Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Consensu Evangelistarum
AugustineEvan 3 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
3.1
LIBER TERTIUS.
3.1
Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo uersatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab inuicem, sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, uidetur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium euangelistarum conuenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut adgrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum adtestatione euangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod uoluit commemorauit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.
3.2
Hinc igitur incipiamus secundum Mattheum: 2® cenantibus eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. hoc et Marcus Lucasque commemorant. quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius, antequam panem daret, deinde, posteaquam panem dedit, illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Iohannes autem de corpore et sanguine domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc dominum locutum esse testatur. nunc uero cum dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua dominus adhuc clause significauerat per testimonium scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem, uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me. aspiciebant ergo, sicut idem ipse Iohannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. et contristati, sicut Mattheus et Marcus dicunt. coeperunt ei singillatim dicere: numquid ego? at ipse respondens ait, sicut Mattheus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. et sequitur idem Mattheus ita subnectens: filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: uae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. deinde Mattheus subiungit: respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. potest enim adhuc intellegi tamquam\' non ego dixi\', potuit etiam hoc sic dici a Iuda et a domino responderi, ut non omnes aduerterent.
3.3
Deinde sequitur Mattheus et inserit mjsterium corporis et sanguinis a domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. et quidem filius hominis secundum quod definitum est uadit, uerum tamen uae illi homini, per quem tradetur! hic iam intellegendum est illud consequi, quod Iohannes narrat, isti autem praetermiserunt, sicut Iohannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. cum ergo post traditum calicem dixisset dominus quod a Luca positum est: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Iohannem: erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit? itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est? respondit Iesus: ille cui ego intinctum panem porrexero. et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. et post buccellam tunc introiuit in illum satanas.
3.4
Hic uidendum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanan in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Iohannes repugnare uideatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: et cena facta, cum di abolus inmisisset in cor, ut traderet eum ludas. quomodo enim intrat in cor, nisi inmittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? sed nunc intellegere debemus a diabolo ludam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insuflauit dicens: accipite spiritum sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die pentecostes, utique plenius acceperunt. post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas. et, sicut contextim Iohannes ipse commemorat: dicit ei Iesus: quod facis, fac citius. hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. quidam enim putabant, quia loculos habebat ludas, quia dicit ei Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. erat autem nox. cum ergo dixisset, dicit Iesus: nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo. et deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum.
3.5
II. Filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et. sicut dixi ludaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? respondit Iesus: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. dicit ei Petrus: quare non possum sequi te modo? animam meam pro te ponam. respondit Iesus: animam tuam pro me ponis? amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Iohannes, ex cuius euangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam ueniunt. nam Mattheus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam dominus egressus est ex illa domo, ubi manducauerant pascha, Lucas uero et Iohannes, antequam inde esset egressus. sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumtionem proferret uel cum domino uel pro domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumtionem suam diuersis locis sermonis Christi et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.
3.6
Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idemque ter praecipit. hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumtionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a domino audierit, ex ipsis euangelistarum uerbis, quae a domino dicta diuerse ac diuersa commemorant, sic probatur. ecce meminerimus quod nunc interposui ex euangelio Iohannis. hoc certe dixerat: filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? nempe hic manifestum est ex illis uerbis motum esse Petrum, ut diceret: domine, quo uadis? quia dicentem audierat: quo ego uado, non potestis uenire. respondit Iesus eidem Petro: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. tunc ille: quare non possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. huic praesumtioni respondit dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse dominum: Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? at uero Mattheus: et ymno dicto, inquit, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam. sic prorsus et Marcus. quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum Iohannem uel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumtionem suam? et hic ergo ita sequitur: respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt.
3.7
Haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus euangelium animo induuntur hostili. tota enim Petri negatio trina negatio est. in eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse uiderentur tres, quorum Mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges diuersis enim uerbis et uerborum ordine eandem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es. quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota\' possit intellegi. quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. nec interest, quantis morarum interuallis trina uoce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine inbibita, ut posset dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque adtendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam uiderit ad concupiscendum. sic Petrus quandocumque uerbis ederet timorem, quem tam uehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor inuasit. ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent pulsato interrogationibus pectore uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde adque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. tamquam si alicui diceretur hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistulam, in qua mihi ter conuiciaberis, non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona domini: priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. ita gestum esse apparebit, cum ad eundem locum narrationis euangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur euangelistas sibi congruere.
3.8
Si autem quaeruntur ipsa omnino uerba, quae Petro dominus dixerit, neque inueniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam uerba proferuntur, etiam in diuersis euangelistarum uerbis possit esse notissima. siue ergo diuersis sermonum domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiauerit praesumtionem suam et ter ei dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, siue aliquo narrandi ordine possint omnium euangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic euangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.
3.9
III. Nunc ergo quantum possumus ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. cum itaque secundum Iohannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Iohannes et conserit domini sermonem dicentis: non turbetur cor uestrum. creditis in deum, et in me credite. in domo patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum, ubi ait dominus: pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis. cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. uos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator. nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. uos autem estis qui permansistis mecum in temtationibus meis. et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. ait autem dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter. abneges nosse me. et dixit eis: quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram. et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. etenim ea quae sunt de me finem habent. at illi dixerunt: domine, ecce gladii duo hic. at ille dixit eis: satis est. et ymno dicto, sicut Mattheus Marcusque commemorant, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec secundum Mattheum inseruimus; sed et Marci paene ipsa et totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus.
3.10
Contexit ergo narrationem Mattheus et dicit: tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. et cum peruenisset ad locum dixit illis: orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Iohannes ita narrans: haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis. trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. deinde secundum Mattheum dixit discipulis: sedete hic, donec uadam illuc et orem. et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes, et dicit Petro: sic non potuistis una hora uigilare mecum? uigilate et orate, ut non intretis in temtationem. spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eundem sermonem dicens. tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet.
