Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Continentia
AugustineCont 6 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
De uirtute animae, quae continentia nominatur, satis conuenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec uirtus magnum munus est, adiuuabit. nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. denique de re tanta quod ipse dederit locuturi dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. in libro Sapientiae scriptum habemus, nisi deus det, continentem esse neminem posse; dominus de ipsa maiore et gloriosiore continentia, quae coniugali uinculo continetur, ait: non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis nisi contineatur ab inlicito concubitu, non potest custodiri, utrumque apostolus dei donum esse praedicauit, cum de uita utraque, id est et coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens: uellem omnes homines sic esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius autem sic.
2
Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria uideatur a domino speranda, etiam in psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus. parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis.
3
Denique ut apertius os interius, quod per illa uerba significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si autem consensit, iam corde dixit, etiamsi ore non sonuit; etiamsi manu uel qualibet corporis parte non fecit, quod tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit, diuinis legibus reus quamuis humanis absconditus sensibus uerbo in corde dicto nullo facto per corpus admisso. nequaquam uero membrum foris mouisset in facto, cuius facti initium non intus praecessisset in uerbo. neque enim mendaciter scriptum est: initium omnis operis uerbum. multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, uoce frenata; sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde. ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis, nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis: erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae..
4
Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus, non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis, ubi ait: non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora uero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. denique cum ab illo apostolus Petrus ueluti parabolae huius expositionem exquireret, ille respondit: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? hic certe in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. in his uero, quae adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare ueritas dignaretur. ait enim: quae autem de ore procedunt, de corde exeunt, tamquam diceret: cum audis de ore, de corde intellege. utrumque dico; sed alterum ex altero expono. habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. deinde iam relicti oris nomine, quod potest et de corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. de corde enim exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet hominem, etiamsi aliquid inpediat, ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum. si enim potestas non datur, uacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? aut si rem subripere alienam non ut quis uult potest, numquid ideo in ipsa uoluntate fur non est? aut si casta est, quam uult adulterare non castus, ideo eam non est in corde moechatus? aut si meretrix non inueniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? aut si cupienti per mendacium laedere proximum tempus uel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore iam dixit? aut si quisquam homines timens lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est huius criminis reus, qui dicit in corde suo: non est deus? ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est interioris uerbum malignum. in quod timens ille declinari cor suum ostium continentiae circum labia oris huius poni poscit a domino, quod contineat cor, ne diclinetur in uerba maligna, contineat autem non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato. a quo praecepto inplendo alieni sunt utique, qui ob hoc ad peccandum membra non mouent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum uelut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato, quia hoc uolunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.
5
Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione uiolatur, si superior continentia, de qua iam diu loquimur, in corde seruetur. propterea dominus cum dixisset: de corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia, adulteria et cetera. nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. quorum nihil est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. posito igitur ostio continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt, quae coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamuis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum uitio continentia. nunc autem quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, sat est nobis non consentire M malis, quae sentimus in nobis. cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. cum uero per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere non sinitur.
6
Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando mortis contentioni resistitur, aliud aduersarium non habere, quod tunc erit, quando mors nouissima inimica destruetur. nam et ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul et adpetit bonum, ad cuius inmortalitatem tendimus, et respuit malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. illius quippe amatrix et spectatrix, huius uero et hostis et testis est, et decus adpetens et dedecus fugiens. non utique in cupiditatibus frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra quod deceret liberet, si nihil nostrae bonae uoluntati ex mala concupiscentia repugnaret. clamat apostolus, scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. nunc enim fieri bonum potest, ut malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem bonum, quando ipsa mala concupiscientia finietur. itemque idem doctor gentium clamat: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.
