Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Fide et Operibus
AugustineOper 20 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Quibusdam uidetur indiscrete omnes admittendos esse ad lauacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu domino nostro, etiamsi malam turpemque uitam facinoribus et flagitiis euidentissimis notam mutare noluerint atque in ea se perseueraturos aperta etiam professione declarauerint. uerbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur, ut ab ea discedat et tunc ueniat ad baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confitens seu etiam profitens admittatur et baptizetur nec inpediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit, sed postea doceatur, quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. peruersum enim putant atque praeposterum prius docere, quemadmodum debeat uiuere christianus et deinde baptizari. sed censent praecedere debere baptismi sacramentum, ut deinde sequatur uitae morumque doctrina: quam si tenere et custodire uoluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere inmunditiaque permanserit, saluum eum futurum tamquam per ignem, uelut qui aedificauerit super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam, id est non iustos castosque mores, sed iniquos et inpudicos.
2
Ad hanc autem disputationem uidentur inpulsi, quod eos mouerit non admitti ad baptismum illos, qui dimissis uxoribus alias duxerint, uel feminas, quae dimissis uiris aliis nupserint, quia haec non coniugia, sed adulteria esse dominus Christus sine ulla dubitatione testatur. cum enim negare non possent esse adulterium, quod ueritas adulterium esse sine ambiguitate confirmat, eisque suffragari uellent ad accipiendum baptismum, quos huius modi laqueo ita captos uiderent, ut, si non admitterentur ad baptismum, sine ullo sacramento mallent uiuere uel etiam mori quam disrupto adulterii uinculo liberari, humana quadam miseratione conmoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinerosos et flagitiosos etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla paenitentia mutatos ad baptismum admittendos esse censerent, existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseuerantes saluos per ignem futuros.
3
Quibus respondens hoc primum dico, ne quis ea testimonia scripturarum, quae conmixtionem bonorum et malorum in ecclesia uel praesentem indicant uel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae seueritatem siue diligentiam soluendam omnino atque omittendam non illis edoctus litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio uindicauit; et Phinees sacerdos adulteros simul inuentos ferro ultore confixit. quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in ecclesiae disciplina uisibilis fuerat gladius cessaturus. nec quia beatus apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemescit et quosdam etiam diabolicis inuidentiae stimulis agitatos Christum tamen praedicare permittit, ideo parcendum censet illi, qui uxorem patris sui habuit— quem praecipit congregata• ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu— aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare, aut frustra dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi ne quidem cibum sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. ubi quidem aliqui id, quod dictum est( ex uobis ipsis>, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. sed utrolibet modo intellegatur, siue ut seueritate ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, siue ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum, illud tamen, quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus, qui in aliquo supra dicto uitio nominantur, id est noti famosique sunt. Quo autem animo et qua caritate misericors ista seueritas adhibenda sit, non solum eo loco, ubi ait: ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, sed alibi quoque euidenter ostendit dicens: si quis non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem.
4
Et ipse dominus, exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim apostolis usque ad passionem diabolum pertulit et qui ait: sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte, dum uultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum, retiaque illa similitudine ecclesiae usque ad litus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit et cetera, si qua de permixtione bonorum et malorum siue aperte siue per similitudines est locutus, non ideo tamen omittendam censuit ecclesiae disciplinam; immo uero admonuit adhibendam, quando ait: adtendite uobis; si peccauerit in te frater tuus, uade corripe eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. si autem non audierit, adsume tecum unum uel duos, ut in ore testium duorum uel trium stet omne uerbum. quodsi non audierit eos, dic ecclesiae. si autem nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum adiecit etiam eo loco dicens: quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo, et quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; prohibet etiam sanctum dari canibus. nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est. ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia; et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi.
5
Errant autem homines non seruantes modum; et cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea, quae ex utrisque temperata est, ueritate ac moderatione consistere, nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus deus colendus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, sanctumque spiritum putauerunt; alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum adtenderent ea, quibus trinitas declaratur, nec ualerent intellegere, quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putauerunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt; quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bon u m est, fratres B, non m a nducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas inmundas esse senserunt; quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent.
6
Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemptorem, a conpage corporis membrum, quod scandalizat, auellere, ita conturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis, qui nouerunt Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus adpetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cumillis, quibus dicimus: etiamsi mali fuissent, propter quos in ecclesia non estis, uos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis. quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint— quae ita nos firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus— destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.
7
Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae. de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.
8
Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam continentiam seruaturos. quo modo igitur ad illa sancta recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans obseruationem non admittitur coniugatus?