3.11
Haec etiam Marcus eoque prorsus modo adque ordine conserit aliquanto breuius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. nam uidetur hic sermo secundum Mattheum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet. quomodo enim supra dormite iam et requiescite, cum conectat: ecce adpropinquauit hora, et ideo dicat: surgite, eamus? qua uelut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: dormite iam et requiescite, tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. quod recte fieret, si esset necesse. cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut, cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intellegitur post illud quod eis dictum est: dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: ecce adpropinquauit hora. ideo post illa uerba secundum Marcum positum est sufficit, id est( quod requieuistis iam sufficit). sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii domini, propterea coartat intellectum, ut in illis uerbis alia pronuntiatio requiratur.
3.12
Lucas autem praemisit, quotiens orauerit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. cum ergo dicit: et cum surrexisset ab oratione etuenisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Iohannes uero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non comme* morat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum conprehendendum ueniret
3.13
Tres igitur isti eandem rem ita narrauerunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta uarietate, nulla tamen aduersitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est auulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: quantum iactus est lapidis. porro autem Marcus primo ex uerbis suis idem narrauit rogasse dominum: ut, si fieri posset. transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis nomine mox significauit. deinde uerba ipsa domini sic enuntiauit: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret patris minuisse\' potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit( si facere potes\', sed: si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu— quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat— satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fiori potest, sed: si uis. cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: si uis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.
3.14
. Quod autem ipse Marcns non solum pater sed abba pater eum dixisse commemorat, hoc est abba Hebraeice, quod est Latine pater. et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit uolens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, uenienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quas pertinet quod ait pater. etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: in quo clamamus, inquit, abba pater, et iterum ait: misit deus spiritum suum in corda nostra clamantem abba pater. oportuit enim ut bonus magister et uerus saluator infirmioribus conpatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum inreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam uincerent uoluntati suae praeponendo uoluntatem dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. de qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de conuenientia euangelistarum, in quorum diuersitate uerborum salubriter discimus non aliud in uerbis ad audiendam ueritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. hoc est enim pater quod abba pater, sed ad sacramentum intimandum planius est abba pater, ad unitatem significandam sufficit pater. et dominum quidem abba pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus pater demonstraretur sic esse illas duas ecclesias ex Iudaeis et Graecis. ut etiam una sit. ei illo ergo intellectu dictum est abba pater, quo idem dominus alibi ait: habeo alias oues, quae non sunt ex hoc ouili, gentes utique significans, cum haberet oues etiam in populo Israhel. sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum ualet ad Israhelitas et gentes abba pater, tantum ad unum gregem solum pater.
3.15
V. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicit Mattheus et Marcus, ecce ludas unus de duodecim uenit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi. qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. et confestim accedens ad legum dixit: haue, rabbi, et osculatus est eum. dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod Mattheus: ad quod uenisti. amice? deinde dixit quod Iohannes commemorat: quid quaeritis? responderunt ei: Iesum Nazorenum. dicit eis Iesus: ego sum. stabat autem et Iudas. qui tradebat eum, cum ipsis. ut ergo dixit eis: ego sum. abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. iterum, ergo eos interrogauit: quem quaeritis? illi autem dixerunt: legum Nazoreum. respondit Iesus: dixi uobis, quia ego sum. si ergo me quaeritis, sinite hos abire. ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.
3.16
Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius, sicut Lucas et Iohannes dicunt, dextram. qui autem percussit secundum Iohannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus uocabatur. deinde quod Lucas dicit: respondens Iesus ait: sinite usque huc, et adiunxit quod Mattheus commemorat: conuerte gladium tuum in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. an putas, quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? quomodo ergo implebuntur scripturae, quia sic oportet fieri? his uerbis adiungi potest quod illum eo loco Iohannes dixisse commemorat: calicem, quem dedit mihi pater: non bibam illum? tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanauit eum.
3.17
Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, dominum respondisse: sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis, quae Mattheus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, domino displicuisse. illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi. id est ut me adprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. sed inter moras uerborum interrogantium dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. non enim diceret respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. nam de facto Petri quid iudicauerit, Mattheus solus dicit. ubi etiam non dixit Mattheus\' respondit Iesus Petro: conuerte gladium tuum\', sed dixit: tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum, quod post factum apparet dixisse dominum. illud uero quod Lucas posuit: respondens autem Iesus ait: sinite usque huc, illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est; sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis domini facta est uno ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Mattheus: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. uideri autem posset contrarium, si dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum adprobasse demonstraretur. quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic conectatur et quod Lucas et quod Mattheus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: sinite usque huc et conuerte gladium in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, et cetera. quomodo autem sit intellegendum sinite usque huc, iam exposti, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen euangelistarum ueritas constet.
3.18
Postea sequitur Mattheus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me. cotidie aput uos sedebam docens in templo et non me tenuistis. tunc addit etiam uerba, quae Lucas ponit: sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum. hoc autem totum factum est, sicut Mattheus dicit, ut implerentur scripturae prophetarum. tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat. et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis.
3.19
VI. At illi tenentes legum duxerunt ad Caifan. principem sacerdotum, ubi scribae et seniores conuenerant, sicut Mattheus dicit. sed primo ad Annam ductus est, socerum Caifae, sicut Iohannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Iohannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. et ingressus intro sedebat cum ministris, ut uideret finem, sicut dicit Mattheus. et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. et Iohannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Iohannes dicit. Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eundem Iohannem. exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Iohannes dicit. sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt. Principes autem sacerdotum et omne concilium.
3.20
sicut Mattheus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eundem locum commemoraret. nouissime autem uenerunt duo falsi testes. sicut dicit Mattheus, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. alios etiam Marcus commemorat dixisse: nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? Iesus autem tacebat. et princeps sacerdotum ait illi: adiuro. te per deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius dei. dicit illi Iesus: tu dixisti. haec Mattheus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum. sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: Iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum\' ego sum\'. tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit: quid adhuc indigemus testibus? quod Mattheus commemorat et sequitur: ecce nunc audistis blasphemiam. quid uobis uidetur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis. hoc etiam testatur et Marcus. et sequitur Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? hoc dicit et Marcus; commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. de his Lucas quoque testatur.
3.21
Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.
3.22
Sic ergo Mattheus sequitur: Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.
3.23
Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas: Petrus uero sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum. et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut, quemadmodum dicit Iohannes, ad focum stans iterum negaret. Iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto Marco. sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat. hoc enim tantum ait: dicit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat.
3.24
Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll\' pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus. quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod Iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas. cum Petro id egisse. unde Iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Mattheum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse.
