Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Genesi Ad Litteram
AugustineLitt 11 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
11.1
Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est. in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, quia nudi erant; et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: quia audisti uocem mulieris tuae et odisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes. fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es et in terram ibis. et uocauit Adam nomen mulieris suae" Uita"-, quoniam haec est mater omnium uiuentium. et fecit dominus deus Adam et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et dixit dominus deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. et nunc ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat, et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis; et ordinauit Cherubin et flammeam rhomphaeam quae uertitur custodire uiam ligni uitae. Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est. hoc enim a fide narratoris et pollicitatione expositoris exigitur., Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.
11.2
Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est,, prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus propter opera uelut imitantia sapientiam. quamquam iste serpens non inrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, possit sapientissimus dici omnium bestiarum. quantumlibet enim praeuaricatores angeli de supernis sedibus suae peruersitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam inplens serpentem eique suum spiritum miscens eo more, quo uates daemoniorum inpleri solent, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam uiuam inrationalemque uiuentium? abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia, cum proprie magisque usitate in latina dumtaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intellegantur. unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus inuenimus, ad usum latinae locutionis non uerbum, sed potius sententiam transferentes astutiorem omnibus beatus istum serpentem quam sapientiorem dicere maluerunt. quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo non abusiue, sed proprie possint dici et intellegi sapientes, uiderint, qui eam probe nouerunt. nos tamen aperte legimus alio scripturarum loco sanctarum sapientes ad malum, non ad bonum; et dominus dicit sapientiores esse filios saeculi filiis lucis ad consulendum sibimet in posterum quamuis fraude, non iure.
11.3
Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.
11.4
Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam. sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?
11.5
Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt aliis, qui haec discernere nouerunt, miseriores prorsus adparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit, unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem, cum co. nsummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, si uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.
11.6
Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?
11.7
Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet. et iustam esse sententiam, qua punita est, quae uoluntate. non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis. uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus inpleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget. quanto minus iniquitate peruersi!
11.8
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardicordes, cum dicunt: utrumque tale esset", nihil se aliud dicere quam:„ solum illud esset". ac sic cum aequare uolunt genera bonorum, numerum minuunt et inmoderate augendo unum genus, alterum tollunt. quis autem hos audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae conparatione, sine ulla superbia deo subditur, aliqua uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo subplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat:" talis esset ista, qualis illa", nec uideat se nihil aliud dicere quam:" non esset ista, sed sola esset illa"? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur, nonnisi in domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum, ut sit, uerum etiam, ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet, ut sit. Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.
11.9
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur?- At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
11.10
Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. posset plane. cur ergo non fecit? quia noluit. cur noluerit, penes ipsum est. debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationalem creaturam, etiam istam, quae malorum conparatione cauet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus omnipotens conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel subplicii malorum conparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.
11.11
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique. sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum conparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodeessent. parumne boni actum est ut sint, qui certe illi generi utiles sunt? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit. Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?
11.12
Si autem quaeritur, cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis,- tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus inpletus est? non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit. ei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem nonnisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit, nouimus; produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora, et serpentes et bestias: quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam inrationalem uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?
11.13
Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae uoluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne, quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo deo uero, a quo omne bonum est, esse non posse, malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo, atque ita factum esse, ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus, siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus.
11.14
In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam, quid de diabolo dicendum sit. primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium felicitatis alienae,. quid unde nascatur satis in promtu est. amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est.
11.15
Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud, quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque adpetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur. cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cedidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores quo ditiores. cui morbo contraria caritas non quaerit, quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. Hi duo amores— quorum alter sanctus est, alter inmundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter adrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam- praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta, quae creat, administrantis et ordinantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam. temporali conmixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur, et altera coniuncta angelis bonis in rege suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. de quibus duabus ciuitatibus latius fortasse alio loco, si dominus uoluerit, disseremus.
11.16
Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam praua uoluntate peruerteret, scriptura non dicit; ante tamen factum fuisse et ex hac eum homini inuidisse ratio manifesta declarat. in promtu est enim omnibus haec intuentibus non ex inuidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius inuidentiam. non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse nec fuisse ullum antea tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixerit et beatus, sed ab ipso exordio creaturae a suo creatore apostatasse, ut illud, quod dominus ait: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit. utrumque ab initio intellegamus. non solum quod homicida fuit. sed etiam quod in ueritate non stetit. et homicida quidem ab illo initio, ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi. antequam esset, qui occideretur. ab initio ergo homicida diabolus. quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. in ueritate autem non stetit et hoc ab initio. ex quo ipse creatus est. qui staret, si stare uoluisset.
