De Consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Inter omnes diuinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, euangelium merito excellit. quod enim lex et prophetae futurum praenuntiauerunt, hoc redditum adque conpletum in euangelio demonstratur. cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum ipsum et saluatorem nostrum legum Christum etiam praesentem in carne uiderunt, cuius non solum ea, quae ex ore eius audita uel ab illo sub oculis suis operata dicta et facta meminerant, uerum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant, in eius natiuitate uel infantia uel pueritia diuinitus gesta et digna memoria siue ab ipso siue a parentibus eius siue quibuslibet aliis certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, inposito sibi euangelizandi munere generi humano adnuntiare curarunt. quorum quidam, hoc est Mattheus et Iohannes, etiam scripta de illo, quae scribenda uisa sunt, libris singulis ediderunt.
1.2
Ac ne putaretur, quod adtinet ad percipiendum et praedicandum euangelium, interesse aliquid, utrum illi adnuntient, qui eundem dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt, an hi, qui ex illis fideliter conperta crediderunt, diuina prouidentia procuratum est per spiritum sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos apostolos sequebantur, non solum adnuntiandi, uerum etiam scribendi euangelium tribueretur auctoritas. hi sunt Marcus et Lucas. ceteri autem homines, qui de domini uel de apostolorum actibus aliqua scribere conati uel ausi sunt, non tales suis temporibus extiterunt, ut eis fidem haberet ecclesia adque in auctoritatem canonicam sanctorum librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica adque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.
1.3
Isti igitur quattuor euangelistae uniuerso terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius uniuersitatem Christi ecclesiam dilatari ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Mattheus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Iohannes. unde alius eis fuit ordo cognoscendi adque praedicandi, alius autem scribendi. ad cognoscendum quippe adque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti dominum in carne praesentem dicentem audierunt facientemque uiderunt adque ex eius ore ad euangelizandum missi sunt. sed in conscribendo euangelio, quod diuinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem dominus elegit, primum adque ultimum locum duo tenuerunt, primum Mattheus, ultimum Iohannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ae per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur.
1.4
Horum sane quattuor solus Mattheus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri Graeco. et quamuis singuli suum quendam narrandi ordinem tenuisse uideantur, non tamen unusquisque eorum uelut alterius praecedentis ignarus uoluisse scribere repperitur uel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius inuenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. nam Mattheus suscepisse intellegitur incarnationem domini secundum stirpem regiam et pleraque secundum hominum praesentem uitam facta et dicta eius. Marcus eum subsecutus tamquam pedisequus et breuiator eius uidetur. cum solo quippe Iohanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Mattheo uero plurima et multa paene totidem adque ipsis uerbis siue cum solo siue cum ceteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem domini stirpem adque personam magis occupatus apparet. nam et ad ipsum Dauid non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium Dauid, qui nec ipse rex fuit. non sicut Mattheus, qui per Salomonem regem descendens ceteros etiam reges ex ordine persecutus est seruans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum.
1.5
Dominus enim Iesus Christus, unus uerus rex et unus ueras sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas aput patres singillatim commendatas suam figuram egisse declarauit siue titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, rex Iudaeorum, unde arcano instinctu Pilatus respondit: quod scripsi scripsi, praedictum quippe erat in psalmis: ne corrumpas tituli inscriptionem, siue, quod ad personam sacerdotis adtinet, in eo quod nos offerre adque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. multisque aliis documentis diuinarum scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. hinc et ipse Dauid, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Mattheus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem per Nathan ascenderet, quamquam aperte rex fuit, figurauit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae uxor erat Zachariae sacerdotis. de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem.
1.6
Cum ergo Mattheus circa regis, Lucas circa sacerdotis personam gereret intentionem, utique humanitatem Christi maxime commendarunt. secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit deus sedem Dauid patris sui, ut regni eius non esset finis et esset ad interpellandum pro nobis mediator dei et hominum homo Christus Iesus. non autem habuit tamquam breuiatorem coniunctum Lucas sicut Marcum Mattheus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. unde ille, qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tamquam comitem adiunctum, qui sua uestigia quodammodo sequeretur, sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breuiaret. ia
1.7
Tres tamen isti euangelistae in his rebus maxime deuersati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Iohannes ipsam maxime diuinitatem domini, qua patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo euangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curauit. itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos uideas quodammodo in terra cum Christo homine conuersari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et peruenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissima adque firmissima uideret in principio uerbum deum aput deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis, quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. nisi enim carnis adsumtio seruata incommutabili diuinitate facta esset, non diceretur: ego et pater unum sumus, neque enim pater et caro unum sunt. et hoc de se ipso domini testimonium solus idem Iohannes commemorauit, et: qui me uidit, uidit et patrem, et: ego in patre et pater in me, et: ut sint unum, sicut et nos unum sumus, et: quaecumque pater facit, haec eadem et filius facit similiter, et si qua alia sunt, quae Christi diuinitatem, in qua aequalis est patri, recte intellegentibus intiment,. paene solus Iohannes in euangelio suo posuit, tamquam de pectore ipsius domini, super quod discumbere in eius conuiuio solitus erat, secretum diuinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit.
1.8
Proinde cum duae uirtutes propositae sint animae humanae, una actiua, altera contemplatiua, illa qua itur, ista quo peruenitur, illa qua laboratur, ut cor mundetur ad uidendum deum, ista qua uacatur et uidetur deus: illa est in praeceptis exercendae uitae huius temporalis, ista in doctrina uitae illius sempiternae. ac per hoc illa operatur, ista requiescit, quia illa est in purgatione peccatorum; ista in lumine purgatorum. ac per hoc in hac uita mortali illa est in opere bonae conuersationis, ista uero magis in fide et aput perpaucos per speculum in enigmate et ex parte in aliqua uisione incommutabilis ueritatis. hae duae uirtutes in duabus uxoribus Iacob figuratae intelleguntur. de quibus aduersus Faustum Manicheum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere uidebatur, disserui. Lia quippe interpretatur laborans\', Rachel autem( uisum principium\'. ex quo intellegi datur, si diligenter aduertas, tres euangelistas temporalia facta domini et dicta, quae ad informandos mores uitae praesentis maxime ualerent, copiosius persecutos circa illam actiuam uirtutem fuisse uersatos, Iohannem uero facta domini multo pauciora narrantem, dicta uero eius, ea praesertim, quae trinitatis unitatem et uitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem in uirtute contemplatiua commendanda suam intentionem praedicationemque tenuisse.
1.9
Vnde mihi uidentur qui ex apocalypsi illa quattuor animalia ad intellegendos quattuor euangelistas interpretati sunt probabilius aliquid adtendisse illi, qui leonem in Mattheo, hominem in Marco, uitulum in Luca, aquilam in Iohanne intellexerunt, quam illi, qui hominem Mattheo, aquilam Marco, leonem Iohanni tribuerunt. de principiis enim librorum quandam coniecturam capere uoluerunt, non de tota intentione euangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendauit per leonem significatus accipitur. unde et in apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: uicit leo de tribu Iuda. secundum Mattheum enim et magi narrantur uenisse ab oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem adque, ut eum possit occidere, tot paruulos necat. quod autem per uitulum Lucas significatus sit propter maximam uictimam sacerdotis, neutri dubitauerunt. ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis, ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur, ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur, et quaecumque alia possunt diligenter aduerti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem uel cognationem uel consecrationem narrare uoluit et tamen in eis uersatus& ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibus significatus uidetur. haec autem animalia tria, siue leo siue homo siue uitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres euangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis uitae exercendae carnem portantibus tradidit. at uero Iohannes supra nubila infirmitatis humanae uelut aquila uolat et lucem incommutabilis ueritatis acutissimis adque firmissimis oculis cordis intuetur.
1.10
Has domini sanctas quadrigas, quibus per orbem uectus subigit populos leni suo iugo et sarcinae leui, quidam uel impia uanitate uel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis ueracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum tanta fertilitate prouenit, ut homines infideles iam inter se ipsos calumnias suas mussitare uix audeant conpressi fide gentium et omnium deuotione populorum. uerum tamen, quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis uel retardant a fide, ne credant, uel iam credentes, quantum potuerint, exagitando perturbant, nonnulli autem fratres salua fide nosse desiderant, quid talibus respondeant quaestionibus, uel ad prouectum scientiae suae uel ad illorum uaniloquia refellenda, inspirante adque adiuuante domino deo nostro- quod utinam et ipsorum saluti prosit— hoc opere demonstrare suscepimus errorem uel] temeritatem eorum, qui contra euangelii quattuor libros, quos euangelistae quattuor singulos conscripserunt. satis argutas criminationes se proferre arbitrantur. quod ut fiat, quam non sibi aduersentur idem scriptores quattuor, ostendendum est. hoc enim solent quasi palmare suae uanitatis obicere, quod ipsi euangelistae inter se ipsos dissentiant.
1.11
Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos mouere, cur ipse dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. hoc enim dicunt illi uel maxime pagani, qui dominum ipsum Iesum Christum culpare aut blasphemare non audent eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tamquam homini, discipulos uero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum filium dei dicerent et uerbum dei, per quod facta sunt omnia, et ipsum ac deum patrem unum esse, ac si qua similia sunt in apostolicis litteris, quibus eum cum patre unum deum colendum esse didicimus. honorandum enim tamquam sapientissimum uirum putant, colendum autem tamquam deum negant.
1.12
Cum ergo quaerunt, quare ipse non scripserit, uidentur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. a quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt, cum de se ipsi nihil scripsissent? nam Pythagoras, quo in illa contemplatiua uirtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in actiua, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis uersibus persecutus est uerba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere uoluit, ut hoc se coactum imperio sui demonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. quid igitur causae est, cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere, quod eius de illo discipuli conscripserunt, praesertim cum ab eo ceteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamuis eum fateri deum nolint? an uero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, ueraces de se discipulos facere potuerunt et iste non potuit? quod si absurdissime dicitur, credant de illo, quem sapientem fatentur, non quod ipsi uolunt, sed quod aput eos legunt, qui ea quae scripserunt ab illo sapiente didicerunt.
1.13
Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse uel audire potuerunt. si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fraglauit? postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. ea quippe fama, quae de catholica ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum rumores inconparabiliter uincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant iam plus metuentes audiri quam uolentes credi, filium dei unigenitum et deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia. si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? si scripturam, cur non euangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? nos certe haec de dis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. restat, ut ipsi uelint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur loquendo quod nesciunt, aut si aliquos. libros habere se dicunt, quos eum scripsisse adserant, prodant eos nobis. profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, uir sapientissimus scripsit. si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit.
