Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber
AugustineLibe 7 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum est in libris maxime quos nobis diuina commendat auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica fides breuiter explicanda est. Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis, sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate et miseria et cum summa facilitate et beatitudine administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei, postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. Renouari autem hominem per legum Christum dominum nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum esse spiritum sanctum credentibus in eum. constitutam ab illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata et uitam aeternam caelorumque regnum promissum.
2
Secundum hanc fidem quae possint in hoc libro quaeri et disputari considerandum est. in principio fecit deus caelum et terram. quattuor modi a quibusdam scripturarum tractatoribus traduntur legis exponendae, quorum uocabula enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. historia est,\' cum siue diuinitus siue humanitus res gesta commemoratur; allegoria, cum figurate dicta intelleguntur; analogia, cum ueteris et noui testamentorum congruentia demonstratur; aetiologia, cum causae dictorum factorumque redduntur.
3
Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium se dixit, quando ei dictum est: t. u quia es, et dixit: principium, quod et loquor uobis. est enim principium sine principio et est principium cum alio principio. principium sine principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi deum; ita creatori creatura subnectitur.: An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et terra tempus esse coepisse. Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. sed quoquo modo se hoc habeat— res enim secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis— illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec coaeternum esse creatori. Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum appellatum. sit et illa creatura inuisibilis supereminentium potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile, ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi? fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit terra et cinis? Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit. quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra, ueluti semen caeli et terrae appellata sit et caelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil enim horum temere adfirmari potuit.
4
Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur, moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt: quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur, qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel inparata et tenebrae super abysum, id est. super profunditatem uastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem penetrari potest. Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant, inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam. ita igitur dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies, quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi partes exequeretur. Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam\'» dixerat: fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse, antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit? an rursus eandem materiam, quam uel caeli et terrae uel terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat, etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta= est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua magis uocanda erat quam terra. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem ipso aere mobilior non absurde creditur aut sentitur; sed aeris uel. aetheris nomine minus conuenienter appellaretur materies. magis enim haec elementa uim creduntur habere faciendi, terra uero et aqua patiendi. quod si occultum est, illud certe apertissimum puto, quod aquam uentus mouet et nonnulla. terrena; uentus autem est aer motus et quasi fluctuans. ergo cum aer aquam manifeste moueat, unde autem ipse moueatur, ut sit uentus, occultum sit, quis dubitet congruentius aquae nomine materiam uocari, qua mouetur, quam aeris, qui mouet? moueri autem pati est, mouere facere. huc accedit, quod ea, quae terra gignit, aqua inrigantur, ut nasci et profici possint, ita ut prope uideatur in haec ipsa nascentia eadem aqua conuerti. quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conuersionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris, in quo sola mobilitas posset animaduerti, cetera uero, quibus materia expressius significaretur, defuissent, ut totus iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram, id est materiam, quae caeli et terrae formam capere posset. quae materia terra inuisibilis et inconposita erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam mouenti et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti aqua etiam nominata est. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio seruitus sub artifice atque subiectio. itaque primo caelum et terra— propter hoc enim facta materies- secundo terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine— unde etiam terra inuisibilis dicta est— tertio aqua subiecta spiritui ad habitum formasque capiendas. ideo super aquam ferebatur spiritus dei, ut spiritum operantem, aquam uero unde operaretur intellegamus, id est materiam fabricabilem. cum enim tria ista dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adiungitur caelum et terra, secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae, tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum spiritus superfertur artificis. Et spiritus dei superferebatur super aquam. non ita superferebatur, ut oleum aquae uel aqua terrae, id est quasi contineretur, sed, si ad hoc de uisibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae inluminat in terra; non enim continetur illis sed cum caelo contineatur istis superfertur. item cauendum est, ne quasi locorum spatiis dei spiritum superferri materiae putemus, sed ui quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur et fabricetur, sicut superfertur uoluntas artificis ligno uel cuique rei subiectae ad operandum uel ipsis etiam membris corporis sui, quae ad operandum mouet. et haec similitudo cum iam sit omni corpore excellentior parua est tamen et prope nihil ad intellegendam superlationem spiritus dei subiecta sibi ad operandum mundi materia; sed non inuenimus euidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur in his rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. quapropter optime in huius modi cogitatione illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: benedicentes dominum exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc. hoc autem dictum sit, si hoc loco spiritus dei spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili- et incommutabili trinitate ueneramur, accipitur. Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum dei uitalem creaturam, qua uniuersus iste uisibilis mundus atque omnia corporea continentur et mouentur, intellegamus, cui deus omnipotens tribuit uim quandam sibi seruiendi ad operandum in his quae gignuntur. qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem uisibilem creaturam omnis creatura inuisibilis antecedit, non absurde spiritus dei dicitur. quid enim non est dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit deus. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae.