3.25
Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: et post pusillum, qui adstabant, dicebant Petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. et ait Petrus: homo, nescio, quid dicis. et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Iohannes secutus de tertia Petri negatione ita explicat: dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego te uidi in horto cum illo? iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit quod igitur Mattheus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: et interuallo facto quasi horae unius. de hoc autem interuallo tacet Iohannes. item quod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Iohannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat adfirmabat, ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urguebant, unde duos euangelistas conpendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. iam uero illud quod Mattheus ipsi Petro dictum fuisse adserit: uere et tu ex illis es et loquella tua manifestum te facit, sicut Iohannes eidem Petro dictum adseuerat: nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: uere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: alius quidem adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est, aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui conpellatum dicunt Petrum— tantundem enim ualuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur—, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.
3.26
Sequitur ergo Mattheus ita dicens: et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens: Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus\' domine, respice me\', et\' repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.
3.27
Sequitur ergo Mattheus et dicit: Imane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus Iesum, ut eum morti traderent. let uinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: let confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et uniuerso concilio uincientes. legum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam conpleuit narrando Petri negationem, recapitulauit quae cum domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane adque ita contexuit narrationem: et uiri, qui tenebant illum, inludebant ei caedentes, et uelauerunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: prophetiza nobis, quis est qui te percussit? et alia multa blasphemantes dicebant in eum. et ut factus est dies, conuenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: si tu es Christus, dic nobis. et ait illis: si uobis dixero, non creditis mihi; si autem etinterrogauero, non respondetis mihi, neque dimittetis. ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris uirtutis dei. dixerunt autem omnes: tu ergo es filius dei? qui ait: uos dicitis, quia ego sum. at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audiuimus de ore eius. et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. haec omnia narrauit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Mattheus et Marcus narrauerunt, quod interrogatus sit dominus, utrum ipse esset filius dei. et quod dixerit: dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: et ut factus est dies; adque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum domino quod breuiter commemorauerunt Mattheus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarrauit quae circa mane sunt gesta. nam et illi, id est Mattheus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum domino acta erant, sed nondum commemorauerant quod mane factum esset. Iohannes quoque, cum ea quae cum domino gesta sunt, ex quanta parte uisum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caifan in praetorium. erat autem mane. ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caifan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. sed quia iam tamquam conuictum reum adducebant, Caifae autem iam antea uisum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. quae igitur* per Pilatum cum domino gesta sunt, ita Mattheus narrat.
3.28
Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narrauit, ita dicens: tunc uidens Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui tradens sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. propter hoc uocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati, quem adpretiauerunt filii Israhel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.
3.29
Si quis autem mouetur, quod hoc testimonium non inuenitur in scriptura Hieremiae prophetae, et ideo putat fidei euangelistae aliquid derogandum, primo nouerit non omnes codices euangeliorum habere, quod per Hieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Hieremiae nomen non habent. dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Hieremiae, quia uel Zachariae habere debuerunt uel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat. haec causa est, quia et plures codices habent Hieremiae nomen et qui diligentius in Graecis exemplaribus euangelium considerauerunt in antiquioribus Graecis ita se perhibent inuenisse. nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium aput Hieremiam non inueniretur.
3.30
Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae dei, qua mentes euangelistarum sunt gubernatae? potuit enim fieri, ut animo Matthei euangelium conscribentis pro Zacharia Hieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita dominus hoc scribi constituit. cur autem ita constituerit dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit. quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubi. tanter accipi debere quaecumque per eos sanctus spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. cum igitur et quae dicta sunt per Hieremiam tam sint Zachariae quam Hieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Hieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Mattheus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Hieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare dicat nomen alterius, a quo dicta sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat adque corrigat, ut tamen dicat\' bene dixi, quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset, quanto magis hoc de prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? quod ergo hinc argumentum sumere conantur uel infideles uel inperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum euangelistarum, hoc potius debent adsumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum.
3.31
Est alia causa, quae mihi uidetur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Hieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum uel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. est aput Hieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est aput Zachariam, triginta argenteis, uerum tamen agri emtio non est aput Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit euangelista, quod modo de domino conpletum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro emto quod Hieremias dicit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Hieremiae, qui dixit de agro emto, ut lecto euangelio adque inuento nomine Hieremiae, lecto autem Hieremia et non inuento testimonio de triginta argenteis, inuento tamen agro emto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino impletum est. nam illud quod subiecit huic testimonio Mattheus, cum ait: quem adpretiauerunt filii Israhel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec aput Zachariam nec aput Hieremiam repperitur. unde magis ex persona ipsius euangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex domini reuelatione cognouerit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huius modi pertinere prophetiam. liber quippe emti agri aput Hieremiam iubetur mitti in uas fictile et emitur hic de pretio domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. nam et illam emtionem agri hoc significare Hieremiae dicit dominus, quia erit permansio de captiuitate liberatorum in illa terra. haec tamquam delinianda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et euangelicae narrationi conlatis diligentius adtentiusque requiratur. haec interposuit Mattheus de Iuda traditore.
3.32
VIII. Deinde sequitur et dicit: nIesus autem stetit ante praesidem et interrogauit eum praeses dicens: tu es rex Iudaeorum? dicit ei Iesus: tu dicis. et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. tunc dicit illi Pilatus: non audis, quanta aduersum te dicunt testimonia? et non respondit ei ullum uerbum, ita ut miraretur praeses uehementer. per diem autem sollemnem consueuerat praeses dimittere populo unum uinctum, quem uoluissent. habebat autem tunc uinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabban, Iesum uero perderent. respondens autem praeses ait illis: quem uultis uobis de duobus dimitti? at illi dixerunt: Barabban. dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? dicunt omnes: crucifigatur. ait illis praeses: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius; uos uideritis. et respondens uniuersus populus dixit: sanguis eius super nos et super filios nostros. tunc dimisit illis Barabban; legum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. haec narrauit Mattheus per Pilatum gesta de domino.