1.14
Ita uero isti desipiunt, ut illis libris, quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod existimando se ipsos produnt quid diligant et quid adfectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae inlicita nouerat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. et certe qui tales Christi libros legisse se adfirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?
1.15
Quid quod etiam diuino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse uel credunt uel credi uolunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. et fieri potest, ut sine inimici nominis Christi siue qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putauerunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. in qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum Christianas litteras norunt, merito rideantur.
1.16
Cum enim uellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitauerunt, ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo, quod pluribus locis simul eos cum illo pictos uiderent, quia merita Petri et Pauli etiam propter eundem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. sic omnino errare meruerunt, qui Christum et apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis uixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis spiritum sanctum, post multorum Iudaeorum conuersionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur et eos qui in Christum crediderant grauiter persequeretur, de caelo uocauit et suum discipulum adque apostolum fecit. quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari uolunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius?
1.17
Illud quoque adtendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se conuertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos prophetas diuino spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in euangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc uidemus. neque enim, si magicis artibus fecit, ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando uenturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis uenturi et ciuitatem caelestem ei omnibus gentibus condituri.
1.18
Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut am, deputatae nullus alius deus erat nisi deus unus, deus uerus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro grauissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. solebant autem Romani de dis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. hoc de deo gentis Hebraeae, cum eam uel obpugnauerunt uel uicerunt, facere noluerunt. credo, quod uidebant, si eius dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum creuisse arbitrabantur. in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. nam utique intellegere debebant occulta ueri dei uoluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum fauore, qui si aliquid in hac re potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent.
1.19
Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a dis gentium, quas uicerunt, dilectos et electos. numquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset multum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad saluandas animas miserorum ac non potius collectam timentium manum contra suas ciuitates, quarum leges timebant, mercede inpunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam uindicandi ac non principatum dominandi cogitauit. itane istos mores dilexerunt di hostes suarum ciuitatum fauendo hostibus earum? quin potius nec illas defendendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuuerunt, quia non habent in potestate regnum dare et auferre, sed deus unus et uerus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos uel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna adque terrena quibus uoluerit et quamdiu uoluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum uel sinendo uel donando distribuit.
1.20
Vnde nec illud possunt dicere: cur ergo deus Hebraeorum, quem summum et uerum deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugauit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuuit? praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc uenturum prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod chrisma Graece. dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari illa omnia cessauerunt nescientibus Romanis, per quorum uictoriam, nescientibus Iudaeis, per quorum subiugationem factum est, ut illa cessarent.
1.21
Rem sane mirabilem non aduertunt pauci pagani, qui remanserunt, deum Hebraeorum offensum a uictis nec receptum a uictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. ipse est enim deus Israhel, de quo tanto ante propheta plebem dei sic adlocutus est: et qui eruit te deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. hoc factum est per nomen Christi uenientis ad homines ex semine ipsius Israhel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israhel dictum est: et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. hinc ostenditur deus Israhel, deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec inpediat misericordia iustitiam, quod non ipse sit uictus in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi euangelium, ueri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefigurauit, nunc ipse deus Israhel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas uicerunt. ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iam qui per ea promittebatur aduenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens uicta est, per Christum regem suo nomini subiugauit adque ad euertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac deuotione conuertit
1.22
Puto, quia de se futura ut per tot prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili dei prouidentia, quamuis sine ulla unctione regis sacerdotisque. remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarundam obseruationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec uictus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur ueritas prophetati Christi. quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum uehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta uiuunt suas nefarias artes honorare conantur. sic enim diuersis hominum erroribus multi etiam uarias hereses aduersus ueritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.
1.23
Quid quod isti uani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare* conpulsi sunt? nec mirum, cum et in euangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in prophetis nostris: quoniam di gentium demonia. ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem uidetur, quod illi di gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.
1.24
Verum tamen isti ita disputant, quod haec euersio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita uolentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque conuellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi adnuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam obpugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. sed si nolunt credere Christum talia docuisse, prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum euerti praeceperunt, uerum etiam christians temporibus hanc euersionem futuram praedixerunt. qui si fefellerunt, cur tanta manifestatione conpletur? si uerum dixerunt, cur tantae diuinitati resistitur?
1.25
Verum tamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse deum Israhel. cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? si plurimum ualet, cur ab eis solus non colitur? si parum aut nihil ualet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus paene iam colitur? numquam huius quaestionis eximi uinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc deum non colunt, qui praeualuit omnibus, quos colunt. si enim magnae uirtutis est, cur existimatus est inprobandus? si paruae nulliusue uirtutis est, cur tantum potuit inprobatus? si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? si uerax est, cur eius praecepta respuuntur? si mendax est, cur eius praedicta conplentur?
1.26
Postremo quod nolunt de illo sentiant. numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri fana fecerunt? qui et agathus demonas inuitandos et cacus demonas placandos monent? quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec aduocandum nec propitiandum esse duxerunt? quis est deus iste uel ita ignotus, ut in tam multis dis solus adhuc non inueniatur, uel ita notus, ut a tam multis hominibus iam solus colatur? nihil ergo restat, ut dicant, cur huius dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli uoluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam uel qualem putent. esse istum deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus ualeret eius uoluntas ad eorum simulacra euertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. proinde istis summa necessitas facta est non colendi deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere uellent quam se. colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. si autem illo modo uellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. ac per hoc respuerunt unius ueri dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam quam illius beniuolentiam profuturam.
1.27
Sed fuerit ista uana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. an forte dicturi sunt istum non esse deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere ualeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. si enim di sunt, quorum uates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen priuatis negotiis responderunt, quomodo non est deus, cuius uates non solum ea, quae ad tempus consulebantur, congrue responderunt, uerum etiam unde non consulebantur de uniuerso genere humano adque omnibus gentibus ea tanto ante. praedixerunt, quae nunc et legimus et uidemus? si deum dicunt, quo impleta Sibylla fata cecinit Romanorum, quomodo non est deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum deum per Christi euangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra euersuras, sicut praenuntiauit, exhibuit? postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per uates suos contra istum deum aliquid dicere, quomodo non est deus, qui per uates suos istorum simulacra non solum euerti iussit, uerum etiam in omnibus gentibus euersuiri praedixit ab eis qui illis desertis se unum deum colere iuberentur et iussi famularentur?
1.28
Aut legant, si possunt, uel aliquam Sibyllarum uel quemlibet aliorum uatum suorum praedixisse hoc futurum, ut deus Hebraeorum deus Israhel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra, monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris uatum suorum. omitto enim dicere, quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est christiana religione testimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri. sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt: ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a uatibus deorum suorum contra deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa obseruamus et praedicta recitamus et facta monstramus. quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere conpleta quam illum deum agnoscere qui potuit praenuntiare conplenda, cum in suis dis falsis, quae sunt uera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint.
1.29
Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse deum uerum, quem sic uident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli uetat relictis istis qui illum coli non uetant? aut si uetant, legatur. quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil umquam tale personuit? et utique prohibitio tam multorum contra unum quam unius contra tam multos. notior et potentior esse deberet. nam si huius dei cultus est impius, inutiles sunt di, qui homines ab impietate non prohibent: si uero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quia non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra euerti iussit, praedixit, euertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, ualuisse aliquid non uidemus? rogo, respondeant: quia est deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit?
1.30
Quid interrogem homines, qui euanuerunt cogitando, quis iste sit? alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum, quo doctiorem aput se neminem inueniunt, deum Iudaeorum Iouem putauit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iouem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animaduerteret Iudaeos summum deum colere, nihil aliud potuit suspicari quam Iouem. sed siue qui Saturnum siue qui Iouem deum Iudaeorum putant, dicant: quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iouem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius? qui si tamquam potentior et uictor placuit cultoribus suis, Saturnum uictum expulsumque non colant. sed neque istum coli Iouis prohibuit, et quem uincere potuit, deum tamen esse permisit.
1.31
Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iouem colimus, de quo ait Maro: Iouis i s omnia plena, id est omnia uiuificantem spiritum. merito ergo et Varro Iouem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: caelum et terram ego impleo. quid illud quod idem poeta dicit aethera? quomodo accipiunt? sic enim ait: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit. aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. an poetae conceditur nunc secundum Platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundam Stoicos loqui, ut corpus sit deus? quid ergo in Capitolio colunt? si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iouis, quod appellant Aegida? nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iouem a matre occultatum capra nutriuit. an et hoc poetae mentiuntur? numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? quid sibi autem uult ista non poetica, sed plane mimica uarietas, deos secundum philosophos in libri quaerere, secundum poetas in templis adorare?
1.32
Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iouem et Saturnum patrem eius et Plutonem adque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? quamuis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in Latinam linguam esse conuersum Cicero commemoret. numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: si uero scrutari uetera et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di hinc a nobis profecti in caelum repperientur. quaere, quorum demonstrentur sepulchra in Graecia, reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis, tum denique, quam hoc late pateat, intelleges. hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem peruenisse beniuole suspicatur. quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitauit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: qui hanc, inquit, urbem condidit, Romulum ad deos inmortales beniuolentia famaque sustulimus. quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Ioue et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere uoluerunt? quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens: ecce Dionaei processit Caesaris astrum. uideant ergo, ne forte historica ueritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, uanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. neque enim re uera stella illa Iouis est aut illa Saturni; sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina inposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi uoluerunt. de quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni uoluptas conmeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerua non habeat?
1.33
Sed fuerit et Cicero Academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisque mandare, quamuis hoc non ei opinione propria praesumserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemorauerit. numquid et Varro uel tamquam poeta fingit uel tamquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum uita uel morte, qua inter homines uixerunt uel obierunt, esse conposita? numquid et Leon ille sacerdos Aegyptius poeta uel Academicus fuit, qui Macedoni Alexandro diuersam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem uerum tamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?
1.34
Sed quid ad nos? dicant se Iouem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui uiuificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut uolunt. quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? nonne ille est, qui primus ab Olympo uenit arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis conposuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris? nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? non, inquiunt; nam uideris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur, nos tamen Saturnum interpretamur\' uniuersum tempus\', quod Graecum etiam uocabulum eius ostendit; uocatur enim Cronos, quod adspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et Latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?