11.17
Quomodo enim duxisse uitam beatam inter beatos angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque subplicii. id est desertionis et ignis aeterni. praescius non fuit? si praescius non fuit, merito quaeritur, cur non fuerit. neque enim sancti angeli aeternae suae uitae ac beatitatis incerti sunt. nam quomodo beati, si incerti? an dicemus hoc deum diabolo reuelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus. uel quid facturus uel quid passurus esset, ceteris autem reuelasse, quod essent in aeternum in eius ueritate mansuri? quod si ita est, ideo iam non aequaliter beatus, immo iam nec plene beatus fuit, quandoquidem plene beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. quo autem malo merito ita discernebatur a ceteris, ut ei deus nec ea, quae ad ipsum pertinerent, futura reuelaret? numquid ille prius ultor quam iste peccator? absit. neque enim deus damnat innocentes. an forte ex alio genere angelorum fuit, quibus deus non dedit uel de se ipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non uideo, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. nam et hoc quidam senserunt non fuisse diabolum in illa sublimi natura angelorum, quae supercaelestis est, sed in eorum, qui aliquanto inferius in mundo facti sunt et per sua officia distributi. tales enim fortasse posset aliquid etiam inlicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent, sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis uiris deo subditis per eius gratiam pietate superatur.
11.18
Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus? Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s\' piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.
11.19
Dicere autem de aliquibus angelis, quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis uel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset, quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, uix ferenda praesumtio est; nisi forte et hoc dicatur ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus. ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam uitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati. ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei, quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praeuaricati, uel se ipsos seducentes uel illi seductori consentientes. Sed adserant haec duo genera bonorum angelorum qui potuerint, unum supercaelestium, in quibus numqam fuit, qui cadendo diabolus factus est, alterum autem mundanorum, in quibus fuit; mihi autem. fateor, unde hoc secundum scripturas adseram, non interim occurrit, sed coartatus quaestione illa, qua quaeritur, utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse uel aliquando fuisse angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso uel temporis uel suae conditionis initio cecidisse nec aliquando in ueritate stetisse.
11.20
Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero arbitrio uoluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant quamuis a domino deo summo et uero naturarum omnium creatore adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius: cui sententiae congruit, quod in psalmo scriptum est: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, nisi quod hic" quem finxisti" dixit, non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini, tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut inuidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset non uoluntate deprauatus, sed ita creatus.
11.21
Haec opinio quomodo non sit aduersa ei, quod scriptum est: fecit deus omnia; et ecce bona ualde, ubi inuenitur diabolus non propria uoluntate deprauatus, sed ab ipso domino deo factus malus ualde, quamuis conentur ostendere nec insulse etiam uel inerudite adseratur non tantum conditione prima, sed etiam nunc deprauatis tot uoluntatibus in summa tamen omnia, quae creata sunt, id est uniuersam omnino creaturam bonam esse ualde, non quo boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub dei administratoris imperio, uirtute, sapientia decus et ordo uniuersitatis aliqua ex parte turpetur siue turbetur, cum suis quibusque uoluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis conuenienter iusteque ordinatis uniuersitas pulchra sit: tamen, quia cuilibet occurrit et uerum est atque manifestum iustitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque deus damnet, quod in eo ipse creauerit, certaque et euidens damnatio diaboli et angelorum eius ex euangelio recitatur, ubi se dicturum dominus praenuntiauit eis qui a sinistris sunt: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, nullo modo in eo naturam, quam deus creauit, sed malam propriam uoluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.