3.33
Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. uerba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis et dixit: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? Mattheus autem sic ait: congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? nulla quaestio est quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur. sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Mattheo an quae a Marco referuntur. aliud enim uidetur esse: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? aliud: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti uoluerint: pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabban dimitteret eis. sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Mattheus dicendo: Christum. non enim dicebantur christi reges nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Mattheus ait: dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ergo sequitur Marcus: at illi iterum clamauerunt: crucifigeeum, quod ille ait: dicunt omnes: crucifigatur. et sequitur Marcus: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant: crucifige eum. hoc Mattheus non dixit, sed quoniam dixit: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. satis ostendit etiam Mattheus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: quid enim mali fecit? deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. haec aput praesidem gesta narrauit Marcus.
3.34
Lucas aput Pilatum gesta sic narrat: 2 coeperunt autem accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. hoc illi duo euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex Iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem Mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum legum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine. at illi inualescebant dicentes: commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remis it eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. interrogabat autem illum multis sermonibus. at ipse nihil respondebat. stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem dominus missus eat et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis aput alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae aput Pilatum gesta sunt, quousque dominus crucifigendus traderetur. rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum estei. emendatum ergo illum dimittam. necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum.
3.35
Nunc eadem secundum Iohannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum Iohannem commemoraui, uidentur. Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritaten secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse Iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur: dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans, qua esset morte moriturus. introiit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: tu es rex ludaeorum? respondit Iesus: a temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: respondit Iesus: tu dicis, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius euangelistis tacita quam a domino dicta non esse. adtende ergo cetera. respondit, inquit, Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? respondit Iesus: regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non esthinc. dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis, quia rex sum ego. ecce quando uentum est ad id quod alii euangelistae commemorauerunt. sequitur ergo item dicente adhuc domino quod ceteri tacuerunt: ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. omnis qui est ex ueritate audit meam uocem. dicit ei Pilatus: quid est ueritas? et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. et dicit eis: ego nullam inuenio in eo causam. est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. uultis ergo, ut dimittam uobis regem Iudaeorum? clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabban. erat autem Barabbas latro. Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. et ueniebant ad eum et dicebant: haue rex Iudae* orum, et dabant ei alapas. exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo. cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige. dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione ludaeorum dictum: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: quia filium dei se fecit. sequitur itaque Iohannes et dicit: cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Iohannes dixisse nullum a Iudaeis domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: s i non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. sequitur ergo Iohannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. haec narrauit Iohannes per Pilatum gesta.
3.36
Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor euangelistarum testimonia uideamus, quam Mattheus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex Iudaeorum. hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, et induunt purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: haue, rex Iudaeorum. et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. intellegitur itaque quod Mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: in purpuram purpuram. pre regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Iohannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit,\' et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. unde apparet Mattheum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Iohannes enim aput Pilatum dicit haec gesta satis euidenter, unde isti quod praeterierant recoluerunt. ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Mattheus: et expuentes in eum acceperunt ha rundinemet percutiebant caput eius. et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: et t postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis.
3.37
Sequitur ergo Mattheus: Stexeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariauerunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. et angariauerunt praetereuntem Simonem Cyreneum uenientem de uilla, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. hoc Lucas ita dicit: et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quendam Cyrenen sem uenientem de uilla et inposuerunt illi crucem portare post Iesum. Iohannes autem sic narrat: susceperunt autem Iesum et eduxerunt. et baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur Caluariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. ita utrumque factum inuenimus, primo id quod lohannes dixit, deinde quod ceteri tres.
3.38
XI. Sequitur itaque Mattheus: sSe t uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. in hoc loco apertissime consentiunt. deinde adiungit idem Mattheus: et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. hoc Marcus ita narrat: et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est Mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent. quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet\'. gustauit autem, sicut Mattheus testis est, ut quod idem Mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit.
3.39
Sequitur Mattheus: postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, et sedentes seruabant eum. hoc idem Marcus sic: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. hoc Lucas sic ait: diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus expectans. breuiter a tribus dictum est. Iohannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. dixerunt ergo ad inuicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit, ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi et in uestem meam miserunt sortem.
3.40
Sequitur Mattheus: et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est Iesus rex Iudaeorum. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. hoc enim subiungit, cum de uestium diuisione dixisset, quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Iohannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. sequitur enim: uerat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit eis illum. ut crucifigeretur. si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt?
3.41
Prius enim, qua hora cmcifigi potuerit, uideamus; deinde uidobimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent\' quinta et quadrans\' aut\' quinta et trien\' aut\' quinta semis aut aliquid huiusmodi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Mattheus et Marcus dixerunt: post dies sex. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret\' sexta\', sed quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec conpleta sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae adtestantur, Mattheus, Marcus et Lucas.
3.42
Quaeramus iam consequenter, cur Marcus, cum commemorasset, quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, secutus adiunxerit: erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri adtestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia. ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat. qua hora dominus ligno suspensus sit, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime- dicit, occulte ostendere uoluit eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur, et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. dixit eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod ergo maxime uideri fecisse nolebant hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.
3.43
Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc 1 Iudaei primitus clamauerunt, insanissime se ostendit inimicum euangelii, nisi forte aliter potuerit eandem dissoluere quaestionem; non enim habet unde conuincat non fuisse tunc horam tertiam. ei ideo ueridico euangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? respondeo: quia credo euangelistis. quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit dominus crucifigi. de sexta enim, ut fateamur, narratione Iohannis urguemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. non enim sententiam meam, sed euangelii diligo ueritatem. adque utinam etiam plures ab aliis inueniantur huius exitus quaestionis! quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. si enim nullus alius exitus poterit inueniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quattuor euangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis errauerit.
3.44
Si autem quis dixerit inde se conuincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamauerunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id peruenitur; ut traderetur ad crucem dominus a Pilato, quod Iohannes hora quasi sexta factum esse commemorat. intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et aduersus eorum insanissimam uoluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Mattheus enim ait: dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? dicunt omnes: crucifigatur. tunc fuisse dicimus horam tertiam. quod autem Mattheus sequitur et narrat: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumtum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. quod autem Mattheus supra commemorat: sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum, postea sedebat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Mattheus quod de Pilati uxore dixit uoluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec nouissime uolebat eum tradere Iudaeis.
3.45
Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: tolle hunc et dimitte nobis Barabban; sed fortasse nondum dixerant\' crucifige\'. iterum autem Pilatus, secundum eundem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige illum. tunc intellegitur fuisse hora tertia. quod ergo sequitur Lucas et dicit: ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam. at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: quid enim mali fecit? licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere dominum? et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.