1.35
Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores Platonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum Cronon uelut a satietate intellectus eo, quod Graece satietas coros, intellectus autem sine mens nus dicitur. cui uidetur suffragari et Latinum nomen quasi ex prima Latina parte et Graeca posteriore conpositum, ut diceretur Saturnus tamquam satur nus. uiderunt, quam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum uel putabant uel putari uolebant. at uero secundum istam nouellam interpretationem, quam ueteres eorum si habuissent, mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iouem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam uolunt esse uelut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoraui: Iouis is omnia plena. numquid non, si possent, isti sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Ioui Capitolia constituerent? neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuiusquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iouem; nos uero esse quandam summam dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit uere sapiens, non tantum concedimus, uerum etiam maxime praedicamus. utrum autem uniuersa ista corporalis moles, quae mundus appellatur. habeat quandam animam uel quasi animam suam, id est rationalem uitam, qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna adque abdita quaestio est, nec adfirmari debet ista opinio nisi conperta, quod uera sit, nec refelli nisi conperta, quod falsa sit. quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens uel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa adque incommutabili dei sapientia?
1.36
Romani tamen, qui non Saturno, sed Ioui Capitolium condiderunt, uel aliae nationes, quae Iouem praecipue supra ceteros deos colendum esse putauerunt, non hoc quod isti senserunt. qui secundum istam suam nouam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent et mathematicos uel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. quae opinio tantum contra illos in animis humanis praeualuit, ut nec nominare illum uelint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses paene uico suo nomen mutauerint\' uicum senis\' crebrius quam\' uicum Saturni* appellantes.
1.37
Notum est ergo, quid colere conuincantur et quid colorare conentur adoratores simulacrorum. uerum et ab istis nouiciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de deo sentiant Hebraeorum. etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. quid ergo sentiunt de deo Israhel? quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. per eos enim uates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. siue enim angeli ad illos prophetas missi sint, qui eis deum omnium creatorem unum uerum deum, cui uniuersa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent, siue aliquorum in eis mentes per spiritum sanctum ita sublimatae sint, ut eo uisu ea uiderent quo et ipsi angeli uident, constat tamen eos illi deo seruisse, qui alios deos coli prohibuit, seruisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum uenturum regem ac sacerdotem significantibus sacris.
1.38
Porro autem in dis gentium, quos isti dum colere nolunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inueniatur qui alterum coli prohibeat, cum eos in diuersis officiis muneribusque constituant et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides uelint. si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ei qua dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iouem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est sicut ille a loue nescio quo, cuius arma fugiens uenit in Italiam, sed fauet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem suam. quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana uirgo casta coli prohibeat non dicam Venerem sed Priapum? nam si unus homo et uenator et agricola esseuoluerit, seruus erit amborum, quibus tamen uel uicina templa fabricare erubescit. sed interpretentur Dianam uirtutem quam uolunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, dicant quod placet, interpretentur quod sapiunt, dum tamen omnia eorum argumenta perturbet deus Israhel. qui cum illos omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit eorumque simulacris et sacris euersionem praeceperit, praedixerit, fecerit, satis ostendit illos falsos adque fallaces et se esse uerum ac ueracem deum.
1.39
. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quia non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam deus sit, quodlibet opinando respondeant, deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis adque conpletis facillime conuincuntur? neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit; quod impios diluuio deleuit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberauit ab Abraham in hominibus facta eius exordior. huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc uidemus impleri. huic quippe dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ex cuius semine populus Israhel, unde uirgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes gentes audeant iam negare, si possunt. haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae, qui etiam Israhel appellatus est, ex quo uniuersus populus et propagatus et nominatus est, uthuius populi deus appellaretur deus Israhel, non quod ipse non sit deus omnium gentium siue nescientium siue iam scientium, sed quia in isto populo uoluit manifestius apparere uirtutem promissorum suorum. ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa seruitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnauit per reges suos de tribu Iuda exortos. qui ludas unus fuit ex duodecim filiis Israhel nepotis Abrahae. adque inde Iudaei cognominati multa ipso deo adiuuante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec ueniret semen, cui promissum est, in quo benedicerentur omnes gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent.
1.40
Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per Christianos impletur. ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: domine deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas. ecce nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae ueniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. et hoc enim magnum est, quod deus praestitit ecclesiae suae ubique diffusae. ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec conposita putarentur, codices prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieret ueritatis nostrae. quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
1.41
Quia enim haec euertit nisi deus IsraheL? ipsi enim populo dictum est per diuinas uoces factas ad Moysen: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. non facies tibi idolum neque cuius quam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum. ut autem etiam euertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: non adorabis deos illorum, sed neque seruies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. quis autem dicat Christum adque Christianos non pertinere ad Israhel, cum Israhel nepos fuerit Ab ahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israhel nepoti eius dictum est quod iam commemoraui: in semine tuo benedicentur omnes gentes? quod fieri iam uidemus in Christo, cum inde exorta sit illa uirgo, de qua propheta populi Israhel et dei Israhel cecinit dicens: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. interpretatur autem Emmanuhel\' nobiscum deus). deus ergo Israhel. qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit euerti, qui per prophetam praedixit gentes ab extremo terrae dicturas: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et Christianorum fidem istarum omnium superstitionum euersionem iussit, promisit, exhibuit. frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a dis suis, hoc est demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, uolunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua Christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.
1.42
De deo Israhel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum Christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt, de deo Israhel, si audiant aliqua contumeliosa, respondeant. sed quos consulant? aut ubi iam consulant? libros suorum legant. si deum Israhel Iouem putant, sicut Varro scripsit, interim ut secundum eorum opinionem loquar, cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda? si Saturnum putant, cur eum non colunt? aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos uates praecepit, per quos ea quae praedixit impleuit? cur ei non credunt simulacra euertenda esse et alios deos colendos non esse? si nec Iouis nec Saturnus est— quia, si unus eorum esset, contra sacra Iouis et Saturni eorum tanta non diceret—, quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et euersis dis aliis tam euidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se aduersus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque Christianos? nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare uolunt, uel ubi deos ipsos suos recludant, ne a Christianis inueniantur adque frangantur. unde hoc nisi a timore legum adque regum, per quos deus Israhel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi?
1.43
Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam— non quidem totam, quia multi ex Israhelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius—, et humilaturus omnem superbum adque iniuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum qui credentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.
1.44
Haec enim, quae ut facilius intellegerentur breuiter praelocutus sum, propheta sic dicit:* Et nunc tu,- domus Iacob, uenite, ambulemus in lucem domini.\' remi sit enim plebem suam, domum Israhel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis.\' repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thensaurorum illorum. et repleta est terra equis, nec erat numerus currum illorum. et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adorauerunt ea quae fecerunt digiti eorum.\' et inclinauit se homo et humilauit se uir, et non remittam illis." et nunc intrate in petras et abscondite uos in terra a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram." oculi enim domini excelsi, homo autem humilis. et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die." Dies enim domini sabaoth in omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum, qui humilabuntur," et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem balani Basan, uet super omnem montem et super omnem collem altum, et super omnem nauem maris et super omne spectaculum nauium decoris." et humilabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die." Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent superuacuanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram.
1.45
Quid dicunt de isto deo sabaoth, quod interpretatur\' deus uirtutum) uel\' exercituum\', quia illi seruiunt uirtutes et exercitus angelorum? quid dicunt de isto deo Israhel, quia deus est illius populi, de quo uenit semen, in quo benedicerentur omnes gentes? cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et euertit? audiui quendam eorum dicere se legisse aput nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem deum colerent: praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste uisibilis et corporeus mundus extructus est, cum scripturis sanctis prophetarum eius aperte ostendatur illum deum colendum praeceptum esse populo Israhel, qui fecit caelum et terram et a quo est omnis uera sapientia. sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumtione opinantur de illo deo, quem deum esse negare non possunt? si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Siluanus, qui solorum agrorum adque siluarum, quam Sol, qui solius diei uel etiam uniuersi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis uel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur? certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et uniuersae huius molis praeposituram gerit. at iste illos omnes coli prohibet. cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere uolunt, sed propter istos illum nolunt? adhuc non inueniunt, quid de isto deo Israhel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam inuenient, donec eum inueniant deum solum uerum, a quo creata sunt omnia.
1.46
Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum deus, et, quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum deum, quem non inueniebat, quam nullum deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. ait enim: et dedita sacris incerti Iudaea dei. et nondum deus iste sanctus et uerus deus Israhel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. nunc uero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius? quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? caelorum enim nomine apostoli Christi significati sunt, quod in eis deus praesideret, ut euangelium nuntiarent. iam ergo caeli enarrauerunt gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiauit firmamentum. dies diei eructuauit uerbum, et nox nocti adnuntiauit scientiam. iam non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. iam in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id est: coniugatum uerbum carni humanae processit de utero uirginali, iam exultauit ut gigans et cucurrit uiam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli. et ideo rectissime sequitur uersus, quem paulo ante commemoraui: et non est qui se abscondat a calore eius. et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem uerti quam sicut aurum a sorde purgari, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti dei ueracia promissa certa iam facta sint!
1.47
Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse Christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi. deus enim Israhel, de quo praedictum est quod deus uniuersae terrae uocabitur, et deus uniuersae terrae iam uocatur, hoc per prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore impleuit. certe enim si iam deus Israhel deus uniuersae terrae uocatur, necesse est, ut fiat, quod iussit, quando qui iussit innotuit. quia uero per Christum et iri Christo innotuit, ut ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam deus Israhel uniuersae terrae uocaretur, paulo superius aput eundem prophetam legant qui uolunt, immo et a me commemoretur. neque enim ita longum est, ut oporteat praetermitti. dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius. cui caput est, id est ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. per multos enim annos ecclesia. quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo adnuntiato per euangelistas eis, quibus non est adnuntiatus per prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quae habet uirum, cum uiri nomine significata est lex uel rex, quem. accepit primus populus Israhel, nec acceperant gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex Christianorum apparuerat adhuc, ei quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior sanctorum multitudo prouenit. ita ergo dicit Esaias incipiens ab humilitate Christi et se postea conuertens ad adloquendam ecclesiam usque ad eum uersum, quem commemorauimus, ubi ait: et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur:" Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur uehementer." quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta uidebitur ab hominibus species tua et honor tuus ab hominibus." ita enim mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo uidebunt et qui non audierunt intellegent.\' Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium domini cui reuelatum est?\' nuntiauimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti; non est species illi neque honor. et uidimus illum, et non habuit speciem neque decorem;\' sed uultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est.* Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. et nos existimauimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. ipse autem uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus." omnes ut oues errauimus et dominus tradidit ilium pro peccatis nostris. et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. sepulturam ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. dominus uult purgare illum de plaga. si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. et uult dominus auferre a doloribus animam eius," ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit." propterea ipse hereditabit complures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustineuit et propter iniquitates eorum traditus est.\' Delectare sterilia, quae non paris, exsulta et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim dominus.\' dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. porrige longius funiculos et palos ualidos constitue. etiam adque etiam in dextram adque sinistram partem extende. semen enim tuum hereditabit gentes, et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. non est, quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris. ignominiae uiduitatis tuae non eris memor,\' quoniam ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.