7
Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores uirtutum debellatoresque uitiorum; non expugnat concupiscentiae malum nisi continentiae bonum. sunt autem, qui legem dei omnino nescientes malas concupiscentias nec in hostibus deputant eisque miserabili caecitate seruientes insuper etiam beatos se putant satiando eas potius quam domando. qui uero per legem cognouerunt eas— per legem enim cognitio peccati, et, concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces— et earum tamen oppugnatione uincuntur, quia sub lege uiuunt, qua iubetur quod bonum est, non et datur, non uiuunt sub gratia, quae dat per spiritum sanctum quod per legem iubetur: his ideo subintrauit lex, ut in eis abundaret delictum. auxit prohibitio concupiscentiam eamque fecit inuictam, ut accederet praeuaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit; ubi enim non est] ex nec praeuaricatio. ita lex gratia non iuuante prohibens peccatum uirtus est insuper facti peccati. unde ait apostolus: uirtus peccati lex. nec mirandum est, quod infirmitas humana etiam de lege bona uires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis uiribus fidit; ignorans quippe dei iustitiam, quam dat infirmo, et suam uolens constituere, qua caret infirmus, iustitiae dei non est subiectus reprobus et superbus. si autem lex factum praeuaricatorem, tamquam ad hoc grauius uulneratum, ut desideret medicum, tamquam paedagogus perducit ad gratiam, contra suauitatem noxiam, qua uincebat concupiscentia, dominus dat suauitatem beneficam, qua delectetur amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum, quo pascitur miles, qui debellat deo iuuante peccatum.
8
Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in proelium. non ergo regnet, inquit, peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. peccatum enim uobis non dominabitur; non enim estis sub lege sed sub gratia. et alio loco. ergo inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. id ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec uita nostra sub gratia, ne peccatum, id est concupiscentia peccati— hanc enim hoc loco peccati nomine appellat— regnet in nostro mortali corpore. tunc autem regnare ostenditur, si desideriis eius oboeditur. est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae non est permittenda regnare; sunt eius desideria, quibus non est oboediendum, ne oboedientibus regnet. propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi uindicet continentia, ut sint arma iustitiae deo, ne sint arma iniquitatis peccato; sic enim nobis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante, sed sumus sub gratia, quae id quod lex iubet faciens nos amare potest liberis imperare.
9
Itemque cum hortatur, ut non secundum carnem uiuamus, ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut uiuamus, tuba utique canit, bellum, in quo uersamur, ostendit et, ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. qui sint uero isti hostes, satis euidenter expressit. quos enim a nobis mortificari uoluit, ipsi sunt, opera scilicet carnis. sic enim ait: si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. et ista quae sint ut sciamus, eundem itidem audiamus scribentem ad Galatas et dicentem: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. ipsum enim etiam ibi bellum,- ut haec diceret, ostendebat et ad hos hostes mortificandos eadem caelesti et spiritali tuba Christi milites excitabat. supra enim dixerat: dico autem, spiritu ambulate et desideria carnis ne feceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. quodsi spiritu ducimini, non estis sub lege. ergo sub gratia constitutos uult istum aduersus opera carnis habere conflictum. et haec opera carnis ut demonstraret, adiunxit, quae supra commemoraui: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes et cetera, siue quae commemorauit siue quae intellegenda commonuit, maxime adiciens: et his similia. denique in hoc proelio aduersus carnalem quodam modo exercitum uelut aliam producens aciem spiritalem, fructus autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; aduersus huius modi non est lex. non ait aduersus haec), ne sola esse putarentur— quamuis et si hoc diceret, omnia debuimus intellegere, quae eiusdem generis bona cogitare possemus— sed ait: aduersus huius modi, et haec scilicet et quaecumque similia. uerumtamen quod in eis bonis, quae commemorauit, loco ultimo posuit continentiam, de qua nunc disputare suscepimus et propter quam multa iam diximus, praecipue uoluit eam nostris mentibus inhaerere. ipsa quippe in hoc bello ualet plurimum, in quo aduersus carnem spiritus concupiscit, quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. unde cum haec dixisset apostolus, continuo subiecit: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. haec est actio continentiae, sic opera carnis mortificantur. mortificant uero eos, quos deficientes a continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia.
10
Vt autem a continentia non deficiamus, aduersus illas diabolicarum suggestionum insidias praecipue uigilare debemus, ne de nostris uiribus praesumamus; maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. et quis est iste nisi homo? non potest ergo ueraciter dicere non se spem ponere in homine, qui eam ponit in se. nam et hoc, secundum hominem uiuere, quid est nisi secundum carnem uiuere? audiat ergo, qui tali suggestione temptatur, et, si ullus ei christianus inest sensus, contremescat, audiat, inquam: si secundum carnem uixeritis, moriemini.
