Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Partem Donati Post Gesta
AugustineGest retractationes · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
retractationes.1
AVGVSTINI RETRACTATIONVM. LIB. II CIP. LXVI (XL)
retractationes.1
Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus senex, Ualentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas.
retractationes.2
Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?

Intertext edge

Open linked passage

Note