1.48
Quid contra hanc eaidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? si de Christi diuinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi uolunt. ille itaque sicut ouis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus, ille uulneratus propter peccata nostra, cuius liuore sanati sumus, cuius facies iniuriata. est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis inlita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israhel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens inridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet uocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: prophetiza nobis, Christe. nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est uehementer. nempe iam mirantur gentes multae super eum. iam continuerunt reges os suum, quo aduersus Christianos leges saeuissimas promulgabant. nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam uident, et qui non audierunt, iam intellegunt. quoniam gentes, quibus non nuntiarunt prophetae, magis ipsae uident, quam uera nuntiata sint per prophetas. et qui non audierunt ipsum Esaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. nam in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui prophetarum, aut bracchium domini, quod est ipse Christus, qui per eos adnuntiabatur, cui reuelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant prophetae quos habebant? nempe iam hereditate possidet multos et fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus illis expulsis proditisque distribuit.
1.49
Quid ergo ad haec dicunt peruersi laudatores Christi et Christianorum obtrectatores? numquid, ut ista per prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? numquid, ut delectetur ecclesia diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat, ut in dextram per ueros Christianos et in sinistram per fictos Christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius herodite gentes, ut ciuitates, quae a uero dei cultu et a uera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri uel esse Christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur, quia, ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et obprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? numquid postremo, ut dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse deus Israhel uniuersae terrae iam uocetur, discipuli Christi finxerunt, quod prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt?-
1.50
Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem adque obtunsissimis obscurum dubiumue relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi peruersi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse adque docuisse quae doctrina continet Christi, quia deus Israhel, qui haec omnia, quae isti colere uolunt, abominanda adque euertenda in libris prophetarum praecepisse inuenitur, ipse deus uniuersae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi ecclesiam iam uocatur. si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et deus Israhel deos eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de illis abominandis adque euertendis per Christum quod promisit impleuit? ubi sunt di eorum? ubi uaticinia fanaticorum et diuinationes pythonum? ubi auguria uel auspicia uel haruspicia uel oracula demonum? cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam ueritatem? offendimus, inquiunt. deos nostros et deseruerunt nos, ideo aduersus nos Christiani praeualuerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. hoc sibi certe per Christianos fuisse euenturum legant ex libris uatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum uolunt fuisse cultorem, saltem deus Israhel inprobatus et detestatus sit, quem constat istorum euersorem. sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confiuxerint. quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur-- et praemonerentur qui nunc nolunt esse Christiani.
1.51
Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione per christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum uero magnam laudem repperient temporum christianorum. quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam creatoris iniuriam? nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes paene ciuitates cadunt theatra, caueae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora uel moenia, in quibus demonia colebantur. unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lasciuo et sacrilego usu constructa sunt? nonne Cicero eorum cum Roscium quendam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scaenam deberet intrare, ita uirum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere? quid aliud apertissime ostendens nisi illam scaenam esse tam turpem, ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis uir bonus? et tamen di eorum tali dedecore placabantur, quale a uiris bonis remouendum esse censebat. est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. in quibus ludis tanta exhiberi> turpitudo consueuit, ut in eorum conparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis uiri boni prohibentur. quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, di gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inueniunt uel quos frangant uel quos abscondant; Christianorum uero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando inputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.
1.52
Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere adque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. cum enim euangelicas quaestiones, ubi uidentur quibusdam quattuor euangelistae non inter se constare, soluere adgrederer, ut potui expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. ita enim uolunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos, sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum deum, per quem facta sunt omnia, cum aliud nihil quam homo fuerit quamuis excellentissimae sapientiae, uerum etiam de dis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. unde factum est, ut eos de deo Israhel potius urgeremus, qui per ecclesiam Christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas uanitates ubique iam euertit, sicut per prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen, in quo benedici omnes gentes promiserat, ea quae praedixit impleuit. ex quo intellegere debent nec Christum aliud de dis eorum uel nosse uel docere potuisse, quam deus Israhel per prophetas iussit adque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit, cum benedicerentur omnes gentes, factum est, ut et ipse deus Israhel uniuersae terrae uocaretur, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deuiasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne uel insensatis simulacris supplicaremus uel societatem cum demoniis haberemus uel creaturae potius quam creatori religionis obsequio seruiremus.
1.53
Quapropter, cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est, consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oreretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem adque optimam perueniret. ac per hoc, cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur adque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium redducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, adque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum inmortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis.
1.54
Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. omnibus autem discipulis suis per hominem, quem adsumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognouerunt. quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere uoluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperauit. hoc unitatis consortium et in diuersis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in euangelio legerit, quam si ipsam manum domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. quamobrem illa potius iam uideamus qualia sint quae putant euangelistas sibimet scripsisse contraria— quod pirum intellegentibus uideri potest—, ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, uerum etiam conuenientia scribendo in corporis ipsius unitate germanam seruasse concordiam.. LIBER PRIMUS: INCIPIT LIBER SECUNDUS AELS( corr. AU- RELII IPS2, AVGUSTINI JS1), AVRELIIAVGVSTINI EPI DE- CONSENSU EUANGELISTARUM EXPL LIB- I- INCIP. LIBER II- H, quaestiones librorum II., III., IV. omnes praem. ante librum primum fol. 1- 4; inscr. INCIPIUNT CAPITULA QVAESTIONUM LIBRI SECUNDI H:
toc
QVAESTIONES SIUE CAPITULA LIBRORUM SECUNDI, TERTII, QVARTI.
toc
Lib. II. Quare usque ad Ioseph generatores Christi commemorantur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de uirgine Maria? Quomodo sit Christus filius Dauid, cum ex Ioseph filii Dauid concubitu non sit natus. Quare alios progeneratores Christi Mattheus enumerat, alios Lucas? Quare quadraginta generationes excepto ipso Christo inueniuntur aput Mattheum, cum quattuordecim triplicet? Quomodo Matthei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia uel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat. De ordine praedicationis Iohannis baptistae inter omnes quattuor. De duobus Herodibus. Quomodo Mattheus dicat timuisse Ioseph ire cum infante Christo in Hierusalem propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi erat tetrarcha Herodes frater eius. Quomodo dicat Mattheus ideo isse in Galilaeam Ioseph cum infante Christo, quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Hierusalem, cum Lucas dicat ideo isse in Galilaeam, quia ibi erat Nazareth ciuitas eorum. Quomodo Lucas dicit: ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae cum illo puero, cum dicat Mattheus quod metu Archelai timuerint illuc ire ab Aegypto redeuntes? Quomodo potuerint conpletis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda sollemnia, si secundum Mattheum iam Herodi per magos notum erat eum natum, pro quo, cum eum quaereret, tot occidit infantes. De uerbis Iohannis inter omnes quattuor. De baptizato Iesu. De uerbis uocis, quae facta est de caelo super baptizato. Quomodo secundum Iohannem euangelistam dicat Iohannes baptista: ego non noueram eum, cum secundum alios inueniatur quod iam nouerat eum. De temtato Iesu. De uocatione discipulorum piscantium. De tempore secessionis eius in Galilaeam. De illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum habuit in monte. Quomodo dicat Mattheus centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit. De socru Petri, quo ordine narratum sit. De ordine rerum, quas post hoc narrant, utrum nihil inter se dissentiant Mattheus, Marcus et Lucas. De illo qui ait domino: sequar te quocumque ieris, et aliis quae iuxta sunt, quo ordine narrentur a Mattheo et Luca. De transfretatione eius, ubi dormiuit in nauicula, et de expulsis demonibus, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta uel dicta sunt conueniant inter Mattheum. Marcum et Lucam. De paralytico, cui dixit: dimittuntur tibi peccata, et: tolle grabatum tuum, maxime, utrum locus, ubi hoc factum est, conueniat inter Mattheum et Marcum, quia Mattheus dicit in ciuitate sua, Marcus autem Capharnaum. De uocatione quoque Matthei, utrum Marco et Lucae, qui dicunt Leuin Alphei, idem Mattheus congruat. De conuiuio, ubi obiectum est ei, quod cum peccatoribus manducaret et quod non ieiunarent discipuli eius, quod uidetur alius alios dicere, a quibus obiectum sit, et de uerbis eorum responsisque domini, utrum Mattheus, Marcus et Lucas congruant. De filia archisynagogi resuscitate et muliere, quae tetigit fimbriam uestimenti eius, utrum ordo, quo dicta sunt, nihil cuiquam eorum aduersetur, a quibus dicta sunt, et maxime de uerbis ipsius archisynagogi, quibus rogauit dominum. De duobus caecis et muto demonio, quae solus Mattheus dicit. