Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diuinatione daemonum
AugustineDaem 3 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Quodam die in diebus sanctis octauarum, cum mane apud me fuissent multi fratres laici christiani et in loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana aduersus praesumptionem et tamquam miram et magnam scientiam paganorum: quem recordatum atque conpletum litteris mandandum putaui non expressis personis contradicentium, quamuis christiani essent et magis contradicendo quaerere uiderentur, quid paganis responderi oporteret. cum ergo de diuinatione daemonum quaereretur et affirmaretur praedixisse nescio quem euersionem templi Serapis, quae in Alexandria facta est, respondi non esse mirandum, si istam euersionem templis et simulacris suis inminere daemones et scire et praedicere potuerunt sicut alia multa, quantum eis nosse et praenuntiare permittitur.
2
Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes huius modi nec deo displicent— alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent— respondi non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus deus; nam et alia multa manifestissime iniuste fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas et cetera huius modi: quae quamuis iusto deo eo quod iniusta sint sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit non utique inpune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto.
3
Et cum e contrario diceretur non quidem esse dubitandum, quod omnipotens et iustus sit deus, sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare, dum fierent■— propterea posse fieri: quae utique fieri non possent, si omnipotens non siuisset; illa uero, quae ad ipsum religionis cultum pertineant, nullo modo ab eo credendum esse contemni. ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent. et ideo mala ea putari non oportere— ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra euertuntur et illa gentium sacrificia, si facta fuerint. puniuntur. sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi deo displicerent; ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur, ideo nunc inique fiunt, quia deo displicere hinc ostenduntur, quod ea uel iubet uel permittit euerti.
4
Contra hoc dictum est iniusta quidem esse nunc ista, non tamen mala, et ideo iniusta, quia contra leges, quibus prohibentur, fiunt, ideo autem non mala, quia, si mala essent, numquam deo utique placuissent; porro si numquam placuissent, numquam facta essent illo non sinente, qui omnia potest et qui talia non contemneret, quando tam magna sunt, ut contra ipsam religionem, qua deus colitur, fierent, si male fierent. hic ego, si propterea, inquam, mala non sunt, quia deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens, quomodo erit bonum, quod fieri prohibentur et euertuntur? si autem hoc bonum non est, quod euertuntur, quae deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens, quia et hoc contra religionem fit, qua colitur deus, si ea, quae deo placent, ab hominibus euertuntur. si autem hoc, cum male fiat, permittit omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona, quod ea fieri permisit omnipotens.
5
Dictum contra est concedendum esse nunc ista recte non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent, uerumtamen placuisse, cum fierent; nos enim nescire, unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant,++ dum tamen certum sit nec tunc fieri potuisse, nisi placuissent omnipotenti. nec nunc cessasse, nisi displicuissent omnipotenti.. ad hoc ego, cur ergo, inquam, et nunc talia clanculo fiunt, quae uel perpetuo delitiscunt uel deprehensa puniuntur, si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod ei iusto placet, cum iusto quod iniustum est placere non possit? contra hoc dictum est nunc omnino talia non fieri. sacra enim illa, inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris; ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc deo placere demonstrabantur eo ipso, quod ab omnipotente ac iusto fieri sinebantur; si quid autem nunc prohibitorum sacrificiorum fit occulte atque inlicite, non est illi pontificali sacrificiorum generi conparandum, sed in eodem deputandum, quod etiam nocturno fit tempore, cum haec omnia inlicita ipsis pontificalibus libris certum sit prohiberi atque damnari. hic respondi: cur ergo uel talia permittit deus fieri, si nihil eorum malefactorum contemnit, quae contra religionem fiunt, cum praesertim haec eum curare hinc etiam cogantur concedere, qui pontificales libros magni aestimant, quod ea, quae his libris prohibentur. utique diuinitus prohiberi asserunt? quomodo ergo diuinitus prohibentur, nisi quia displicent deo, quae utique prohibendo non solum sibi displicere, uerum etiam curare se ostendit neque omnino contemnere? unde colligitur, quod deus aliquid et improbet iustus et tamen permittat omnipotens.
