De Baptismo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
7.1
Non simus molesti legentibus, si eadem uarie ac saepe disserimus. quamquam enim ecclesia sancta catholica in omnibus gentibus aduersus ea, quae in ista quaestione de baptismo, utrum et aput haereticos uel schismaticos idem possit esse qui est in catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et concilii plenarii auctoritate munita sit, tamen, quia non contemnendis uiris et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter uisum est, eius uti aduersum nos auctoritate conantur qui longe ab eius caritate remoti sunt. propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia, quae. in eius concilio de hac re litterisque conperimus, hanc eandem quaestionem aliquanto diutius tamquam in manibus uersare et ostendere, quam uerius uniuersitati ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati adque fundati, ut, quod adtinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus, iam corpore quod corrumpitur non adgrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius quantum possumus imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe inpares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos uel schismaticos enodemus, quos praecisos ab unitate quam tenuit et arescentes a caritate qua uiguit et elapsos ab humilitate qua stetit tanto amplius inprobat adque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad pacificandum imitari nolle quod fecit; sicut illi, qui se christianos Nazarenos uocant et more Iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt. sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exsules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis obponunt. iam itaque ceteras illius concilii sententias eadem ratione uideamus.
7.2
Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. illud mirandum est quod quidam nostri praeuarica tores ueritatis haereticis suffragantur et christian is aduersantur. propterea decreuimus haereticos baptizandos esse.
7.3
Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus:\' propterea decernimus eis non esse communicandum.\' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. isti eos dicunt traditores quos neque illo tempore conuincere potuerunt neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. sed quid ad nos? de istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? si enim nos quamuis falso propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur, praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. post passionem quippe eius quadraginta et quod excurrit annis peractis traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. si ergo nos propterea traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus, ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. non est enim quod dicatur non eis communicasse istos, quando suos illos uocant, quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt. quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur. accedit et testimonium Cypriani satis demonstrantis, quod in eorum communione permanserit, dicendo: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ipsi enim erant qui diuersum sentiebant, quos iste praeuaricatores uocat, quia scilicet haereticis suffragabantur sine baptismo eos in ecclesiam recipiendo. eam quoque fuisse consuetudinem, ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. unde apparet, si haeretici non habent baptismum, ecclesiam Christi temporum illorum praeuaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. agatur ergo causa communis aduersus crimen praeuaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra aduersus crimen traditionis quod conuincere non potuerunt. sed sic agamus quasi conuicerint. quod utrique responderimus eis qui nobis obiciunt maiorum nostrorum praeuaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis obiciunt maiorum nostrorum traditionem. si enim per maiorum nostrorum traditionem, unde se isti diuiserunt, nos mortui sumus, ita per maiorum praeuaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. sed quia uiuere se dicunt, credunt, quod ad eos non pertineat illa praeuaricatio; ergo nec ad nos illa traditio. et illa quidem praeuaricatio secundum ipsos certa est; secundum nos autem nec anterior praeuaricatio uera est, quia et haereticos dicimus posse habere baptismum Christi, nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur, quia nostri maiores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praeuaricatores. ac per hoc quoniam ex maiorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum.
7.4
Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.
7.5
Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata\' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem ait:\' si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: si haereticis, inquit, in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. namque pro haereticis ponamus illos, quos in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere:\' si fallaciter conuersis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes:\' debent autem timere Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt igitur accipere baptismum et remissionem non accipere peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic ergo et haeretici.
7.6
Uictor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum sine baptismo ad communicationem admittit utrumque contra rationem facit: nec haereticos purgat et christianos inquinat.