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos dans eis potestatem sanitatum praestandarum et eis multa mandauit ordinans, quemadmodum uiuerent, ubi quaerendum est quomodo Mattheus Marco et et Lucae congruat maxime de uirga, quam secundum Mattheum dicit non ferendam, secundum Marcum autem solam ferendam, et de habitu calciamentorum adque uestium. Ubi Iohannes baptista misit ad Iesum de carcere discipulos, quod Mattheus et Lucas dicunt. Ubi exprobrauit ciuitatibus quod non egerint paenitentiam quod et Lucas dicit, ubi quaerendum est quemadmodum illi Mattheus ipso ordine congruat. Ubi uocat ad tollendum iugum et sarcinam suam, quemadmodum Mattheus a Luca non discrepet in narrandi ordine. Ubi discipuli spicas uellentes manducauerunt, quemadmodum inter se congruant Mattheus, Marcus et Lucas in narrandi ordine. De illo qui manum aridam cum haberet sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthei concordet cum Marco et Luca uel rerum ordine uel domini et Iudaeorum uerbis. Considerandum utrum ab isto cuius arida manus sanata est. ita digrediantur hi tres euangelistae, ut ia nullo sibi aduersentur ipso■ arrationis ordine. De muto et et eaeco), qui demonium habebat. quomodo Mattheus Lucasque consentiant. Ubi ei dictum est quod in Bdzebul eicit demonia. quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia aduersus spiritum sanctum, et de duabus arboribus, utrum in nullo Mattheus a duobus aliis, maxime a Luca, dissentiat. Quod respondit petentibus signum de Iona propheta et de Nineuitis et de regina Austri et de spiritu inmundo, qui cum exierit ab homine redit et inuenit domum mundatam. quemadmodum Mattheus Lucae congruat Ubi ei nuntiata est mater et fratres eius, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet. Quod ex nauicula turbis locutus est de illo cuius in seminando aliud cecidit in uia et cetera et de illo cui superseminata sunt zizania et de grano sinapis et de fermento, et quod in domo locutus est de thensauro abscondito in agro et de margarita et de sagena missa in mare et de proferente de thensauro noua et uetera, quomodo Marco et Lucae Mattheus consentiat uel in his quae cum illo dixerunt uel narrationis ordine. Quod uenit in patriam suam et mirabantur doctrinam, cum genus eius contemnerent, quomodo consentiat Marco et Lucae Mattheus, maxime utrum narrandi ordo nihil alteri aduersetur. Quemadmodum inter se conueniant Mattheus, Marcus et Lucas de uerbis Herodis, cum audisset de mirabilibus domini, uel de ipso narrationis ordine. De Iohanne incluso uel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus et quemadmodum uentum sit. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quattuor conueniant. Quod ambulauit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conueniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque panibus pauit. Quomodo Mattheus et Marcus Iohanni non aduersentur in eo, quod ab eis tribus narratur, quid postea quam transfretarunt factum sit. De muliere Cananaea, quae dixit: et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Mattheus Lucasque consentiant. Cum de septem panibus pauit turbas, utrum inter se Mattheus Marcusque conueniant. Quod dicit Mattheus inde eum uenisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco, et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Iona. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conueniat uel re uel ordine. Cum interrogauit discipulos quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Mattheus Marcus et Lucas rebus aut ordine. Ubi pronuntiauit discipulis passionem suam, quae sit inter Mattheum, Marcum et Lucam conuenientia. Ubi subiungunt idem tres quomodo praeceperit dominus, ut post eum qui uoluerit ueniat, quam secum concordent. Quod se dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Helia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus et maxime propter, numerum dierum, quia Mattheus et Marcus dicunt post sex dies factum quod Lucas post octo. Ubi de aduentu Heliae locutus est eis, quae sit conuenientia inter Mattheum et Marcum. De. illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerunt, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis. Ubi de passione sua cum eis dixisset contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant. Ubi de ore piscis soluit tributum, quod Mattheus solus dicit. De puero paruulo, quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis paruulorum, qui uident faciem patris, de una oue ex ouibus centum, de fratre corripiendo in secreto, de soluendis ligandisque peccatis, de concordia duorum et congregatione trium, de dimittendis peccatis usque septuagiens septiens, de seruo, cui dimissum est multum debitum et ipse paruum non dimisit conseruo, Mattheus quemadmodum ceteris non repugnat. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Mattheus et Marcus, maxime de ipsis interrogationibus uel domini uel Iudaeorum atque responsis, in quibus uidentur aliquantulum uariare. De paruulis quibus manus inposuit, de diuite, cui dixit: uende omnia tua, de uinea, quo conducti sunt operarii per horas diuersas, quemadmodum Mattheus duobus aliis non repugnet. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petit, ut unus eorum ad dexteram eius, alter ad sinistram sederet, quomodo non repugnet Mattheus aliis duobus. De caecis Hiericho inluminatis quemadmodum non aduersetur Mattheus uel Marco uel Lucae. De asina et pullo, quomodo Mattheus ceteris congruat, qui solum pullum commemorant. De expulsis de templo uendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Iohanni, qui hoc idem longe alibi dicit. De arefacta arbore ficulnea et quae iuxta narrata sunt, quemadmodum non repugnet Mattheus ceteris. maxime Marco, de ordine narrationis. Cum dominum interrogauerunt Iudaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres. De duobus, quibus imperauit pater, ut irent in uineam, et de uinea, quae locata est aliis agricolis, quomodo non aduersetur Mattheus illis duobus, cum quibus eundem ordinem tenet, et maxime in hac parabola, quam omnes tres dicunt de uinea locata, propter responsionem eorum quibus dicebatur, ubi aliquantum uidetur uariare. De nuptiis filii regis, ad quas turbae inuitatae sunt, quem Mattheus ordinem tenuerit propter Lucam, qui tale quiddam alibi dixit. De nummo Caesari reddendo, cuius habebat imaginem, et de muliere, quae septem fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent. De illo, cui commendata sunt duo praecepta dilectionis dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthei et Marci, 118 a Luca discrepare uideantur, qui tale aliquid alibi dicit. Quod Iudaei interrogantur de Christo, cuius eis filius uideatur, utrum non repugnet Mattheus aliis duobus, quia secundum istum dicitur: quid uobis uidetur de Christo? cuius est filius? cui responderunt: Dauid, secundum illos autem: quomodo dicunt scribae Christum filium esse Dauid? De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi et dicentibus quae non faciunt ceterisque in eosdem Pharisaeos a domino dictis, utrum sermo Matthei congruat aliis duobus et maxime Lucae, qui non hoc ordine, sed alibi similem commemorat. Cum praenuntiauit templi euersionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat. De sermone, quem habuit in monte Oliueti, quaerentibus discipulis: quando erit consummatio? quemadmodum tres isti inter se congruant- Quod commemorant Mattheus et Marcus ante biduum futurae paschae et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Iohanni, qui cum ipsis narrat hoc idem quod factum est in Bethania et dicit: ante sex dies paschae. De cena in Bethania, ubi mulier ungento pretioso dominum perfudit, quomodo inter se congruant Mattheus, Marcus et Iohannes et quomodo Lucae non aduersentur tale aliquid alio tempore commemoranti. Ubi mittit discipulos, ut praeparent ei manducare pascha, quomodo inter se congruant Mattheus, Marcus et Lucas.
toc
Lib. III. De cena domini et de expresso traditore eius, quemadmodum inter se quattuor conueniant. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare. De his quae dicta sunt a domino, donec exiret de domo, ubi cenauerant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur. De his quae gesta sunt in illo praedio uel horto, quo ex illa domo post cenam uenerunt, quomodo trium, id est Matthei, Marci et Lucae, consonantia demonstretur, quoniam Iohannes de hoc tacet. De his quae in eius adprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo eos inter se nihil appareat dissentire. De his quae gesta sunt, cum duceretur dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo, cum nocte perductus esset, et maxime de Petri negatione, quemadmodum inter se omnes congruant. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo euangelistae inter se non discrepent, et de testimonio Hieremiae, quod Mattheus propter domini pretium interposuit, cum hoc in eiusdem prophetae scriptura non inueniatur. De his quae aput Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant. De inlusione, qua inlusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Mattheus, Marcus, Iohannes. Quomodo non repugnet, quod Mattheus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret eius crucem, cum Iohannes dicat, quod eam Iesus ipse portauerit. De potu, quem dederunt ei, priusquam commemorata esset eius crucifixio, quomodo conueniat inter Mattheum et Marcum. De diuisione uestimentorum eius, quemadmodum inter se omnes consentiant. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Iohannes propter tertiam et sextam. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent. De his qui domino insultauerunt, quomodo inter se consonent Mattheus, Marcus et Lucas. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Mattheus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant. De uocibus domini. quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Mattheus et Marcus Lucae et ipsi tres Iohanni. De scissione ueli, quomodo non dissentiant Mattheus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit. De admiratione centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Mattheus, Marcus et Lucas. De mulieribus, quae ibi stabant, quomodo Mattheus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas longe stetisse, non repugnent lohanni, qui nominauit unam earum iuxta crucem stetisse. De Ioseph, qui corpus domini petiuit a Pilato, quomodo omnes consentiant et quomodo a se ipso Iohannes non dissentiat. De sepultura eius, quomodo tres a Iohanne non dissentiant. De his quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant. XXV. In eo quod se postea discipulis manifestauit, quomodo sibi omnes euangelistae non aduersentur conlatis testimoniis et de apostolo Paulo et de actibus apostolorum.
toc
Lib. IIII. In euangelio Marci exceptis his, quae cum Mattheo dixit, quomodo nulla repugnantia demonstretur ab initio usque ad illud, ubi ait: et ingrediuntur Caphar naum et statim sabbatis docebat eos, quod cum Luca dicit. De homine, a quo spiritus inmundus eiectus est conuexans e u m, quomodo Lucae, qui hoc cum eo dixit, non repugnet. De nomine Petri quomodo etiam adque etiam commendetur non repugnare Iohanni, qui dixit, quando hoc nomen acceperit. Quod dixit: quanto magis eis praecipiebat ut tacerent, tanto magis plus dicebant, quomodo non repugnet praescientiae ipsius; quae in euangelio commendatur. De quo suggessit Iohannes quod in nomine eius eiceret demonia non sociatus discipulis et dixit: nolite prohibere, qui enim contra uos non est, pro uobis est, quomodo non repugnet illi sententiae, ubi ait: qui non est mecum, aduersus me est. Quod in occasione huius qui in nomine Christi eiciebat demonia, quamuis cum discipulis non sequeretur, Marcus amplius quam Lucas dominum dixisse narrauit, quomodo ostendatur ad hoc ipsum pertinere quod illum in nomine suo uirtutem facientem uetuit prohiberi. Hinc usque ad cenam domini unde omnia omnium considerari coeperunt nullam de Marco quaestionem esse tractatam. De Lucae euangelio quomodo principium eius congruat principio libri actuum apostolorum. Quomodo ostendatur quod de piscibus captis Lucas commemorauit non pertinere ad illud quod uidetur simile Iohannes narrasse post domini resurrectionem adque inde iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia usque in finem considerata sunt, nullam etiam ex euangelio Lucae tractatam esse quaestionem. De Iohanne euangelista, quid a tribus ceteris distet.
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Quoniam sermone non breui et admodum necessario, quem libro uno conplexi sumus, refutauimus eorum uanitatem qui discipulos Christi euangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis, et eum talia scripsisse uideri uolunt, qualia peruersi diligunt, non qualibus lectis et creditis a peruersitate corrigi possunt, nunc iam uideamus ea quae quattuor euangelistae de Christo scripserunt quemadmodum sibi adque inter se congruant, ne quid ei hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis euangelicis libris inconuenientia quaedam et repugnantia se deprehendisse existimantes magis ea contentiose obiectanda quam prudenter consideranda esse arbitrantur.