3.46
Iohannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati ilia cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. idem namque multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. tamen, cum flagellasset legum et a militibus ueste inlusoria multisque inlusionibus male tractari permisisset— credo, ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent—, exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo, ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. sed adiungit et dicit: cum ergo uidissent eum pontifices et ministri. clamabant dicentes: crucifige, crucifige. tunc horam tertiam fuisse dicimus. adtende, quae sequantur: dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem. magis timuit. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. propterea qui tradidit me tibi, maius- peccatum habet. exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. in hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumtum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur, quo usque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari. Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. dicit ergo Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamauerunt: tolle, crucifige eum. sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. tunc enim uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Mattheus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi oportunum iudicauit. temtans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur adque inter haec uariis conuiciis inluditur— simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur—, conpleta est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Mattheus et Marcus et Lucas commemorant.
3.47
Iam itaque conruat impia pertinacia et credat dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae adque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: crucifige. sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro domini uita. cum enim dixisset: at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabban, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? hoc modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait Pilatus uero dixit eis\', sed ait: Pilatus uero\' dicebat eis: quid enim mali fecit? quia, si diceret\' dixit\', quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in conparatione Matthei, quam breuiter Mattheus in conparatione Lucae, quam breuiter Lucas in conparatione Iohannis, cum tamen alia adque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse lohannes in conparatione rerum, quae gestae sunt, et morarum, cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam illo interuallo transire potuisse.
3.48
Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum uox Iudaeorum de crucifigendo domino sonuisset, dicere etiam, quod eum tunc ipsi crucifixerint, nimis superbe leges narratoribus ueritatis inponit. sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narrauit. dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est, quid et quando ei ueniat in mentem. cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit, quod ualde ignorat. cur eo loco deus poni uoluerit, quia: et si obuelatum est euangelium nostrum, ait apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: et ad haec quis idoneus? id est quis idoneus intellegere, quam iuste fiat? quod idem dominus dicit: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fecit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? quis ergo et in hac re cognoscit intellectum domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium euangelistarum et in ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam omnipotentis iustitiam? dicit enim propheta domino: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, uir inprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec.
3.49
Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit adtendere, quam oportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque. ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.
3.50
Quamquam non desint qui parasceues— quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue hora fere sexta— horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia conpleta uideatur, quando crucifixus est, adque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur. parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent azyma; sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua dominus est fixus in ligno. quis fidelis non huic faueat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis adprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si. quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, aput quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod aput Mattheum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis esse potuisse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur, siue Marcus tertiam horam recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare uoluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare inpudentiam et infirmorum inperitiam perturbare.
3.51
XIIII. Sequitur Mattheus et dicit: tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. et Marcus similiter et Lucas. nec Iohannes aliquam facit quaestionem. quamuis latrones eos non dixerit. ait enim: et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. esset autem contrarium, si, cum illi dixissent\' atrones, iste diceret\' innocentes\'.
3.52
XV. Sequitur Mattheus et dicit: praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: qui destruit templum et in triduo illud reaedificat, salua temet ipsum; si filius dei es, descende de cruce. huic Marcus paene ad eadem uerba consonat. sequitur deinde Mattheus et dicit: similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes: alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. si rex Israhel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deum; liberet nunc eum, si uult. dixit enim quia dei filius sum. Marcus et Lucas, quamuis alia uerba dicant, ad eandem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. de principibus enim sacerdotum, quod insultauerint domino crucifixo, pariter non tacent, quamuis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates conplexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.
3.53
Sequitur Mattheus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei. nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum. quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut Mattheus dicit, latrones, qui fixi erant eum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus Mattheum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: cluserunt ora leonum, cum solus Danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis:( et rustici mihi insultant\', etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum eo crucifixi erant nec additum est\' ambo\', non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.
3.54
Sequitur Mattheus et dicit: a sexta autem hora tenebrae factae sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. hoc et duo alii contestantur; addit autem Lucas etiam, unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. sequitur Mattheus: et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna dicens: heli, heli, lema sabacthani? hoc est: deus meus, deus meus, ut quid dereliquisti me? quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Helian uocat iste. Marcus paene ad eadem uerba, ad eandem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit. sequitur Mattheus: et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam impleuit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere. sic et Marcus dicit: currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: sinite, uideamus, si ueniat Helias ad deponendum eum. quod quidem de Helia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Mattheus narrauit. ait enim: ceteri uero dicebant: sine, uideamus, an ueniat Helias liberans eum, unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret. hoc de aceto ita commemorauit: inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, dicentes: si tu es rex Iudaeorum, saluum te fac. semel conplecti uoluit quod a militibus factum et dictum est. ubi mouere non debet. quod non unum eorum dixit acetum obtulisse: genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractauimus, pluralem pro singulari ponens. hoc autem de aceto etiam Iohannes commemorauit, ubi ait: postea sciens Iesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dixit: sitio. uas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto ysopo circumponentes obtulerunt ori eius. sed quod aput eundem Iohannem inuenitur dixisse sitio et quia uas ibi erat aceto plenum. non mirum est, si ceteri tacuerunt.
3.55
XVIII. Sequitur Mattheus: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa uoce magna expirauit. Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: et clamans Iesus uoce magna ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens expirauit. Iohannes uero, sicut tacuit illam uocem primam heli, heli, quam Mattheus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicauit, illi autem duo nomine uocis magnae significauerunt, id est: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum uoce magna dixisse et ipse Lucas similiter adtestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse uocem magnam quam Mattheus et Marcus commemorauerunt. sed dixit Iohannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam uocem magnam dixisse intellegimus. haec sunt enim uerba Iohannis: cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. inter illud quod ait: consummatum est, et illud quod ait: et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa uox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemorauerunt. hoc enim apparet esse ordinis. ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc expectaret qui utique, cum uellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. sed quouis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cauendum est, ne cui uideatur quisquam euangelistarum alteri repugnare, si uel tacuit quod alius dixit aut dixit quod alius tacuit.
