ipsa epistula mea, contra quam scribendo nihil dixit, euidentissime positum est, et quid ibi egerit, quaeso, parumper aduertite et, quamuis illi faueatis nosque oderitis, si potestis, aequo animo tolerate. quia enim priore epistula sua, cuius primis partibus, quae solae in manus nostras tunc uenerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizandi posuerat, ut. diceret: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quia ergo haec Petilianus diierat, non aliud uolens intellegi originem et radicem et caput baptizandi hominis nisi hominem a quo baptizaretur, subieci ego et dixi: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus estorigo et radix et caput? hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamaui: o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus curnon sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem Christianus infigat, Christus christiani sit caput? neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus( caput) est et origo eorum quos plantauerat( aut Apollo radix est eorum quos rigauerat) ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat:\' ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus\'; nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait:\' ego sum uiti- s, uos estis sarmenta.\' caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet? quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit\' maledictus omnis qui spem suam ponit in homine\'.
3.52
Haec ego in epistula priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et ueraciter posui. haec etiam nunc commemoraui, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine deumque Christum mundatorem iustificatorem hominum esse credamus credentium in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eorum ad iustitiam, siue ille homo sit sanctus qui ministrat baptismum siue impius et fictus quem fugiat spiritus sanctus. tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos beant et ignorent eos. quamlibetenimbonoshabuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. quod si dementissimum est credere— semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput ecclesiae—, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? haec tunc dixi, haec in illa mea epistula scripta sunt.
3.53
Deinde paulo post, quoniam ille dixerat: quae eum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, quibus uerbis Petilianus satis apertissime ostendit tamquam arborem accipiendum eum hominem qui baptizat et tamquam fructum eum qui baptizatur, ad hoc ego responderam: si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, quisquis ab homine malo, etiam non manifesto, fuerit baptizatus, bonus esse non poterit; de mala quippe arbore exortus est; aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta sed tamen mala. quid aliud his uerbis intellegi uolui nisi quod paulo superius posueram, arborem et fructum eius non eum qui baptizat et eum qui baptizatur, sed hominem arborem, fructum uero eius opus et uitam eius accipi debere, quam semper habet bonam bonus et malam malus, ne illa sequatur absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine baptizatus, tamquam fructus arboris quamuis occultae, sed tamen malae? Contra quod ille nihil omnino respondit.
3.54
Sed ne diceret siue ille siue aliquis uestrum, cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse fructum eius illum quem baptizat, sed fructum Christi, continuo subieci, quam uesanus error etiam istam sententiam consequatur, et repetiui illud, licet aliis uerbis, quod paulo ante dixeram: si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fueritbaptizatus non de illa, sed deChristo nascitur,- sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis. Petilianus ergo his tam uehementibus coartatus angustiis tacuit superiora, ex quibus ista pendebant, et haec absurda, quae illius consequuntur errorem, ita commemorauit in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia dixerim, quae ideo dicta sunt, ut attenderet, quantum mali sequeretur eius sententiam, et eam mutare cogeretur. hanc ergo fraudem audientibus uel legentibus faciens et omnino desperans legi posse quae scripsimus coepit in me grauiter et petulanter inuehi, tamquam ego sensissem optandum esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos, quoniam, quamlibet bonos habuerint, Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator; item tamquam ego sensissem sanctius iustificari eos, qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis, cum haec mirabilis insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario sequitur, qui cum Petiliano sentiunt sic esse hominem baptizatum ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala. quibus cum dixerimus ut respondeant, cuius arbitrentur fructum esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur, quoniam non eum audent rebaptizare, coguntur respondere tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse fructum Christi, ac per hoc sequitur eos quod nolunt et quod sentire dementis est, quia, si homo tunc est fructus hominis baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum uero baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus sed Christi est, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis.
