De Baptismo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
5.1
Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? hic tota causa Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragauit. si enim uere baptismum non habebant, qui uenientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum, cum communicatum est talibus siue ab eis qui erant ante Cyprianum siue ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut perisse iam tunc ecclesiam talium communione maculatam aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. illud autem quia dicere non possunt, perisse tunc ecclesiam contagione communionis eorum qui sine baptismo ad eam, sicut Cyprianus dicit, admissi sunt— alioquin nec originem suam poterunt adserere, si tunc periit ecclesia, quoniam plus quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et diuinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos iactantes occasionem faciendi schismatis inuenerunt, sicut consulum ordo declarat—,* restat ut fateantur nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. quod cum fassi fuerint, non inuenient causam, cur se ab ecclesiis orbis terrarum, quas per apostolos institutas pariter legimus. separare debuisse contendant, quia neque illae quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt et isti, qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis et rumpendo uinculum pacis utique in schismate perierunt. apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. nullam uero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant. non autem maculari in unitate bonos etiam a cognitis malis docemus teste Cypriano, qui dicit in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos; quorum tamen nefaria sacrilegia quae super eos erant, quia baptismo dimissa. non erant, si polluere et perdere non potuerunt ecclesiae sanctitatem, nulla malorum contagione potest perire. quapropter si Cyprianum uerum dixisse consentiunt, eo teste conuincuntur in crimine schismatis, si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione baptismatis.
5.2
Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus peragamus. qui cum sibi opposuisset quod dici a fratribus nouerat: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?, potens est, inquit, dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis cooperire posset multitudinem peccatorum. quodsi habebant baptismum et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat caritas unitatis, quamdiu inerat ista non diabolica discessio, sed humana temptatio, donec eis, sicut apostolus dicit, si quid aliter sapiebant dominus reuelaret. et ideo uae istis, qui per sacrilegam praecisionem ab unitate dirrupti, si et aput nos et aput illos est baptismus, rebaptizant, si autem in catholica sola est, nec baptizant. siue ergo rebaptizent sine non baptizent, non sunt in uinculo pacis, unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. nos autem si ad ecclesiam sine baptismo admittimus; in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. si autem— sicut iam, ut arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus manifestum est— etiam in haereticorum peruersitate potest esse christiani baptismi integritas, si qui temporibus illis rebaptzauerunt nec tamen ab unitatis conpagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad ueniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine baptismo admissos ab ecclesiae muneribus non separari potuisse testatur. porro si uerum est aput haereticos et schismaticos non esse baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem uenientibus et sine baptismo admissis soluerentur et propria! nam si teste Cypriano unitatis uinculum tantum ualet, quomodo possent laedi peccatis alienis qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam uellent ex haeresi accedere?
5.3
Quod autem adiungit Cyprianus et dicit: non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et consacerdotes\' pro haereticis reluctari, uerissime dicit, nec alteri potius quam sibi aduersatur qui resistit apertissimae ueritati. sed per illa quae tam multa iam diximus, quantum arbitror, liquido apparet et certum est baptismum Christi nec haereticorum peruersitate, cum aput eos datur et sumitur, posse uiolari. sed ut certum nondum sit, saltem adhuc esse dubium quisquis ea quae dicta sunt etiam retinens cogitauerit confitetur. non ergo apertissimae resistimus ueritati, sed aut pro manifesta ueritate certamus, sicut ego existimo, aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus ueritatem. et ideo, si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad ueniam pertinere praesumpsit. si autem baptismus Christi, sicut ea quae iam multa dicta sunt indicant, et in non integra uel uita uel fide, siue eorum qui uidentur esse intus nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, siue eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer, qui eum illis temporibus repetebant eandem ueniam propter unitatis caritatem merebantur, quam meruisse propter eiusmodi caritatem credidit Cyprianus eos, quos sine baptismo admissos esse arbitratus est. isti ergo, qui nulla existente- causa— quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt— se ab eiusdem unitatis caritate praeciderunt, locum omnis ueniae perdiderunt, et qui ipso scelere schismatis interirent, etiam si post catholicam non rebaptizarent, quanto supplicio digni sunt, qui uel quod eos non habere Cyprianus adfirmat habentibus catholicis dare conantur uel, sicut res ipsa manifestat, quod et ipsi habent non habere catholicam criminantur!