3.56
XVIIII. Sequitur Mattheus: et ecceuelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et Marcus sic: et uelum templi scissum est in duo a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: et uelum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. uolens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum existimauit: et uelum templi scissum est medium, praeoccupans uidelicet, quod expirante domino factum est, ut deinde recapitulans exequeretur et de potu aceti et de illa uoce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem ueli post tenebras facta intelleguntur. Mattheus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: et ecce uelum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. si autem non addidisset: et ecce, sed simpliciter dixisset: et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.
3.57
XX. Sequitur Mattheus: et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. sequitur idem ipse: centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. Marcus sic: uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: uere homo hic filius dei erat. Lucas sic: uidens autem centurio quod factum fuerat glorificauit deum dicens: uere hic homo iustus erat. non est contrarium, quod Mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem Mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. quamquam, etsi Mattheus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. quod autem alius ait centurionem dixisse: uere dei filius erat iste, alius autem: uere homo hic filius dei erat, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita. ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt. nec quod alius tacuit homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. magis quod Lucas non ait centurionem dixisse( filius dei erat\\ sed: iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit legum filium dei. forte enim non eum unigenitum aequalem patri centurio intellexerat, sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. quod autem etiam ipse Lucas dixit: uidens autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. iam uero, quod Mattheus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? et quod Mattheus dixit: timuerunt ualde, Lucas autem non dixit\' timuit\', sed: glorificauit deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?
3.58
XXI. Sequitur Mattheus: erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant legum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. Marcus sic: erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. inter hos nihil uideo, quod contrarium possit putari. quid enim interest ad ueritatem, quod quasdam mulieres pariter. quasdam singuli nominauerunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et uidebant quae fiebant percutientes pectora sua reuertebantur. stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea. haec uidentes. unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamuis nullam earum nominatim exprimat. de turba etiam, quae simul aderat et uidentes quae fiebant tundebant pectora sua et reuertebantur, consentit Mattheo, quamuis seorsum adnexuerit: centurio autem et qui cum eo erant. quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus inuenitur dixisse. nam et Iohannes commemorauit de praesentia feminarum, antequam dominus emisisset spiritum, ita narrans: stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene. cum uidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem. quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus. deinde dicit discipulo: ecce mater tua. et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. qua in re nisi apertissime Mattheus quoque et Lucas Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. nullus enim eorum praeter lohannem matrem domini commemorauit. nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Mattheus et Lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri euangelistae qui post mortem domini eas commemorauerunt iam longe stantes commemorarent.
3.59
XXII. Sequitur Mattheus: cum sero autem factum esset, uenit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: et cum iam sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, uenit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei, et audacter introit ad Pilatum et petiuit corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur, si iam obisset. et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Lucas sic: et ecce uir nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus— hic non consenserat consilio et actibus eorum—, ab Arimathia ciuitate Iudaeae. qui expectabat et ipse regnum dei, hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Iohannes autem, posteaquam narrauit de cruribus fractis eorum qui cum domino crucifixi erant et de latere domini lancea percusso, quod totum solus dixit, sic iungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia— eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum—, ut tolleret corpus Iesu. et permisit Pilatus. uenit ergo et tulit corpus Iesu. in hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare uideatur. sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semet ipso Iohannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiuerit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus domini propter metum Iudaeorum. merito enim mouet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. in extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamuis soleret in domino audiendo eorum inimicitias deuitare.
3.60
XXIII. Sequitur Mattheus: 59et accepto corpore Ioseph inuoluit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo nouo, quod exciderat in petra. et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum inuoluit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et aduoluit lapidem ad ostium monumenti. Lucas sic: et depositum inuoluit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Iohannes autem sepulturam domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: uenit autem et Nicodemus, qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. erat autem in loco. ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt, adfirmauerunt a solo Ioseph dominum sepultum, quamuis solius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph inuoluisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse adferri a Nicodemo et superaddi, ut uerum narraret Iohannes, quod non uno linteo, sed linteis inuolutus sit. quamuis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur. et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindo ibi fuit, uerissime dici potuit: ligauerunt eum linteis. lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.
3.61
Sequitur Mattheus: erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur. unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.
3.62
Sequitur Mattheus: altera autem die, quae est post parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: domine. recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc uiuens: post tres dies resurgam. iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium. ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: surrexit a mortuis, et erit nouissimus error peior priore. ait illis Pilatus: habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. hoc solus Mattheus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic uideatur esse contrarium.
3.63
Deinde sequitur idem Mattheus et dicit: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus autem domini descendit de caelo, et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. non est hic, surrexit enim sicut dixit. uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis. huic Marcus consonat. sed potest mouere, quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento— Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse— nisi intellegamus aut Mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: at illae.
3.64
exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quicquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Mattheus: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulit» eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. nam illud gaudium, quod Mattheus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Mattheus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.
3.65
De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim Mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et alia Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Iohanne, non discrepat. quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et Iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus\' mane\', ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus\' ualde mane\', ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant\' iam mane est\', et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant( mane est\' et dicant\' ualde mane est\'. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum\' mane\' nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod Iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente? quomodo ergo his tribus congruat Mattheus, qui nec\' diluculo\' nec\' mane\'. sed uespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. a parte quippe prima noctis, quod est uespere, ipsam noctem uoluit significare Mattheus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. ea uero causa intellegitur eandem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat adferre aromata transacto utique sabbato. ergo, quoniam sabbato inpediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque uellent tempore eiusdem noctis. sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur\' nocte sabbati\\ id est nocte, quae sequitur diem sabbati. quod ipsa uerba eius satis indicant. sic enim ait: uespere autem sabbati. quae lucescit in primam sabbati, quod fieri non potest. si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae luce incipit terminari. nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. unde non potest dici( uesper elucescens in primam sabbati. nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. et usitatus loquendi modus est diuinae scripturae a parte totum. a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. diluculo enim uenerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte uenerunt, quae significata est nomine uesperi. tota enim significata est eo nomine. ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte uenissent, ea utique nocte uenissent; cum ergo uenerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte uenerunt. uespere autem; quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi: eo igitur uespere uenerunt quae ipsa nocte uenerunt, ipsa autem nocte uenerunt quae noctis ipsius quamuis extrema parte uenerunt.