9
Sed prius, inquiunt, baptizetur, deinde doceatur, quid ad bonam uitam moresque pertineat. fit hoc, ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad uerba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat sacramentumque percipiat, ut, si ex hac uita emigrauerit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum; si autem saluus petit spatiumque discendi est, quod aliud oportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac uiuere debeat, quam illud, cum adtentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei sacramentum petit? an usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut uel nos ipsos non recordemur, quam fuerimus adtenti atque solliciti, quid nobis praeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus atque ob hoc conpetentes etiam uocaremur? uel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lauacrum regenerationis adcurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta uigilantia conueniant, quo studio ferueant, qua cura pendeant? si tunc tempus non est dicendi, quae uita congruat tanto, quod accipere desiderant, sacramento, quando erit? an uero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post baptismum, non noui homines, sed rei ueteres? ut uidelicet peruersitate mirabili prius eis dicatis: induite hominem nouum, et cum induti fuerint, postea dicatur: exuite ueterem, cum apostolus sanum ordinem tenens dicat: exuite ueterem et induite nouum, et ipse dominus clamet: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri, et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis uita debeat esse christiani, ut, cum se ipsos probauerint, tunc de mensa domini manducent et de calice bibant? quoniam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. quod autem fit per omne tempus, quo in ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus conpetentes uocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina iam dederunt.
10
Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno uiro sciens cubauerit. sicut in iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocatur. absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum, uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur. neque hinc modo diutius disputare opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant adfir: uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur obsistere. sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint; immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere. quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu paruum crimen existimet?
11
Ordinem tamen, quo haec in aliis uel corrigantur uel ferantur, de scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt apostolos sic egisse et de litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei ac deinde morum tradidisse praecepta. atque hinc intellegi uolunt fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, postea uero iam baptizatis etiam uitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas apostolorum epistulas legant ad eos, qui baptizandi sunt, datas, ubi de fide disputauerunt, et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cauendis bonisque instituendis moribus continentur. cum igitur eos ad baptizatos iam christianos dedisse litteras constet, cur utroque sermone contextae sunt, et eo scilicet, qui ad fidem, et eo, qui ad uitam bonam pertinet? an forte iam placet, ut baptizandis utrumque non demus et baptizatis utrumque reddamus? quod si absurde dicitur, ergo fateantur apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis epistulis indidisse, sed propterea plerumque insinuasse prius fidem ac deinde quod ad uitam bonam pertinet subiecisse, quia et in homine ipso, nisi praecedat fides, uita bona sequi non poterit. quidquid enim homo ueluti recte fecerit, nisi ad pietatem, quae ad deum est, referatur, rectum dici non oportet. quodsi arbitrarentur aliqui stulti et nimis inperiti apostolorum epistulas ad catechumenos datas, profecto etiam ipsi faterentur nondum baptizatis praecepta morum, qui fidei congruant simul cum fidei regulis intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione conpellunt, ut primas partes epistularum apostolicarum, ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas uelint, posteriores autem fidelibus, ubi iam praecipitur, quemadmodum christiani uiuere debeant. quod si stultissimum est dicere, nullum ergo documentum est huius opinionis ex epistulis apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus litterarum suarum commendauerunt fidem ac postea consequenter, ut bene a fidelibus uiueretur, hortati sunt. quamuis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, siue ut instruantur siue ne obliuiscantur, siue ut profiteantur siue ut confirmentur, doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est. epistulae itaque Petri, epistulae Iohannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et Pauli et aliorum apostolorum. ea ratione accipiendum est, quod aduerterunt prius de fide ac postea de moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui.
12
Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. qui cum dixissent: quid faciemus? respondit eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua induantur qui baptizantur. cui autem fructuosa est paenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur?
13
Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non crediderunt, eos uoluit agere paenitentiam. mira praesumptio— nolo quicquam grauius dicere—, quando eo audito, quod dictum est: agite paenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum uita mutanda ex uetere in nouam doctrina euangelica traderetur, ubi utique et illud est, quod in ea sententia ponit apostolus: qui furabatur, iam non furetur, et cetera, quibus exsequitur, quid sit deponere ueterem hominem et induere nouum. in his autem ipsis uerbis Petri habent, unde admoneri potuissent, si diligenter adtendere uoluissent. cum enim dixisset: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. nobis enim haec est promissio et filiis nostris et omnibus qui sunt longe quoscumque uocauerit dominus deus noster, continuo subiecit qui librum scripsit atque ait: et ceteris uerbis pluribus testificabatur,. dicens: eripite uos a saeculo hoc prauo. at illi auidissime capientes exceperunt uerba et crediderunt et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die tria milia animae. quis hic non intellegat" ceteris pluribus uerbis", quae ab scriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo prauo, quandoquidem ipsa sententia breuiter indita est, cui persuadendae uerbis pluribus Petrus instabat? ipsa quippe summa posita est, cum dictum est: eripite uos a saeculo hoc prauo; uerbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. in his uerbis erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio uitae bonae, quam teneant atque sectentur, qui se ab hoc prauo saeculo eripiunt. iam itaque, si placet, adfirmare conentur eum se eripere ab hoc saeculo prauo, qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus uoluerit perseueret usque ad professionem adulterii. quod si dicere nefas est, audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam 1 quemadmodum se ab hoc prauo saeculo eripiant. ibi enim necesse est, ut audiant quemadmodum credentes uiuere debeant.