3.55
Quod cum mihi tribuens Petilianus, tamquam hoc ego senserim, satis in me grauiter ac uehementer inuehitur, ipse utique demonstrat ea ipsa grauissima inuectione sua, quantum nefas sit ista sentire, ac per hoc quidquid propter hanc sententiam in me dixisse uideri uoluit, in se ipsum dixisse inuenitur, qui talia sentire conuincitur. ibi enim ostendit, quanta ui ueritatis superatus sit, ubi alium exitum non inuenit, nisi ut me sensisse fingeret sibi quod ipse sentit. quemadmodum si illi quos apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem mortuorum, eundem apostolum accusare uellent, quoniam dixit: neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem apostolorum, inanem etiam fidem credentium falsosque inueniri testes aduersus deum, qui dixissent quod suscitauerit Christum, hoc mihi Petilianus facere uoluit desperans legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit. et putari se respondisse magnopere concupiuit. sed quemadmodum si quisquam illud fecisset apostolo, recitato uniuerso ipso loco ex eius epistula redditisque superioribus uerbis, ex quibus ista pendere quisquis legit intellegit, omnis illa calumniosa reprehensio in frontem reprehendentium relideretur, sic redditis ex epistula mea superioribus, dum me Petilianus accusat, in eius faciem unde illa remouere conatus est maiore impetu retorquentur.
3.56
Apostolus enim redarguens eos, qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae inuitos sequitur talia sentientes, ut, dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. proinde ita dicit: si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uana est et fides uestra; inuenimur et falsi testes dei, qui testimonium diximus aduersus deum quia suscitauit Christum, quem non suscitauit, ut, dum timent dicere Christum non resurrexisse et cetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. si ergo tollas quod in capite ratiocinationis huius( est) positum: si resurrectio mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda sunt; si autem reddas unde pendent et in exordio constituas:( si) resurrectio mortuorum non est, recte consequentur: neque Christus resurrexit et: inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra et cetera quae conexa sunt, et haec omnia ab apostolo bene ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis imputandum est, qui negabant resurrectionem mortuorum. sic etiam in epistula mea tolle quod positum est: si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur— tolle ista, unde pendet quod sequitur, et ualde pessime dictum mihique tribuendum est: optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. reddantur autem illa quae uos dicitis: tunc iam hoc, quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri inuenitur, et quidquid mali habet in uestram sententiam retorquetur. item tolle quod positum est: si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, et si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus non de illa, sed de Christo nascitur— tolle ista, quae cogimini et ex uestra secta et ex Petiliani epistula confiteri, et meum erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur: sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis. redde autem illa ex quibus hoc pendet: continuo uidebis et me hoc ad uos corrigendos recte posuisse et totum, quod uobis in hac sententia merito displicet, in uestram faciem recidisse.
3.57
Proinde quemadmodum illi, qui resurrectionem mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis, quae ad eos redarguendos conexuit apostolus dicens: neque Christus resurrexit et nefanda similiter cetera, nisi mutarent sententiam et faterentur esse resurrectionem mortuorum, sic etiam uos, si non uultis uobis imputari quod ad uos conuincendos et corrigendos dicimus, sanctius iustificari eos qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis, mutate sententiam et eorum spem qui baptizantur nolite in homine ponere. nam si ponitis, uidete quid dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat et dicat me sensisse, quod ad uos redarguendos corrigendosque commemoro. uidete quid dicam, unde pendeat quod dicturus sum: si eorum spem qui baptizandi sunt in homine a quo baptizantur ponitis, si baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et radicem et caput eius qui baptizatur constituitis, si arborem bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem eius bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis, admonetis ut quaeramus a uobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem malus baptizat occultus. ad hanc quippe inquisitionem pertinet etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendaui, unde abluatur qui accipit baptismum, cum maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. hanc enim conscientiam dantis uel sancte dantis uult esse originem radicem caput semen arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat, unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.