2.2
Mattheus euangelista sic orsus est: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham. quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. secundum hanc enim Christus filius hominis est, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam filius dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: generationem eius quis enarrabit? exsequitur ergo humanam generationem Christi Mattheus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph uirum Mariae, de qua natus est Iesus. neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed uirgo peperit Christum. hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam seruata pari consensu continentia posse permanere uocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo conplexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus est neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset.
2.3
Pulabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus, sed ab eis hoc putabatur quos Mariae latebat uirginitas. nam Lucas ait: et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph. qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitauit, ubi ait: puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo? cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex. Maria uirgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et uirum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? unde manifestum est illud, quod ait: sicut putabatur, filius Ioseph, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur.
2.4
II. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset Mariam ex Dauid nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium Dauid, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum euidenter dicat apostolus Paulus ex semine Dauid secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe Dauid aliquam consanguinitatem duxisse dubitare utique non debemus! cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth. quam dicit de filiabus Aaron, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis aput illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista euidentissima significatione praenuntiatum.
2.5
III. Quos autem mouet, quod alios progeneratores Mattheus enumerat descendens a Dauid usque ad Ioseph, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad Dauid, facile est, ut aduertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptauerat— illa quippe alienigena fuit— ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos uerbis manifestissimis adoptauit dicens: nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te uenirem, mei sunt, Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. natos autem si genueris postea, tibi erunt. unde etiam factum est, ut d- uodecim tribus essent Israhel excepta tribu Leui, quae templo seruiebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in euangelio suo, cuius progenitores sursum uersus commemoraret, donec exiret ad Dauid. cum enim necesse sit utroque euangelista uera narrante, et Mattheo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit, qui genuerat, alter eius, qui adoptauerat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? commodius enim filius eius dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Mattheus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, adque ita in hoc uerbo quod est genuit perseuerans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat.
2.6
Quamquam si etiam Lucas genitum diceret loseph ab Heli, nec sic nos hoc uerbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno euangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptauerit, aut uero etiam nos, quibus dedit deus potestatem filios eius fieri, de natura adque substantia sua nos genuit sicut unicum filium, sed utique dilectione adoptauit. quo uerbo apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia patris natus est, secundum aequalitatem diuinitatis hoc omnino quod pater, quem missum dicit ad suscipiendum carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes diuinitatis suae per adoptionem. ita enim dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus. et tamen dicimur etiam nati ex deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam. nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. cum enim dixisset Iohannes: dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. ita quos dixit accepta potestate factos dei filios?, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex deo. adque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, et uerbum, inquit, caro factum est et habitauit in nobis, tamquam diceret: quid mirum, si filii dei facti sunt, cum caro essent, propter quos unicus caro factus est, cum uerbum esset? hac sane magna distantia, quia nos effecti filii dei mutamur in melius, ille autem filius dei, cum filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed adsumsit quod erat inferius. dicit et Iacobus: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quendam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit.
2.7
Non ergo alienum esset a ueritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. unicum autem genuit, non solum ut filius esset, quod pater non est, sed etiam ut deus esset, quod et pater est. sed plane si hoc uerbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat. commemorasset. nunc uero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Heli, etiam ipsa uerborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimauerunt. sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam euangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut uideret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.
2.8
IIII. Illud autem quod deinceps insinuandum est, re uera ut aduerti et uideri posset, lectorem adtentissimum et diligentissimum requirebat. acute quippe animaduersum est Mattheum, qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit, de qua dicit apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum dei. quam significat etiam illa uirga ferrea, de qua in psalmo legitur: reges eos in uirga ferrea, cum superius dixisset: ego autem em constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. reguntur enim etiam boni in uirga ferrea, de quibus dicitur: tempus, ut iudicium incipiat a domo domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et impius ubi parebunt? ad quos pertinet quod sequitur: tamquam uas figuli conteres eos. reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una adque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis.
2.9
Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per Moysen et Helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et euangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem quater habent decem. porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.
2.10
Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in temptatione laborantes uenientem regem Christum Mattheus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham, Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur, ex qua esset gente uenturus. cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. ubi autem ordo a rectitudine flectitur adque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. et hoc ipsum etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tamquam ab Hierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc adque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. haec tunc in figura praeparabat deus rebus in ueritate uenturis. nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur\' praeparatio dei\'. sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae uitae nostrae temporali adque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.
2.11
Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem uoluit significare Mattheus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi natiuitatem descendendo commemorauit ab initio euangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo. tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum uox de caelo declarauit, ubi testimonium Iohannes ipsi perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. ascendendo autem transit et Abraham et peruenit ad deum, cui mundati et expiati reconciliamur. merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii dei credendo in filium dei. per carnalem uero generationem filius dei potius propter nos filius hominis factus est. satis autem demonstrauit non se ideo dixisse Ioseph filium Heli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit dei, cum sit factus a deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit.
2.12
Quapropter in generationibus Matthei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a domino Christo. ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. quod enim dicit apostolus: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. proinde Mattheus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiauit. ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Mattheum excepto Christo est quadragenarius. quia uero iustitiae suae patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait apostolus: qui autem adhaeret domino unus spiritus est, ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et deus, ad quem peruenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. quam etiam ipse dominus per huius numeri mysterium euidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens.
2.13
Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et uela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? ac per hoc quia uniuersum tempus septenario dierum numero uoluitur, conuenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagensimum et septimum cuncta peccata perueniunt. in quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos deo, ad quem nunc iste numerus peruenit per spiritum sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit.
2.14
Post enumeratas generationes Mattheus ita sequitur: Christi autem generatio sicerat. cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Iohannis ita narrans: in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum: hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. hoc ergo Mattheus commemorauit de Maria: inuenta est in utero habens de spiritu sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Mattheus praetermisit, cum de spiritu sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Mattheus deinceps conectit quod Lucas praetermittit. sequitur enim et dicit Mattheus: Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim. saluum faciet populum suum a peccatis eorum. hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum\' nobiscum deus.\' exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum. cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, et cetera.
2.15
De ciuitate Bethleem Mattheus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam uenerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Mattheus praetermittit. contra de magis ab oriente uenientibus Lucas tacet, Mattheus dicit ita contexens: ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. hoc totum Lucas praetermisit, sicut Mattheus non narrauit, quod Lucas narrat, in praesepi positum dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiauerit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium deum et quod uenerunt pastores et uiderunt uerum esse quod eis angelus nuntiauerit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas narrat, quod attulerit eum ad Hierusalem, et de Symeone uel Anna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognouerunt eum impleti spiritu sancto. omnia haec tacet Mattheus.
2.16
Unde merito quaeritur, quando facta sint siue quae Mattheus praetermittit et Lucas dicit siue quae Lucas praetermittit et Mattheus dicit. quando quidem Mattheus regressis in regionem suam magis, qui uenerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non inuento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode redisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae ciuitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. nec ideo contrarium uideri potest, quod uel hic dicit, quae ille praetermittit uel ille commemorat quae iste non dicit. sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Mattheus de profectione in Aegyptum adque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in ciuitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem domini, reuersos esse commemorat? hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia ualeat, ne similiter moueant animumque conturbent, sic unumquemque euangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta uideatur; tacitis enim quae non uult dicere sic ea quae uult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi uideantur. sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire, ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. ac per hoc intellegitur Mattheus, ubi ait somnio admonitos magos, ne redirent per Herodem, et per aliam uiam regressos in regionem suam, illic praetermisisse quae Lucas narrauit gesta circa dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Mattheus, tamquam continuam contexuit regressionem ad ciuitatem Nazareth.
2.17
Si quis autem nelit unam narrationem ex omnibus quae de Christi natiuitate et infantia uel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. erant autem iusti ambo ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem uicis suae ante deum ante deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum domini, et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatus est uidens et timor inruit super eum. ait autem ad illum angelus: ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eiuslohannem: et erit. gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram domino et uinum et siceram non bibet et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israhel conuertet ad dominum deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Heliae, ut conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare domino plebem perfectam. et dixit Zacharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondens angelus dixit ei: ego sum Gabrihel qui adsisto ante deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti uerbis meis, quae implebuntur in tempore suo. et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo. et ipse erat innuens illis et permansit mutus. et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: quia sic mihi fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid. et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum; ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum; hic erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute, sua, et hic mensis est sextus illi quae uocabatur sterilis, quia non erit inpossibile aput deum omne uerbum. dixit autem Maria: ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. et discessit ab illa angelus. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabeth. et factum est, ut audiuit salutationem Mariae Elisabeth, exultauit infans in utero eius. et repleta est spiritu sancto Elisabeth et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta tu inter muli- eres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad me? ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exultauit in gaudio infans in utero meo. et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a domino. et ait Maria: magnificat anima mea dominum, et exultauit spiritus meus in deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles, esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. suscepit Israhel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam et inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Ioseph autem uir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum\' nobiscum deus\'. exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi, et peperit filium. et audierunt uicini et cognati eius, quia magnificauit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. et factum est in die octauo, uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine patris eius Zachariam. et respondens mater eius dixit: non, sed uocabitur Iohannes. et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. in- innuebant autem patri- eius quem uellet uocari eum. et postulans pugillarem scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt uniuersi. apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens deum. et factus est timor super omnes uicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: quid putas puer iste erit? etenim manus domini erat cum illo. et Zacharias pater eius impletus est spiritu sancto et prophetauit dicens: benedictus dominus, deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebis suae. et erexit cornum salutis nobis, in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum, quod iurauit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis; praeibis enim ante faciem domini praeparare uias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum per uiscera misericordiae dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto, inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis. puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israhel. factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis. haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. ascendit autem et Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth in Iudaeam ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia Dauid, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum inuoluit et reclinauit in praesepi, quia non erat eis locus in diuersorio. et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis super gregem suum. et ecce angelus domini stetit iuxta illos, et claritas dei circum fulsit illos, et timuerunt timore magno. et dixit illis angelus: nolite timere; ecce enim euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est uobis hodie saluator qui est Christus dominus in ciuitate Dauid. et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepi. et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum et dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax in hominibus bonae uoluntatis. et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad inuicem: transeamus usque Bethleem et uideamus hoc uerbum, quod factum est, quod dominus ostendit nobis. et uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepi. uidentes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat illis de puero hoc. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conseruabat omnia uerba haec- conferens in corde suo. et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes deum in omnibus quae audierant et uiderant, sicut dictum est ad illos. et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, uocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. at illi dixerunt ei: in Bethleem Iudae; sic enim scriptum est per prophetam: et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israhel. tunc Herodes clam uocatis magis diligenter inquisiuit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. et mittens illos in Bethleem dixit: ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum. qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. et in intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum et apertis thensauris suis optulerunt ei munera, aurum, thus et murram. et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum domino, sicut scriptum est in lege domini: quia omne masculinum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege domini par turturum aut duos pullos columbarum. et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel, et spiritus sanctus erat in eo. et responsum acceperat ab spiritu sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. et uenit in spiritu in templum. et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit deum et dixit: nunc dimittis seruum tuum, domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel. et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. et benedixit illos Symeon et dixit ad Mariam matrem eius: ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum, cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes. et erat Anna prophetissa filia Fanuhel de tribu Aser. haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua, et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus seruiens nocte ac die. et haec ipsa hora superueniens confitebatur domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, ecce angelus domini apparuit in somnis Ioseph dicens: surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ex Aegypto uocaui filium meum. tunc Herodes uidens quoniam inlusus esset a magis iratus est ualde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremian prophetam dicentem: uox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. defuncto autem Herode ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. qui surgens accepit puerum et matrem eius et uenit in terram Israhel. audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. et ueniens habitauit in ciuitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: quoniam Nazareus uocabitur. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi. consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognouerunt parentes eius. existimantes autem illum esse in comitatu uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. et non inuenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. et factum est, post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem illos. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et\' responsis eius. et uidentes admirati sunt. et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? et ipsi non intellexerunt uerbum, quod locutus est ad illos. et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. et mater eius conseruabat omnia uerba haec in corde suo. et Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud deum et homines.