11
Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem uiuere, aliud secundum carnem uiuere: quia uidelicet homo rationalis creatura est et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem est infirma et terrena pars hominis et ideo secundum eam uiuere uitiosum est. propter quod ille, qui secundum hominem uiuit, non utique secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis uiuit, qua homo est, hoc est secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet. uerum haec disputatio ualet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem ut intellegamus apostolum Christi, libri christiani quemadmodum loqui soleant debemus aduertere. fides certe omnium nostrum est, ut Christus ueniret, hominem a uerbo dei adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam haeretici uolunt, et tamen legimus: uerbum caro factum est et habitauit in nobis. quid hic caro intellegenda est nisi homo? et uidebit omnis caro salutare dei, quid potest intellegi nisi omnis homo? ad te omnis caro ueniet, quid est nisi omnis homo? dedisti ei potestatem omnis carnis, quid est nisi omnis hominis? ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, quid est nisi nullus iustificabitur homo? quod idem apostolus alibi manifestius exprimens, non, inquit, iustificabitur homo ex operibus legis. Corinthios quoque increpat dicens: nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum carnales eos dixisset, non ait\' secundum carnem ambulatis>, sed: secundum hominem, quia et hoc quid uoluit intellegi nisi secundum carnem? nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est uiueretur, non exprobrans diceret: secundum hominem ambulatis. agnoscat homo obprobrium, mutet propositum, uitet interitum. audi, homo; noli secundum hominem ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te. homo enim dicebat, qui tamen non secundum hominem uiuebat: non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. uide, si secundum hominem uiuebat, qui ueraciter ista dicebat. admonens ergo apostolus hominem, ne uiuat secundum hominem, hominem deo reddit. qui autem uiuit non secundum hominem, sed secundum deum, profecto non uiuit etiam secundum se ipsum, quia homo est et ipse. sed ideo dicitur etiam secundum carnem uiuere, cum ita uiuit, quia et carne sola nominata intellegitur homo, quod iam ostendimus. sicut sola anima nominata intellegitur homo; unde dictum est: omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, id est omnis homo, et: septuaginta quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Iacob, id est septuaginta quinque homines. noli ergo uiuere secundum te ipsum, o homo; inde perieras, sed quaesitus es. noli, inquam, uiuere secundum te ipsum; si perieras, inuentus es. noli carnis accusare naturam, quando audis: si secundum carnem uixeritis, moriemini. sic enim dici potuit et uerissime potuit: si secundum uos uixeritis, moriemini. nam diabolus non habet carnem et tamen, quia secundum se ipsum uiuere uoluit, in ueritate non stetit. quid ergo mirum, si secundum se ipsum uiuens, cum loquitur mendacium, de suo loquitur? quod uerum de illo ueritas dixit.
12
Cum ergo audis: peccatum uobis non dominabitur, noli de te fidere, ut peccatum non dominetur, sed de illo, cui dicit orans quidam sanctus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. etenim ne fortasse, cum audissemus: peccatum nobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus et uiribus nostris hoc tribueremus, statim hoc uidit apostolus atque subiecit: non enim estis sub lege, sed sub gratia. gratia itaque facit, ut peccatum tibi non dominetur. noli ergo de te fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. et cum audimus: si spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis, non hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit ista, tribuamus. nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo potius quam mortificante saperemus, ilico addidit: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. itaque ut spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur, qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, uincamus concupiscentiam.
13
In hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub gratia et, cum bene pugnat adiutus, exultat in domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra diabolum principem regemque uitiorum multo uigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid ualeant mortiferae suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera non modo non sanentur, uerum etiam, etsi mortifera non erant, grauiter et letaliter infligantur. et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus, quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque, cum peccat, conuinci quod ipse peccauerit, non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam continentiam petiuit a domino ille, cuius superius uerba iam posui et, sicut potui, commendaui. namque cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea. ne declines cor meum in uerba maligna, unde hoc diceret euidentius explicans, ad excusandas excusationes, inquit, in peccatis. quid enim malignius his uerbis, quibus malus malum se neget, etiam de opere malo conuictus quod negare non ualeat? et quoniam factum non potest tegere nec bene factum potest dicere et a se factum uidet patere, quaerit in alium referre quod fecit, tamquam inde posset auferre quod meruit. nolens se esse reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. apud homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda fallax defensio, sed uerax confessio peccatorum.
14
Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia est disputationes suas rationi tribuere et actiones suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem con- fitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur?
15
Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista, si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus, in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium.
16
Non autem potestas deo defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens enim deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est longitudo.
17
Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi, ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna pace sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione regnemus.
18
Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.
19
Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati.
20
Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur et quibus consentiendo peccatur.