5
Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\ p. gua et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita-, tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae illi miris modis obtemperat, intellegendum est. Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta sit. et dixit, inquit, fiat lux. et facta est lux. alia est lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus. nata de deo lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis siue incorporea sine corporea. Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur" dixit"" factum est"" placuit", ita ut in eo, quod dixit, imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et nuditatem aut plenum et inane et similia. Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur, id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis— nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta corporis desunt- neque eo modo, quo in silentio uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis intellegi potest,- quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum. Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae. horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra sunt omnia.
6
Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum est, utique alio quoque nomine— non enim aliter poterat enuntiaretur, et ita dictum est: uocauit deus lucem diem, ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae? et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim omnis lux dies aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se uicibus ordinatae atque distinctae diei et noctis nominibus appellantur. omne quippe uocabulum ad distinctionem ualet: unde etiam nomen, quod rem notet, appellatum est quasi notamen, notet autem hoc est distinguat et doctitantem ad discernendum adiuuet. fortasse ergo ipsum diuisisse inter lucem et tenebras, hoc est uocasse lucem diem et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod uocasse. an ista uocabula significare nobis uolunt, quam lucem dixerit et quas tenebras? tamquam si diceret: fecit deus lucem et diuisit inter lucem et tenebras. lucem autem dico diem et tenebras dico noctem, ne aliquam aliam lucem intellegas, quae non sit dies, et ne aliquas alias tenebras intellegas, quae non sint nox nam si omnis lux dies posset intellegi et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere: et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Item quaeri potest quem diem dicat et quam noctem. si istum diem uult accipi, quem solis ortus inchoat et claudit occasus, et istam noctem, quae a solis occasu usque in ortum tendit, non inuenio, quomodo esse potuerint, antequam caeli luminaria facta essent. an ipsa spatia horarum et temporum etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae iam ita uocari potuerunt? et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec uicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? an non secundum quod euenit sed secundum quod potest euenire ista insinuata sunt, quia et rationi potest error succedere et sensui quaedam stoliditas?
7
Et facta est uespera et factum est mane dies unus. non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur: et uocauit deus lucem diem, sedeo modo, quo dicimus uerbi gratia triginta dies habere mensem: hic enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. itaque cum illa operatio dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur factam esse uesperam et factum esse mane unum diem, ut sit scilicet unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane, quales dies adnumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. sed quomodo facta est uespera et factum est mane? an tanta mora temporis fecit lucem deus et diuisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies lucens, id est non adnumerata nocte? et ubi est quod scriptum est: subest enim tibi, cum uoles posse, si opus est deo productione temporis, ut aliquid perficiat? an omnia quidem tamquam in arte atque ratione perfecta sunt deo non in productione temporis, sed in ipsa ui, quae illas etiam res, quas non stare sed transire cernimus, stabiliter efficit? non enim et in sermone nostro, cum uerba alia transeant et alia succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante stabiliter artificiosa occurrit oratio. quamquam ergo sine productione temporis faciat deus, cui subest posse cum uolet, ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. ita ergo fortasse dictum est: et facta est uespera et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita, ut fit temporis tractibus. nam non ipsam rationem operationum contemplatus est in spiritu sancto ille, qui dixit: qui manet in aeternum creauit omnia simul; sed commodissime in hoc libro quasi per morarum interualla factarum a deo rerum digesta narratio est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili uideri non poterat, per huius modi ordinem sermonis exposita quasi istis oculis cerneretur.
8
Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et inter aquam quae erat supra firmamentum. utrum aquae tales sunt supra firmamentum, quales sub firmamento istae uisibiles? an, quia illam aquam uidetur significare, supra quam spiritus ferebatur et eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia corporalis, superior animalis? hoc enim firmamentum dicit, quod caelum postea uocat. caelesti autem corpore nihil est in corporibus melius. alia quippe corpora caelestia, alia terrestria et utique caelestia meliora: quorum naturam quidquid transit nescio quemadmodum iam corpus possit uocari; sed est fortasse uis quaedam subiecta rationi, qua ratione deus ueritasque cognoscitur: quae natura quia formabilis est uirtute atque prudentia, cuius uigore cohibetur eius fluitatio atque constringitur et ob hoc quasi materialis adparet, recte aqua diuinitus appellata est non locorum spatio sed merito naturae incorporeae caeli corporei ambitum excedens. et quoniam caelum firmamentum uocauit, non absurde intellegitur quid quid infra aethereum caelum est, in quo pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque formarum, a qua sub firmamento nominata est, fuerunt qui crederent has uisibiles aquas et frigidas caeli superficiem superamplecti. et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae unius de septem uagantibus, quae superior est ceteris et a Graecis aaiveov dicitur et triginta annis peragit signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis uicinior, quae supra caelum sunt. quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista quaesierunt. nihil autem horum temere adfirmandum sed caute omnia modesteque tractanda sunt. Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. postquam dixit: sic est factum, quid opus erat rursum addere: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum? nam cum dixisset superius: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, non addidit rursus: et fecit deus lucem; hic autem posteaquam dixit deus: fiat. et sic est factum, additum est: et fecit deus. an hinc adparet non oportere illam lucem intellegi corporalem, ne eam aliqua creatura interposita deus fecisse uideatur— deum autem trinitatem dico—, hoc uero firmamentum caeli, quia corporeum est, per incorpoream creaturam accepisse speciem formamque credatur, ut prius incorporeae naturae rationaliter a ueritate inpressum sit quod corporaliter inprimeretur, ut caeli fieret firmamentum, et ideo quod positum est: et dixit deus: fiat. et sic est factum, in ipsa rationali natura prius factum est fortasse unde inprimeretur corpori species?