6
Haec cum dicta essent, concessum est non ideo putandum aliquid iuste ac bene fieri, quia id deus, cum haec prohibenda curet, fieri tamen sinit, fatendumque esse etiam illa mala, quae contra religionem, qua deus colitur, fiunt, et dis-. plicere deo iusto et ratione iudicii eius ab omnipotente permitti; sed aliud iam esse tractandum, unde sint diuinationes uel daemonum uel quilibet illi sint, quos deos pagani uocant; uidendum enim esse, ne forte non quidem propterea haec bona putanda sint, quia ea fieri permittit omnipotens, sed ideo, quia tam magna sunt, ut nonnisi dei potentiae, tribuenda esse uideantur. ad hoc me postea responsurum esse promisi, quoniam tunc hora prodeundi ad populum iam nos urguebat, nec distuli, cum spatium datum est scribendo, et illa retexere et ista subtexere.
7
Daemonum eam esse naturam, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant. quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cognita praenuntiant uel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. accessit etiam daemonibus per tam longum tempus. quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae prouenire. per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, uerum etiam multa mira faciunt. quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus diuinos honores deferant, arbitrantur instigante maxime uitio curiositatis propter amorem felicitatis falsae atque terrenae excellentiae temporalis. qui autem se ab his cupiditatibus mundant nec eis se ferendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid, quod eodem modo semper est, cuius participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praeualent. aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi, quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt; uelut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic inuenit, ut ad eam capiendam ducatum quendam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu; uel uulturem. quia proiecto cadauere ex inprouisa longinquitate aduolat: nec aquilam, quia sublimiter uolans de tanto interuallo natantem sub fluctibus piscem dicitur peruidere et grauiter aquis inlisa exertis pedibus atque unguibus rapere; nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant nec aliquid earum, quo laedantur, adtingunt, cum eas homo uix experiendo cauere didicerit et multa innoxia, quod sint inexperta, formidet. unde conicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus esse acrior. nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. hoc et de corporum celeritate dixerim. et hac enim praestantia non solum a uolucribus homines, uerum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum conparatione plumbei deputandi sint; nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis atque in suae uoluntatis usum commodumque redigendis non ui corporis, sed rationis imperant. Illam uero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec uigilanter curant a uerissimae lucis ueritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adulescentes sibi antecellere existiment nec medicos nec nautas nec agricolas,, quos prauae uoluntatis et iniquis moribus uiderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de ualitudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto diuinare uideantur.
8
Quod uero non solum quaedam daemones futura praedicunt, uerum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua tantaque diuersis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt nec aliquando uiderunt, etiam narrata ut credant? quam multa funiambuli ceterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? quae ideo commemoraui, ut qui haec sine peruicacia et sine uana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subiacenti crassiore materia uel sui quisque corporis uel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque uariorum tanta quidam homines possunt, ut eos illi, qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione diuinos uocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores. quanto maiora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, hoc est aerii facultate ac facilitate daemones possint, cum tamen sint prauitate uoluntatis maximeque superbiae fastu et inuidentiae malitia spiritus inmundi atque peruersi! quantum autem ualeat aeris elementum, quo eorum corpora praeualent, ad multa uisibilia inuisibiliter molienda, mouenda, mutanda atque uersanda longum est nunc demonstrare et puto quod uel mediocriter consideranti facile occurrat.
9
Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de diuinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare, quae ipsi facturi sunt. accipiunt enim saepe potestatem et morbos inmittere et ipsum aerem uitiando morbidum reddere et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. suadent autem miris et inuisibilibus modis per illam subtilitatem corporum suorum corpora hominum non sentientium penetrando et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium. aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus uenire non possunt, ante praedicunt. neque enim quia praeuidet medicus, quod non praeuidet eius artis ignarus, ideo iam diuinus habendus est. quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani uel perturbata uel modificata temperie seu bonas seu malas futuras praeuidet ualitudines, sic daemon in aeris affectione atque ordinatione sibi nota, nobis ignota futuras praeuidet tempestates\'? aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cura signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis uidelicet mira, qui ista disposita non nouerunt. sicut enim adparet concitatior animi motus in uultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod intrinsecus agitur, ita non debet esse incredibile, si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt.