3.58
Cum ergo quaerimus, unde ablutus sit quem in uestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam iam sancte dantis conscientiam non habebat, quid responsuri estis nisi a Christo aut a deo, quamuis et Christus deus super omnia sit benedictus in saecula, aut ab spiritu sancto, cum et ipse sit deus, quia haec trinitas unitas deus? unde Petrus cum dixisset homini: ausus es mentiri spiritui sancto, continuo secutus adiunxit, quid esset spiritus sanctus, et ait: non es mentitus hominibus, sed deo. postremo etiamsi dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat, uidete quia sancti homines cum in aeternam uitam resurrexerint, tunc de illis dictum est quod erunt aequales angelis dei. quisquis ergo et ab angelo abluitur, melius abluitur quam si abluatur ab hominis qualicumque conscientia. cur ergo non uultis ut dicatur uobis:( si tunc abluit homo, quando manifestus bonus est, cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam sancte dantis, non iam ipse, sed deus aut angelus abluit, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis\'? quae sententia si uobis displicet, quoniam re uera displicere omnibus debet, illa tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur; illa enim non praecedant et ista non sequitur.
3.59
Nolite itaque dicere: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, ne dicatur uobis:\' quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', et cum responderitis:\' uel deus uel angelus\', quoniam quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini:( sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus:\' Christus baptizat\', non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut Petilianus dicit, iam baptizare cessauit, sed adhuc id agit non ministerio corporis, sed inuisibili opere maiestatis. quod enim dicimus:\' ipse baptizat\', non dicimus:\' ipse tenet et in aqua corpus credentium tinguit\', sed:\' ipse inuisibiliter mundat\', et hoc uniuersam prorsus ecclesiam. neque enim apostolo Paulo non est credendum, qui de illo dixit: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. ecce quia Christus sanctificat, ecce quia Christus etiam ipso lauacro aquae in uerbo, ubi ministri corporaliter uidentur operari, ipse abluit, ipse mundat. nemo ergo sibi arroget quod dei est. sic est certa spes hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest, quoniam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine et beatus cuius est dominus deus spes ipsius. nam dispensator fidelis mercedem accipiet uitam aeternam, dispensator autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conseruis, absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. quoniam quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt facere nolite. quod ideo contra malos dispensatores praeceptum est, ut bona dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum uita ex dissimilitudine caueatur.
3.60
Si autem ad ista prima uerba epistulae meae Petilianum non respondisse manifestum est et, ubi respondere conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere, quid de illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere temptauit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint si recensere quisque uoluerit, qui et mea et ipsius habet scripta, puto quod intellegat quanta firmitate roborata sint. quod ut uobis breuiter ostendam, ipsa testimonia de scripturis sanctis prolata recolite uel legendo recensete, quae posuit uelut aduersus nos et in mea responsione quae posui etiam ego aduersus uos, et uidete quemadmodum ego illa quae ipse posuit ostendi non nobis, sed potius uobis esse contraria. ipse autem illa quae posui maxime necessaria omnino non attigit et in illo uno apostoli, quod tamquam pro se pertractare conatus est, uidebitis quam nullum exitum inuenerit.
3.61
Pars quippe epistulae quam scripsit ad suos a capite usque ad eum locum, ubi dicit: hoc nobis dominus imperat: cum uos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in aliam; quodsi et in ea uos persequuntur, fugite in aliam, primum uenit in manus nostras; huic respondimus. quae nostra responsio cum etiam in illius uenisset manus, scripsit hanc contra quam nunc refellimus et eum nostrae non respondisse monstramus. in illa ergo prima parte scriptorum eius, quibus primum respondimus, haec sunt testimonia scripturarum, quae nobis putauit aduersa: arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, his testimoniis nolens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. ego contra quemadmodum accipienda essent haec testimonia et quod eius intentionem nihil adiuuarent ostendi. cetera uero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines non esse aduersus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis contra uos posse dici satis edocui. recensete et inuenietis.