5.4
Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus, non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, uiderer pertinaciter adque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos mouent, cur etiam aput haereticos in suo maligno errore peruersos baptismum tamen Christi per se ipsum reuerentissimum adque sanctissimum esse posse credamus. cumque et ipse testetur, cuius nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos, quisquis eius sermone commotus haereticos denuo baptizandos esse non dubitat, eos, quibus hoc propter tanta quae contradicuntur nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt et cum eis per unitatis uinculum salui esse potuerunt. quisquis autem et praeterita ecclesiae consuetudine et posteriore robore plenarii concilii et tot tantisque sanctarum scripturarum testimoniis et ipsius Cypriani multis docamentis et perspicuis rationibus ueritatis intellegit Christi baptismum uerbis euangelicis consecratum non fieri cuiuslibet hominis peruersitate peruersum, eodem unitatis uinculo intellegat saluos esse potuisse quibus aliud salua caritate tunc uisum est. ac per hoc simul oportet intellegatur eos, quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse uoluissent, in societate ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare et ideo nulla existente causa se ab eodem unitatis uinculo dirruperunt, quodlibet illorum duorum uerum sit, siue quod Cyprianus tunc sensit siue quod catholicae uniuersitas unde ille non recessit optinuit, foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis saluos esse non posse et omnia, quae habent de diuinis sacramentis et liberalitate unius legitimi uiri, quamdiu\' tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem ualere.
5.5
Quocirca etiam si uere propterea uellent haeretici correcto errore uenire ad ecclesiam, quia putarent se baptismum non habere nisi in catholica acciperent, nec sic eis deberemus ad iterationem baptismi consentire, sed potius docendi essent nec integritatem baptismi prodesse peruersitati eorum si corrigi nollent, nec eorum peruersitate uiolatum fuisse integrum baptisma quamdiu corrigi noluerunt, nec quia corrigi uolunt melius in eis baptisma fieri, sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere iam prodesse ad salutem quod prius inerat ad perniciem. haec enim discentes et salutem in catholica unitate desiderabunt et suum esse quod Christi est non existimabunt et ueritatis sacramentum quamuis in se positum cum errore proprio non miscebunt.
5.6
Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione dei detestantur, si quis iterum baptismum accipiat quem ubicumque iam acceperat, ut idem ipsi haeretici cum inde disputant frontem confricent et prope omnes eorum laici, qui aput eos inueterauerunt et animosam pertinaciam aduersus catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur et multi, qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia uel incommoda deuitanda transire ad eos uolunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur, et nonnulli ceteris eorum uanis erroribus et falsis criminationibus aduersus catholicam ecclesiam credentes hoc uno reuocentur ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. quem sensum hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes maluerunt recipere baptismum, qui aput Maximianistas quos damnauerunt datus est, et eo modo sibi linguas praecidere et ora oppilare quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et ceteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt.
5.7
Cum enim fit hoc raro in singulis, inter multa spatia locorum et temporum horror facti non ita sentitur. si autem repente conuenirentur, quos per tam longum tempus siue urgentibus periculis mortis siue per sollemnitates paschales memorati Maximianistae baptizauerant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset, id quidem diceretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem ueritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere. sed quia hoc illi ferre non possent et quod in tam multis hominibus fieret nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia idem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent qui eos in parte Maximiani iam baptizauerant, receptus est baptismus illorum et interceptus tyfus istorum. quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi aduersari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione quam considerationem de perdita defensione. quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis uenientes denuo baptizari ueritas cogeret, sed quia sanctus Cyprianus ait hoc ipso magis haereticos ad necessitatem ueniendi adigi potuisse, si rursus in catholica baptizarentur, propterea commemorare uolui, quantus paene in omnium mentibus huius facti horror insidat, quem diuinitus infusum esse crediderim, ut aduersus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt horrore ipso ecclesia muniretur.
5.8
Sane uerba ipsa Cypriani cum intueor, ammoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae huiusmodi quaestioni. nam si uiderint, inquit, iudicio et sententia nostra id decerni et statui, ut baptisma iustum et legitimum conputetur quod illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere. non ait:\' putabunt se ecclesiae munera possidere\', sed:\' iuste et legitime possidere.\' nos autem baptismum eos non iuste et legitime possidere concedimus, non possidere autem non possumus dicere, cum sacramentum dominicum in euangelicis uerbis cognoscimus. baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. quisquis enim eum et in unitate catholica et eo digne uiuens habet, et legitimum et legitime habet, quisquis autem uel in ipsa catholica sicut palea commixta frumento uel extra sicut palea uento sublata habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime; ita enim habet quemadmodum utitur. non autem legitime utitur qui eo utitur contra legem, quod facit omnis qui baptizatus perdite uiuit siue intus siue foris.