10
Hac atque huius modi facultate multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam deus per sanctos angelos et prophetas operatur. nam si quid de illa dei dispositione praenuntiant, audiunt. ut praenuntient; et cum ea praedicunt, quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur; ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant. cum in ipsis hominibus etiam uitae bonae praecepta uideamus pariter a iustis peruersisque cantari, non obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque ueritatis, cum de illa etiam hi quidquid nouerunt dicunt, qui ei peruersis moribus contradicunt. in ceteris autem suis praedicationibus daemones plerumque falluntur et fallunt. falluntur quidem, quia, cum suas dispositiones praenuntiant, ex inprouiso de-. super aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet. uelut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur idque facturos se esse promittant, at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. falluntur etiam in causis naturalibus— sicut medici et nautae et agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu sollertiore et exercitatiore praenoscunt— quia et haec ab angelis deo summo pie seruientibus ex alia dispositione ignota daemonibus ex inprouiso ac repente mutantur. tamquam si aliquid aegro extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus ueris salutis praecedentibus signis uicturum esse promiserat; aut si aeris qualitate praeuisa diu flaturum illum uentum nautarum aliqui praedixissent, cui dominus Christus cum discipulis nauigans, ut quiesceret, imperauit, et facta est tranquillitas magna; uel si agricola illo anno fructificaturam uitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numerum seminum callens, quo tamen anno eam uel inprouisa caeli intemperies arefaciat uel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praeuidentur, eadem maioribus et occultioribus causis inpedita mutantur. fallunt autem etiam studio fallendi et inuida uoluntate, qua hominum errore laetantur. sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando uel decepti fuerint uel mentiti.
11
Quid ergo mirum, si iam inminente templorum et simulacrorum euersione, quam prophetae dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinitatem recedens uel fugiens commendaret? Fugantur enim isti uel etiam iussis superioribus conligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus, quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat uoluntas dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit et, ut per suos fideles fieret, imperauit. cur autem hoc non sineretur daemon praedicere. cum sibi iam praenosceret inminere, cum haec praedictio et prophetis adtestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi, quam uigilanter esset daemonum cauenda fallacia cultusque fugiendus? qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam adpropinquare coeperunt, uoluerunt ea quasi praedicere, ne ignari uictique putarentur. cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud, quod Sophonias propheta dicit: praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium, aut non credebant ista sibi euentura, qui in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos uates ac fanaticos frequentare noluerunt— sicut eorum poeta Iunonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Iuppiter dixerat: Iuno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud Virgilium sic loquitur: nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror. quod ut o potius formidine falsa ludar et in Melius tua, qui potes, orsa reflectas!— aut ergo ista sibi, quae per prophetas praedicta nouerant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant et propterea praedicationem eorum celebrare noluerunt— et hinc intellegendum est quales sint— aut, cum ea uentura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum et simulacrorum suorum futura euersione eis prophetis adtestarentur, qui eos coli prohibebant. nunc uero, posteaquam tempus aduenit, quo conplerentur uaticinia prophetarum dei unius, qui istos falsos deos dicit et. ne colantur, uehementissime praecipit, cur non hoc etiam ipsi completum praedicere sinerentur, unde clarius adpareret eos haec antea uel minime credidisse uel suis cultoribus enuntiare timuisse, in fine autem, tamquam nihil amplius habentes quod agerent, etiam ibi uoluisse suam ostendere diuinationem, ubi iam produntur diu simulasse diuinitatem?
12
Quod autem dicunt reliqui eorum cultores etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus inpletis conficta putanda sint, quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum, si uera essent, innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in ecclesiis nostris, uerum etiam— quod ad grauius testimonium contra omnes inimicos ualet— in iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur: tamen nec ipsa ista, quae ab eis uix raro et clanculo proferuntur, mouere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis prophetarum uel ex oraculis angelorum, quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed adtestatio ueritatis? illud enim, quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt nec umquam postea nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per uates suos contra deum Israhel ausos fuisse praedicere aut dicere. de quo deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt, quis deus esset quam deum negare potuerunt. porro autem deus iste, quem nullus eorum negare ausus est uerum deum, qui et si negaret, non solum subiaceret debitis poenis, uerum etiam certis conuinceretur effectis: iste ergo deus, quem nemo, ut dixi, illorum negare ausus est uerum deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos eorumque templa et simulacra euertenda per suos uates, hoc est prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta ueritate conpleuit. unde quis usque adeo desipiat, qui non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent, quos colebat? quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturas, quos prohibet coli quem colit.