2.18
Iam hinc de praedicatione Iohannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. nam et Mattheus post illa uerba, quae ultima eius posui, ubi commemorauit ex propheta testimonium: quoniam Nazoreus uocabitur, sequitur et adiungit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae, et cetera. et Marcus, qui nihil de natiuitate uel infantia uel pueritia domini narrauit, hinc euangelii sumsit initium, id est a Iohannis praedicatione. sic enim exorsus est: initium euangelii Iesu Christi filii dei, sicut scriptum est in Esaia propheta: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, et cetera. et Lucas post uerba, ubi ait: et Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud deum et homines, de Iohannis praedicatione iam sequitur dicens: anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abillianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa factum est uerbum domini super Iohannem filium Zachariae in deserto, et cetera. Iohannes quoque apostolus in euangelistis quattuor eminentissimus, posteaquam dixit de uerbo dei, qui est ipse filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Iohannis praedicatione ac testimonio dicens: fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes. unde iam uidendum est de ipso Iohanne quattuor euangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Mattheus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet uel tacendo quod alter commemorat non inpedire intellectum ueracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, siue ut a me factum est siue alio modo commodius fieri possit, uideat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.
2.19
Iam ergo, ut dixi, uideamus quattuor euangelistarum de baptista Iohanne consensum. Mattheus ita sequitur: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae. Marcus non dixit( in illis diebus\'. quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret( in illis diebus\'. Lucas autem per potestates terrenas significantius ipsa tempora expressit praedicationis uel baptismi Iohannis dicens: anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato ludaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abillianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est uerbum domini super Iohannem Zachariae filium in deserto. nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Mattheum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio uoluisse accipi quod ait in illis diebus. mox enim ut narrauit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode, quod utique tempore infantiae uel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narrauit in templo Hierusalem, cum ergo infantem uel puerum ex Aegypto reuocatum commemorasset, Mattheus continuo intulit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius natiuitate usque ad tempus, quo praedicare et baptizare coepit Iohannes, quo iam tempore Christi aetas iuuenilis inuenitur, quia coaeui erant ipse et Iohannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset.
2.20
Sed plane de Herode solet mouere nonnullos, quod Lucas narrauit in diebus baptismi Iohannis Herodem fuisse tetrarchen Galilaeae, quando etiam dominus iuuenis baptizatus est, Mattheus autem mortuo Herode dicit puerum legum ab Aegypto remeasse, quod utrumque uerum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliuiores sunt ad calumniandum euangelicae ueritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem uocabulo appellatos intellegant! cuius rei exemplis plena sunt omnia. nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur, sicut Archelaus, quem Mattheus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem alius, filius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen Graecum a parte regni quarta inditum resonat.
2.21
VIII. Nisi forte hinc rursus quispiam moueatur: cum Mattheus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redientem ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat, quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat. sicut Lucas testatur? quasi uero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemorauit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus. sed Pontius Pilatus non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et ciuitas eius erat Nazareth.
2.22
VIIII. An forte et hoc mouet, quomodo dicat Mattheus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam uideantur, quia ciuitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit. sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam— ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israhel— porro autem posteaquam conperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israhel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israhel incolebat. quamquam et alio modo solui possit haec quaestio. quia potuit uideri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognouerant, non esse habitandum nisi in Hierusalem, ubi erat templum domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur. neque enim diuinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere.
2.23
An et hoc aliquis dicit: quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Hierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissoluere non esset difficile, nec si aliquis euangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reuersuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent inreligiosi nec continua mansione conspicui. cum uero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Hierusalem tunc accipiamus factitatum, cum iam non timeretur Archelaus. quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter euangelium prodit historia, cui fides habenda uideatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Hierusalem, ut tamen propter dei timorem festiuitatem sollemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. neque enim incredibile est captatis temporibus oportunis uel dierum uel horarum accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant.
2.24
XI. Hinc etiam illa soluitur quaestio, si aliquem monet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset, quomodo potuerint conpletis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem domini quae Lucas commemorat. quis enim non uideat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? si autem illud ueri simile non uidetur, quod Herodes, qui ualde sollicitus expectabat, quid sibi magi de puero renuntiarent, post tam multos dies se sensit inlusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Hierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum in mentem illi uenerit quaerere animam pueri et necare tot paruulos, si hoc ergo mouet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione uel auerti omnino uel inpediri. neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu uera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi uel filiis suis aduersaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cauendis potius occuparet? ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi magi renuntiauerunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae uisione deceptos, posteaquam non inuenerunt quem natum putauerant, erubuisse ad se redire adque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quieuisse. cum ergo post purgationem matris eius in Hierusalem cum illo uenissent et ea gesta essent in templo quae a Luca narrantur, quia uerba Symeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem reuocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum. deinde diuulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a magis sensit inlusum ac deinde ad Christi mortem cupiens peruenire multos infantes, sicut Mattheus narrat, occidit.
2.25
XII. Mattheus ergo de Iohanne ita contexit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Esaiae testimonium esse de Iohanne. nam plura uerba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas comrnemorauit, cum de baptista Iohanne narraret. Iohannes autem euangelista ipsum Iohannem baptistam de se ipso idem testimonium Esaiae protulisse commemorat, sicut nunc Mattheus dixit quaedam Iohannis uerba, quae alii non dixerunt. praedicans, inquit, in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. haec uerba Iohannis alii praetermiserunt. iam uero quod sequitur Mattheus et adiungit: hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Mattheus hoc commemorauerit, an adhuc uerba eiusdem Iohannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Iohannes dixisse intellegatur: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera. neque enim hoc mouere debet, quia non ait( ego sum enim qui dictus sum per Esaiam prophetam\', sed ait hic est enim qui dictus est. solet quippe esse talis locutio et ipsorum euangelistarum Matthei et Iohannis. nam et Mattheus dixit: inuenit hominem sedentem in teloneo, nec dixit\' inuenit me\', et Iohannes: hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia uerum est testimonium eius, non dixit\' ego sum\' aut\' uerum est testimonium meum\'. dominus autem ipse saepissime dicit filius hominis aut filius dei, et non dicit\' ego\', et: oportebat, inquit, Christum pati et resurgere tertio die, non ait\' oportebat me pati\'. potuit ergo et Iohannes baptista, cum dixisset: agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera, ut post uerba eius Mattheus ita narrationem contexat: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et cetera. quod si ita est, non mirum si et interrogatus, quid diceret de se ipso, sicut narrat Iohannes euangelista: ego, ait, uox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. de uestitu uero eius et uictu ita Mattheus sequitur dicens: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. esca autem eius erat lucustae et mel siluestre. hoc et Marcus dicit paene totidem uerbis, ceteri autem duo tacent.
2.26
Sequitur ergo Mattheus et dicit: tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. uidens autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira futura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham; dico enim uobis, quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me uenturus est fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, cuius uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem conburet igni inextinguibili. haec omnia dicit et Lucas eadem paene uerba Iohannis expromens. et ubi aliquid uarium est in uerbis, ab eadem tamen sententia non receditur, uelut cum dicit Mattheus Iohannem dixisse et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham, ille autem et ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, iste ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Iohannem de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Mattheus omisit, deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse ego quidem aqua baptizo uos, non dixit( in paenitentiam\'. deinde Mattheus: qui autem, inquit, post me uenturus est fortior me est, ille uero: uenit autem, inquit, fortior me. item Mattheus: cuius non sum, inquit, dignus calciamenta portare, ille autem: cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum eius. quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. nam post commemoratum habitum et uictum eius secutus ait: et praedicabat dicens: uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius. ego baptizaui uos aqua, ille uero baptizabit uos spiritu sancto. de calciamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens, de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit et igni, sed tantum spiritu sancto. sicut enim Mattheus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: ipse uos baptizabit in spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit sancto, sicut Mattheus dixit in spiritu sancto et igni. his tribus adtestatur Iohannes euangelista, cum dicit: Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant, repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: hic erat quem dixi: qui post me uenit.
2.27
Si ergo quaeritur, quae uerba potius Iohannes baptista dixerit, utrum quae Mattheus an quae Lucas eum dixisse commemorat an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae ueritati, quibuslibet uerbis fuerint explicatae. quod enim alius alium uerborum ordinem tenet, non est utique contrarium. neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat uel breuius uel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.
2.28
Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam ueritas euangelii uerbo dei, quod supra omnem creaturam aeternum adque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis optinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt uel uiderunt, reminiscentibus non eodem modo adque eisdem uerbis eadem tamen res fuerit indicata, aut siue mutetur ordo uerborum, siue alia pro aliis quae tamen idem ualeant uerba proferantur, siue aliquid uel quod recordanti non occurrerit uel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi minus dicatur, siue aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat, siue ad inluminandam declarandamque sententiam nihil quidem rerum, uerborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est, siue rem bene tenens non adsequatur, quamuis id conetur, memoriter etiam uerba, quae audiuit, ad integrum enuntiare. quisquis autem dicit euangelistis certe per spiritus sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere uerborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius euangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum uera loquentium securitatem, ut pluribus eandem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepauerit, ut possit etiam euangelistarum exemplo praecedente defendi. cum enim fas non sit euangelistarum aliquem mentitum fuisse uel existimare uel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. et quanto magis ad mores optimos pertinet cauere mendacium, tanto magis tam eminenti auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se uariari aliquorum narrationes inueniremus, ut inter euangelistas uariatae sunt, simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam uerborum quam rerum quaerendam uel amplectendam esse ueritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem ueritate constitisse adprobamus.