9
Cum autem additum est: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum, ipsa operatio in illa materia, ut corpus caeli fieret, significatur? an forte uarietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non ueniret, supra non est positum quod infra positum est et non oportet scrupulose omnia rimari? eligat quis quod potest; tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito afferat memineritque se hominem de diuinis operibus quantum permittitur quaerere. Et uocauit deus firmamentum caelum. quod de uocatione superius tractatum est, hic quoque considerari potest; non enim omne firmamentum caelum est. et uidit deus quia bonum est. et de hoc superius quod tractatum est retractetur, nisi quod non eundem ordinem uideo. nam superius: et uidit deus lucem quia bona est, et post deinde subicitur: diuisit deus inter lucem et tenebras; et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem, hic autem, postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et posteaquam uocatum est firmamentum caelum, tum dicitur: et uidit deus quia bonum est. quod si non fastidii euitandi gratia ita uariatum est, illud certe intellegere cogimur, quod dictum est: et fecit deus omnia simul. quare enim primo ibi uidit quia bonum est et postea nomen inposuit, hic autem primo nomen inposuit et postea uidit quia bonum est P nisi quia ista indifferentia significat morarum interualla non esse in operatione dei, quamuis in ipsis inueniantur operibus? secundum autem morarum interuallum prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum non potest esse, quamuis sine his deus ista efficere potuerit. et facta est uespera et factum est mane dies secundus. iam hinc superius tractatum est et easdem rationes hic quoque ualere arbitror.
10
Et dixit deus: congregentur aquae quae sub caelo sunt in congregationem unam et adpareat arida. et sic est factum. hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. nam si uniuersum aqua obpletum erat, unde uel quo potuit congregari? si enim confusionem quandam materialem aquae nomine appellauerat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. et ipsum" adpareat arida", quod positum est, terrae formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. inuisibilis enim et inconposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. dixit ergo deus: congregetur aqua quae sub caelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. in congregationem unam: uis ipsa formae commendatur nomine unitatis. hoc est enim uere formari in unum aliquid redigi, quoniam summe unum est omnis formae principium. et adpareat arida: id est speciem uisibilem accipiat atque a confusione distinctam. et bene aqua congregatur, ut adpareat arida; id est cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum est inlustretur. et sic est factum: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur: et congregata est aqua in congregationem unam et adparuit arida, non superfluo additum uideatur, cum iam dictum esset: et sic est factum, sed ut post rationalem atque incorpoream operationem intellegeremus etiam corporalem secutam. Et uocauit deus aridam terram et congregationem aquae uocauit mare. adhuc nobiscum facit illa causa uocabulorum; non enim omnis aqua mare aut omne aridum terra. ergo quae aqua esset et quae arida, uocabulis segregandum fuit. ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse uocationem dei non absurde adhuc intellegi potest. et uidit deus quia bonum est. et hic ipse ordo seruatus est; quare huic etiam illa, quae iam tractata sunt, conferantur.
11
Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et similitudinem et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. postquam facta sunt terra et mare et uocata et adprobata, quod saepe diximus non morarum interuallis esse accipiendum, ne ineffabilem operantis dei facultatem tarditas aliqua consequatur, non statim sicut duobus praecedentibus diebus subicitur: facta est uespera et factum est mane dies tertius, sed adiungitur alia operatio, ut germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. quod de luce illa et firmamento et aquis et arida dictum non est; non enim habet illa lux successionis propaginem aut de caelo aliud caelum nascitur aut terra aut mare alia maria et alias terras gignunt, quae sibi succedant. hic ergo dicendum fuit: ferentem semen secundum suum genus et similitudinem et cuius semen in se sit secundum suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis similitudinem seruat. Haec autem omnia ita super terram sunt, ut ipsi terrae radicibus cohaereant et ei continuentur et rursum quodammodo separentur: propterea huius naturae significationem in ista narratione seruatam arbitror, quia et eodem die facta sunt, quo terra adparuit, et tamen iterum dixit deus, ut terra germinaret, et iterum dictum est: et sic est factum. deinde secundum superiorem regulam, postquam dictum est: et sic est factum, subiungitur ipsa executio: et dedit terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen in se secundum suam similitudinem, et iterum dicit: uidit deus quia bonum est. itaque et uno die ista iunguntur et iteratis dei uerbis distinguuntur ab inuicem, quod de terra et mari propterea puto non esse factum, quia magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur et occidant seminis successione propagantur. an quia terra et mare simul fieri potuerint non solum in rationibus creaturae spiritalis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali motione, arbores uero et quaeque stirpes nasci non possent nisi terra, in qua germinarent, praecessisset, propterea et repetendum erat iussum dei, ut et facta significarentur distantia tamen non alio die facienda, propter quod radicibus terrae adfiguntur et continuantur? sed quaeri potest, cur istis deus non inposuerit nomina. an praetermissum est, quia multitudo eorum non sinebat? uerum haec quaestio melius postea considerabitur, cum animaduertemus alia quae non uocauit deus, sicut uocauit lucem et caelum et terram et mare. et facta est uespera et factum est mane dies tertius.