11.22
Nec eius naturam esse significatam, quod dictum est: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, sed uel corpus aerium, quod tali uoluntati congruenter aptauit, uel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis, uel, quod praesciens eum propria uoluntate malum futurum fecit eum tamen non abstinens bonitatem suam in praebenda uita atque substantia futurae etiam noxiae uoluntati, simul praeuidens, quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. initium autem figmenti domini dictus est, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, non quia ipsum primitus condidit uel initio malum condidit, sed quia, cum sciret eum ad hoc propria uoluntate malum futurum, ut bonis noceret, creauit eum ad hoc, ut de illo bonis ipse prodesset. hoc est enim: ut inludatur ab angelis eius, quoniam sic inluditur, cum sanctis prosunt temtationes eius, quibus eos deprauare conatur, ut malitia, in qua ipse esse uoluit, eo nolente sit utilis seruis dei, qui hoc praeuidens eum finxit. ideo initium ad inludendum, quia et mali homines, uasa eiusdem diaboli et tamquam capitis corpus, quos nihilominus deus malos futuros praeuidens creauit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter inluduntur, cum et ipsis nocere uolentibus praestatur sanctis ex eorum conparatione cautela et pia sub deo humilitas et intellegentia gratiae et exercitatio ad tolerandos malos et probatio ad diligendos inimicos. sed ille est initium figmenti, quod sic inluditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate et principatu malitiae. hoc autem illi deus per sanctos angelos facit illo opere prouidentiae, quo creatas naturas administrat, subdens uidelicet angelos malos angelis bonis, ut malorum inprobitas non quantum nititur sed quantum sinitur possit; nec tantum angelorum malorum, uerum et hominum, donec etiam ista iustitia, qua uiuitur ex fide, quae nunc patienter in hominibus exercetur, conuertatur in iudicium, ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israhel, sed etiam angelos iudicare.
11.23
Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur; neque enim cecidit, si talis est factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit, superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus. unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit: quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo inpius consequenter et mente caecus non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius, sub quo esse noluit, non euasit, factumque in illo est pondere meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari.
11.24
Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime, qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicus homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est. et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus, et iterum: sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa unum est corpus, ita et Christus: eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa inpiorum multitudo maximeque eorum, qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia: quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae lux fiunt.
11.25
Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti. omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum cum post remissionem omnium peccatorum paululum ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire et in domo, quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die, qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur" multiplicata scientia", et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia— unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo- fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spiritu feruentium, lapidum uiuorum, ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te. possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendant non solum et hunc intellectum esse in his uerbis posse, sed omnino alium esse non posse.
11.26
Uerum quia longum est et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem uixerat et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam inpietatem— si hoc ullo modo adseri potest, quod mirum si potest— aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus uixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint, aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a ceteris angelis discretus fuerit, ut ipse sui futuri casus esset ignarus, illi autem certi permansionis suae, dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras secundum apostolicam fidem in iudicio puniendos seruari et in illa superna beatitate sanctorum angelorum non esse incertam uitam aeternam nec nobis secundum dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. ad hanc enim spem uiuimus et eius promissionis gratia recreamur. quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum deus creauerit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius uoluntatem non conuertat in bonum, secundum ea, quae disseruimus. cum de malis hominibus similiter quaereremus, siue intellegatur siue credatur siue quid melius inueniri potest inueniatur.
11.27
Ab illo ergo, cuius super omnia, quae creauit, summa potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus, cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtare feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri illa potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instinctu adiuuaret interius, quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda, ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis induta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est ergo, temtauit et, quomodo permissus est, ita temtauit; cui autem generi hominum prodeesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat et eo ipso inludebatur ab angelis.
11.28
Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cui exorcista requiritur, sciunt, quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eum a diabolica passione inmunis audiret! nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur, ad agnoscendam ubique prouidentiam quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus serpentes moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium. etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam serpentis seductam esse conloquio. gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari. ut ad incantationem hominum serpentes moueant, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod adparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia.
11.29
Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem. sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur. Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.
11.30
Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque ullo modo dici posset id, quod praeceperat deus, oblitam fuisse mulierem, quamquam et obliuio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis neglegentiae pertineret. uerum tamen euidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur et tamquam in illo deus adsistens praesensque contemnitur. unde necessarium fuit, cum in psalmo diceretur: et memoria retinentibus mandata eius, addere: ut faciant ea. multi enim memoria retinent, ut contemnant ea praeuaricationis maiore peccato, ubi obliuionis nulla est excusatio. Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam opus erat uiro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?
11.31
Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi? Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum, quem per uiam non cognouerant, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum. et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam— tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant— magis crediderunt posse deum peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent.