14
Spado, inquiunt, ille, quem Philippus baptizauit, nihil plus dixit quam: credo filium dei esse Iesum Christum, et in hac professione continuo baptizatus est. num ergo placet, ut hoc solum homines respondeant et continuo baptizentur? nihil de spiritu sancto, nihil de sancta ecclesia, nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso domino Iesu Christo nihil, nisi quia filius dei est, non de incarnatione eius ex uirgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione ac sede ad dexteram patris aliquid dicendum est catechizanti ac profitendum credenti? si enim spado cum respondisset: credo filium dei esse Iesum Christum, hoc ei sufficere uisum est, ut continuo baptizatus abscederet, cur non id sequimur? cur non imitamur atque auferimus cetera, quae necesse habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae manis non uacuit? si autem scriptura tacuit atque intellegenda dimisit cetera, quae cum illo spadone baptizando Philippus egit, atque in eo, quod ait: baptizauit eum Philippus, intellegi uoluit inpleta omnia, quae, licet taceantur in scripturis gratia breuitatis, tamen serie traditionis scimus inplenda, pari modo etiam in eo, quod scriptum est euangelizasse Philippum spadoni dominum Iesum, nullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad uitam moresque pertinent eius, qui credit in dominum Iesum. hoc est enim euangelizare Christum, non tantum dicere, quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae obseruanda ei, qui accedit ad conpagem corporis Christi, immo uero cuncta dicere, quae sunt credenda de Christo, non solum cuius sit filius, unde secundum diuinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et quare, quae sit uirtus resurrectionis eius, quod donum spiritus promiserit dederitque fidelibus, sed etiam qualia membra, quibus sit caput, quaerat, instituat, diligat, liberet atque ad aeternam uitam honoremque perducat. haec cum dicuntur, aliquando breuius atque constrictius, aliquando■ latius et uberius Christus euangelizatur; et tamen non solum quod ad fidem, uerum etiam quod ad mores fidelium pertinet, non praetermittitur.
15
Hoc intellegi potest etiam in eo, quod commemorant dixisse apostolum Paulum: nihil me dixi scire in uobis, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. quod illi putant ita dictum, tamquam nihil aliud eis insinuatum esset, ut primitus crederent ac deinde baptizati quidquid ad uitam moresque pertinet discerent. hoc, inquiunt, apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit, quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Iesu per euangelium ipse genuisset. si ergo ille, qui per euangelium genuit, quamuis gratias agat, quod neminem ipsorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum, nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum, quid? si dicat aliquis nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per euangelium geniti sunt? unde est igitur, quod eis dicit: tradidi enim uobis in primis, quia Christus mortuus est secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum scripturas, si nihil nisi crucifixum docuerat? si autem non ita intellegunt, sed hoc quoque ad Christum crucifixum pertinere contendunt, sciant in Christo crucifixo multa homines discere et maxime, quod uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, et ultra non seruiamus peccato. unde etiam de se ipso dicit: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. proinde adtendant et uideant, quemadmodum doceatur atque discatur Christus crucifixus, et ad eius crucem nouerint pertinere, quod etiam nos in eius corpore crucifigimur mundo: ubi intellegitur omnis cohercitio malarum concupiscentiarum. ac per hoc fieri non potest, ut eis, qui cruce Christi formantur, professa adulteria permittantur. nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis, hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne et uos eadem cogitatione armamini, quia qui mortuus est carne desinit peccare, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntate domini dei reliquum in carne uiuat et cetera, quibus consequenter ostendit eum pertinere ad Christum crucifixum, hoc est per carnem passum, qui in eius corpore crucifixis carnalibus desideriis bene uiuit per euangelium.
16
Quid? quod etiam duo illa praecepta, in quibus dominus ait totam legem prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut, quoniam primum praeceptum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. secundum autem simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi uidentur esse mores con. uersationis humanae, sic obliti quod scriptum est: si fratrem tuum quem uides non diligis, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? et illud aliud in eadem epistula Iohannis: si quis diligit mundum, non est caritas patris in illo. quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum nisi ad mundi huius dilectionem? ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus obseruari nullo pacto potest. nolo pluribus inmorari; nam diligenter considerata duo ista praecepta ita ex alterutro conexa reperiuntur, ut nec dilectio dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit deum. sed ad rem, quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.
