Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Fide et Symbolo
AugustineSymb 13 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae— ait enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem— oportet nos esse et iustitiae memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est. est autem catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate surgentibus. sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere meruerunt. scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis. sed tractatio fidei ad muniendum symbolum ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.
2
Conati sunt enim quidam persuadere deum patrem non esse omnipotentem; non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur. cum enim dicunt esse naturam, quam deus omnipotens non creauerit, de qua tamen istum mundum fabricauerit, quem pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam fuerat et quam ipse non fecerat, uteretur; carnali scilicet consuetudine uidendi fabros et domorum structores et quoslibet opifices, qui, nisi adiuuentur parata materia, ad effectum suae artis peruenire non possunt, ita intellegunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tamquam materies adiuuaret. ac si omnipotentem deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit. non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo, quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat. et si ipsum caelum et terram, id est) mundum et omnia, quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: qui fecisti mundum ex materia inuisa, uel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent, nullo modo credendum est illam ipsam materiam, de qua factus est mundus, quamuis informem, quamuis inuisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse tamquam coaeternam et coaeuam deo; sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquo modo esset et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis. inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit formam, formabile autem potest accipere. sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ideo ipse unus est, qui cuilibet rei non solum, ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit adtribuit. quapropter rectissime creditur omnia deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque formata sunt. hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse diuinarum scripturarum sententias, quoniam et omnia deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum esse factum de informi materia.
3
Credentes itaque in deum patrem omnipotentem nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. et quia omnia per uerbum creauit, quod uerbum et ueritas dicitur et uirtus et sapientia dei multisque aliis insinuatur uocabulis qui nostrae fidei Iesus Christus dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector filius dei— non enim uerbum illud, per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille, qui per ipsum condidit omnia- credimus etiam in Iesum Christum filium dei patris unigenitum, id est unicum, dominum nostrum. quod tamen uerbum non sicut uerba nostra debemus accipere, quae uoce atque ore prolata uerberato aere transeunt nec diutius manent quam sonant; manet enim illud uerbum incommutabiliter. nam de ipso dictum est, cum de sapientia diceretur: in se ipsa manens innouat omnia. uerbum enim patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit pater. sicut enim uerbis nostris id agimus, cum uerum loquimur, ut noster animus innotescat audienti et quidquid secretum in corde gerimus per signa huius modi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa sapientia, quam deus pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus pater, uerbum eius\' conuenientissime nominatur.
4
Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. nos quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus faciendis materia subiacet corpus. plurimum autem interest inter animum et corpus. deus uero, cum uerbum genuit, id quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum uerum loquimur. quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur. id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere. unde etiam mendaciis locus patet. deus autem pater, qui uerissime se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia. de quo propterea dicitur: adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.
5
Quamobrem unigenitus filius dei neque factus est a patre, quia, sicut dicit euangelista, omnia per ipsum facta sunt, neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne deus sapiens sempiternam secum habet sapientiam suam; neque inpar est patri, id est in aliquo minor, quia et apostolus dicit: qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. hac igitur fide catholica et illi excluduntur, qui eundem dicunt filium esse, qui pater est, quia et hoc uerbum apud deum esse non posset nisi apud patrem deum et nulli est aequalis qui solus est; excluduntur etiam illi, qui creaturam dicunt esse filium, quamuis non talem, quales sunt ceterae creaturae. quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est; nam idem est condere, quod creare. quamquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare pro eo, quod est gignere; sed graeca discernit. hoc enim dicimus creaturam, quod illi xtfofwi uel xtlatv uocant; et cum sine ambiguitate loqui uolumus, non dicimus creare, sed condere. ergo si creatura est filius, quamlibet magna sit, facta est. nos autem in eum credimus, per quem facta sunt omnia, non in eum, per quem facta sunt cetera; neque enim aliter hic possumus accipere omnia, nisi quaecumque sunt facta.