5.9
Quapropter sicut de lege dixit apostolus: bona. est lex, si quis ea legitime utatur, ita de baptismo recte dicere possumus:\' bonus est baptismus, si quis eo legitime utatur\'. et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset aut ut omnino nulla esset qui ea non legitime utebantur, sic nullo modo facit ut baptismus bonus non sit aut ut omnino baptismus non sit, quisquis eo siue quia in haeresi siue quia in pessimis moribus uiuit non legitime utitur. et ideo cum uel ad unitatem catholicam uel ad uitam tanto sacramento dignam conuertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. nec remissio inreuocabilium peccatorum consequitur baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur. nec tamen, si legitime non habebitur et peccata uel non remittentur uel remissa replicabuntur, propterea uel malum uel nullum erit in baptizato baptismi sacramentum. sicut enim ludas, cui buccellam tradidit dominus, non malum accipiendo sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est malum sit aut quia non ad salutem accipit nihil acceperit. corpus enim domini et sanguis domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat apostolus: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. non ergo quaerant in catholica haeretici quod habent sed quod non habent, id est finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. lauacri uero sacramentum non ut habeant, si iam eodem ipso quamuis in haeresi tincti sunt, sed ut salubriter habeant, ad catholicae unitatem ueritatemque festinent.
5.10
Iam nunc de Iohannis baptismo uidendum est quid dicatur. baptizatos enim a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent legimus in Actibus apostolorum non ob aliud, nisi quia Iohannis baptismus non fuit Christi baptismus, sed Iohanni a Christo concessus, qui Iohannis proprie diceretur, sicut idem Iohannes dicit: non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit de caelo. et ne forsitan hoc sic a deo patre accepisse uideretur ut a filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait: nos omnes de plenitudine eius accepimus. accepit autem hoc Iohannes certae dispensationis gratia non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam uiam domino, cuius eum esse praecursorem oportebat. quam ille humiliter ingressurus et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut seruis pedes lauit, ita serui baptismo tingui uoluit. sicut enim se subiecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Iohannis muneri quod ipse donauerat, ut intellegerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a domino deberet accipere, quando ipse dominus accepisset, quod seruo ut proprium dare posset ipse praestiterat, et cum Iohannes, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut soluendae corrigiae calciamenti eius se fateretur indignum, Christus et baptismum eius accipiendo humillimus inter homines inueniretur et baptismo eius locum auferendo deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.
5.11
Nulli enim prophetarum, nulli prorsus hominum in scripturis diuinis legimus esse concessum baptizare in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, quod Iohanni concessum est, qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicaret esse maiorem. sed dominus Iesus Christus tali baptismo mundat ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur, Iohannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset baptisma etiam dominicum necessarium, non ut illud repetatur, sed ut eis qui Iohannis baptismum acceperant etiam Christi baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. si enim Christi humilitas conmendanda non esset, nec baptismo Iohannis opus esset; rursus si in Iohanne finis esset, post Iohannis baptisma Christi baptismate opus non esset. sed quia finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo demonstratum est ad quem pergeretur, ad hunc cum peruentum fuerit permanetur. idem igitur Iohannes et celsitudinem domini praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit, et humilitatem, cum eum tamquam infimum baptizauit. sed si Iohannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi dispensator Iohannes fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo christiani tinguntur. et rursus si omnes prius baptismo Iohannis et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi baptismus merito uideretur, qui non sufficeret ad salutem. quocirca et baptismo Iohannis baptizatus est dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet quod eo solus ipse baptizari meruisset, et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc unum quo ipse baptizat indigere praecedente altero uideretur.
5.12
Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per baptismum Christi eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, et idem dicit: spe enim salui facti sumus— nam et Iohannes ipse cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, dominum uidens ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, non ago pugnaciter.
5.13
Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet intuendum est, quoquo modo se habeat baptisma Iohannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit, quae causa fecerit, ut post Iohannem sanctum baptizari homines oportuerit et post episcopos auaros non oportuerit. nemo enim negat, quod in agro dominico Iohannes triticum erat et, si amplius non potest, in ubertate centena; item nemo dubitat auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter paleas numerari. cur ergo post triticum baptizatur et post paleam non baptizatur? si propterea Paulus post Iohannem baptizauit, quia Iohanne melior erat, cur non et Cyprianus post faeneratores collegas suos baptizauit, quibus ultra conparationem melior erat? si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizauit, quia in unitate cum illo erant,\' nec post Iohannem Paulus debuit, quia eadem unitate continebantur. an forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent et ille non pertinet, cui potestas ipsa domini Iesu Christi per columbae speciem spiritu sancto descendente monstrata est? immo uero ille intime pertinet, isti uero uel occasione alicuius scandali uel ultima uentilatione a tritico separandi nequaquam pertinent, et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. quae igitur causa est, nisi quia baptisma, quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Iohannem dabatur? et ideo in eadem ipsa unitate ecclesiae baptismus Christi, si baptizante faeneratore tradatur, repeti non potest, baptismum autem Iohannis etiam ab ipso Iohanne accipientes postea Christi baptismo baptizari oportebat.