3.62
At uero ego quae posui pro ecclesiae catholicae assertione ista sunt: quod ad baptismum attinet, ne id, quod gratia dei regeneramur mundamur iustificamur, danti homini tribuatur: bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, et quia domini est salus et uana salus hominis et quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus et quia ille in quem creditur iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam. propter ipsius uero ecclesiae unitatem, quae in omnibus gentibus dilatatur, cui uos non communicatis, haec testimonia posui de Christo esse praedicta, quia dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, et: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae, et quod testamentum dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est catholica communione, recitetur, ubi scriptum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quod semen interpretatur apostolus dicens: et semini tuo quod est Christus. unde apparet in Christo non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur ecclesia, tanto ante promissum. et quod palea cum frumentis sit usque ad ultimam uentilationem, ne quisquam per calumnias criminum alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod reliquerit et deseruerit omnium gentium communionem, et ne propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas christiana diuidatur, etiam illud testimonium posui: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec ille testimonia de scripturis sanctis a me posita nec ostendit quemadmodum aliter accipi deberent, ut non ea pro nobis neque contra uos esse ostenderet, nec omnino attingere uoluit, immo id egit tumultu conuiciorum suorum, ut, si fieri posset, haec a me dicta nulli omnino ueniret in mentem, qui post epistulam meam lectam etiam ipsius legere uoluisset.
3.63
Quod uero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. dixisti enim, inquit: apostolus Paulus eos, qui dicebant se apostoli Pauli esse, obiurgat et dicit:( numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptixati estis?\'\' quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui nolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui noluerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptixati non nisi ille sit a quo baptixatur. haec uerba et hoc apostoli testimonium ex epistula mea commemorauit et sibi proposuit refellendum. proinde uidete, si ad propositum respondit. ait enim: inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus( in nomine Donati baptixati sumus* aut Donatus crucifixus est pro nobis\' aut( in nostro nomine baptizati sumus). at cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam diuinae sequimur trinitatÜ;, te qui nobis talia obicis certum est insanire. aut si putas, quia in Donati uel in nostro nomine bapti- xati sumus, falleris perdite simulque de nobis sacrilege confiteris, quia uos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens uel potius ne ab aliquo intendatur obstrepens, omnino nihil se respondisse quod ad rem de qua agitur pertineret. quis enim non uideat ideo magis recte a nobis positum hoc apostoli testimonium, quia non uos dicitis in Donati nomine baptizatos neque Donatum crucifixum esse pro nobis, et tamen propter partem Donati uos ab ecclesiae catholicae communione separatis, sicut etiam illi quos Paulus arguebat non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus crucifixus est et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli fuerunt baptizati et tamen dicebant: ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis?, ut haereant ei, qui pro ipsis crucifixus est et in cuius nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli diuidantur, sic et uobis multo magis, quia non dicitis\' in nomine Donati baptizati sumus\' et tamen uultis esse de parte Donati, congruenter dicitur: numquid Donatus pro uobis crucifixus est aut in nomine Donati baptizati estis? scitis enim Christum pro uobis esse crucifixum et in nomine Christi uos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro nobis crucifixus est et in cuius nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.
3.64
Quia uero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, et hoc a me non inaniter nec pueriliter nec insipienter dictum est, primordia epistulae ipsius quibus tunc respondi recensete, et uidebitis. immo uero me commemorante diligenter aduertite: conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. et tamquam diceretur ei\' unde hoc probas?\', omnis res enim origine, inquit, et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis cri\' minibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit,( arbor mala malos fructus facit). numquid colligunt de spinis uuas?, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius. haec omnia quo pertineant uidetis, ut scilicet sancte dantis conscientia, ne quisquam sumens a perfido non fidem percipiat sed reatum, ipsa sit origo et radix et caput et semen baptizati. uolens enim probare conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum qui sciens fidem sumit a perfido, continuo subiecit: omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intellegeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter et dicit: quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu. Christo: arbor bona bonos fructus facit,( arbor mala malos fructus facit). num- quid colligunt de spinis lluas! ł et ne adhuc incredibili obtunsitate cordis caecus auditor uel lector non uideat de homine baptizante dicere, adiungit aliud, ubi et hominem nominat: et iterum. inquit: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius. certe iam manifestum est, certe iam non indiget interprete nec disputatore aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur; et tamen ui ueritatis oppressus et quasi quae dixisset oblitus concedit mihi postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum et caput ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque baptismatis. cum enim dixisset, quia in nomine Christi baptizabant apostoli et Christum fundamentum ponebant, ut facerent christianos, et hoc scripturarum sanctarum testimoniis et exemplis, tamquam nos hoc negaremus, probaret, ubi est nunc, inquit, illa uox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepi tans multa inuoluta de Christo et pro Christo et in Christo contra humanam temeritatem et superbiam inuidiose et elate dixisti? ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix. his ego auditis quid nisi ipsi Christo gratias agam, qui coegit hominem confiteri? falsa ergo sunt illa quae in epistulae suae dixit exordio, cum uellet persuadere conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis et, cum quis sciens fidem a perfido sumpserit, non fidem percipere sed reatum. hoc enim uolens uelut ostendere quantum sit in homine baptizante, tamquam magna documenta subiecerat dicens: omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est. postea uero cum dicit quod et nos dicimus: ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix, delet quod antea dixerat. quia conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. uicit ergo ueritas, ut homo qui baptismum Christi desiderat non in homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tamquam ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non euellitur, ad caput quod non deicitur securus accedat.