6
Sed quoniam uerbum caro factum est et habitauit in nobis, eadem sapientia, quae de deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. quo pertinet illud: dominus creauit me in principio uiarum suarum; uiarum enim eius principium caput est ecclesiae, quod est Christus hominem indutus, per quem uiuendi exemplum nobis daretur, hoc est uia certa, qua perueniremus ad deum. non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae: gustate, et eritis tamquam dii. huius igitur humilitatis exemplum, id est uiae, qua redeundum fuit, ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum euacuauit, formam serui accipiens, ut crearetur homo principio uiarum eius, uerbum, per quod facta sunt omnia. quapropter secundum id, quod unigenitus est, non habet fratres, secundum id autem, quod primogenitus est, fratres uocare dignatus est omnes, qui post eius et per eius primatum in dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat. naturalis ergo filius de ipsa patris substantia unicus natus est, id existens, quod pater est, deus de deo, lumen de lumine; nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo lumine inluminamur, ut sapientia lucere possimus; erat enim, inquit, lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere et ministrare nobis pro nostra salute dignatus est. nam secundum id, quod unigenitus est dei filius, non potest dici: fuit et erit, sed tantum: est, quia et quod fuit, iam non est, et quod erit, nondum est. ille ergo est incommutabilis sine condicione temporum et uarietate. nec aliunde arbitror manare illud, quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuauit. nam cum ab eo quaereret, si se populus, ad quem mittebatur, contemneret, a quo se diceret esse missum, responsum dicentis accepit: ego sum, qui sum. deinde subiunxit: haec dices filiis Israhel: qui est, misit me ad uos.
7
Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de solo deo proprie dici potest hoc uerbum— quod enim uere est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est— nihil habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur: quod non est.
8
Sed per temporalem, ut dixi, dispensationem quoniam ad nostram salutem et reparationem operante dei benignitate ab illa incommutabili dei sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adiungimus fidem, credentes in eum dei filium, qui natus est per spiritum sanctum ex uirgine Maria. dono enim dei, hoc est sancto spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero uirginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. sed quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a uerbo dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. quippe cum ista susceptio pro salute nostra gesta sit, cauendum est, ne, cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. et cum homo excepta forma membrorum, quae diuersis generibus animantium diuersa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, quomodo sana est fides, qua creditur, quod id nostrum susceperit dei sapientia, quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit, quod inlustratur luce sapientiae et quod hominis proprium est?
9
Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum, honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est, secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus est enim pater uester, qui in caelis est.
10
Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium uiscerum, ut propterea recusanda uideatur talis domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant, quia et\' stultum dei sapientius est hominibus> et( omnia munda mundis* uerissime apostolus dicit. debent igitur intueri, qui hoc putant, solis huius radios, quem certe non tamquam creaturam dei laudant, sed tamquam deum adorant, per cloacarum fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi et in his operari secundum naturam suam nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum uisibilis lux uisibilibus sordibus sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui uerbum dei non corporeum neque uisibile de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus interuenientibus habitat maiestas uerbi ab humani corporis fragilitate secretius! unde manifestum est nullo modo potuisse uerbum dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. non enim cum regit corpus atque uiuificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. quodsi animae maculas illi uitare uellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.,
11
Sed parua erat pro nobis domini nostri humilitas in nascendo; accessit etiam, ut mori pro mortalibus dignaretur. humiliauit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, ne quisquam nostrum. etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. credimus itaque in eum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. addendum enim erat iudicis nomen propter temporum cognitionem. sepultura uero illa cum creditur, fit recordatio noui monumenti, quod resurrecturo ad uitae nouitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus uirginalis. nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est nec ante nec postea, sic in illo utero nec ante nec postea quidquam mortale conceptum est.
12
Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum dei uocauit, quos conparticipes et coheredes suos esse dignatus est.
13
Credimus in caelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens: erunt sicut angeli in caelis, in illa ciuitate, quae est mater omnium nostrum Hierusalem aeterna in caelis. solet autem quosdam offendere uel inpios gentiles uel haereticos, quod credamus adsumptum terrenum corpus in caelum. sed gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant terrenum aliquid in caelo esse non posse. nostras enim scripturas non nouerunt nec sciunt quomodo dictum sit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. non enim ita dictum est, quasi corpus uertatur in spiritum et spiritus fiat, quia et nunc corpus nostrum, quod animale dicitur, non in animam uersum est et anima factum; sed spiritale corpus intellegitur, quod ita spiritui subditum est, ut caelesti habitationi conueniat, omni fragilitate ac labe terrena in caelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conuersa. haec est inmutatio, de qua item dicit apostolus: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. quam inmutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit: et nos inmutabimur. sed ubi et quomodo sit in caelo corpus dominicum, curiosissimum et superuacaneum est quaerere; tantummodo in caelo esse credendum est. non enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.
14
Credimus etiam, quod sedet ad dexteram patris. nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse deum patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut id ipsum, quod sedere pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur apostolus eos, qui commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem corruptibilis hominis. tale enim simulacrum deo nefas est christiano in templo conlocare; multo magis in corde nefarium est, ubi uere est templum dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. ad dexteram ergo intellegendum est dictum esse( in summa beatitudine\', ubi iustitia, pax et gaudium est, sicut ad sinistram haedi constituuntur, id est in miseria, propter iniquitatis labores atque cruciatus. sedere ergo quod dicitur deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas numquam caret, semper dignis digna tribuendo, quamuis in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti filii dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata fulsura sit.