5.14
Proinde possum et ego uerbis utens ipsius beati Cypriani ad cuiusdam miraculi considerationem audientium corda conuertere, si dicam: ille Iohannes maior inter prophetashabitus, illediuinagratiaadhucin utero matris impletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius domini sed praecursor ac paedicatorfuit, qui dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit, sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerint baptizati: et post auaros fraudatores rapaces faeneratores nemo quemquam in ecclesia baptizandum putabit? nonne, cum haec inuidiose clamauero, respondetur mihi:\' quid hoc indignum putas, quasi aut Iohannes exhonoratus sit aut auarus honoratus? sed illius baptismum non oportuit iterari, de quo idem Iohannes ait: hic est qui baptizat in spiritu sancto. per quemlibet enim ministrum detur, illius est baptismus de quo dictum est: hic est qui baptizat. sed neque ipsius Iohannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus iussit. quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab eo ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat: hic est qui baptizat in spiritu sancto.\'
5.15
Poterat enim, si uoluisset, dominus Iesus baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: iam non uos dicam seruos sed amicos, ut, quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius ecclesia, ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. sed si hoc fieret, quamuis eis a domino adtributus tamen ipsorum iam baptismus diceretur, sicut baptismus Iohannis fuit. ideo Paulus gratias agit deo, quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent per hominum se nomina diuidebant. cum enim tantum ualet baptismus per hominem contemptibilem quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur; quod in ipso domino Iohannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. nam secundum quid aliud dixerit: et ego nesciebam eum, non plane uideo. si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: ego a te debeo baptizari. quid est ergo quod ait: quoniam uidi spiritum uelut columbam descendentem de caelo, et mansit super eum. et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? columba utique super baptizatum descenderat. adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: ego a te debeo baptizari. iam ergo sciebat eum. quid sibi itaque uult: ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipsemihidixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eumipse est qui baptizatin spirtu sancto, cum hoc posteaquam baptizatus est factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? sciebat uidelicet sponsum filium dei de cuius plenitudine omnes acciperent, sed quia sic ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Iohannis baptismus diceretur, nesciebat, utrum sic esset daturus et ceteris an uero proprium baptismum sic habiturus, ut, per quemlibet daretur siue excellentioris gratiae ministrum siue inferioris siue per centeni fructus hominem siue sexageni siue triceni siue per frumentum siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur; et hoc per spiritum didicit uelut columbam descendentem et manentem super eum.
5.16
Itaque inuenimus dictum ab apostolis et gloriam meam, quamuis utique in domino, et ministerium meum et prudentiam meam et euangelium meum, quamuis utique a domino inpertitum adque donatum,( baptismus) autem( meus) nemo eorum dixit omnino. neque enim omnium aequalis est gloria nec ministrant omnes aequaliter nec aequali prudentia\' sunt omnes praediti et in euangelizando alius alio melius operatur et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia, si mirabiliter dicitur:\' post Iohannem baptizati sunt homines et post haereticos non baptizantur,> cur non mirabiliter dicitur:\' post Iohannem baptizati sunt homines et post inuidos non baptizantur,\' cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in epistula de zelo et liuore testetur et in ecclesia Christi fuisse inuidos Christi adnuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet?
5.17
Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi habuerit caritatem, et possit haereticus habere baptismum Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere baptismum Christi et inuidiam diaboli.
5.18
\' At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est\'.\' sic\', dicit aliquis,\' multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.
5.19
Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur et gemimus.
5.20
Mirum est autem, quomodo dicatur separari a se et diuidi omnino non posse baptismum et ecclesiam. si enim baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab ecclesia potest et baptisma non potest? in baptizato autem inseparabiliter baptisma permanere manifestum est, quia, in quemlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem uoraginem peccatorum inruat baptizatus usque ad apostaticam ruinam, non caret baptismo et ideo per paenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere iudicatur. baptizatum autem posse separari ab ecclesia quis dubitauerit? inde quippe omnes haereses exierunt quae uocabulo christiano decipiunt. Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse baptismum, cum baptizatus de ecclesia separatur, baptismus qui in illo est cum illo utique separatur. et ideo non omnes qui tenent baptismum tenent et ecclesiam, sicut non omnes qui tenent ecclesiam tenent et uitam aeternam. aut si ecclesiam tenere non dicimus nisi eos, qui diuina mandata custodiunt, multos iam esse concedimus baptismum tenentes et ecclesiam non tenentes.