12
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis; et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant super terram. quarto die luminaria facta sunt, de quibus dicitur: et sint in diebus. quid sibi ergo uolunt tres dies transacti sine luminaribus? aut cur ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? an quia euidentius productio illa temporis et morarum interuallum motu istorum luminarium distingui ab hominibus potest? an ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem ualet inter illam naturam, quae facta non est, et eas, quae factae sunt, ut mane nominaretur propter earum speciem factarum, uespera uero propter priuationem? quoniam quantum adtinet ad illum, a quo facta sunt, speciosa atque formosa sunt, quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de nihilo facta sunt, et in quantum non deficiunt, non est eorum materiae, quae ex nihilo est, sed eius, qui summe est et illa facit esse in genere atque ordine suo. Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus an etiam de uagis? sed duo luminaria maius et minus inter uaga sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt omnia, cum singulos suos uel globos uel circulos uaga singula quaeque possideant? an quoniam in scripturis et caelos multos legimus et caelum, sicuti in hoc loco cum dicitur caelum et firmamentum, intellegendum est omnem istam aetheream machinam dici, quae omnia sidera continet, sub qua puri et tranquilli aeris serenitas uiget, sub quo item iste aer turbulentus et procellosus agitatur? ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem. nonne iam deus diuiserat inter lucem et tenebras et uocauerat diem lucem et tenebras uocauerat noctem? ex quo adparet eum inter diem et noctem diuisisse. quid sibi uult nunc, quod dicitur de luminaribus: et diuidant inter diem et noctem? an ita nunc fit ista diuisio per luminaria, ut hominibus nota sit etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem utentibus, ita uero deus eam fecit ante circuitum luminarium, ut nunc uideri nisi a paucis sancto spiritu et serena ratione non possit? an inter alium diem et aliam noctem diuisit deus, id est inter speciem, quam inprimebat illi informitati, et informitatem, quae adhuc formanda restabat? alius uero est iste dies et alia nox, quorum uoluente caelo uicissitudo animaduertitur, quae fieri non posset nisi solis ortu et occasu.
13
Et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. uidetur mihi hoc, quod dixit: in signis, planum fecisse illud, quod dixit: et in temporibus, ne aliud acciperentur signa et aliud tempora. haec enim nunc dicit tempora, quae interuallorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut signum, id est quasi uestigium aeternitatis tempus adpareat. item cum adiungit: et in diebus et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant conuersione fixorum siderum, anni uero manifesti, cum sol signiferum circulum peragit, obscuriores autem, cum id unumquodque uagorum siderum in suis orbibus facit. non enim dixit: et mensibus, quia fortassis mensis annus est lunae; sicut duodecim lunae anni annus est eius sideris, quod<£> aeovta Graeci uocant, et triginta solis anni annus est eius sideris, quod fPatv( J) v dicitur. et fortasse ita cum omnia sidera ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi multa dixerunt. an in signis dicit, quibus certum iter significatur nauigandi, in temporibus autem, uelut est uernum tempus et aestas et autumnus et hiems, quia et ista circumactu siderum uariantur suasque uices atque ordinem seruant, in diebus autem et in annis, sicut iam expositum est, accipiendum? Et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant super terram. supra iam dictum erat: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram; cur putamus esse repetitum? an quemadmodum dictum est de stirpibus, ut ferant semen et sit in eis semen secundum suum genus et similitudinem, ita hic e contrario dictum est de luminaribus: fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed ipsa sint. et sic est factum. ordo ille seruatur. Et fecit deus duo luminaria: luminare maius initium diei et luminare minus initium noctis, et stellas. quid dicat initium diei et initium noctis mox adparebit. et stellas uero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis an non ambiguum est. quidam autem uolunt hic significari lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio noctis adsurgit, id est mox post solis occasum. sed illud absurdum est, ut non a prima sed a sexta decima uel quinta decima numerandi sumamus exordium. nec illud moueat, quod perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. omni enim die perfecta est; sed eius perfectio ab hominibus non uidetur, nisi cum ex contraria parte soli obposita fuerit. nam etiam cum illo constituta, quoniam sub illo est, uidetur finiri; sed etiam tunc plena est, quia ex alia parte inlustratur nec uideri potest ab his, qui subter sunt, id- est terram incolunt. quod non paucis uerbis, sed subtilibus dissertationibus et quarundam figurarum uisibilium demonstratione doceri potest. Et posuit illa deus in firmamento caeli, ut luceant super terram. quomodo dixit: fiant in firmamento, et quomodo nunc dicit: fecit deus luminaria et posuit in firmamento, quasi extra sint facta et post ibi posita, cum iam dictum sit, ut ibi fierent? an hinc etiam atque etiam significatur non ita deum fecisse, ut homines solent, sed ita narratum ut hominibus potuit: scilicet ut apud homines aliud sit fecit", aliud„ posuit", apud deum autem utrumque idem sit, qui faciendo ponit et ponendo facit? Et praesint diei et nocti et diuidant inter diem et noctem. hoc est quod dictum erat: initium diei et initium noctis, quod hic exponit dicendo: praesint diei et nocti. ergo initium illud principatum intellegere debemus, quia et in die nihil est inter illa quae uidentur sole excellentius et in nocte nihil luna uel stellis. unde illa etiam ambiguitas iam non moueat et credamus stellas sic positas, ut ad initium noctis, id est principatum pertineant. et uidit deus quia bonum est. idem ordo seruatur. meminerimus sane, quod etiam ista deus non uocauerit, cum dici potuerit: et uocauit deus luminaria sidera, quia non omne luminare sidus est. Et facta est uespera et factum est mane dies quartus, si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies, ut eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et donec cetera sidera fierent, occidisse. sed qui intellegit et solem alibi esse, cum apud nos est nox, et noctem alibi esse cum 801 apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius indagabit.