3.65
Iam illud quis non aduertat de quam inflata uena ueniat, quod, cum apostoli sententiam uelut exponeret, ait: qui dixit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus Úwrementum dedit, quid aliud dixit nisi:( ego hominem in Christo catechumenum feci, Apollo baptixau- it, deus quod fecimus confirmauit\'? quare ergo non addidit Petilianus quod apostolus addidit et ego maxime commendaui, ut etiam hoc nobis exponeret: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus? quod si uelit exponere secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut( neque qui catechumenum facit) neque qui baptizat aliquid sit, sed deus qui incrementum dat. quid enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit: ego plantaui, Apollo rigauit, utrum re uera ita sit accipiendum, tamquam dixerit:\' ego catechumenum feci, Apollo baptizauit\', an sit alius uerior et congruentior intellectus? ecce interim secundum ipsius expositionem neque qui catechumenum facit neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat deus. multum autem interest inter confirmare quod alius facit et facere; qui enim dat incrementum, non arborem uel uitem confirmat, sed creat. illo quippe incremento fit, ut etiam lignum plantatum radicem producat et figat, illo incremento fit, ut semen iactum germen emittat. sed quid hinc diutius disseramus? sufficit quod secundum ipsum neque qui catechumenum facit neque qui baptizat aliquid est, sed qui incrementum dat deus. quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere intellegeremus:\' neque Donatus Carthaginis est aliquid neque Ianuarianus neque Petilianus)? quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse, cum nihil sit, et se ipsum seducit?
3.66
Denique etiam paulo post, cum institueret et intenderet tamquam ea uerba apostoli quae nos obieceramus iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed alia, in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. nam ut eius, inquit, apostoli dicta quae nobis obieceras iterum replicemus, dixit: quid est enim Apollo quidue Paulus? ministri eius cui credidistis. quid aliud uerbi gratia dicit omnibus nostris nisi: quid est Donatus Carthaginis, quid Ianuarianus, quid Petilianus, nisi ministri eius cui credidistis*? hoc ego apostoli testimonium non posui, sed illud quod commemorare noluit posui: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. iste autem ea uerba apostoli inserere uoluit, ubi interrogat quid sit Paulus uel quid sit Apollo et respondet: ministri eius cui credidistis. hoc aliquo modo ferre potuit torus ceruicis haereticae; illud autem, ubi non interrogauit et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid, ferre omnino non potuit. sed iam uolo quaerere, utrum non sit aliquid minister Christi. quis hoc dixerit? quomodo ergo uerum est: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? ad ministrandum et dispensandum uerbum ac sacramentum aliquid est, ad mundandum autem et iustificandum non est aliquid, quia hoc non operatur in interiore homine nisi per quem creatus est totus homo et qui deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est: fide mundans corda eorum, et: credenti in eum qui iustificat impium. quod testimonium in uerbis meis Petilianus ponere uoluit, in suis autem nec tractauit nec attigit.