5.21
Quamobrem non praeoccupat haereticus baptismum, cum eum ab ecclesia sumpserit, nec potuit amittere cum recederet, quem iam non habere ecclesiam dicimus et tamen baptismum habere concedimus. nec primatum quisque sibi derogat et haeretico tribuit, quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret sed tamen legitimum daret, nec iam legitime haberet sed legitimum haberet. primatus autem non est nisi in sancta conuersatione et uita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tamquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam et illa columba inter multorum coruorum inprobitatem gemens; nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores raptores faeneratores inuidi ebriosi et ceteri huiusmodi, quales in ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. quapropter aut quod est tenere ecclesiam non hoc est, in diuinis tenere primatum, aut si omnis qui tenet ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui ecclesiam non tenent, qui tamen intus uidentur et baptismum dare et habere a nullo nostrum negantur. nam eos primatum in diuinis habere quis dicat, nisi qui nihil diuinum sapit?
5.22
Sed iam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad epistulae finem omnibus consideratis pertractatisque peruentum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant. tanta ex eis iucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo caritatis exuberat. haec tibi, inquit, breuissime nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominusunusquisqueepiscoporumquodputatfaciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus( diuinam) concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat:\' si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum de bono patien- tiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
5.23
In his uerbis multa consideranda sunt, quibus in hoc uiro, qui dilexit decorem domus domini et locum tabernaculi habitationis eius, christianae caritatis fulgor elucet: primo quia id quod sensit non tacuit, deinde quia tam mansuete et pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam pacem tenuit, quia in unitatis uinculo tantam salubritatem esse intellexit, quia eam tantum dilexit et sobrie custodiuit, quia uidit et sensit etiam diuersa sentientes posse salua caritate sentire— neque enim cum malis tenere se diceret diuinam concordiam et dominicam pacem; bonus quippe habere erga malos pacem potest, tenere autem cum eis pacem non potest quam ipsi non tenent—, postremo quia nemini praescribens neque praeiudicans, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis qualibuscumque locum dedit pacifice secum ista tractandi. praesens est enim non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in illo maxime uiguit et mori numquam potuit caritatem. huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans si non inpediar inconuenientia peccatorum meorum, orationibus eius adiutus discam, si potero, per litteras eius, quanta pace per eum ecclesiam suam dominus et quanto solacio gubernauerit, et per eius sermonis adfectum uisceribus humilitatis indutus si quid uerius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor meum nec in eo ipso, quod aliter sentiens non tamen diremptus est ab orbe terrarum. maius quippe in eo robur uirtutis eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter sentiens quam multi collegae tantam moderationem optinuit, ut ecclesiae dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret, quam si omnia non solum ueraciter sed etiam pariter sine ista uirtute sentiret. neque enim ei placeo, si eius ingenium facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per spiritus unitatem, praeponere adfectem, praesertim iam in tali ueritatis luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat. ex illa enim ubertate haec nostra quae uidentur eloquia tamquam infantilia rudimenta deridet. ibi uidet qua regula pietatis hic egerit, ut nihil ei esset in ecclesia carius unitate. ibi etiam ineffabili delectatione contuetur, quam prouida et misericordissima dispensatione dominus, ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes adque in ordinibus membrorum ecclesiae suae tam salubriter omnia conlocaret, ne de ingenio uel litteris suis, quas adhuc ignorarent cuius munere haberent, electos se ad adiutorium euangelicum homines dicerent adque inde pestifera inflarentur superbia. quam gaudet Cyprianus, quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit, ut inueniatur aliquid, quod merito reprehendi possit, quamuis ip Christianis et piis litteris oratorum, et non inueniatur in litteris piscatorum! de hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo uel putare uel dicere neque illius huic sententiae, in qua ei uisum est aliter suscipiendos ab haereticis uenientes quam uel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, uel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam sed ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum adtulit, cuius uniuersitas ipse non fuit sed in eius uniuersitate permansit, cuius radicem numquam deseruit sed in cuius radice fecundus ut esset fecundior ab agricola caelesti purgatus est, pro cuius pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et ueritatis libertate redarguit et caritatis uirtute sustinuit.