14
Et dixit deus: eiciant aquae reptilia animarum. uiuarum et uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli. et sic est factum. ea quae natantia sunt animalia reptilia sunt appellata, quia pedibus non ambulant, an quia sunt alia, quae sub aqua in terra repunt? alia enim sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent uel alii qui non habent, sed tamen pennis nituntur. qui utrum inter uolatilia hoc loco numerandi sint dubitari potest. nam et ipsa uolatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio est. non enim has aues tantum hic accipere possumus, quibus aquae familiares sunt, quales sunt mergi et anates et quaecumque huius modi. nam si de his tantum dixisset, non praetermitteret alio loco de aliis auibus dicere, inter quas nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant quidem. nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam uocauit, quia et in nubem cogitur. nubes autem aqua est, quod omnes sentiunt, quibus contigit in montibus inter nubila uel etiam in campis inter nebulas ambulare. in hoc quippe aere uolare aues dicuntur. nam in illo sublimiore atque puriore, qui uere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt; non enim earum pondus tenuitate sua sustinet. in illo autem neque nubes concrescere asseruntur nec aliquid procellosum existere:. quippe ubi uentus adeo nullus est, ut in uertice Olympi montis, qui spatia huius humidi aeris excedere dicitur, quaedam litterae in puluere solere fieri perhibeantur et post annum integrae atque inlaesae inueniri ab his, qui sollemniter memoratum montem ascendebant. Quapropter non absurde existimari potest firmamentum caeli in scripturis diuinis usque ad haec spatia uocari, ut et ille aer tranquillissimus et sincerissimus ad firmamentum pertinere credatur. hoc enim nomine firmamenti ipsa tranquillitas et magna pars rerum significari potest. unde etiam illud dici pluribus locis in Psalmis existimo: et ueritas tua usque ad nubes. nihil enim est firmius et serenius ueritate. nubes autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. quod quamquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus sumtum est, quae habent ad haec quandam similitudinem, ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate caeli usque ad nubes est, ueritatis figuram recte habere uideatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum et humidum. ergo uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli conuenienter sunt aquis adtributa, quia non inconuenienter aer iste aqua nominatur. hinc etiam intellegi datur de aere nihil esse dictum, quomodo uel quando sit factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum est. Sed fortasse quis dicat: si eo quod dictum est: congregetur aqua, intellegimus aquam esse factam ex illa cono fusione materiae, hanc autem congregationem mare appellauit deus, quomodo ibi possumus hunc aerem intellegere factum, quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? quamobrem mihi uidetur in eo, quod dictum est: adpareat arida, non solum speciem terrae sed etiam huius aeris crassioris esse insinuatam. per hunc enim terra inluminatur, ut perspicua nobis sit. in uno ergo uerbo, quo dictum est: adpareat, intimata sunt omnia, sine quibus adparere non posset; id est et species eius et nudatio ab aquis et aeris superfusio, per quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. an potius in eo, quod scriptum est: congregetur aqua, species huius aeris commendatur, quia iste aer cum condensatur, hanc aquam uidetur efficere? coactionem itaque in densitatem congregationem aquae fortasse appellauit, ut mare fieret; u id, quod non congregatum, id est non spissatum superfertur aqua sit, quae aues uolantes possit sustinere, utrique nomini adcommodata, ut uocari possit et aqua subtilior et aer crassior. sed quando iste factus sit cur non dicitur? an forte uerum est, quod quidam uolunt, humidis exhalationibus maris et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac liquido, ut gestandis uolatilibus auium sint adcommodatae, ita porro teneriores his aquis, quibus corpus abluitur, ut earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? et quia de terra et mari iam dictum erat, quid opus erat dicere de exhalationibus eorum, id est aquis auium, cum illum aerem purissimum et tranquillissimum firmamento adtributum intellexeris? Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo facta sint. qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, aethereo superlapsu de mari dulcem inuisibiliter dicunt extrahi uaporem his uidelicet ascensionibus, quas nullo modo sentire possumus: inde conglobari nubes, atque ita terram imbribus madefactam antris occultioribus instillare atque insudare tantum, quantum coactum et per diuersos tramites lapsum erumpat in fontes siue paruos siue fluminibus gignendis idoneos. cuius rei documenta esse uolunt, quod marinarum aquarum decoctarum uapor sinuato cooperculo exceptus humorem dulcem gustantibus exhibet. et omnibus fere manifestum est diminutos fontes inopiam sentire pluuiarum. adtestatur et diuina historia, cum Helias tempore ariditatis imbrem posceret; iussit enim, cum ipse oraret, ut Helisaeus ad mare adtenderet. unde cum uideret oriri perparuam nubeculam pluuiam regi sollicito adesse nuntiauit, qua mox etiam fugiens inrigatus est. et Dauid dicit: domine, qui aduocas aquam maris et effundis eam super faciem terrae. quapropter mari nominato de aliis aquis superfluo diceret, siue istis roriferis quae tenuitate auras uolantibus auibus praebent, siue fontium ac fluminum, si et illae exhalationibus fiunt et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.