3.67
Minister ergo, id est dispensator uerbi et sacramenti euangelici, si bonus est, consocius fit euangelii, si autem malus est, non ideo dispensator non est euangelii. si enim bonus est, uolens hoc facit, si autem malus, hoc est sua quaerens, non quae Iesu Christi, inuitus hoc facit propter alia quae requirit. uidete tamen quid idem apostolus dixerit: si ergo uolens hoc facio, inquit, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, tamquam diceret:( si bonus bonum annuntio, etiam ipse peruenio, si autem malus, bonum annuntio). numquid enim dixit:\' si inuitus facio, dispensator non ero\'? annuntiauit Petrus et ceteri boni, inuitus ludas, tamen cum ipsis missus annuntiauit. illi mercedem habent, huic dispensatio credita est. qui autem omnibus illis annuntiantibus euangelium perceperunt, non a plantatore uel rigatore, sed ab eo qui incrementum dat mundari et iustificari potuerunt. neque enim dicturi sumus Iudam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est: ipse non baptizabat, sed discipuli eius. aut quia nondum Christum tradiderat, qui loculos habebat et ea quae mittebantur auferebat et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit, aut si non baptizauit, certe fatemini quia euangelizauit. quodsi hoc minimum et leue ducitis, uidete quid de ipso Paulo apostolo sentiatis qui dixit: non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare. huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui baptizando rigauit, quam Paulus, qui euangelizando plantauit, cum sibi officium patris erga Corinthios ob hoc uindicet nec eis, qui post illum ad eos uenerant, hoc nomen concedat. ait enim: si decem milia paedagogos habeatis in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. eis dicit: ego uos genui, quibus alio loco dicit: gratias deo, quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum. genuerat itaque illos non per se, sed per euangelium. qui etiamsi sua quaereret, non quae Iesu Christi, et inuitus hoc faceret sine sua mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret, quam licet malus non malam nec inutilem bene accipientibus faceret.
3.68
Et si hoc de euangelio recte dicitur, quanto magis de baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad euangelium, ut sine illo quidem ad regnum caelorum nemo perueniat, sed si accedat sacramento iustitia! qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, idem ipse dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. forma sacramenti datur per baptismum, forma iustitiae per euangelium: alterum sine altero non perducit ad regnum caelorum. uerumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem euangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. ideo doctor gentium plurimis excellentior euangelizare missus est, non baptizare, quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. et tamen legimus eum aliquot locis dixisse euangelium meum,\' baptismum\' autem\' meum\' numquam dixit, sed nec- cuiusquam per quem ministratus est. nam solus ille baptismus quem dedit Iohannes dictus est baptismus Iohannis. hoc praecipuum uir ille dispensationis suae munus accepit, ut lauacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur per quem dispensabatur; baptismus autem quem ministrauerunt discipuli Christi nullius eorum dictus est, ut illius esse intellegeretur de quo dictum est: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. si ergo euangelium, quod ita Christi est, ut possit et minister propter munus dispensationis dicere suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo accipere faciens quod dicit, quod autem facit non faciens. quanto magis baptismum Christi, quem nemo apostolorum ita ministrauit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad Christum!
3.69
Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de scripturis testimonia quod contra nos non essent non praetermiserim demonstrare, ipse quae posui partim omnino non attigit, partim quae tractare uoluit nihil aliud se quam exire inde non potuisse monstrauit, non diu hortandi estis uel admonendi. ut uideatis quid tenere, quid cauere debeatis. sed forte in sanctarum scripturarum testimoniis talis apparuit, in his uero documentis quae inter homines de ipso schismate gesta sunt, aliquid ualuit. immo uero et in his, quamquam post diuina testimonia superfluo requirantur, quid commemorauit aut quid probauit? qui cum fuisset grauiter in traditores inuectus et multa in eos etiam de sanctis libris testimonia proclamasset, nihil tamen dixit unde nos ostenderet traditores. ego autem commemoraui Siluanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus, gestis municipalibus expressum esse traditorem. contra hoc ille mutire nil ausus est. et profecto uidetis, quanta eum necessitudo compellebat ad respondendum, ut uidelicet prodecessorem suum et non solum consocium, sed ut ita dicam etiam cathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim cum totam causam uestram ibi constituatis, ut traditores appelletis eos, quos traditoribus communionis tramite successisse uel fingitis uel putatis. qui ergo ipsius causae uestrae necessitate, etiam si Rusiccadiensem uel Calamensem uel cuiuslibet alterius ciuitatis aliquem de parte uestra gestis municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo eum defendere cogeretur, de suo prodecessore conticuit. unde, nisi quia hic non inuenit quam caliginem offunderet, unde saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? quid enim diceret, nisi falsa de Siluano ista iactari? sed recitamus gesta, et quando factum sit et quando etiam Zenophilo consulari allegatum sit. quibus quomodo ille resisteret saeptus undique optima causa catholicae, uestra autem pessima? unde ista uerba commemoro ex illa epistula mea, cui per hanc quam nunc refello uideri uoluit respondisse, utique ut uideatis quam inuicte positum sit, contra quod ille nihil tutius inuenire potuit quam silentium.