5.24
Unde nos idem ipse copiosissime ammonet multos in delictis et peccatis suis mortuos, quamuis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes, quae si sola baptizaret illi utique non baptizarent, specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare, et in eis quamuis mortuis illius tamen baptismum uiuere, qui non moritur et mors ei ultra non dominabitur. cum ergo et intus sint mortui neque latentes— nam non de illis tanta diceret Cyprianus—, qui uel non pertineant ad illam uiuam columbam uel nondum pertineant, et foris sint mortui qui manifestius ad eam uel non pertineant uel nondum pertineant, uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuit, manifestum est eos, qui intus a talibus baptizantur, si uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est baptismus, si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur, nec ipsos uiuificari nisi conuertantur et uerum tamen habere baptismum, etiamsi non conuertantur; unde etiam exteriores mortuos, quamuis neque uiuant neque uiuificent, habere tamen baptismum uiuum qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter manifestum est.
5.25
Quapropter qui tunc ab haeresibus uenientes in eodem Christi baptismo quem foris acceperant suscipiebant et dicebant se ueterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc ecclesia suscipit, frustra contra eos dicebatur aput ueteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizari. statim enim, ut unaquaeque haeresis existebat et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat inruentes in se aliquos baptizare. et ideo si uetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur, quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt, nulli paulo adtentius aduertenti potest esse dubium etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt.
5.26
Illud autem quid habeat rationis non uideo, ut nondum dicatur ouis errans, cui quaerenti salutem ohristianam in haereticorum incidere errorem et aput eos contingit baptizari, et ouis iam facta dicatur in ipsa intus catholica, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiauit et in ea cordis falsitate baptismum accepit. aut si et talis non fit ouis nisi cum se ad deum ueraci corde conuerterit, sicut iste non quando fit ouis baptizatur, si iam baptizatus erat, sed ouis nondum erat, sic et ille qui uenit ab haereticis ut ouis fiat non tunc baptizandus est, si aput illos iam eodem baptismo baptizatus erat, quamuis adhuc ouis non erat. quapropter cum omnes etiam intus mali auari inuidi ebriosi et contra disciplinam christianam uiuentes merito dici possint et mendaces et tenebrosi et mortui et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo?
5.27
Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de ueritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum peruersitate peruersum fieri dicit sacramentum dei quod etiam in peruersis esse declaratur. certe Iohannes apostolus apertissime dicit: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc, et iterum: qui odit fratrem suum homicida est. cur ergo tales intus baptizant, quos in maliuola inuidia fuisse Cyprianus ipse commemorat? Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? si autem deus adest sacramentis et uerbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta dei ubique recta sunt et mali homines quibus nihil prosunt ubique peruersi sunt.
5.28
Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere baptismum, quia non habet ecclesiam? et utique cum baptizatur etiam d- e sancta ecclesia interrogatur. quasi uero ille, qui intus non factis sed uerbis saeculo renuntiat, non hoc in baptismo interrogatur. sicut ergo huius falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, sic et illius de ecclesia sancta falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, et sicut ille si postea quod fallaciter responderat ueraciter impleat, non ei baptismus repetitur sed uita corrigitur, sic et ille si postea ueniat ad ecclesiam de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere dum non haberet putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur, cur autem ad uerba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen deus oleum sanctificare et in altari quod haeretici posuerunt non« possit nescio, nisi forte quem cor hominis fallaciter conuersum intus non inpedit, lignum fallaciter positum inpedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur nullis hominum falsitatibus- inpeditus. si ergo ad hoc ualet quod dictum est in euangelio: deus peccatorem non audit, ut per peccatorem sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem uel super aquam baptismi uel super oleum uel super eucharistiam uel super capita eorum quibus manus inponitur? quae tamen omnia et fiunt et ualent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus ecclesia. cum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida spiritum sanctum? et tamen etiam intus ipse baptizat: deus ergo dat etiam ipso baptizante spiritum sanctum.
5.29
Quod uero ait: baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? an forte sanctus est homicida? et si propterea baptizatur in ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit, ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus ecclesia, dum hominem dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? si non potest in homine aliquid inane esse et aliquid praeualere, quare potest in homicida sacramentum sanctum esse et cor sanctum non esse? si, quisquis sanctum spiritum dare non potest, nec baptizare potest, cur intus baptizat homicida? aut quomodo spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui spiritum sanctum habet inluminatus sit, qui autem odit fratrem suum in tenebris sit usque adhuc? si, quia unus est baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum baptisma qui non habent unum spiritum, cur intus innocens et homicida baptisma unum habent et eundem spiritum non habent? ita ergo potest haereticus et catholicus baptisma unum habere et unam ecclesiam non habere, sicut possunt in catholica innocens et homicida baptisma unum habere et unum spiritum non habere, quia sicut unum est baptisma, sic unus spiritus et una ecclesia. ita fit, ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. si nihil potest ratum et firmum esse aput dominum, quod illi faciunt quos dominus hostes et aduersarios suos esse dicit, cur firmus est baptismus quem tradunt homicidae? an hostes et aduersarios domini non dicimus homicidas? qui autem odit fratrem suum homicida est. quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum seruum Christi Iesu ac per hoc oderant et Iesum, qui et Saulo ipse dixit: quid me persequeris, quando eius seruos persequebatur, et in fine ipse dicturus est: cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis? quamobrem omnes qui ex nobis exeunt non sunt ex nobis, sed non omnes qui nobiscum sunt ex nobis sunt, sicut area cum trituratur quidquid inde uolat non est triticum, sed non quidquid ibi est triticum est. ideoque et Iohannes: ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis; si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. quapropter sacramentum gratiae dat deus etiam per malos, ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum uel per sanctos suos. et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit uel per illius columbae membra quibus ait: si cui dimiseritis dimittentur, si cui tenueritis tenebuntur. baptismum uero, quod est sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere posse etiam homicidas qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est, siue nulla eis peccata dimissa sint, si non mutato in melius corde baptizati sunt, siue continuo dimissa redierint, per se ipsum quia dei est sanctum esse cognoscimus et, siue tradatur siue accipiatur a talibus, nullorum peruersitate uiolari siue intus siue foris.