7.7
Huic respondemus ecclesiae baptismum esse et aput haereticos, quamuis ipsi non sint in ecclesia, sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamuis ipsa non sit in paradiso. non itaque haereticos sine baptismo ad communionem admittimus et, quia correcti a sua peruersitate ueniunt, non eorum peccata, sed Christi sacramenta suscipimus, de remissione autem peccatorum quod superius hoc et hic dicimus. illud sane quod in ultimo posuit dicens: utrumque contra rationem facit: nec haereticos mundat et christianos inquinat, respuit primitus ac maxime ipse Cyprianus cum sibi consentientibus collegis suis. neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter uinculum pacis communicandum esse decreuit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. aut si inquinant haeretici ad communionem si non baptizantur admissi, inquinata est tota ecclesia per illam consuetudinem quae totiens hic commemoratur. et sicut isti nos appellant traditores propter maiores nostros, in quibus nihil tale quando obiecerunt probare potuerunt, si hoc fit quisque quod est ille cui communicauerit, omnes tunc haeretici facti sunt. quod si quisquis dicit insanit, falsum est quod iste ait: qui haereticum ad communionem sine baptismo admittit, nec haereticos purgat et christianos inquinat. aut si hoc uerum est, non sine baptismo admittebantur, sed habebant Christi baptismum quamuis aput haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem de qua isti confitentur sic admittebantur; ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur.
7.8
Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alicnis communicat qui haereticis sine ecclesiae baptismo communicat? et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum et sic illis communicetur.
7.9
Communicauit ergo et Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, quia cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diuersum sensit a iure communionis amouerunt. ubi est ergo ecclesia? deinde ut de haereticis taceam, cum uerba huius sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in ecclesia secum Cyprianus uidebat gemebat arguebat ferebat, ubi est ecclesia quae secundum haec uerba iam tunc perisse existimatur contagione peccatorum? si autem, sicut se habet firmissima ueritas, ecclesia permansit et permanet, non nisi in consensione intellegenda est communio peccatorum quam uetat apostolus. baptizentur autem iterum haeretici ut accipiant remissionem peccatorum, si baptizantur iterum peruersi et inuidi, qui cum saeculo uerbis et non factis renuntiarent baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non optinuerunt dicente domino: si non dimiseritis, neque pater uester dimittet uobis.
7.10
Iambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptismum probant nostrum inprobant, ut extra ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos ne( fent in ecclesia baptizari oportere.
7.11
Huic respondetur neminem nostrum baptismum haereticorum probare, sed Christi quamuis in haereticis uelut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis uelut paleis interioribus. nam\' si extra ecclesiam qui baptizantur non lauantur sed sordidantur, profecto extra petram in qua aedificatur ecclesia qui baptizantur non lauantur sed sordidantur. omnes autem extra eandem petram sunt qui audiunt uerba Christi et non faciunt. aut si baptismo quidem lauantur, sed iniquitatibus suis a quibus in melius mutari noluerunt sordidi remanent, sic et haeretici.
7.12
Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est: et uidit deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune, propterea censeo haereticos baptixandos esse.
7.13
Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. censeat ergo illos iniustos denuo baptizari quos in ipsa ecclesia Cyprianus arguebat; aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest.
7.14
Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est: aut deus deus est aut Bal deus. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?
7.15
Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus aut Aegyptus paradisus. porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? sed dicetur nobis:\' etiam illuc exeundo peruenit\'; sic ergo ad haereticos baptismus. item dicimus:\' aut petra ecclesia aut harena ecclesia. porro quia harena non est ecclesia, quomodo aput eos qui super harenam aedificant audiendo Christi uerba et non faciendo esse baptismus potest? et tamen est; sic ergo et aput haereticos.\'
7.16
Iader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum baptismum in ecclesia catholica, et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptixatus aput nos fuerit, ne se putet extra ecclesiam catholicam baptixatum esse.
7.17
Huic respondetur, quia hoc si de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur; sic ergo et de haereticis.
7.18
Item Felix a Maraxana dixit: Una fides, unum baptisma, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptixare.
7.19
Huic respondetur: Quid si alius ita diceret:\' una fides, unum baptisma, sed iustorum tantum quibus solis licet baptizare\'? sicut haec uerba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. an et iniusti nec in ipso baptismo mutati, dum saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, ad membra ecclesiae pertinent? uideant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga.
7.20
Paulus ab Obba dixit: Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim, quia exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem dei catholicam absit. est enim deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos deus non est?
7.21
Huic respondetur: Quid? aput auaros numquid est deus? et tamen est baptismus. ita et aput haereticos. aput quos enim est deus templum dei sunt. quae autem compositio templo dei cum idolis? porro auaritiam idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores et tamen baptizatores cum magna tolerantiae mercede uersatur.
7.22
Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.
7.23
Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est qui fratres oderunt. non enim talibus dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et tamen baptizant et eos in eadem baptismi communione et Paulus tolerat et Cyprianus agnoscit.