15
Credimus etiam inde uenturum conuenientissimo tempore et iudicaturum uiuos et mortuos. siue istis nominibus iusti et peccatores significentur, siue quos tunc ante mortem in terris inuenturus est, appellati sint uiui, mortui uero, qui in eius aduentu resurrecturi sunt, haec dispensatio temporalis non tantum est sicut illa generatio secundum deum, sed etiam fuit et erit. nam fuit dominus noster in terris et nunc est in caelo et erit in claritate iudex uiuorum atque mortuorum. ita enim ueniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem, quae apostolorum actibus continetur. ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: haec dicit qui est et qui fuit et qui uenturus est.
16
Digesta itaque fideique commendata et diuina generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus tuus deus unus est. tamen si interrogemur de singulis et dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus. si quaeratur, utrum deus sit filius, hoc respondebimus. nec si fuerit de spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est: dii estis. non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre per filium dono spiritus sancti. ipsa enim significatur trinitas, cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. quamquam ergo de singulis interrogati respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimauerit.
17
Nec mirum, quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in his etiam rebus, quas corporeis oculis cernimus et corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat. nam cum de fonte interrogati non possumus dicere, quod ipse sit fluuius, nec de fluuio interrogati possumus eum fontem uocare, rursus potionem, quae de fonte uel fluuio est, nec fluuium possumus appellare nec fontem, tamen in hac trinitate aquam nominamus et cum de singulis quaeritur, singillatim aquam respondemus. nam si quaero, utrum in fonte aqua sit, respondetur aqua; et si quaeram, utrum aqua sit in fluuio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit alia esse responsio; nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. sane cauendum est, ne quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut fontem istum uisibilem atque corporeum uel fluuium uel potionem cogitet. in his enim aqua illa, quae nunc in fonte est, exit in fluuium nec in se manet; et cum de fluuio uel de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. itaque fieri potest, ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluuii, nunc ad potionis, cum in illa trinitate dixerimus non posse fieri, ut pater ipse aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus. sicut in arbore radix non est nisi radix nec robur est aliud quam robur nec ramos nisi ramos possumus dicere; non enim quod dicitur radix, potest dici et robur et rami; nec lignum, quod pertinet ad radicem, potest aliquo transitu nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice, cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit et robur lignum et rami lignum, nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna nominari, ut etiam tria ligna dici possunt propter firmitatis diuersitatem, illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula inpleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam, quamquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas, quamuis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluuium dicebamus. sed haec non propter illius diuinae naturae similitudinem, sed propter uisibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intellegeretur fieri posse, ut aliqua tria non tantum singillatim, sed etiam simul singulare nomen obtineant, ne quisquam miretur et absurdum putet, quod deum dicimus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum nec tamen tres deos in ista trinitate, sed unum unamque substantiam.
18
Et de patre quidem ac filio multis libris disseruerunt docti et spiritales uiri, quibus, quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset pater et filius, sed unum essent, et quid proprie pater esset et quid filius, insinuare conati sunt: quod ille genitor, ille genitus; ille non de filio, ille de patre; ille huius principium, unde et caput Christi dicitur, quamuis et Christus principium, sed non patris; hic uero illius imago, quamuis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis. tractantur haec latius ab eis, qui non tam breuiter quam nos totius Christianae fidei professionem uolunt explicare. itaque, in quantum filius est, de patre accepit, ut sit, cum ille de filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem, scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia temporali dispensatione suscepit, multa de illo in scripturis inueniuntur ita dicta, ut inpias haereticorum mentes prius uolentes docere quam nosse in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem patri nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa: quoniam pater maior me est, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus, et: tunc et ipse subiectus erit ei, qui illi subiecit omnia, et: uado ad deum meum et deum uestrum, et nonnulla huius modi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa sint illa: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit, uidit et patrem meum, et: deus erat uerbum— non enim factus deus, cum omnia per ipsum facta sint— et: non rapinam arbitratus est esse aequalis deo et cetera talia, sed illa posita sunt partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur: semet ipsum exinaniuit— non quia mutata est illa sapientia, cum sit omnino incommutabilis, sed quia tam humiliter hominibus innotescere uoluit— partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur, partim propterea, quia filius patri debet, quod est, hoc etiam debens utique patri, quod eidem patri aequalis aut par est; pater autem nulli debet quidquid est.