15
Eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. cur additum est: uiuarum? an possunt esse animae, nisi uiuant? an istam manifestiorem uitam commendare uoluit, quae inest animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? et uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli. si uolatilia non uolant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere, quia sub firmamento caeli dictum est uolatilia uolare super terram. et sic est factum. ordo ille seruatur, ideoque subiungitur sicut in ceteris excepta luce, quae prior facta est. Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium repentium, quae eiecerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum suum genus. meminerimus sane secundum suum genus de his creaturis dici, quae seminali propagine reparantur; nam hoc de herbis iam et arboribus dictum est. et omne uolatile pennatum. cur additum est: pennatum? an potest esse om. V uolatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc genus non fecit deus, quando non inuenitur ubi sit factum? an omnino potest quidquam uolare sine pennis? nam et uespertiliones et locustae et muscae et si quid eius modi est quod plumis careat, pennis non caret. sed pennatum additum est, ne solas aues intellegeremus, quoniam pisces pennati sunt et super terram uolant infra aquas; ideo non dictum est" aues", sed et uolatile pennatum uolantia generaliter. et uidit deus quia bonum est. et hic sicut in ceteris locis intellegendum. Et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete aquas maris; et uolatilia multiplicentur super terram. benedictionem ad fecunditatem ualere uoluit, quae in successione prolis adparet, ut ea benedictione, qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem praetereuntium, cur eas non benedixit? an quia sensu carent, qui rationi uicinus est? non enim uacat fortasse, quod secunda persona utitur deus in benedicendo, ut haec animantia compellet quodammodo tamquam audientia dicendo: crescite et multiplicamini et inplete aquas maris. nec tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis inuenitur; sequitur enim: et uolatilia multiplicentur super terram; non dixit: multiplicamini super terram. nisi forte hoc ipso significatur sensum animantium non adeo uicinum esse rationi, ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intellegunt atque uti ratione possunt. Et factum est sic. hic plane quiuis tardus iam euigilare debet, ut intellegat quales isti dies enumerentur. cum enim certos seminum numeros deus animantibus dederit seruantes miram certa ordinatione constantiam, ut certo dierum numero pro suo quaeque genere et concepta utero gerant et edita oua calefaciant— cuius naturae institutio dei sapientia conseruatur, quae tendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter—: quomodo uno die potuerunt et concipere et utero grauescere et parta uaporare atque nutrire et inplere aquas maris et multiplicari super terram? ita enim subiungitur: et sic est factum, ante uesperae aduentum. sed nimirum, cum dicit: facta est uespera, materiam informem commemorat; cum autem dicit: factum est mane, speciem, quae ipsa operatione inpressa est materiae. ita enim post operationem transactum diem concludit. non tamen dixit deus: fiat. uespera uel: fiat mane; commemoratio est enim rerum factarum breuissima significatis per uesperam et mane materia et specie, quae utique deum fecisse iam dictum erat, cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum putamus, non dixerit factum sed tantum ordinatum a deo, cum ait superius: diuisit deus inter lucem et tenebras: ut uesperae uocabulo significetur informis materia, quae quamuis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem specierum atque formarum. accipi etiam potest tenebrarum nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit deus et unde fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit. Et facta est uespera et factum est mane dies quintus. hic postquam dixit: et sic est factum, non subdidit sicut solet executionem, quasi iterum facta sint; iam enim superius dictum erat. nec ea benedictione, quae ad gignendam prolem pertinet, aliqua noua natura fabricabatur; sed quae facta erant per successionem conseruabantur. et ideo nec illud dictum est: et uidit deus quia bonum est; iam enim res ipsa placuerat, quae tantum seruanda erat in fetibus. nihil hic itaque repetitum est, nisi quod ait: et factum est sic; statimque subiectum de uespera et mane: quibus nominatis transacta opera de informi materia et specie quae inponitur significari dictum est. nisi forte aliquid melius atque sublimius occurrerit quaerentibus. Et dixit deus: eiciat terra animam uiuam secundum suum genus: quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. cum dictum fuerit" animam", cur additum sit uiuam* et quid sit" secundum genus" et de solita conclusione qua dicitur: et factum est sic, sicut superius tractatum est, consideranda et accipienda sunt. cum autem in latina lingua nomine bestiarum omne inrationale animal generaliter significetur, hic tamen distinguendae sunt species, ut quadrupedes accipiamus omnia iumenta, serpentes omnia repentia, bestias uel feras omnia quadrupedia indomita, pecora uero quadrupedia, quae non operando adiuuant, sed dant aliquem fructum pascentibus.