17
At enim populus Israhel primum per mare rubrum ductus est, quo significatur baptismus, et postea legem accepit, ubi disceret, quemadmodum uiueret. cur ergo baptizandis uel symbolum tradimus reddendumque poscimus? nihil enim tale factum est erga illos, quos per mare rubrum deus ab Aegyptiis liberauit. si autem recte intellegunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ouis postibus inlito et de azymis sinceritatis et ueritatis, cur non etiam illud consequenter intellegunt ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? ad hoc enim pertinet, quod a Petro dictum est: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi, tamquam diceret: recedite ab Aegypto et per mare rubrum transite. unde et in epistula, quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi paenitentia a mortuis operibus. sic enim dicit: ideo remittentes initii Christi uerbum in consummationem respiciamus, non iterum iacientes fundamentum paenitentiae a mortuis operibus et fidei in deum, lauacri doctrinae, inpositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et iudicii aeterni. haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque scriptura testatur. quid est autem a mortuis operibus paenitentia nisi ab his, quae oportet mortificari, ut uiuamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid iam inter opera mortua nominandum est? sic autem non sufficit professio recessionis a talibus, nisi etiam lauacro regenerationis cuncta praeterita, quae uelut persequuntur, peccata deleantur, sicut non sufficit Israhelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo eiusdem maris fluctibus interiret, qui dei populo transituro liberandoque patuerunt. qui ergo profitetur ab adulterio se nolle mutare, quomodo per mare rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? deinde non adtendunt in ea lege, quae post transitum maris rubri illi populo data est, primum esse praeceptum: non erunt tibi dii alii praeter me. non facies tibi idola neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua et sub terra. non adorabis ea neque serui eis, et cetera ad hoc praeceptum pertinentia. adfirment itaque isti, si uolunt, contra ipsam suam adsertionem etiam de unius dei cultu cauendaque idololatria non adhuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum et non iam dicant eis, qui baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in deo est intimandam et post eius sacramenti perceptionem de moribus uitae tamquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. utrumque enim lex continet, quam post mare rubrum tamquam post baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cauenda idololatria plebs doceretur et, posteaquam transierunt, audiret honorandum patrem et matrem, non moechandum, non occidendum et cetera bonae atque innocentis conuersationis humanae.
18
Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. quos per euangelium generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit. quid me ab idolorum cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de manibus tuis. quid huic respondendum existimant? an placet, ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos progredi. quid ergo respondebunt haec dicenti et addenti, quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante baptismum, sicut inde nihil ante mare rubrum populus ille primus audiuit, quoniam lex haec habet, quam ex Aegypto iam liberatus accepit. profecto dicturi sunt homini: templum dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: quae conpositio templo dei cum idolis? quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae illic enumerat, regnum dei possidebunt. cur ergo ad baptismum idolis seruientes non admittimus et fornicatores admittendos putamus, cum et his et ceteris malis dicat: et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri? quid igitur causae est, ut, cum potestas patet utrumque prohibendi, uenientem ad baptismum permittam fornicarium permanere et non permittam idolis seruientem, cum et illis et illis dici audiam: et haec quidam fuistis, sed abluti estis? sed eo mouentur isti, quia putant in tuto esse salutem eorum, quamuis per ignem qui in Christum crediderint sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita neglegentes sint, ut nequiter uiuant. unde mox uidebo, si deus iuuerit, quid secundum scripturas sentiendum sit.
19
Nunc in hac quaestione adhuc uersor, in qua eis uidetur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam uitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. quod si ita esset, praeter tam multa, quae diximus, non Iohannes Baptista uenientibus ad baptismum suum diceret: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et cetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. unde et militibus dicentibus: quid faciemus? non dixit: interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis, sed ante dixit, ante praemonuit, ut uenturo domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret uiam: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. similiter publicanis quaerentibus, quid facere deberent, nihil amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum est uobis. his breuiter commemoratis euangelista— non enim totos catechismos inserere debuit— satis significauit pertinere ad eum, a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. quodsi respondissent Iohanni: prorsus non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum uitam bonam agere debeat.
20
Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, recolant quid responderit. si uis uenire, inquit, ad uitam, serua mandata. ait ille: quae? tunc dominus commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis et cetera. ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur. uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur— quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam— sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri obseruarique non possunt. nec tamen quia hic de insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad uitam peruenire cupientibus. utraque enim mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio proximi, qui non diligit deum. et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo.
21
Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. quod ideo uerum est, quia legem accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, nec diuinum adiutorium uincendarum malarum concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, etiamsi legis opera non praecesserint. sequuntur enim iustificatum, non praecedunt iustificandum. unde in praesenti opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur" De littera et spiritu". quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. ubi autem fidelis caritas operatur, sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas.
22
Vnde euidenter in secunda epistula sua Petrus, cum ad uitae morumque sanctitatem hortaretur mundumque istum transiturum praenuntiaret, caelos uero nouos et terram nouam expectari, quae iustis inhabitanda traderetur, ut ex hoc adtenderent, qualiter eos oporteret uiuere, ut habitatione illa digni fierent, sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuris sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tamquam securi de salute, quae in fide est, bene uiuere non curarent, commemorauit quaedam ad intellegendum difficilia esse in epistulis eius, quae homines peruerterent sicut et alias scripturas ad proprium suum interitum: cum tamen et ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene uiuentibus non daretur, eadem sentiret, quae ceteri apostoli. sic itaque Petrus, his ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus et pietatibus, expectantes et properantes ad praesentiam diei domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur. nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. quapropter, carissimi, haec expectantes satis agite inuiolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est illi sapientiam scripsit uobis, ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt difficilia intellectu, quae indocti et instabiles peruertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. uos igitur, amantissimi, praescientes cauete, ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione uestra, crescite uero in gratia et intellectu domini nostri et saluatoris Iesu Christi. ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis.