19
De spiritu autem sancto nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis diuinarum scripturarum tractatoribus, ut intellegi facile possit eius proprium, quo proprio fit, ut eum neque filium neque patrem dicere possimus, sed tantum spiritum sanctum, nisi quod eum donum dei esse praedicant, ut deum credamus non se ipso inferius donum dare. seruant tamen, ut non genitum spiritum sanctum tamquam filium de patre praedicent— unicus enim est Christus— nec de filio tamquam nepotem summi patris nec tamen id quod est nulli debere, sed patri, ex quo omnia, ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum et absurdissimum est et non catholicae fidei, sed quorundam haereticorum errori proprium. ausi sunt tamen quidam ipsam communionem patris et filii atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci dsotTj- ca appellant, spiritum sanctum credere: ut, quoniam pater deus et filius deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo filium et ille patri cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur. hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se inuicem amborum caritatemque uolunt intellegi, spiritum sanctum appellatum dicunt multisque scripturarum documentis adsunt huic opinioni suae: siue illo, quod dictum est: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, siue aliis multis talibus testimoniis, et eo ipso, quod per spiritum sanctum reconciliamur deo: unde etiam cum donum dei dicitur, satis significari uolunt caritatem dei esse spiritum sanctum. non enim reconciliamur illi nisi per dilectionem, qua etiam filii dei appellamur, non iam sub timore tamquam serui, quia consummata dilectio foras mittit timorem, et spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus: abba pater. et quia reconciliati et in amicitiam reuocati per caritatem poterimus omnia dei secreta cognoscere, propterea de spiritu sancto dicitur: ipse uos inducet in omnem ueritatem; propterea et confidentia praedicandae ueritatis, qua inpleti sunt in aduentu eius apostoli, recte caritati tribuitur, quia et diffidentia timori datur, quem consummatio caritatis excludit. et ideo donum dei dicitur, quia eo quod quisque nouit non fruitur, nisi id diligat. frui autem sapientia dei nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere, neque quisquam in eo quod percipit permanet nisi dilectione; et ideo spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quaecumque sanciuntur nec dubium est a sanciendo sanctitatem uocari. maxime autem illo testimonio utuntur assertores huius sententiae, quod scriptum est: quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est, quoniam deus spiritus est. hic enim regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de spiritu sancto. quapropter si spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum est, quoniam deus spiritus est, animaduertendum dicunt non dictum esse quoniam spiritus deus est), sed: quoniam deus spiritus est, ut ipsa deitas patris et filii hoc loco dicta sit deus, quod est spiritus sanctus. huc accedit aliud testimonium, quod dicit Iohannes apostolus, quoniam deus dilectio est. etiam hic enim non ait\' dilectio deus est\', sed: deus dilectio est, ut ipsa deitas dilectio intellegatur. et quod in illa enumeratione conexarum sibi rerum, ubi dicitur: omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus, nulla fit commemoratio spiritus sancti, ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in his, quae sibi conexa sunt, numerari solet ipsa conexio. unde in illo etiam loco trinitatem ipsam uidentur agnoscere, qui legunt adtentius, cum dicitur: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ex ipso, tamquam ex eo, qui nulli debet quod est; per ipsum, tamquam per mediatorem; in ipso, tamquam in eo, qui continet, id est copulatione coniungit.
20
Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam siue deitatem siue dilectionem caritatemue appellamus, non. esse substantiam; quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi spiritum sanctum, nec intellegunt non aliter potuisse dici: deus dilectio est, nisi substantia esset dilectio. ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium, quoniam, si duo sibi corpora copulentur, ita ut iuxta inuicem conlocentur, ipsa copulatio non est corpus, quandoquidem separatis illis corporibus, quae copulata fuerant, nulla inuenitur; nec tamen quasi discessisse et migrasse intellegitur, sicut illa corpora. sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut uidere ualeant in dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intellegi potest, substantia est. uerum haec dici possunt facile et credi; uideri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. quapropter siue ista uera sit sententia, siue aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut deum dicamus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, neque tres deos, sed istam trinitatem unum deum, neque diuersas naturas, sed eiusdem substantiae, neque ut pater aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus, sed pater semper pater et filius semper filius et spiritus sanctus semper spiritus sanctus. nec temere de inuisibilibus aliquid adfirmemus tamquam scientes, sed tamquam credentes, quoniam uideri nisi mundato corde non possunt. et si quis ea uidet in hac uita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate, non potest efficere, ut et ille uideat, cui loquitur, si cordis sordibus inpeditur. beati autem mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt. haec fides est de deo conditore et renouatore nostro.