21
Quod ergo caro concupiscit aduersus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta conmixtio, sed unius aduersus se ipsam propter peccati meritum facta diuisio. non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista prior uita creati hominis, sed posterior poena damnati. ex qua damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et suppliciis inplicati. post hanc uero uitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa nee poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro, quas deus bonus et inmutabilis bonas, quamuis mutabiles, condidit. permanebunt autem in melius commutatae, numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste. quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla prauitate uoluntas recta. ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam, sed sicut uulnus in corpore ita substantia, quae se ipsam uitiauit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse desinere sanitate perfecta. omni ergo malo exorto a nobis et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et inmortalitatis aucto atque perfecto qualis erit utraque nostra substantia? quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile adgrauat animam et, quod apostolus dicit: corpus mortuum est propter peccatum, tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infirmae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante commemoraui: nemo enim umquam carnem suam odio habet, statimque subiungat: sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.
22
Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam uolunt suam sine ullo initio malam semper habuisse naturam, cum uerax doctor uiros diligere uxores suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et ecclesiae hortatur exemplo? totus denique ipse apostolicae epistulae locus ualde ad rem pertinens recordandus est. uiri, inquit, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, sed ut sit sancta et inmaculata. ita, inquit, et uiri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit. deinde subiunxit, quod iam commemorauimus: nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam sicut Christus ecclesiam. quid ad haec dicit inmundissimae inpietatis insania? quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis uel ex apostolicis litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere et apostolicas litteras, quae uos ab ista sacrilega peruersitate corrigant, non uultis audire. sicut legitis: caro concupiscit aduersus spiritum, et: non habitat in carne mea bonum, ita legite: nemo umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut et Christus ecclesiam. sicut legitis: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ita legite: sicut Christus dilexit ecclesiam, ita et uiri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. nolite in illis sanctae scripturae testimoniis esse insidiosi, in his surdi, et eritis in utrisque correcti. haec enim si accipiatis, ut dignum est, conemini et illa intellegere, ut uerum est.
23
Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem. horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris suis subditae sint sicut domino, quia uir caput est mulieris, et: uiri diligite uxores uestras. exemplum autem datur mulieribus de ecclesia, uiris de Christo. sicut ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. similiter et uiris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: sicut Christus dilexit ecclesiam. sed uiros et a re inferiore adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, id est a domino suo. non enim solum ait: uiri diligite uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, quod est a superiore, uerum etiam dixit: uiri debent diligere uxores suas sicut sua corpora, quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. nec tamen mulier a corpore uel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita uiro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter apostolus intellegi uoluit, quod dicere praetermisit, aut forte quia caro concupiscit aduersus spiritum in huius uitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subiectionis adhibere. uiris autem ideo uoluit, quia, etsi concupiscit spiritus aduersus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni, non sicut caro concupiscens aduersus spiritum nec spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. non tamen ei spiritus bonus siue eius naturam per prouidentiam nutriendo ac fouendo siue eius uitiis per continentiam resistendo consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem deum etiam decore sui huius ordinis indicaret. quid est ergo, quod uos uera dementia et christianos esse iactatis et contra scripturas Christianas oculis clausis uel potius extinctis tanta peruersitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus et ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere et sexum uirilem atque muliebrem diaboli opera esse, non dei et spiritui carnem tamquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?
24
Si parum uobis uidentur respondere, quae de apostolicis commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad- haec dicit beatus apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas, quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum est caro uera nascentis ex Dauid semine et non est malum lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere! de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit, sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit, mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus? sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit, inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.