5.30
Proinde consentimus Cypriano haereticos remissionem dare non posse, baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus ualeat ad perniciem tamquam tanto dei munere male utentibus, sicut etiam maligni et inuidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos baptismum dare posse omnes fatemur. si enim de his qui in nos peccauerant dictum est: si non dimiseritis peccata hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra, quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt et in ipso odio baptizantur, quibus tamen postea correctis non rursum baptismus datur, sed ipsa uenia quam tunc accipere non meruerunt in uera conuersione praestatur! ideoque etiam illa, quae ad Quintum scripsit Cyprianus, et illa, quae cum collegis suis Liberali Caldonio Iunio et ceteris ad Saturninum Maximum et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt aduersus totius ecclesiae catholicae consensionem, cuius se illi membra esse gaudebant et unde se neque ipsi praeciderunt neque diuersa sentientes praecidi passi sunt, donec aliquando in domini uoluntate per plenarium concilium licet post multos annos quid esset rectius eluceret non aliqua nouitate instituta, sed antiquitate roborata.
5.31
Ad Pompeium etiam scripsit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, uerum etiam contra scripsisse adque praecepisse. qui utique Stephanus non propterea communicauit haereticis, quia baptisma Christi, quod in eorum peruersitate integrum mansisse cognouit, inprobare non ausus est. nam si non habent baptismum qui de deo praua sentiunt, hoc posse et intus accidere iam satis ut arbitror disputatum est. apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt, sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae uniuersa tenet ecclesia et ob hoc ab apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non repperiantur.
5.32
\' At enim scriptum est de haereticis quod a semet ipsis damnati sunt.\' quid ergo? et illi non a semet ipsis damnati sunt quibus dictum est: in quo enim alterum iudicas temet ipsum condemnas? his autem dicit apostolus: qui praedicas non furandum furaris et cetera. et tales profecto erant illi, qui, cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo apostoli uerba dicentis: neque rapaces regnum dei possidebunt.
5.33
Quapropter ipsius etiam epistulae quae ad Pompeium scripta est ceteras sententias ex eisdem regulis breuiter percurrere non morabor. contra mandatum dei esse, quod uenientes ab haereticis, si iam illic baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua scripturarum sanctarum ostenditur? sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamuis non habeant eandem caritatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta haberi potuerint, baptismum tamen commune habere cum sanctis, quod iam satis adque uberrime demonstratum est. ecclesiam et spiritum et baptismum dixit ab inuicem non posse separari et ideo, qui ab ecclesia separati sunt et a sancto spiritu, etiam a baptismo uult intellegi separatos. quod si ita est, cum quisque in ecclesia catholica baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu et ipse in ecclesia manet, si autem inde discesserit, discedit a baptismo. quod non ita est. nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet non amisit. quemadmodum autem spiritum sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni et tamen baptismum habent, sic et ecclesiam, sicut habent catholici, non habent haeretici et tamen baptismum habent. nam sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum nec tamen eum fugiet baptismus. itaque sicut potest baptisma esse et unde se aufert spiritus sanctus, ita potest esse baptisma ubi non est ecclesia. manus autem inpositio si non adhiberetur ab haeresi uenienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur. propter caritatis autem copulationem, quod est maximum donum spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis inponitur.