13
Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis, quos antea colebant, a prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoraui et nunc repeto. praeualebit, inquit, dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium, quandoquidem alibi non insulas nominat, sed uniuersum orbem terrarum dicens: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. haec autem per Christum fuisse conplenda et aliis pluribus testimoniis et in eodem ipso psalmo, unde hoc commemoraui, satis adparet. cum enim paulo superius futuram passionem suam per prophetam ipse loqueretur dicens: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestimentum meum miserunt sortem, paulo post infert illud, quod posui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et cetera. quamquam et illud testimonium, quod prius adhibui, ubi dictum est: praeualebit dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, in eo, quod positum est\' praeualebit\', satis ostenditur etiam hoc praenuntiatum, quod pagani prius oppugnaturi essent ecclesiam nomenque christianum, quantum ualerent, persecuturi, ut, si fieri posset, de terra omnino deleretur. et quia eos patientia martyrum et magnitudine miraculorum et consequente fide populorum erat superaturus, ideo sic dictum est: praeualebit dominus aduersus eos. non enim diceretur: praeualebit aduersus eos, nisi oppugnando illi resisterent. unde et in psalmo ita prophetatum est: ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. et paulo post dicit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ecce unde dictum est et in alio psalmo, quod superius interposui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. his atque huius modi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod uidemus inpleri per Christum, futurum fuisse, ut deus Israhel, quem unum uerum deum intellegimus, non in una ipsa gente, quae appellata est Israhel, sed in omnibus gentibus coleretur et omnes falsos deos gentium et a templis eorum et a cordibus cultorum suorum amoliretur.
14
Eant nunc isti et adhuc contra christianam religionem, contra uerum dei cultum uanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. nam et hoc de illis praedictum est in Psalmis dicente propheta: sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. increpasti gentes, et periit inpius; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. inimici defecerunt frameae in finem, et ciuitates eorum destruxisti: periit memoria eorum cum strepitu. et dominus in aeternum manet. necesse est ergo, ut inpleantur haec omnia; nec quod adhuc audent ipsi pauci, qui remanserunt, uaniloquas suas ostentare doctrinas et christianos tamquam inperitissimos inridere, moueri debemus, dum in eis inpleri ea, quae praedicta sunt, uideamus. ipsa quippe uelut inperitiae stultitia christianorum, quae humilibus et sanctis eiusque diligenter studiosis adparet excelsa et sola uera sapientia, ipsa, inquam, uelut stultitia christianorum eos ad istam paucitatem redigit, quoniam, sicut dicit apostolus, stultam fecit deus sapientiam huius mundi. deinde subiungit rem mirabilem, si quis intellegat, et ita sequitur: nam quoniam in dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes; quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis et Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam; quoniam quod stultum est dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est dei, fortius est hominibus. inrideant ergo, quantum possunt, tamquam inperitiam et stultitiam nostram et iactent doctrinam et sapientiam suam. illud scio, quod isti inrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt priore anno. ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania aduersus dominum et aduersus Christum eius, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum et uastabatur ecclesia, usque ad hoc tempus et deinceps cotidie minuuntur. nos autem aduersus eorum obprobria et superbas inrisiones fortissimos reddunt oracula dei nostri, quae de hac quoque re uidemus et gaudemus inpleri. sic enim loquitur propheta: audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est; obprobrium hominum nolite metuere, et detractatione eorum ne superemini, nec quod uos spernant, magni duxeritis. sicut enim uestimentum ita per tempus absumentur et sicut lana a tinea comedentur, iustitia autem mea in aeternum manet. legant tamen haec nostra, si dignantur. cum ad nos contradictiones eorum peruenerint, quantum dominus adiuuat, respondebimus.
retractationes
LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De diuinatione daemonum pag. 608, 3- 5. Retract. II 30. In eius autem quodam loco, ubi dixi daemones aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere, rem dixi occultissimam audaciore asseueratione quam debui. nam peruenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est; sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inueniri.

Intertext edge

Open linked passage

Note