21
Sed quoniam dilectio non tantum in deum nobis imperata est, cum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum— nam, diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum- nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna caritas operetur, minus fructuosa est, credimus et in sanctam ecclesiam, utique catholicam. nam haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias uocant. sed haeretici de deo falsa sentiendo ipsam fidem uiolant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamuis ea credant quae credimus. quapropter nec haeretici pertinent ad ecclesiam catholicam, quoniam diligit deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum. et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo, qui nos reconciliauit sibi, delens omnia praeterita et ad uitam nouam nos uocans: quam uitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse non possumus; interest tamen qualia sint.
22
Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino nullo modo nobis ignosci ea, quae peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus. itaque credimus et remissionem peccatorum.
23
Et quoniam tria sunt, quibus homo constat: spiritus. anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur— pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur— principale nostrum spiritus est; deinde uita, qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam uisibile est, ultimum nostrum est. haec autem omnis creatura ingemescit et parturit usque nunc; dedit tamen primitias spiritus, quia credidit deo et bonae iam uoluntatis est. hic enim spiritus etiam mens uocatur, de quo dicit apostolus: mente seruio legi dei, qui item alio loco dicit: testis est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo. anima uero, cum carnalia bona adhuc adpetit, caro nominatur et resistit spiritui non natura, sed consuetudine peccatorum. unde dicitur: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quae consuetudo in naturam uersa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. ideoque scriptum est: et nos aliquando fuimus natura filii irae, id est uindictae, per quam factum est, ut seruiamus legi peccati. est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur et cum sequitur sequentem deum. ideo animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei. sed non tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus deo ad ueram fidem et bonam uoluntatem, sed aliquando tardius eius inpetus, quo in carnalia et temporalia diffluit, refrenatur. sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cuius capitis caput est Christus. non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae; sed utique non tam cito quam anima, sicut neque. anima tam cito quam spiritus, sed tempore oportuno in nouissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. et ideo credimus et in carnis resurrectionem, non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur, sed haec etiam uisibilis caro, quae naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit, haec ergo uisibilis quae proprie dicitur caro sine dubitatione credenda est resurgere. uidetur enim Paulus apostolus eam tamquam digito ostendere, cum dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. cum enim dicit\' hoc\', in eam quasi digitum intendit. quod autem uisibile est, id potest digito ostendi, quoniam potest etiam anima corruptibilis dici; nam. uitiis morum ipsa corrumpitur. et mortale hoc induere inmortalitatem cum legitur, eadem significatur uisibilis caro, quia in eam identidem uelut digitus intenditur. potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum uitia, ita etiam mortalis dici. mors quippe animae est apostatare a deo: quod primum eius peccatum in paradiso sacris litteris continetur.
24
Resurget igitur corpus secundum christianae fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis nunc sit caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. cum enim de carne apostolus loqueretur, alia, inquit, caro pecorum, alia uolucrum, alia piscium, alia serpentum. et corpora caelestia, et corpora terrestria. non enim dixit: et caro caelestis, dixit autem: et caelestia et terrestria corpora. omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro; hominis autem uel pecoris et corpus et caro est; in caelestibus uero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat apostolus spiritalia, nonnulli autem uocant aetherea. et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud, quod ait: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sed quale futurum sit, quod nunc caro et sanguis est, praedicat, in qualem naturam quisquis hanc carnem conuerti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. si enim ab eo quaeras, utrum terra in aquam possit conuerti, propter uicinitatem non ei uidetur incredibile. rursus si quaeras utrum aqua possit in aerem, neque hoc absurdum esse respondet; uicina enim sunt sibi. et de aere si quaeras, utrum in aethereum corpus, id est in caeleste possit mutari, iam ipsa uicinitas persuadet. quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum conuertatur, cur non accedente dei uoluntate, qua corpus humanum super aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est: in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate conuertitur? caro enim nostra utique ex terra est; philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in caelo, omne corpus in omne corpus conuerti et mutari posse concedunt. qua corporis resurrectione facta a temporis condicione liberati aeterna uita ineffabili caritate atque stabilitate[ sine corruptione] perfruemur. tunc enim fiet illud, quod scriptum est: absorta est mors in uictoria. ubi est, mors, aculeus tuus ubi est, mors, contentio tua?
25
Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo nouellis christianis datur. quae pauca uerba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant.
retractationes
LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq. Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.

Intertext edge

Open linked passage

Note