7.24
Uenantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo ronmendasset uxorem suam custodiendam, conmendatam sibi ille quanta posset diligentia conseruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus dominus et deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit, utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.
7.25
Respondemus: Quid? illi, qui cum baptizantur labiis, non corde conuertuntur ad deum, nonne adulterinam mentem gerunt? nonne ipsi sunt saeculi dilectores, qui non factis sed uerbis renuntiauerunt, et ideo corrumpunt mores bonos per conloquia mala dicentes: manducemus et bibamus, cras enim morimur? nonne etiam contra istos uigilauit sermo apostolicus ubi dixit: timeo autem, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo? cum ergo Christi baptisma Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi prodebat adulteris ac non potius monile sponsi etiam in adultera cognoscebat?
7.26
Aymmus ab Ausuagiga di. rit: Nos unum baptisma accepimus et ipsum exercemus. qui antem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.
7.27
Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit qui dicit quia et iniqui baptizant? cum enim iusti et iniqui contrarii sibi sint, baptismus quem dant iusti, qualis erat Paulus uel etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius baptismo quem dabant iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos catholicos Cyprianus intellegit. et cum contrariae sibi sint continentia quae fuit in Cypriano et auaritia quae fuit in collegis Cypriani, baptismus tamen quem Cyprianus dabat non erat contrarius baptismo quem illi dabant, sed unus et idem, quia ille baptizat de quo dictum est: ipse est qui baptizat.
7.28
Saturninus a Uictoriana\' li. rit: Si licet haereticis baptizare,(\', reusa# sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos ant apostolus antich ristos appellauerit.
7.29
Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare. non enim haeretico tantum, sed peccatori, inquit, dicit dominus: ut quid enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? huic utique\' dixit: si uidebas furem, concurrebas ei. quanto ergo illi peiores qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant! sed non eis concurrebat Cyprianus, quamuis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. et tamen etiam ipsi quem dabant idem ipse baptismus erat, quia non ipsorum sed Christi erat. sicut ergo isti, quamuis in eis Christi baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi inlicita facientes et recte illos Christus aduersarios suos appellat, quia in talibus perseuerantes audituri sunt: recedite a me qui operamini iniquitatem— unde antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit uiuunt—, ita et haeretici.
7.30
Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quo, modo tales sacerdotes sacerdotium dei aut seruant aut uindicant qui hostes dei non baptixant et sic illis communicant?
7.31
Nimirum cum talia dicuntur exceditur modus nec consideratur, quia et ipsi talibus communicabant neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum sentiebat amouentes. sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde ammoneri posset, si aduerteret id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est adprobandum, quandoquidem ait: gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. si quis ergo ad eum talis gentilis ueniret, numquid uellet in eo corrigere adque mutare quod deum patrem creatorem confitebatur et nouerat? sed emendaret in eo idololatriam quod malum habebat et traderet sacramenta christiana quae non habebat, et si quid rectum nosset in eo adprobaret, si quid inueniret peruersum emendaret, si quid defuisset daret. sic et in Marcionista haeretico agnosceret baptismi integritatem, corrigeret eius peruersitatem, doceret catholicam ueritatem.
7.32
Marcellus a Zama d;. ât: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.
7.33
Quid? ille- qui hoc facienti communicat nonne peccatori communicat? quid autem aliud faciebant omnes iudicantes neminem aut a iure communionis amouentes diuersa sentientem? ubi est ergo ecclesia? an patientibus et ne triticum eradicetur zizania tolerantibus ista non obsunt? discant ergo isti qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt. ut quid habent in ore Cypriani sententiam qui non habent in corde Cypriani patientiam? huic autem Marcello respondetur ex his quae de baptismo et de remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse baptismus in homine, quamuis in eo non sit remissio peccatorum.
7.34
Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.
7.35
Hoc modo dici potest: Si ideo ecclesia auarum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. hoc autem falsum est; ita ergo et illud.
7.36
Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam pael. esiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.
7.37
Huic respondetur: Si baptismi gratiam hoc esse dicis quod est baptismus, est aput haereticos; si autem baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est aput haereticos baptismi gratia. sic est autem unum baptisma et una ecclesia quemadmodum est una spes. sicut ergo boni et mali non habentes unam spem possunt tamen habere unum baptisma, ita quibus non est communis ecclesia potest baptisma esse commune.