11.32
Haec mors ea die accidit, qua factum est quod deus uetuit. amisso quippe statu mirabili corpus ipsum— qui status etiam de ligno uitae uirtute mystica praebebatur, per quem nec morbo temtari nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne quamuis adhuc animali et in melius postea commutanda iam tamen significaretur per escam ligni uitae, quod ex ipso spiritali alimento sapientiae, cuius sacramentum illud lignum erat, fit in angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur— hoc ergo amisso statu corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eundem motum, quo fit in pecoribus concumbendi adpetitus, ut succedant nascentia morientibus, sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit eique incussit pudorem non solum, quia hoc ibi sentiebat, ubi numquam antea tale aliquid senserat, uerum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione ueniebat. ibi enim sensit, qua prius gratia uestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. ibi conpletum est: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem. auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt et quia glorianda deseruerant pudenda texerunt. nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione conpulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta conuinceret et doceret scripta lectorem.
11.33
Et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse credatur. Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.
11.34
Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus. Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.
11.35
Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius oboediret uiro et ambo deo. Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.
11.36
Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo exigente auertenda est.
11.37
Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. haec quoque in mulierem dei uerba figurate ac prophetice multo commodius intelleguntur. uerum tamen. quia nondum pepererat femina nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris et alio quodam statu feliciore uicturis, donec post uitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuauimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae, nisi quia id, quod dictum est: et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur, uidendum est, quemadmodum proprie possit accipi. neque enim et ante peccatum aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut uir ei dominaretur et ad eum ipsa seruiendo conuerteretur. sed recte accipi potest hanc seruitutem significatam, quae cuiusdam condicionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis seruitus, qua homines hominibus postea serui esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. dixit quidem apostolus: per caritatem seruite inuicem; sed nequaquam diceret: inuicem dominamini. possunt itaque coniuges per caritatem seruire inuicem; sed mulierem non permittit apostolus dominari in uirum. hoc enim uiro potius sententia dei detulit et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi seruetur, deprauabitur amplius natura et augebitur culpa.
11.38
Dixit ergo et ad uirum eius: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae. spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es, et in terram ibis. hos esse in terra labores humani generis quis ignorat? et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie uerba haec primitus accipere ne pigeat. seruanda. tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur dei loquentis intentio. neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc uocauit nomen mulieris suae" Uitam", subiciens etiam: quoniam ista est mater omnium uiuentium. nam et haec non scriptoris narrantis uel adfirmantis, sed ipsius primi hominis uerba intellegenda sunt, ut diceret: quoniam haec est mater omnium uiuentium, tamquam nominis a se inpositi causam inferens, cur eam uocauerit" Uitam".
11.39
Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum. Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo- bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?
11.40
Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae. siue quod ei ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. Et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit Cherubin et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique dubitandum._
11.41
Non autem ignoro quibusdam esse uisum festinatione praeuertisse illos homines adpetitum scientiae boni et mali et inmaturo tempore percipere uoluisse, quod eis dilatum oportunius seruabatur idque egisse temtatorem, ut praecerpendo, quod nondum talibus congruebat, offenderent deum et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut deus uolebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut uerum lignum et uera poma eius, sed ad figuram uelint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei ueritatique probabilem. Uisum est et quibusdam duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creauerat copulasset: quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec oportuno tempore iungerentur. quasi uero in ea aetate facti esse credendi sunt, ut expectanda esset maturitas pubertatis, aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret; nisi forte sponsa erat a patre tradenda et expectanda erat uotorum sollemnitas et conuiuii celebritas et dotis aestimatio et conscriptio tabularum. ridiculum istuc est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus adserendam et, quantum deus donave uoluit, adseruimus.
11.42
Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam, quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit, quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse, ne fructu ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantum bonum creaturae suae creator inuiderit. hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est, quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; mulier autem gloria uiri est, non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat, quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura neque enim frustra et illud, quod apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua. et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeruaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem, ubi ait: in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri, seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: mulier, quam dedisti mecum, seduxit me, et manducaui, sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducaui; illa uero, serpens, inquit, seduxit me. Ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est, quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non ualuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque defluebat, mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua pleramqe fit, ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse diuinae sententiae iustus exitus indicauit. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id, quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret, qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis. elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea, quae superius tractauimus, non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse, quod eos deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset. sed quid plura? persuasum est illud peccatum, sicut persuaderi talibus posset; conscriptum est autem, sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intellegerentur, sicut oporteret.

Intertext edge

Open linked passage

Note