16
Et fecit deus bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus et omnia serpentia terrae secundum genus. haec iteratio quod dictum est: et fecit deus, cum iam dictum esset: et factum est sic, secundum superiorem regulam consideretur. sane hic pecorum nomine omnia puto significata esse quadrupedia, quae sub cura hominum uiuunt. et uidit deus quia bonum est: solite accipiendum. Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et hic animaduertenda quaedam et coniunctio et discretio animantium. nam eodem die factum hominem dicit, quo bestias; sunt enim simul omnia terrena animantia. et tamen propter excellentiam rationis, secundum quam ad imaginem dei et similitudinem efficitur homo, separatim de illo dicitur, postquam de ceteris terrenis animantibus solite conclusum est dicendo: et uidit deus quia bonum est. Considerandum etiam illud, quod in ceteris dixit deus: fiat. et factum est; hic autem dixit deus: faciamus, ut hoc quoque modo uoluerit spiritus sanctus humanae naturae insinuare praestantiam. cui autem nunc dictum est: faciamus, nisi cui dicebatur in ceteris: fiat? omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. sed quid putamus aliter dictum esse: fiat, nisi ut ipse faceret iussu\' patris, et aliter: faciamus, nisi ut ambo pariter facerent? an omnia quae facit pater, per filium facit et ideo nunc" faciamus" dictum est, ut ipsi homini, propter quem scriptura ipsa facta est, ita in se ipso demonstraretur ea quae filius dicente patre facit etiam ipsum patrem facere, ut quod in ceteris dicebatur: fiat. et factum est, hic exponatur non separatim fuisse dictionem et separatim effectionem sed utrumque simul, cum hic dicitur: faciamus? Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. omnis imago est similis ei, cuius imago est; nec tamen omne, quod simile est alicui, etiam imago est eius. sicut in speculo et pictura quia imagines sunt, etiam similes sunt, tamen, si alter ex altero natus non est, nullus eorum imago alterius dici potest. imago enim tunc est, cum de aliquo exprimitur. cur ergo, cum dictum esset: ad imaginem, additum est: et similitudinem, quasi possit esse imago dissimilis? sufficeret ergo ad imaginem dicere. an aliud est simile, aliud similitudo, sicut aliud est castus, aliud castitas, aliud fortis, aliud fortitudo, ut, quemadmodum quaecumque sunt fortia fortitudine sunt fortia et quaecumque sunt casta castitate sunt casta, ita et quaecumque similia sunt similitudine sint similia? non autem imago nostra satis proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie dicatur similis nobis esse, ut ibi sit ea similitudo, qua similia sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt quaecumque sunt casta. castitas autem nullius participatione casta est, sed eius participatione sunt casta quaecumque casta sunt. quae utique in deo est, ubi est etiam illa sapientia, quae non participando sapiens est, sed cuius participatione sapiens est anima quaecumque sapiens est. quapropter etiam similitudo dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur similitudo, quia non participatione alicuius similitudinis similis est, sed ipsa est prima similitudo, cuius participatione similia sunt, quaecumque per illam fecit deus. Expositio ergo fortasse est, cum additum esset: ad similitudinem, cum iam dictum esset: ad imaginem, ut ostenderetur eam, quae imago dicta est, non ita esse similem deo, quasi alicuius similitudinis participantem, sed hanc ipsam esse similitudinem, cuius participarent omnia, quae dicuntur esse similia. sicut ibi est et castitas, cuius participatione castae sunt animae, et sapientia, cuius participatione sapientes sunt animae, et pulchritudo, cuius participatione pulchra sunt quaecumque sunt pulchra. si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam; si autem tantummodo imaginem diceret, significaret quidem ab ipso genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis sed ipsa similitudo esset. ut autem nihil castius ipsa castitate et nihil sapientius ipsa sapientia et nihil pulchrius ipsa pulchritudine, ita nihil similius ipsa similitudine dici aut cogitari aut esse omnino potest. unde intellegitur ita patri esse similem similitudinem suam, ut eius naturam plenissime perfectissimeque inpleat. Quantum autem ad speciem rebus inponendam ualeat dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quamquam humanas cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari, si consideremus omnem naturam, siue quae sentientibus siue quae ratiocinantibus occurrerit, similibus inter se partibus seruare uniuersitatis effigiem. nam ex sapientia dei sapientes uocantur animae rationales et ulterius hoc nomen non porrigitur; nam neque ulla pecora et multo minus arbores aut ignem uel aerem uel aquam uel terram sapientem possumus dicere, quamquam per ipsam dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. at uero similes inter se et lapides dicimus et animalia et homines et angelos. iam uero in singulis rebus et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri, ut terra