7.38
Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.-
7.39
Potest etiam nostra esse ista sententia et ita factum est in hac de baptismo quaestione. nam ueritate postea liquidius reuelata cessit error ueritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. bene tamen quod totiens meminerunt etiam primum apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam ueritas postulabat. quod accidisse etiam Cypriano sine ulla eius contumelia credimus quicumque diligimus Cyprianum, quia non eum fas est diligi maiore caritate quam Petrum.
7.40
Iulianus,,, a Telepte dixit: Scriptum est: nemo potest accipere aliquid, uisi datum illi fuerit de caelo. si haeresis de caelo est, potest baptisma dare.
7.41
Audiat et alium dicentem:\' si auaritia de caelo est, potest baptisma dare.\' et tamen dant auari; sic ergo et haeretici.
7.42
Faustus a Timida Regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit,
7.43
Huic respondetur: Si quisquam dicat eum, qui cum baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non eum iterum baptizandum quando illud odium de corde dimittit, numquid ecclesiastico baptismo pro homicidis intercedit aut illos iustos et nos homicidas facit? hoc ergo et de haereticis intellegat.
7.44
Geminius a Furm\' s dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut ab haereticis uenientes baptizemus.
7.45
Et hic apertissime confitetur quosdam de collegis suis diuersa sensisse. unde etiam adque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab inuicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, deus reuelaret. sed huic respondetur collegas eius non sibi haereticos praeposuisse, sed baptismum Christi, sicut cognoscitur in auaris fraudatoribus raptoribus homicidis, sic etiam in haereticis cognouisse.
7.46
Rogatianus a Nona dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga satanae?
7.47
Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit et inuidos diabolus, ideo non potest habere baptismum Christi quae in inuidis conuincitur esse pars diaboli?
7.48
1 Thcrapius a Bulla dixit: Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi Iudas exsistit?
7.49
0 magna conuictio schismaticorum, qui se ab hereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat, qualis ludas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur! aut si maculabatur, tunc Iudae facti sunt omnes; ergo et modo Iudae sunt omnes, aut si non sunt, non ergo pertinent ad posteros facinora priorum quamuis ex eadem communione propagatos. cur ergo nobis traditores obiciunt quos non conuicerunt, et sibi ludam non obiciunt cui Cyprianus et collegae eius communicauerunt? ecce concilium de quo solent isti gloriari: nos quidem dicimus, quia sic non prodit haereticis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in haereticis probat, sicut non prodit homicidis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in homicidis probat; sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus adfectant, ipsi priores ei consentiant. ecce Iudae traditori sunt conparati, qui dicebant haereticos quamuis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. talibus autem Cyprianus communicabat qui dixit: neminem iudicantes aut< t iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. tales etiam antea fuisse in ecclesia per illam sententiam manifestantur ubi ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum in ecclesiam sine baptismo admissi sunt? talem fuisse ecclesiae consuetudinem ipsi qui hoc concilium faciunt saepe commemorant. si ergo nihil aliud quicumque hoc facit quam sponsae Christi ludas existit, sicut ista sententia pronuntiata est, ludas autem sicut docet euangelium traditor fuit, traditoribus ergo communicauerunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent traditores facti erant omnes per illam consuetudinem quam tunc ecclesia retinebat. omnes ergo, id est et nos et ipsi, quia ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. sed nos duobus modis defendimur, quia et huic concilio ubi hoc pronuntiatum est non consentimus saluo iure unitatis, sicut Cyprianus ipse praedixit, et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. isti autem, quia et hoc concilium tamquam pro se proferunt et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inueniunt, quomodo dicant aut priores christianos unde isti propagantur non fuisse traditores, quia isto conoilio conuincuntur, aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis maiores nostros obiciunt.
7.50
Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo audiri in baptismo pbtest?
7.51
Respondemus: Quomodo auditur auarus et raptor et faenerator et homicida? an isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in catholica obiurgat et tolerat.
7.52
Item alius Felix a Buslaccenis dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.
7.53
Huic respondetur: Ueritatem non ostendis, de consue-\' tudine confiteris. recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiamsi ueritas adhuc lateret quam credimus iam esse manifestatam.
7.54
Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.