3.66
Nam et ipsum triduum, quo dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. ipse quippe ait: sicut enim Iona fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. conputantur autem tempora, siue ex quo tradidit spiritum, siue ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui eum in medio posuerunt, id est parasceuen et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus, a parte totum intellegamus. quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? sequitur enim nox futuri sabbati. qua cum suo die conputata erunt iam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est inlucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus, quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec adnumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. restat ergo. ut illo scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues, quo crucifixus et sepultus est dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat, accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. quorum medios integros attendentes Mattheus et Marcus dixerunt post sex dies, quod Lucas dixit post octo dies.
3.67
Nunc iam cetera uideamus, quemadmodum Mattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit uisos fuisse a mulieribus, quae uenerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. sed Lucas ita narrat: et dies erat parasceues et sabbatum inlucescebat. subsecutae autem mulieres, quae cum ipso uenerant de Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. et reuertentes parauerunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. una autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum portantes quae parauerant aromata et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingressae non inuenerunt corpus domini Iesu. et tum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo uiri steterunt secus illas in ueste fulgenti. cum timerent autem et declinarent uultum in terram. dixerunt ad illas: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? non est hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. et recordatae sunt uerborum eius. et egressae a monumento nuntiauerunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. quomodo ergo singuli uisi sunt sedentes, unus secundum Mattheum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamuis similia dixerint? possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum Mattheum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum. adque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit Mattheus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas. similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.
3.68
Sed uideamus et illa quae lohannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. sic ergo narrat Iohannes: una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidet lapidem sublatum a monumento. currit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum.\' exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. et cum se inclinasset, uidet posita linteamina, non tamen introiit. uenit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum. et uidet linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius. non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. ynondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit legum stantem et non sciebat, quia Iesus est. dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deumuestrum. uenit Maria Magdalene adnuntians discipulis: quia uidi dominum et haec dixit mihi. in hac Iohannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos. iste autem sedentes. et cetera, quae illi non dicunt. quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri.
3.69
Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, secundum omnium euangelistarum testimonia in una quadam narratione, quantum nos dominus adiuuerit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, uentum est ad monumentum. iam factum erat, quod solus Mattheus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent. uenit autem, sicut Iohannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non inmerito Iohannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. uenit ergo et uidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Iohannes, et nuntiauit Petro adque ipsi Iohanni. ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. at illi currere coeperunt ad monumentum et praeueniens Iohannes inclinauit se et uidit posita linteamina nec intrauit: Petrus autem consecutus intrauit in monumentum et uidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum. deinde et Iohannes intrauit et uidit similiter et credidit quod Maria dixerat sublatum esse dominum de monumento. nondum enim sciebat scripturam. quia oportebat eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem lohannes commemorat. tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant Mattheus et Marcus. tunc eis dixit: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit. uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus. et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce praedixi uobis. quibus similia Marcus quoque non tacuit. ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos, sicut dicit Iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus lesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? non est. hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Se t recordatae sunt uerborum eius. post haec conuersa est retrorsum Maria. e t uidit Iesum stantem, sicut dicit Iohannes, et non sciebat, quia Iesus est dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine. si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et die eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant. tunc iam secundum Mattheum ecce Iesus occurrit illis dicens: hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius domini. semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. tunc ergo ait illis: nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. uenit ergo Maria Magdalene adnuntians discipulis. quia uidit dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. et uis a sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. his et Marcus adtestatur. nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quicquam dixisse, adiunxit, quod resurgens dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes. quod uiueret et uisus esset ab ea. non crediderunt. sane Mattheus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus. quae illa omnia uiderant et audierant. uenisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus. pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat. et illos accepta pecunia fecisse. sicut erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud aput Iudaeos usque in hodiernum diem.
3.70
XXV. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum eat, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios epistula ita loquitur: tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. hunc autem ordinem nullus euangelistarum tenuit. unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt. quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor euangelistarum non dicit a mulieribus uisum dominum. sed tantum modo angelos. Mattheus autem dicit, quod eis occurrerit redeuntibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Iohannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit. quod explicatur a Iohanne. Lucas autem non solum tacet. ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleopas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum. tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. ita enim narrat: ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, etipselesusadpropinquansibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes? et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrin us es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? quibus ille dixit: quae? et dixerunt: de Iesu Nazoreno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. nos autem sperabamus, quia ipse est redemturus Israhel. et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. sed et muliores quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionemangelorumuidisse, qui dicunt eum uiuere. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt. haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse- secum mirantem quod factum fuerat. hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Iohannes, cum tantum modo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum adque ipsius domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento. hoc autem antequam duobus illis in uia uisus fuisset, quorum erat unus Cleopas. namque et Cleopas loquens cum domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiauerunt Petro et Iohanni de ablato corpore domini. ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleopan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur adtestari Iohanni, quod duo ierant ad monumentum; sed Petrum solum primo commemorauit, quia illi primitus Maria nuntiauerat. item potest mouere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas uidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Iohannes dicat se potius ita uidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum. quo prior uenerat, sed, cum se inclinasset, uidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. ita et Petrus intellegendus est primo procumbens uidisse, quod Lucas commemorat, Iohannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Iohannes intraret, ut omnes uerum dixisse sine ulla repugnantia repperiantur.
3.71
Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis uisus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor euangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. omnium ergo uirorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos euangelistae quattuor et Paulus apostolus commemorauerunt. ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis uel dicere audeat uel negare? neque enim et Paulus dixit: apparuit primo Cephae,\' sed: apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. nam illos quos apostolos nominauit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. sed siue illi codices uerius habeant qui undecim habent, siue alios quosdam duodecim apostolus Paulus uelit intellegi, siue sacratum illum numerum etiam in undecim stare uoluerit, quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conseruandum sacramentum eiusdem numeri subrogari. quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod ueritati uel istorum alicui ueracissimo narratori repugnare uideatur. probabiliter tamen creditur, postea quam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleopas. de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit: post haec autem, inquit. duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. castellum quippe illud non absurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae ciuitas antea uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine domini. qui in illa natus est. sic per ecclesias omnium gentium diffamato. et in codicibus quidem Graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum. uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.