3.70
Cum enim ex euangelio uelut contra nos testimonium posuisset, ubi dominus ait: uenient ad uos in uestitu, ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos, ego respondi et dixi: ergo fructus consideremus. tum continuo subieci et adiunxi: obicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores uestri in ipso exordio sui schismatis ordinarunt. iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut( aut) utraque uera aut utraque falsa credamus. si utraque uera sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus uestra ora claudantur. quid, si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem aliqua et uera traditionis documenta teneretis, quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? etenim quaecumque modo proferretis, facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae et catholicae unitati iam per tot gentes diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras. quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis et uicti uel irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. si autem nec conati estis id agere, nimis execrabili et impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per totum( agrum, id est totum) mundum, usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis. ad haec, quae ex illa mea priore epistula commemoraui, Petilianus nihil respondit omnino. et utique uidetis his paucis uerbis totam causam quae inter nos agitur contineri, quid enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret uinceretur?
3.71
Cum enim de traditoribus et a nobis contra uestros et a uobis contra nostros documenta proferuntur— si tamen et a uobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter contra me partes gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curauit—, uerumtamen, ut iam dicere coeperam, si et a nobis et a uobis talia proferuntur, profecto aut utraque uera sunt aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. plus quid dicatur, non inuenitur.
3.72
At in omnibus his quattuor sententiis ueritas pro communione catholicae est, quia, si utraque uera sunt, propter homines quales et uos habebatis communionem orbis terrarum deserere minime debebatis; si utraque falsa sunt, propter nulla crimina traditionis cauendum erat crimen atrocissimum diuisionis; si nostra uera et uestra falsa sunt, olim quid dicere non habetis; si uestra uera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei ueritate. non enim debuit attendere semen Abrahae in omni gente diffusum, quid uos nosse diceretis, sed quid iudicibus probaretis. unde scimus, quid egerint quos uestri maiores accusauerunt, etiamsi uera eis obiciebantur, ut uel cognitoribus causae uel certe ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum sententias debebat attendere, non illa uera sed falsa putarentur? non ideo deus absoluit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse non possint; neminem tamen recte iudicari puto nocentem, qui hominem non conuictum crediderit innocentem. unde ergo nocens orbis terrarum, si nosse non potuit etiam uerum fortasse crimen Afrorum et hoc aut ideo nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit, aut ideo, quia in eo quod delatum est cognitoribus potius iudicantibus quam uictis murmurantibus credidit? hinc ergo laudandus est Petilianus, quod hoc, cum omnino inuictissimum cerneret, silentio. praetermisit; non plane laudandus, quod cetera similiter inuicta, quae tamen putauit posse obscurari, uerborum nebulis operire conatus est et quod me fecit causam, cum defecisset in causa, de me quoque ipso nihil dicens, nisi quod aut omnino falsum esset aut culpandum non esset aut ad me iam non pertineret. sed interea uos, quos inter me et illum iudices posui, sapitisne aliquid inter uerum falsumque discernere, inter inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, inter tumidum et sanum, inter diuina praedicta et humana praesumpta, inter probationes et criminationes, inter documenta et figmenta, inter causae actionem et causae auersionem? si sapitis, bene et recte; si autem non sapitis, nos uestri curam gessisse non paenitebit, quia, etsi cor uestrum ad pacem non conuertitur, pax nostra tamen ad nos reuertitur.