5.34
Iam de templo dei et quomodo accipiendum sit: quotquot in Christo baptizati estrs Christum induistis, satis disseruisse me memini. neque enim auari templum dei sunt, cum scriptum sit: quae societas templo dei cum idolis? et auaritiam idolatriam esse testimonium Pauli Cyprianus adsumpserit. induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem. adque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. quapropter si baptisma esse sine spiritu non potest, habent et spiritum haeretici, sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saul— nam per nomen Christi in spiritu sancto eiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra ecclesiam, de quo discipuli domino suggesserunt—, sicut habent auari, qui tamen non sunt templum dei, quoniam quae societas templo dei cum idolis? si autem non habent auari spiritum dei et tamen habent baptisma, potest esse sine spiritu baptisma.
5.35
Si propterea filios deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est, nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. ergo aut non omnes baptizati filii sunt dei aut potest et non sponsa generare filios dei. sicut autem quaeritur, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi aput haereticos accepit, ita quaeri potest, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi non ad deum ueraci corde conuersus in catholica accepit, nec tamen ideo baptismum non accepit.
5.36
Iam illa quae in Stephanum inritatus effudit retractare nolo, quia et non opus est. eadem quippe ipsa dicuntur quae iam satis discussa sunt et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus enim etiam abstinendos putauerat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur, iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. ita quamuis commotius sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata, quia id quod in eis Christi est adprobatur, quod autem ipsorum est inprobatur. magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt in plura frusta concisi sunt.
5.37
Iam uero cum dicit episcopum docibilem esse debere et adiungit: docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora, his utique uerbis satis indicat uir sanctus et pia caritate praeditus non esse metuendum sic eius epistulas legere, ut, si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus conpertum ecclesia confirmauit, non ambigamus, quia, sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. quod autem nos ammonet, ut ad fontem recurramus, id est ad apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est et sine dubitatione faciendum. traditum est ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab apostolis, quod sit unus deus et Christus unus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum. cum ergo ipsis apostolorum temporibus inueniamus fuisse quosdam quibus una spes non erat et unus baptismus erat, ex ipso fonte ita in nos ducitur ueritas, ut appareat nobis sic fieri posse, ut, cum sit una ecclesia sicut spes una et baptisma unum, habeant tamen unum baptisma qui non habent unam ecclesiam, sicut illis etiam temporibus fieri potuit, ut baptisma unum haberent qui unam spem non haberent. quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et iustis illi qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? et tamen in ipsis erant quibus idem apostolus dicit: numquid Paulus pro nobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? ad eos enim apertissime scribit dicens: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est?
5.38
Et quod in Canticis canticorum ecclesia sic describitur: hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteusaquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus et raptoribus et faeneratoribus et ebriosis et inuidis, quos tamen cum iustis baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus et docemus. nam dicat mihi aliquis, quomodo inrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus et tamen intus fuisse testatur. si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt. itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? an istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem cantico dicitur? in quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus, in illis uidelicet iustis qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis— omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus—, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. illa uero multitudo spinarum siue occultis siue apertis separationibus forinsecus adiacet super numerum. adnuntiaui, inquit, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. numerus ergo ille iustorum qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: nouit dominus qui sunt eius, ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur et, cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi temptentur, et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem extinguitur caritatis adfectus rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. norunt enim dicere: dormitauit anima mea prae taedio: confirma me in uerbis tuis. cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus nec rumpentibus uinculum pacis deus reuelabit. quidam uero adhuc carnales et animales prouectus suos instanter exercent et, ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in prauis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt in dei timore deuitant et, ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, uigilantissime satagunt, regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent et, si quid ab ea deuiant, cito auctoritate catholica corriguntur, quamuis in eius uerbis pro sensu carnali uariis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent, sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic nouit dominusquisunteius. namque in illa ineffabili praescientia dei multi qui foris uidentur intus sunt et multi qui intus uidentur foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui ut ita dicam intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro saeculo uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.
5.39
Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt peraquam. quod et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? aut quomodo salui fiunt per aquam, qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati, quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormieruntab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca, et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri, ut et quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic, eis incipit aqua prodesse ad salutem— neque enim aliter dici possunt salui facti in arca nisi per aquam—, et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur. male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit nisi qui praeter aream fuit. certe manifestum est id, quod dicitur in ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum, quandoquidem omnes, qui corde sunt intus, in arcae unitate per eandem aquam salui fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sint siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra arcam positos interemit, sic non alio sed eodem baptismo et boni catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt. quid autem beatissimus Cyprianus de catholica sentiat et quomodo eius auctoritate penitus obterantur haeretici, quamquam multa dixerim, seorsum tamen, si domino placuerit, aliquanto uberius adque manifestius dicere statui, cum prius de concilio eius dixero quae deberi a me puto. quod in dei uoluntate sequenti uolumine adgrediar.