25
Sed, inquiunt, quomodo caro per quandam similitudinem comparatur ecclesiae? numquid ecclesia concupiscit aduersus Christum, cum idem apostolus dixerit: ecclesia subdita est Christo? plane subdita est Christo ecclesia, quia ideo spiritus concupiscit aduersus carnem, ut ex omni parte Christo subdatur ecclesia; caro autem concupiscit aduersus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit ecclesia. ac per hoc ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis et caro concupiscit aduersus spiritum ex infirmitate languoris. neque enim non ecclesiae membra erant idem, quibus ista dicebat: spiritu ambulate et desideria carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim sibi inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. haec utique ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus aduersus carnem per continentiam concupisceret. propter quod poterant concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente aduersus spiritum non poterant ea facere, quae uolebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. deinde cur non confiteamur in hominibus spiritalibus ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc concupiscere aduersus Christum? an aduersus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur: diuisus est Christus? et: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint in uobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis? aduersus quem concupiscit aemulatio et contentio nisi aduersus Christum? has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. unde sancta ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. huc accedunt et illa peccata, pro quibus cotidiana uox totius ecclesiae est: dimitte nobis debita nostra. a quibus ne spiritales putaremus alienos, non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium, sed qui super pectus domini discumbebat et quem prae ceteris diligebat, si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. in omni autem peccato, plus in maiore, minus in minore. tamen contra iustitiam concupiscitur. et de Christo scriptum est: qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. in omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur; sed qui sanat omnes languores nostros, cum perduxerit ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum eius quamlibet minima erit ulla macula aut ruga; tunc nullo modo caro aduersus spiritum concupiscet, et ideo nulla erit causa, cur aduersus carnem etiam spiritus concupiscat; tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia, tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam ipsa caro sit spiritalis. quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum uiuens, cum et concupiscit aduersus eius malam concupiscentiam, quoniam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet, et tamen eius bonam nutrit fouetque naturam, quoniam nemo umquam carnem suam odio habet: hoc etiam Christus agit cum ecclesia, quantum fas est comparare minora maioribus. nam et correptionibus eam reprimit, ne inpunitate inflata dissiliat, et consolationibus erigit, ne grauata infirmitate succumbat. hinc est illud apostoli: si enim nos ipsos iudicaremus, non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur, et illud in psalmo: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.
26
Haec aduersus Manichaeos fallaciter continentes pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt, uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus est et patientia nuncupatur— multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis, quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes absit ut dicamus ueram habere patientiam— ita non omnis, qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent— uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero— quidam per iniustitiam— uelut si miscendi sexus non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam potest uincere talem corporis adpetitum— item quidam continent decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset, si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.
27
Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas. o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam singularem! si enim uera esset continentia, magis ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus, aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus malis propter eos, quos perficit bonos.
28
Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, etiam eos habere dicamus,. qui continendo uel erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei.
29
Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem uiuens iam possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est. in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor-. tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo, admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem, inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
30
Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit atque ait: propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis. utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit: in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes homines, qui sunt in terra.
31
Nunc autem deponite, inquit, et uos uniuersa et commemorat plura eius modi mala. sed quid est, quod ei non sufficit dicere: deponite uos uniuersa, sed addita coniunctione dixit: et uos? nisi ne propterea se putarent haec mala- facere atque in eis uiuere inpune, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae uenit in filios infidelitatis ista facientes et in eis sine fide uiuentes. deponite, inquit, et uos illa mala, propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis nec uobis eorum inpunitatem propter fidei meritum promittatis. non autem diceret" deponite eis, qui iam deposuerant ex ea parte, qua talibus uitiis non consentiebant nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est et in hac adhuc operatione uersatur, quamdiu mortales sumus, uita sanctorum. dum enim spiritus concupiscit aduersus carnem, haec magna intentione res agitur, delectationibus prauis, libidinibus inmundis, motibus carnalibus atque turpibus suauitate sanctitatis, amore castitatis, spiritali uigore et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis nec consentiendo uiuunt in eis, sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessauerit, ilico in arcem mentis prosilient eamque inde ipsa deponent atque in suam redigent seruitutem turpiter deformiterque captiuam. tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad oboediendum desideriis eius; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato et erunt nouissima illius peiora prioribus. multo enim est tolerabilius certamen huius modi non coepisse quam coeptum reliquisse conflictum et factum ex bono proeliatore uel etiam ex uictore captiuum. unde dominus non ait: qui coeperit, sed: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.
32
Siue autem ne uincamur acriter confligentes siue aliquotiens uel etiam insperata uel inopinata facilitate uincentes ei, qui nobis dat continentiam, demus gloriam. meminerimus quendam iustum dixisse in abundantia sua: non mouebor in aeternum, demonstratumque illi esse quam temere hoc dixerit, tamquam suis uiribus tribuens, quod ei desuper praestabatur. hoc autem ipso confitente didicimus; mox enim adiunxit: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. per medicinalem prouidentiam paululum desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam ipse desereret rectorem. siue ergo hic, ubi cum uitiis nostris domandis minuendisque confligimus, siue ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste quia omni peste carebimus, id nobiscum salubriter agitur, ut qui gloriatur, in domino glorietur.

Intertext edge

Open linked passage

Note