7.55
Quid si alius diceret:\' si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare qui appellati sunt homicidae\'? nempe quasi uerum dicere uideretur, et tamen possunt; sic ergo et haeretici.
7.56
Quintus ab Agguia dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?
7.57
Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos baptismum, quia cum ab ecclesia recedunt habent lauacri sacramentum- quod ibi acceperant. nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt.
7.58
Alius Iulianus a Marcclliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.
7.59
Immo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? quibus quidem non seruit, sed ministratur illis uel ab illis ad salutem bene utentibus et ad iudicium male utentibus.
7.60
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
7.61
Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit?
7.62
Alius Uictor ah Assuris dixit: Scriptum est quia deus unus est et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum; quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi deus et Christus et ecclesia non est?
7.63
Quomodo potest et in harena illa ubi nec ecclesia est, quia in petra est, nec deus et Christus, quia non est ibi templum dei et Christi?
7.64
Donatulus n Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris consecuti sunt, quando ad ecclesiam conuertuntur, bapti\\ entur.
7.65
Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad sacramentum. salus enim propria est bonis, sacramenta uero communia bonis et malis.
7.66
Uerulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus qui quod habuit amisit.
7.67
lam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. quapropter si propterea uidebantur dare non posse, quia putabantur non habere, intellegantur iam dare posse, quia intelleguntur et habere.
7.68
Pudentianus a Cuiculi dixit: Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint baptixari aequissime statutum est.
7.69
Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid iudicarent, sic et huic ipsi responsum esse intellegatur.
7.70
Petrus ab Hippone Zarito dixit: Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptixari. et ideo in haeresi tinctos siu- e in schismate uenientes ad ecclesiam censeo baptixari oportere.
7.71
Sic est unum baptisma in ecclesia catholica, ut, cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt non fiant duo, sed idem unum maneat. quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illi cum recederent non amiserunt.
7.72
Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et spiritus sancti, eum sit unus deus pater domini nostri Iesu Christi et unus Christus et una spes, unus spiritus, una ecclesia, unum debet esse et baptisma. et ideo dico ut si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui exinde ueniunt in ecclesia baptizandos esse.
7.73
Rescindatur ergo, quod baptizant qui audiunt uerba dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad iustitiam, hoc est ab harena ad petram migrare coeperint. quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat eorum iniquitatibus non uiolabatur, hoc etiam de haereticis intellegatur. nam nec eadem spes illis est, quamdiu in harena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem baptisma est in utrisque, quamuis sicut spes una ita et unum baptisma dictum sit.
7.74
Felix a Gurgitibus dixit: Ego censeo, ut secundum sanctarum scripturarum praecepta baptizatos ab haereticis inlicite extra ecclesiam, si ad ecclesiam confugere uoluerint, gratiam baptismi ubi licite datur consequantur.
7.75
Respondetur: Immo licite incipiant habere ad salutem quod inlicite habebant ad perniciem, quia sub eodem baptismo iustificatur, cum se quisque ad deum ueraci corde conuerterit, sub quo iudicabatur, quando id accipiens saeculo uerbis solis et non factis renuntiauerat.
7.76
Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid absque catholica fuerit simulatio est.
7.77
Hoc quidem uerum est quod baptisma salutare non nisi in ecclesia catholica est. potest enim ipsum esse et extra catholicam, sed salutare ibi non est, quia ibi non operatur salutem, sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in his qui pereunt non suo uitio sed illorum. simulatio est autem quidquid extra catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. potest autem aliquid catholicum esse extra catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur. nam simulatio etiam in catholica potest esse, in his utique qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, nec tamen dst catholica simulatio. sicut ergo est in catholica quod non est catholicum, sic potest aliquid extra catholicam esse catholicum.
7.78
Saluianus a Gazanfala dixit: Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habebant.
7.79
Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab ecclesia recesserunt et utique habebant quod ibi acceperunt. quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici per quos ceteri fiunt haeretici, potest fieri ut haereticus habeat quo male utendo dispereat.
7.80
Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus.
7.81
Et iste adtestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt, sed ut eis esse utile incipiat quod acceperunt. hoc enim foris nullo modo potest.
7.82
Uictor ab Octauo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut quicumque er haerese nenerint sine dubio baptizentur.