3.72
Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur. ne agnoscerent eum. oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere. simile aliquid eorum oculi passi sunt, non ueritate fallente, sed ipsis ueritatem percipere non ualentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnouisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat apostolus dicens: unus panis, unum corpus multi sumus, ut, cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet inpedimento. quo tenebantur, ne agnoscerent. neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod uidebant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia re uera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol— quale uult enim corpus de qualicumque corpore uerum de uero facit qui de aqua uera uinum uerum fecit—, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. non enim sicut erat apparuit eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. non autem incongruenter accipimus hoc inpedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata remoueri intellegatur inpedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
3.73
Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus; ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam continuo coniunxit: et illi euntes nuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. quod ideo memoriae commendandum est, ut adsuescamus aduertere euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.
3.74
Lucas ergo sequitur et dicit: dum haec autem locuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: pax uobis, ego sum, nolite timere. conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. hanc ostensionem domini post resurrectionem intellegitur et Iohannes commemorasse sic loquens: cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: pax uobis. et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. ac per hoc his uerbis Iohannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Iohannes praetermittit. ita enim Lucas sequitur: adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? at illi optulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. his item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Iohannes: gauisi sunt ergo discipuli uiso domino. dixit ergo eis iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insuflauit et dixit eis: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittunter eis, et quorum detinueritis, detenta sunt. his rursus adiungamus quae Iohannes praetermisit, Lucas commemorat: et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; uos autem estis testes horum. et ego mitto promissum patris mei in uos: uos autem sedete, quoad usque induamini uirtutem ei alto. ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem spiritus sancti, quam non inuenimus a domino factam nisi in euangelio Iohannis. quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi euangelistae inuicem adtestentur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus. ascendit in caelum, adque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die dominus resurrexit, illud autem quadragensimo die, sicut idem ipse Lucas in apostolorum actibus narrat. quod autem dicit Iohannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleopas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis. erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis dominus haec loquentibus appareret.
3.75
Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus. dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes- potuit enim hoc praetermittere—, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant\' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et\' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu- l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n\' ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra. uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc. exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Iohannesque commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt. sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi utique non credentes, unde uerum est quod Mareus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobiscum, sicut Lucas et Iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Iohannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant.
3.76
Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Iohannesque meminerunt. aperte quippe Iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde. antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum. hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creaturae. qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi. quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit. nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?
3.77
Hanc autem nouissimam fuisse corporaliter in terra praesentationem domini apostolis etiam illud admonet, ut credamus. quod ita sequitur idem Marcus: signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient. linguis loquentur nouis; serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus inponent, et bene habebunt. deinde subiungit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum et sedit a dextris dei. illi autem profecti praedicauerunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. cum ergo dicit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum, satis uidetur ostendere nouissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamuis non omni modo ad id coartare uideatur. non enim ait\' postquam haec locutus est eis\\ sed: postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse nouissimam locutionem nec istum fuisse nouissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum. sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc nouissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis uerbis uel discipulorum uel ipsius, quae commemorantur in actibus apostolorum, credendum est adsumtum dominum in caelum, quadragensimo scilicet die post diem resurrectionis eius.
3.78
Iohannes autem, quamuis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus, uoluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit, cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogauit, utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendauit oues suas et de eius ipsius passione praedixit et de ipso Iohanne ait: sic eum uolo manere, donec ueniam. ad hoc Iohannes euangelium suum terminauit.-
3.79
Iam nunc quaerendum est, quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Iohannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Iohannes: post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea. si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Mattheum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus.\' et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis, item secundum Marcum: siue ipse sit angelus siue alius: nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: eccelocus, ubi posuerunt eum. sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resun- ectionem discipulis nisi in Galilaea. quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Iohannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum. quod factum scimus in monte oliueti non longe ab Hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli. posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. denique cum insinuasset. quid ab angelo mulieribus dictum sit. et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur— quia et re uera sic erat dictum ab angelo: surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur—: undecim autem, inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem. ubi constituerat illis Iesus. et uidentes eum adoraueruut; quidam autem dubitauerunt. accedens accedens Iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ita Mattheus clausit euangelium suum.
3.80
Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non conpellerent, nihil aliud arbitraremur nisi dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Mattheus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem adque ibi adorasse dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. nunc autem et Lucas ac Iohannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictum sit: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. nam et ipse Mattheus si omnino non diceret undecim discipulos abisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse adque adorasse, nihil ex hac praedictione conpletum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: ecce hodie et eras eicio demonia et sanitates perficio et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse conpletum. item si angelus dixisset:( praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis\' aut\' ibi tantum eum uidebitis\' aut\' nonnisi ibi eum uidebitis*, ceteris euangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Mattheus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur.
3.81
Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Mattheo: undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, l\' let uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die. quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Iohannes ad mare Tiberiadis— tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt—, sed secundum id quod dicit Mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Iohannes discipulis apparuisse dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. soli quippe adhuc uocabantur apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim conplerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam. qui post illos dies octo primo dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. et iste ostendit illos undecim, hoc est apostolos fuisse. nam cum adiunxit: et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli conplerentur, qui uiderent intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.
3.82
Sed occurrit aliud quod obsistat. lobannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio. inquit, manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse. quod eum in monte Galilaeae secundum Mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.
3.83
Inuenimus itaque aput quattuor euangelistas deciens commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem ubi non erat Thomas, sexto ubi eum uidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum Mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumptus est in caelum, Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ah illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis. et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum praeter quod in terra uiderant, etiam cum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus est ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouiens et in aere semel ascendens.
3.84
Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes quadraginta continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis. fortassis continuo consequenti die— nihil enim repugnat— et deinde, quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, adque omnino per illos quadraginta dies, quotiens uoluit, quibus uoluit. quemadmodum uoluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone conputari.
3.85
Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil adferat quaestionis. resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non dixit l\' primo apparuit Cephae,\' nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus, siue post octo illos dies quando libet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissimo autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.
3.86
Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Mattheum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi conpletum est, tamen post multa conpletum est, cum sic mandatum sit— quamquam sine praeiudicio necessitatis—, ut aut hoc solum aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel\' transmigratio\' uel\' reuelatio.\' prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis\'. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur:\' reuelatio\' non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident inpii. tolletur enim inpius, ut non uideat claritatem domini, et inpii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note