23
Iacobus autem tam uehementer infestus est eis, qui sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam daemonibus conparet dicens: tu credis quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. quid breuius, uerius, uehementius dici potuit, cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum filium dei confiterentur et ab illo corriperentur, quod in Petri confessione laudatum est? quid proderit, ait Iacobus, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicit etiam, quia fides sine operibus mortua est. quousque igitur falluntur, qui de fide mortua sibi uitam perpetuam pollicentur!
24
Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem superaedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur. dies enim declarabit, quia in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male operantur. unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti.
25
Hoc si ita est, fatemur istos laudabili caritate conari, ut omnes indiscrete admittantur ad baptismum, non solum adulteri et adulterae contra sententiam domini falsas nuptias praetendentes, uerum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseuerantes, quas certe nulla etiam neglegentissima ecclesia consueuit admittere nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. sed ista ratione cur non omni modo admittantur, omnino non uideo. quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna et fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari quam in aeternum perire? sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum, et: quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? falsum erit et illud: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. falsum et illud: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentionesaemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico uobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. falsa erunt haec. si enim tantummodo credant et baptizentur, quamuis in malis talibus perseuerent, salui erunt per ignem, atque ideo in Christo baptizati etiam qui talia agunt, regnum dei possidebunt. frustra autem dicitur: haec quidam fuistis, sed abluti estis, quando et abluti haec sunt. inaniter etiam illud a Petro dictum uidebitur: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas nec eorum malorum paenitentia mutatas tamen baptisma saluos facit; propter fundamentum enim quod in eo baptismate ponitur, licet per ignem, salui erunt. illud quoque non uideo, cur dominus dixerit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit ea, quae ad bonos mores pertinent, si etiam his non seruatis ad uitam ueniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. illud deinde quomodo uerum erit, quod eis, quos ad sinistram positurus est, dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? quibus non increpitat, quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, uitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pastoribus utebantur, ut adpareat eos illi dicturos: domine, quando te uidimus illa et illa patientem, et non ministrauimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curauerant, tamquam de ipsa fide mortua ad uitam perueniretur aeternam. an forte ibunt in ignem aeternum, qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt, qui aliena rapuerunt uel corrumpendo in se templum dei in se ipsos inmisericordes fuerunt? quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione dicente apostolo: si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum. qui enim diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. neque illud hic dici poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt[ dicentes], ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem, ut uidelicet ipse ignis aeternus sit, conbustio uero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna, cum et hoc praeuidens dominus tamquam dominus sententiam suam ita concluserit dicens: sic ibunt illi in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. erit ergo aeterna conbustio, sicut ignis; et eos in illam ituros ueritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declarauit.
26
Si ergo haec omnia et cetera, quae innumerabilia per omnes scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt, poterit uerus esse ille intellectus de lignis et feno et stipula, quod hi salui erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes bona opera neglexerunt. si autem ista et uera et clara sunt, procul dubio in illa apostoli sententia alius requirendus est intellectus atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu: quam non debent homines peruertere ad proprium suum interitum, ut contra euidentissima testimonia scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes nec emendando aut paenitendo mutatos.
27
Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam et quonam modo intellegendam putem. fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia uera et inconcussa permaneant, quae supra commemoraui et quaecumque alia non commemoraui, quibus apertissime scriptura testatur nihil prodesse fidem, nisi eam, quam definiuit apostolus, id est quae per dilectionem operatur, sine operibus autem saluare non posse neque praeter ignem neque per ignem: quia, si per ignem saluat, ipsa utique saluat. absolute autem dictum est et aperte: quid prodest, si dicat quis fidem se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicam tamen, quam breuissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem adtinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. fundamentum Christus est structura architecti sapientis. hoc expositione non indiget; aperte enim dictum est: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si autem Christus, procul dubio fides Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit. porro si fides Christi, illa utique, quam definiuit apostolus, quae per dilectionem operatur. non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremescant et filium dei confiteantur Iesum, potest accipi in fundamentum. quare? nisi quia non est fides, quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est ea fides, quae per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. sed quid sit aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, uereor, ne ad intellegendum difficilior sit ipsa expositio; enitar tamen, quantum dominus adiuuat, et breuiter et, quantum potero, dilucide expedire quod sentio. ecce ille, qui quaesiuit a magistro bono, quid faceret, ut haberet uitam aeternam, et audiuit, si ad uitam uenire uellet, seruanda sibi esse mandata, et cum quaereret, quae mandata, dictum est ei: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, haec faciens in fide Christi teneret procul dubio fidem, quae per dilectionem operatur. neque enim diligeret proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione dei, sine qua non diligeret se ipsum. porro si faceret quod dominus etiam addidit dicens: si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; non enim cogitaret, nisi quae sunt dei, quomodo placeret deo. et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. porro si circa diuitias suas quodam carnali teneretur affectu, quamuis ex eis multas elemosynas faceret nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur aut earum minuendarum uel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumue laberetur— alioquin iam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret—, sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea, quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. haec igitur quoniam adfectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione uel cupiditate praeponunt, in eorum amissione passi detrimentum per ignem quendam doloris perueniunt ad salutem. a quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea uel minus amauerit uel tamquam non habens habuerit. qui uero propter illa uel tenenda uel adipiscenda homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem saluabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur.