7.83
Quod ergo illis quos expectabat responsum est, huic quoque responsum accipiatur.
7.84
Clarus n Mascula dixit: Manifesta est sententia domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.
7.85
Numquid et impii homicidae apostolis successerunt? cur ergo baptizant? an quia non sunt foris? sed a petra foris sunt cui claues dominus dedit et ubi se aedificaturum ecclesiam dixit.
7.86
Secnndianus a Tambcis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum indicii dies uenerit, nobis inputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. propter quod, cum sit una ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur.
7.87
Immo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum quam habere non poterant extra petram et extra columbam, siue aperte foris sicut haeretici siue tamquam intus sicut perditi catholici. quos tamen baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo, tamen sic est unum baptisma quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter baptisma tamen habere communiter.
7.88
Item alius Aurelius a Cillaui dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et haue illi ne dixeritis; qui enim dixerit illi haue communicat factis eius malis. quo.. modo admitti tales temere in domum dei possunt qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, qui.. bus si haue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus?
7.89
De hoc testimonio Iohannis non est diutius disserendum, quandoquidem ad quaestionem baptismi quam modo tractamus omnino non pertinet. ait enim: si quis ad uos uenerit et doctrinam Christi non habet. haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui ad Christi doctrinam conuertuntur, ut incorporentur ecclesiae et ad illam columbam incipiant pertinere cuius sacramentum habebant. et ideo quod eius non habebant eis datur, id est pax et caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quod autem eius habebant agnoscitur et sine ulla contumelia suscipitur, sicut in adultera deus agnoscit dona sua etiam cum illa sequitur amatores suos, quia fornicatione correcta, cum ad castitatem conuertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Iohannis testimonium obiceretur, quando talibus communicabat, ita se defendant contra quos dicitur. nam ad istam quaestionem ut dixi omnino non pertinet. Iohannes enim dicit alienae doctrinae hominibus haue non esse dicendum, Paulus autem apostolus uehementius dicit: si quis frater nominatur inter uos aut auarus aut ebriosus et cetera, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. et tamen cum collegis faeneratoribus insidiosis fraudatoribus raptoribus non priuatam mensam, sed dei altare habebat commune Cyprianus. quomodo autem hoc defendatur, iam in aliis libris satis dictum est.
7.90
Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemquam utpote caecos, baptisma eorum non ualet.
7.91
Nec nos dicimus ualere ad- salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt. nam et ipsi in tenebris sunt et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen baptismum uel non habent uel non tradunt.
7.92
Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis quam etiam Dioga Leptimagnensis qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum, non possunt, nisi ecclesi- astieo baptismo baptismo fuerint.
7.93
Communicationem credo eam dicit quae pertinet ad columbae societatem. nam in participatione sacramentorum procul dubio communicabant eis neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum sentiret amouentes. sed quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda sunt. certe enim non communicet haereticus nisi ecclesiastico baptismo baptizatus. constat autem ecclesiasticum esse baptismum etiam aput haereticos uerbis euangelicis consecratum, sicut ipsum euangelium ecclesiasticum est nec ad eorum pertinet peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem.
7.94
Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus.
7.95
Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.
7.96
Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani.
7.97
Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt et aedificant super petram et incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, dominicae pacis ac dominicae unitatis. inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer-\' tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes fuisse inuidos et maliuolos et sine caritate contentiosos. et tamen baptizabant nec eorum ista detestanda peruersitas sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat adque uiolabat.
7.98
Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistula positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit: non habitans, inquit, in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: deus qui inhabitare facit unanimes in domo\'. denique unanimitate christianos firma sibi adque inseparabili caritate conexos etiamipsadominicasacrificiadeclarant. nam quando dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinisplurimisexpressumadque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. haec uerba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare adfirmauit et docuit testimonio prophetico et significatione sacramentorum; in qua utique non erant illi inuidi et sine caritate maliuoli, qui tamen baptizabant. ex quo apparet et in eis esse posse adque ab eis dari posse sacramentum Christi qui non sunt in ecclesia Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. neque enim saltem hoc dici potest tunc baptizare posse cum latent, quoniam illi Paulum apostolum non latebant quos in epistula sua ueracissimus testis notat et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum adnuntiabant. de his quippe ait: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
7.99
Quibus omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis et lapidibus pretiosis et lignis inputribilibus. huic domui dicitur: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. haec est quippe in bonis fidelibus et sanctis dei seruis ubique dispersis et spiritali unitate deuinctis in eadem communione sacramentorum, siue se facie nouerint siue non nouerint. alios autem ita dico esse in domo, ut non pertineant ad conpagem domus nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae, sed sicut esse palea dicitur in frumentis. nam et istos in domo esse negare non possumus dicente apostolo: in magna autem domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. ex hoc numero innumerabili non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis conparatione sanctorum, sed etiam dirruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui magis iam ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. separatiores enim sunt iam etiam corporaliter segregati quam illi, qui interius carnaliter et animaliter uiuunt et spiritaliter separati sunt.
