Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Baptismo
AugustineBapt retractationes · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
retractationes.1
AVGVSTINI RETRACTATIONVM LIB. II CAP. XLIIII (XVIII)
retractationes.1
Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.
retractationes.2
Ubicumque autem in his libris commemoraui\' ecclesiam non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: dimitte nobis debita nostra.
retractationes.3
In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.
retractationes.4
In libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumelia,- non utique lignea et fictilia.. 5. Hoc opus sic incipit: in eis libris, quos aduersus epi stulam Parmeniani.

Intertext edge

Open linked passage

Note