28
Quamobrem et illud, quod dicunt, ueluti probare cupientes, quantum ualeat sola fides, ubi apostolus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huius modi, id est, ut propter fidem Christi ipsa uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum uiro christiano propter hoc, quia christianus est, permanere noluerit, non adtendunt eo modo illam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: non ero uxor tua, nisi mihi uel de latrocinio diuitias congeras aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel facinerosum uel flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel libidinem explebat uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. tunc enim ille, cui hoc uxor dicit, si ueraciter egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad baptismum habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore diuinae gratiae quam carnis uxoriae, et membrum, quod eum scandalizat. fortiter amputat. quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, hoc est detrimentum, quod patietur, hic est ignis, per quem feno ardente ipse saluabitur. si autem iam sic habebat uxorem tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam saluam faceret, reddens potius quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale conubium separabitur; neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt dei, quomodo placeret deo. ac per hoc, in quantum aurum, argentum, lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum structura eius, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur.
29
Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus huiusce sententiae. uerumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis.
30
Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus, quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus, id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit, quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae per dilectionem operatur.
31
Quae cum ita sint, quando tales ad baptismum non admittimus, non ante tempus zizania conamur euellere, sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare; nec ad Christum uolentes uenire prohibemus, sed eos ad Christum uenire nolle ipsa sua professione conuincimus; nec Christo uetamus credere, sed demonstramus eos Christo nolle credere, qui uel adulterium dicunt non esse, quod ille adulterium dicit esse, uel credunt adulteros eius membra posse esse, quos per apostolum dicit regnum dei non possidere etsanaedoctrinae aduersari, quae est secundum euangelium gloriae beati dei. unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad conuiuium nuptiarum uenerunt, sed inter eos, qui uenire noluerunt. cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere et sancto aduersari euangelio, non uenientes repelluntur, sed uenire contemnunt. qui autem saeculo saltem uerbis, etiamsi non factis, renuntiant, ueniunt quidem et inter triticum seminantur et in aream congeruntur et ouibus adgregantur et retia subeunt et conuiuantibus admiscentur, sed intus, siue lateant siue pareant, tunc erit ratio tolerandi, si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. absit autem, ut sic intellegamus, quod scriptum est, ad conuiuium nuptiarum adductos, quos inuenerunt; bonos et malos, ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseueraturos professi sunt. alioquin ipsi serui patris familias zizania seminarunt falsumque erit illud: inimicus autem qui ea seminauit, diabolus est. sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt serui bonos et malos, siue qui laterent siue qui iam adducti et intromissi adparerent; siue bonos et malos dictum est secundum quandam humanam conuersationem, in qua etiam hi, qui nondum crediderunt, uel laudari uel uituperari solent. unde est etiam et illud, quod dominus monet discipulos, quos ad euangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque uenerint ciuitatem, quaerant, quis illic dignus sit, ut apud eum habitent. donec inde proficiscantur. profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione ciuium suorum bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? ex hoc utroque genere ueniunt ad Christi fidem et sic adducuntur boni et mali, quia et illi mali a mortuis operibus paenitentiam non recusant. si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt.
32
Erit ergo et seruus ille securus nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare, quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. propter illos enim haec similitudo proposita est, qui nolunt suscipere in ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis, qui audiunt 1 et non faciunt, id est accipiunt et non reddunt. cum uero dispensator fidelis et diligens in erogando paratissimus et lucrorum dominicorum auidissimus dicit adultero:\' noli esse adulter, si uis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si uis baptizari; noli esse membrum meretricis, si uis fieri membrum Christi\', ille autem respondet:\' non oboedio, non facio\\ ipse non uult ueram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam uult thesauris dominicis inportare. si autem se facturum profiteretur nec faceret nec postea quolibet modo corrigi posset, inueniretur. quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, si sibi utilis esse non posset, ut, si intra retia domini bona malus piscis esset, non tamen pisces domini sui malis retibus inretiret, hoc est, ut, si haberet in ecclesia uitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. cum enim tales facta sua talia defendunt uel in eis se perseueraturos apertissime profitentes admittuntur ad baptismum, nihil uidetur aliud praedicari, nisi fornicatores et adulteros etiam usque in uitae huius finem in ea nequitia permanentes regnum dei possessuros et merito fidei, quae sine operibus mortua est, ad uitam aeternam salutemque uenturos. haec sunt mala retia, quae cauere debent praecipue piscatores: si tamen illa euangelica similitudine piscatores episcopi uel inferioris ordinis ecclesiarum praepositi intellegendi sunt, quia dictum est: uenit, et faciam uos piscatores hominum. retibus enim bonis capi possunt pisces et mali et boni; retibus autem malis capi non possunt pisces boni, quoniam in bona doctrina et bonus potest esse, qui audit et facit, et malus, qui audit et non facit; in doctrina uero mala et qui eam ueram putat, quamuis ei non obtemperet, malus est et qui obtemperat, peior est.