7.100
Horum autem omnium generum illi primi qui sic sunt in domo dei, ut ipsi sint domus dei, siue iam spiritales sint siue adhuc paruuli Iacte nutriantur, sed tamen ad spiritalem habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod baptismum et utiliter habeant et se imitantibus utiliter tradant. fictis autem, quos sanctus spiritus fugit, etsi ipsi quantum in eis est utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt non imitantes eos per quos accipiunt. illi uero, qui sic sunt in magna domo tamquam uasa in contumeliam, et inutiliter habent baptismum et se imitantibus inutiliter tradunt. illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde adque moribus, sed sanctae domui copulantur. qui autem separatiores non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat et accipientis animus ab unitatis uinculo non recedat; tamen et habent, quamquam inutiliter habeant, et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus. quod ut fiat utile ab haeresi uel schismate recedendum est et illi domui cohaerendum. quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem sacramentorum, ut extra domum sint per diuersitatem morum. sic enim et ipsis utile esse incipit sacramentum quod aliter inutile est.
7.101
Solet etiam quaeri, utrum adprobandum sit quod ab eo qui non accepit accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione an sine simulatione, si cum simulatione, utrum fallens sicut in ecclesia uel in ea quae putatur ecclesia, an iocans sicut in mimo, et quid sit sceleratius, in ecclesia fallaciter accipere an in hae< resi uel schismate sine fallacia, id est animo non simulato, et utrum in haeresi fallaciter an in mimo cum fide, si quisquam inter agendum repentina pietate moueatur. quamquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit. quid enim prosit animus ueraciter dantis fallaciter accipienti, non uideo. sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem: cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis baptisma sit acceptandum an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat, an, quantum ad ipsos quidem homines adtinet, plurimum distet inter credentem in mimo et inridentem in ecclesia, ad ipsius autem sacramenti integritatem nihil intersit. si enim nihil interest ad integritatem sacramenti in ipsa catholica, utrum id aliqui fallaciter au ueraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant, cur extra intersit non uideo, quando ille qui accipit non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. an plus ualent ad confirmandum sacramentum alii ueraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur et in quibus agitur? et tamen, si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio aut paenitendo sanatur.
7.102
Sed nobis tutum est in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt, id autem fiducia securae uocis adserere, quod in gubernatione domini dei nostri et saluatoris Iesu Christi uniuersalis ecclesiae consensione roboratum est. uerumtamen si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio uersaretur, non praecedentibus talibus quorum sententias sequi mallem urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo adfectus essem quo eram cum ista dictarem, nequaquam dubitarem habere baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae; si enim habeam, inquit, fidem ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut iam praeteritis maiorum statutis non dubito etiam illos habere baptismum, qui, quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt uel ubi esse putatur ecclesia ab eis in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est: ex nobis exierunt. ubi autem neque societas ulla esset ita credentium neque ille qui ibi acciperet ita crederet, sed totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum adprobandus esset baptismus qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum concordi oratione et inpensis supplici deuotione gemitibus inplorandum esse censerem, ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid iam exploratum et cognitum adferrent, humiliter expectarem. quanto magis ergo nunc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis uel maioris auctoritatis istud dixisse accipiendus sum!
7.103
Sed iam ut existimo tempus est hos etiam libros de quaestione baptismi debito fine concludere. ubi nobis ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent; ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam cui sociaretur uel ipse Cyprianus inuenit. si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt regnum dei non possidebunt, habent ac tradunt et haeretici qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt, sed tam infructuose adque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae quam noluerunt praecidere non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt, non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.