sit, et aquam qualibet quaque parte similem esse ceteris partibus nec aliter aquam esse potuisse, et quantumlibet aeris, si cetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse potuisse, et ignis lucisue particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri, ut sit quod est: ita de unoquoque lapidum uel arborum uel corpore cuiuslibet animantis discerni et intellegi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in se ipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se suis partibus constat. iam porro animarum non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit, sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque uirtutes, sine quibus constantia esse non potest, beatam uitam indicant. similia uero haec omnia, non autem ipsam similitudinem possumus dicere. quapropter, si rebus inter se similibus uniuersitas constat, ut singulae sint quidquid sunt et omnes ipsam uniuersitatem conpleant, quam deus et condidit et gubernat, per similitudinem eius profecto, qui condidit omnia, supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint, ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam non omnia. Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est et ad ipsam; non enim est ulla natura interposita, quandoquidem mens humana— quod non sentit, nisi cum purissima et beatissima est— nulli cohaeret nisi ipsi ueritati, quae simili. tudo et imago patris et sapientia dicitur. recte igitur secundum hoc, quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem accipitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. ex illo enim, quod in homine principatum tenet, quod eum disiungit a beluis, totus est homo aestimandus. cetera in eo, quamquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt ac per hoc in homine parui pendenda. nisi forte quod ad intuendum caelum figura humani corporis erecta est, ualet etiam aliquid, ut corpus ipsum ad similitudinem dei factum credatur, ut, quemadmodum a patre illa similitudo non auertitur, ita corpus humanum a caelo non sit auersum, sicut aliorum corpora animalium auersa sunt, quia prona in aluum prosternuntur. sed tamen hoc non omni modo accipiendum est; nam corpus nostrum a caelo plurimum differt; in illa uero similitudine, quae filius est, non potest quidquam esse dissimile illi, cui similis est., quoniam similia quaecumque alia sunt inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa uero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. pater tantum pater est nec filius aliud est quam filius, quia et cum dicitur similitudo patris, quamquam ostendat nullam interuenire dissimilitudinem, non tamen solus est pater, si habet similitudinem. Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. satis quidem quae superius dicta sunt secundum id exponunt haec uerba scripturae, in quibus legimus dixisse deum: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo dei, ad quam factus est homo, ipsum dei uerbum, hoc est unigenitus filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis patri. est tamen et homo imago dei, sicut apertissime ostendit apostolus dicens: uir quidem non de-. bet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. sed haec imago ad imaginem dei facta non est aequalis et coaeterna illi, cuius imago est; nec esset, etiamsi numquam omnino peccasset. ille autem sensus est potius- in his diuinis uerbis eligendus, ut ideo dictum intellegamus non singulariter sed pluraliter: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia non ad solius patris aut solius filii uel solius spiritus sancti, sed ad ipsius trinitatis imaginem factus est homo. quae trinitas ita est trinitas, ut unus deus sit, ita est unus deus, ut trinitas sit. non enim ait filio loquens: faciamus hominem ad imaginem tuam, aut: ad imaginem meam, sed pluraliter ait: ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate spiritum sanctum separare quis audeat? quae pluralitas quoniam non tres dii, sed unus est deus, ideo intellegendum est postea scripturam singulariter intulisse atque. dixisse: et fecit deus hominem ad imaginem dei, ut non sic accipiatur tamquam deus pater ad imaginem dei, hoc est filii sui: alioquin quomodo est uerum, quod dictum est: ad imaginem nostram, si ad filii solius imaginem factus est homo? ac per hoc quia uerum est, quod ait deus: ad imaginem nostram, ita dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, tamquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa trinitas. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem neque dictum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est, similitudo autem illi postea seruabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non sit. si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. uerum tamen ut non sola ratione id agere uideamur, et auctoritas apostoli Iacobi adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur ait: in ipsa benedicimus deum et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei facti sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note