33
Illud sane mirabile est, quod fratres, qui aliter sapiunt, cum debeant ab ista uel noua uel uetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt nouam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseueraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad baptismum: quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et histriones et quilibet alii publicae turpitudinis professores nisi solutis aut disruptis talibus uinculis ad christiana sacramenta non permittuntur accedere, qui utique secundum istorum sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima ueritate uenientem, qua certum habet, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt, et nisi egerint ab his mortuis operibus paenitentiam, accedere ad baptismum non sinuntur; si autem subrepserint, nisi uel postea mutati egerint, salui esse non possunt. sed ebriosi, auari, maledici et si qua alia uitia damnabilia apertis factis conuinci redarguique non possunt, praeceptis tamen et catechismis ualidissime flagellantnr atque omnes tales mutata in melius uoluntate ad baptismum uidentur accedere. sed si forte adulteros, quos non lex humana, sed diuina condemnat, id est qui alienas uxores tamquam suas habent uel feminae[ quae] alienos maritos, alicubi neglegentius admitti solere aduerterunt, ex illis rectis debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur, non ex his prauis illa recta deprauare, ut neque de morum correctione catechizandos esse censeant conpetentes et consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum et scelerum professores, hoc est meretrices, lenones, gladiatores ac si quid huius modi est, etiam in illis malis permanentes admitti oportere arbitrentur. omnia quippe illa, quae apostolus enumerat, concludens, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt, qui uehementius agunt, manifesta sibi congruenter increpant et resistentes atque in eis se permansuros profitentes ad accipiendum baptismum non admittunt.
34
Qui autem opinantur cetera elemosynis facile conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, inpudicitiam, idololatriam, homicidium. neque nunc opus est quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est. sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est.
35
Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit inimicus et superseminauit zizania. hinc autem existimandum est non ea primum adparuisse in moribus quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut licere creditum est aut uelut dubium derelictum. sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit an uiui fratris uxorem, et ideo non ita claret, quid Iohannes ei non licere dicebat. de concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur,. merito dubitatur, utrum ad percipiendum baptismum non debeat admitti. quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit et aliam duxerit, non uidetur aequandus eis, qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt; et in ipsis diuinis sententiis ita obscurum est, utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, si alteram duxerit, ut, quantum existimo, uenialiter ibi quisque fallatur. quamobrem quae manifesta sunt inpudicitiae crimina, omni modo a baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione uoluntatis et paenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est, ne fiant tales coniunctiones. quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? si autem factae fuerint, nescio utrum hi, qui fecerint, similiter ad baptismum non debere uideantur admitti.
36
Quantum adtinet igitur ad doctrinam salubrem ueritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur uel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in deum patrem et filium et spiritum sanctum eo ritu. quo symbolum traditur, et a mortuis operibus agant paenitentiam omniumque se omnino praeteritorum remissionem in baptismo accepturos esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat, ut sit facti remissio, non permissio faciendi. tunc uere dici potest etiam spiritaliter: ecce sanus factus es; iam noli peccare, quod dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam sciebat ei, quem saluum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis accidisse languorem. hi autem ei homini, qui et baptizandus adulter ingreditur et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici existiment: ecce sanus factus es. quis enim grauis et exitiabilis morbus erit, si adulterium sanitas erit?
37
Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria correxissent. quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo. quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria pertinere et illos, qui elegerint in eadem iniquitate persistere? similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad baptismum nisi ab illa turpitudine liberatas nulla admittit ecclesia, potuisse inueniri in tot milibus tunc credentium per tot gentes et de his suscipiendis uel prohibendis constituere apostolos exempla debuisse. uerumtamen de quibusdam minoribus possumus coniectare maiora. si enim ad baptismum Iohannis uenientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum, miror, si uenientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium.
38
Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt, non intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.
39
Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum intra uos est. hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credendo, inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo legis, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praeuaricationis. non itaque putandum est ideo dictum: regnum caelorum uim patitur et qui uim faciunt, diripiunt illud, quia etiam mali tantummodo credendo et pessime uiuendo perueniunt in regnum caelorum, sed quia reatus ille praeuaricatonis, quem sola lex, id est littera sine spiritu iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolentia fidei sanctus spiritus inpetratur, per quem diffusa caritate in cordibus nostris lex non timore poenae, sed iustitiae amore conpletur.
40
Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere— quamquam hoc dicere nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet et prophet ae— licet recte dici possit ad solamfidem pertinere dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus inuicem.
41
Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset\' tui sumus\', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tui- sumus deputati. quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.
42
Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. neque hic dictum est( hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis— ubi procul dubio erunt etiam hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis— duas partes fecit, alios in resurrectionem uitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.