2.29
Quid ergo in his quae de narrationibus euangelistarum conlata proposui putandum est esse contrarium? an quod alius dixit cuius non sum dignus calciamenta portare, alii uero corrigiam calciamenti soluere? non enim uerbis aut uerborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa uidetur aliud esse calciamenta portare, aliud corrigiam calciamenti soluere. merito ergo quaeri potest, quid Iohannes dixerit non se dignum esse, utrum calciamenta portare an corrigiam calciamenti soluere. si enim alterum horum dixit, ille uerum uidetur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe uel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. omnem autem falsitatem abesse ab euangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliuiscendo. itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calciamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam calciamenti soluere, quid aliud accipiendum recte existimaueris nisi Iohannem utrumque dixisse, siue aliud alio tempore siue contextim? potuit enim sic dicere cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere nec calciamenta portare\', ut unus euangelistarum hinc aliud, alii uero aliud, omnes tamen uerum narrauerint. si autem nihil intendit Iohannes, cum de calciamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, siue de soluenda corrigia calciamentorum siue de portandis calciamentis, eandem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam uerbis suis per calciamentorum commemorationem eandem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem uoluntate non aberrauit. utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de conuenientia dicimus euangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, uoluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius uerba commemorat. ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid uelit qui loquitur.
2.30
XIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: tunc uenitlesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo. Iohannes autem prohibebat eum dicens: ego a te debeo baptizari et tu uenis ad me? respondens autem Iesus dixit ei: sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. tunc dimisit eum. adtestantur et ceteri uenisse Iesum ad Iohannem. baptizatum autem tres commemorant, sed tacent quod Mattheus ait dixisse domino Iohannem uel Iohanni dominum respondisse.
2.31
Deinde sequitur Mattheus: baptizatus autem confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se. et ecc. e uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de uerbis uocis, quae de caelo facta est, uariant locutionem salua tamen sententia. quod enim Mattheus ait dictum hic est filius meus dilectus et alii duo dicunt tu es filius meus dilectus, ad eandem sententiam explicandam ualet, sicut superius tractatum est. uox enim caelestis unum horum dixit, sed euangelista ostendere uoluit ad id ualere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset filius dei, adque ita dictum referre uoluit tu es filius meus, ac si illis diceretur hic est filius meus. non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa uox facta est. iam uero quod alius dicit in quo mihi conplacui, alius in te conplacui, alius in te conplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa uoce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eandem locutionem rettulerunt eandem rettulisse sententiam. quae diuersitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. quod enim dictum est in quo mihi conplacui, si uelit quis ita intellegere, ut deus in filio sibi conplacuisse uideatur, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacui. si rursus ex hoc uno intellegat quisque in filio patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacuit mihi. ex quo satis apparet, quilibet euangelistarum caelestis uocis etiam uerba tenuerit, alios ad eandem sententiam familiarius explicandam uerba uariasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur( in te placitum meum constitui\', hoc est( per te gerere quod mihi placet\'. illud uero quod nonnulli codices habent secundum Lucam hoc illa uoce sonuisse quod in psalmo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus Graecis non inueniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet uerborum ordine de caelo sonuisse?
2.32
Quod autem secundum Iohannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed uerba Iohannis baptistae referuntur commemorantis, quid uiderit. in quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: et ego non noueram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. si enim tunc eum cognouit, cum columbam uidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit uenienti, ut baptizaretur: ego magis abs te debeo baptizari; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet.. ex quo apparet, quamuis eum iam nosset— nam etiam in utero matris exultauit, cum ad Elisabeth Maria uenisset—, aliquid tamen in eo, quod nondum nouerat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in spiritu sancto propria quadam et diuina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet uel a se dari spiritum sanctum.
2.33
Sequitur Mattheus et dicit: tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu, ut temtaretur a diabolo. et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriuit. et accedens temtator dixit ei: si filius dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. qui respondens dixit: scriptum est: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit de ore dei, et cetera usque ad id quod dictum est: tunc relinquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi leuatus sit, an hoc prius et illud postea. nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit; et quod aliis uerbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est, quam nihil depereat ueritati? Marcus autem adtestatur quidem eum in deserto a diabolo esse temtatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet, quid ei dictum sit quidue responderit. item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Iohannes uero totum istum locum praetermisit.
2.34
XVII. Sequitur narrans Mattheus: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Iohanne tradito nihil hoc loco dicit. Iohannes autem euangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen inpositum, cum antea Simon uocaretur. sequenti item die iam uolentem exire in Galilaeam inuenisse Philippum et ei dixisse. ut sequeretur eum. inde uentum est, ut etiam de Nathanahele narraret. die autem tertio in Galilaea constitutum fecisse illud in Cana de aquae in uinum conuersione miraculum. quae omnia ceteri euangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reuersus sit in Galilaeam. unde intellegitur fuisse interpositos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Iohanne. non est autem contrarium ei loco, ubi Mattheu narrat dominum dixisse Petro: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Iohannes dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea dominus dicens tu es Petrus. non enim ait\' tu uocaberis Petrus), sed tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea tu uocaberis.
2.35
Deinde contexit narrationem Mattheus et dicit: et relicta ciuitate Nazareth uenit et habitauit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalin, et cetera, quo usque sermo terminetur, quem habuit in monte. in quo contextu narrationis adtestatur ei Marcus de discipulorum uocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Iohannis. sed cum Mattheus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis, quem in monte habuit, posteaquam multos curauit et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius. tunc ipse dixit quod et Mattheus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. narrauit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus inmundus, deinde de socru Petri— in his autem Lucas ei consentit—, Mattheus uero de isto demonio nihil narrauit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea.
2.36
In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Mattheus post uocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentem in synagogis et praedicantem euangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo. dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorundem discipulorum narrat, cum circumiret Galilaeam et doceret in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamuis non omnia praetermissa in narrationem reuocauerit.
2.37
Sane potest monere, quomodo Iohannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanen primo Andream secutum fuisse dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum uocatum, ut eum sequeretur. ceteri autem tres euangelistae de piscatione uocatos eos dicunt satis inter se conuenienter, maxime Mattheus et Marcus. nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum Matthei et Marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas. hoc etiam uidetur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. illud ergo quod de Iohanne diximus diligenter considerandum est; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. nam si iuxta Iordanen, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Iohannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo ad-. duxit ad legum, quando et nomen ut Petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis euangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes inuenerit adque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc dominum iuxta Iordanen, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse?
2.38
Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua uinum, dicit idem Iohannes, quod crediderint in eum discipuli eius. quod ita narrat: et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. uocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata adque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.
2.39
Quod autem dicit idem Iohannes: post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. an forte Mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse( post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres\', sed sine ulla consequentis temporis differentia: ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic uocauerat, ut diceret ei: sequere me? quo enim ordine uocati. sint omnes duodecim apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthei publicani, qui etiam Leui uocabatur. singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui.
2.40
Sane animaduertendum est, quod scriptura euangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et apostolos nominauit, sicut Lucas commemorat. ipse quippe paulo post ait: et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. aliis quoque scripturarum locis hoc euidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam uitam pertineret.
2.41
Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrat Mattheus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium sociosque Petri commemoret Iacobum et Iohannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum, cura retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit. ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur..
2.42
Illud etiam requirendum est, quomodo Iohannes euangelista, antequam Iohannes baptista missus esset in carcerem, dicit legum isse in Galilaeam- posteaquam enim commemorauit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua uinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter pascha, post haec uenisse in Iudaeam terram et discipulos eius et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait: erat autem et Iohannes baptizans in Aeno iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adueniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Iohannes—, Mattheus autem dicat: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. similiter et Marcus: posteaquam autem traditus est, inquit, Iohannes, uenit Iesus in Galilaeam. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Iohanne, sed tamen et ipse post baptismum et temtationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. nam ita contexit narrationem suam: et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. et egressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam et fama exiit peruniuersam regionem de illo. unde intellegitur hos tres euangelistas non Iohanni euangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum domini aduentum in Galilaeam, posteaquam baptizatus est, quando illic aquam conuertit in uinum— tunc enim nondum erat traditus Iohannes—, eum uero aduentum eius in Galilaeam conexuisse narrationibus suis, qui post Iohannem traditum factus est. de quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Iohannes euangelista sic loquitur: ut ergo cognouit Iesus, quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes, quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. tunc ergo intellegimus iam fuisse traditum Iohannem, Iudaeos uero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizauerat Iohannes.
2.43
Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum in monte habuit dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas dominus locis aliis repetiuit. reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. in hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Mattheus. namque idem Marcus ita sequitur: et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera. de hoc leproso mundato talia conectit, ut ipse intellegatur, quem Mattheus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem dominus de monte descendit. sic enim ait Mattheus: cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare, et cetera.
2.44
Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. uerum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Mattheus. hic enim dixit beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Mattheus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse.
2.45
Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod Mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. haec itaque diuersitas facit uideri alium fuisse illum, alium istum. quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? non sane istos duos sermones, quorum unum Mattheus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia uel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse uersatas. nam Mattheus hoc ita dicit: et secutae sunt cum turbae multae a Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen. uidens autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et cetera. hic potest uideri multas turbas uitare uoluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. cui rei uidetur adtestari etiam Lucas ita narrans: factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione dei. et cum dies factus esset, uocauit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominauit, Simonem, quem cognominauit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum, Mattheum Mattheum, Iacobum Alphei et Simonem, qui uocatur Zelotes, Iudam Iacobi et ludam Scariotem, qui fuit proditor. et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui uenerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. et qui uexabantur ab spiritibus inmundis curabantur. et omnis turba quaerebat eum tangere, quia uirtus de illo exiebat et sanabat omnes. et ipse eleuatis oculis in discipulos dicebat: beati pauperes, quia uestrum est regnum dei, et cetera. hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos apostolos nominauit, quod Mattheus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem Mattheus interposuit et Lucas tacuit, hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Mattheus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.