43
Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et\' iudicium\', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam— neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit— uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt- aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere nominari. quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio. hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de hac re idem apostolus dicit. ab hoc reatu grauiore liberat gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum, quae diffusa caritate in cordibus nostris donat iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur. hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam. non credentes iudicabuntur.
44
Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem illis, qui credentes pessime uiuunt, ut eis dicant: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam dictum sit( non peribunt, sed per ignem salui erunt\', nec illud adtendere potuerunt, hoc apostolum de illis, qui sine lege, et illis, qui in lege peccauerunt, dixisse, cum de gentibus et iudaeis ageret, ut non tantum gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa epistula ad Romanos euidenter ostendit. iam ergo etiam iudaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, non eos liberante gratia Christi promittant, si placet, salutem per ignem, quoniam de his dictum est: per legem iudicabuntur. quod si non faciunt, ne contra se ipsos ueniant, qui eos grauissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt, ut quid transferunt ad infideles et fideles in eo, quod ad fidem Christi adtinet, illud, quod dictum est de his, qui sine lege, et his, qui in lege peccauerunt, cum de iudaeis et de gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique inuitarentur?. Neque enim dictum est: qui sine fide peccauerunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccauerunt, per fidem iudicabuntur, sed\' sine lege\' dictum est et\' in lege\' ut satis adpareret illam causam tangi, quae inter gentes et iudaeos agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos.
45
Quamquam si illo loco legem pro fide accipi uolunt, quod nimis inportunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de his, qui in occasionem carnis acceperant et in uelamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad nouum testamentum pertinentes non ancillae filios esse, sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit, et putauerant hoc esse libere uiuere, ut tamquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet, licere sibi arbitrarentur, non intuentes, quod dictum est: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. unde et ipse Petrus dicit: liberi, non sicut uelamentum malitiae habentes libertatem, ait de illis et in secunda epistula sua: hi sunt fontes sicci etnebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruata est. superba enim uanitatis loquentes inliciunt in concupiscentiis carnis inpudicitiae eos qui paululum effuge- runt, in errore conuersati, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis. a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. contigit enim illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad uomitum suum et: sus lota in uolutabris ceni. quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam ueritatem condicio melior his, qui cognouerunt uiam iustitiae, hoc est dominum Christum, et perdite uiuunt, quam si omnino non cognouissentόt, cum apertissime dicatur: melius erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?
46
Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus- quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur— sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conuersatione uiuamus. sic enim ait: si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. non ait* refugientes ignorantiam dei\' aut* refugientes infidelitatem saeculi* uel tale aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis inmunditia flagitiorum. nam de his superius loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati. ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non congruenter uiuunt. de talibus quippe etiam ludas apostolus loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris maculati coepulantur sine timore semet ipsos pascentes, nubes sine aqua et cetera. quod enim Petrus ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris maculati coepulantur. mixti sunt enim bonis in epulis sacramentorum et dilectionibus plebium. et quod Petrus ait\' fontes sicci\', hoc ludas" nubes sine aqua" hoc Iacobus\' fides mortua\'.
47
Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima illius hominis peiora quam erant prima, quoniam purgationis suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari recusauerunt. neque enim, ut releuata conscientia intrent ad baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino de Sodomis dedignantur exire, immo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; et istis dicitur: tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male uixeritis in ipsa fide. nimis longum est et paene infinitum omnia testimonia scripturarum uelle colligere, quibus adparet non solum non esse mitiorem causam eorum, qui scientes quam qui nescientes uitam nequissimam et iniquissimam ducunt, uerum etiam hoc ipso grauiorem. proinde ista suffecerint.
48
Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite;• dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est\' dicere et non( facere). ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum* dicere et facere\'; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum. non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et fornicationem quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse dominus: corripe eum inter te et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
49
Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui, ubi tres quaestiones mouerunt: unam de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tam-< quam tritici et zizaniorum. ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines, uel hanc uel de inmundis in arca animalibus uel quaecumque alia idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, qua neglegant, quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis, quod emendare non ualent. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam inmunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui inmundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est inmundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae con- uptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt inmunda animalia arcae conpage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium conpetunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiamsi eo modo uiuere perseuerent et- tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit( quae mandata\', ubi ea scilicet peccata uitantur quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catechizandos eos, qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant, quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quaeperdilectionem operatur. non itaque culpentur dispensatores fideles, non sua neglegentia uel pigritia, sed quorundam potius contumacia, qui pecuniam dominicam recusant accipere et adulterinam suam cogunt seruos dominicos erogare, dum nolunt saltem tales mali esse, quales sanctus Cyprianus commemorat, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, quando nec uerbis renuntiare diaboli operibus uolunt, cum se in adulterio permansuros uoce apertissima profitentur. si quid ab eis dici solet, quod forte disputando non adtigi, tale arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset, siue quod ad rem, de qua agitur. non pertineret, siue quod tam leue esset, ut a quolibet facillime redargui posset.

Intertext edge

Open linked passage

Note