Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Genesi Ad Litteram
AugustineLitt 12 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
12.1
Ab exordio scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris siue adserendo atque defendendo, quae certa nobis sunt, siue inquirendo, arbitrando, ambigendo de incertis, quae potuimus et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus, non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitauimus ostendentes temeritatemque adfirmandi amouentes a lectore, ubi non ualuimus praebere scientiae firmitatem. iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum litterarum occupabat, liberius atque prolixius uersabit de paradiso quaestionem, ne putemur euitasse, quod uidetur apostolus in tertio caelo insinuare paradisum, ubi ait: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. et scio eius modi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui. In his uerbis primum quaeri solet, quid dicat tertium caelum, deinde, utrum illic uoluerit intellegi paradisum, an, posteaquam raptus est in tertium caelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus, non ut hoc fuerit rapi in tertium caelum, quod in paradisum, sed prius in tertium caelum et post inde in paradisum. et hoc sic ambiguum est, ut non mihi uideatur posse dissolui, nisi aliquis non ex praesentibus apostoli uerbis, sed ex aliis forte scripturarum locis uel ratione perspicua inueniat aliquid, quo doceat siue in tertio caelo esse paradisum siue non esse, cum et ipsum tertium caelum quid sit non liquido adpareat, utrum in rebus corporalibus, an forte is spiritalibus intellegendum sit. posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit, ut nescire se dixerit, utrum in corpore an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire, quod se nescire apostolus dixit? uerum tamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius uelut cogit intellegi— siquidem de se ipso haec eum scripsisse nemo ambigit— tale fuisse illud, quo raptus est, quod, utrum corporale an spiritale esset, dinosci discernique non posset.
12.2
Cum enim uel in somnis uel in extasi corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. quis enim, cum a somno euigilauerit, non continuo sentiat imaginaria fuisse, quae uidebat, quamuis, cum ea uideret dormiens, a uigilantium corporalibus uisis discernere non ualebat? quamquam mihi accidisse scio et ob hoc etiam aliis accidere potuisse uel posse non dubito, ut in somnis uidens in somnis me uidere sentirem illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consuerunt, non esse uera corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime etiam dormiens tenerem atque sentirem. hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter. in somnis uidebam, id ipsum persuadere conabar non esse illa corpora, quae uidebamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi adpareret, quomodo illa: cui tamen et hoc dicebam neque id uerum esse, quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid uidere dormientem et, utrum ista ego uiderem, omnino nescire. uerum cum eidem ipsi persuadere moliebar, quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam putare esse ipsum, cui profecto non loquerer, si omni modo sic adficerer, quod ipse non esset. ita non poterat quamuis mirabiliter uigilans anima dormientis nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora essent ipsa. In extasi autem unum audire potui et eum rusticanum uix ualentem quod sentiebat exprimere, qui et uigilare se sciret et uidere quiddam non oculis corporis. nam, ut eius uerbis utar, quantum recolere possum," anima mea, inquit, uidebat eum, non oculi mei; non tamen sciebam, utrum corpus esset an imago corporis". non enim erat talis, ut ista discerneret, uerum tamen simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud, quod se uidisse narrabat, ipse uidissem. Ac per hoc si paradisum Paulus ita uidit, ut adparuit Petro ille discus submissus e caelo, ut Iohanni quidquid in Apocalypsi se uidisse conscripsit, ut Ezechieli campus ille cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio, ut Esaiae sedens deus et in conspectu eius Seraphin et ara, unde carbo adsumtus prophetae labia mundauit: manifestum eum est ignorare potuisse, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit.
12.3
Sed, si extra corpus uisa sunt et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest, utrum imagines corporum fuerint an ea substantia, quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut deus, sicut ipsa mens hominis uel intellegentia uel ratio, sicut uirtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes liniamenta earum uel colores aut quomodo sonent aut quid oleant aut quid in ore sapiant aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient, sed alia quadam uisione, alia luce, alia rerum euidentia et ea longe ceteris praestantiore atque certiore. Rursus igitur ad eadem ipsa apostoli uerba redeamus et ea diligentius perscrutemur hoc sine dubitatione primitus constituto multo magis atque inconparabiliter amplius apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque conamur. si ergo sciebat spiritalia per corpus, corporalia extra corpus uideri omnino non posse, cor non per ea ipsa, quae uidit, quomodo etiam potuerit uidere, discreuit? si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se uidisse certus nihilominus erat? si autem corporalia esse nouerat, nonnisi per corpus uideri potuisse cur non etiam nouerat? unde ergo dubitat, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit, nisi forte ita etiam dubitat, utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? prius itaque uideamus, quid sit in uerborum istorum contextione, unde non dubitet, atque ita, cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his, de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet adparebit. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. scit ergo ante annos quattuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum. hoc omnino non dubitat, nec nos ergo debemus. sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat: unde illo dubitante quis nostrum certus esse audeat? num forte hinc etiam illud consequens erit, ut tertium caelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? si enim res ipsa demonstrata est, tertium caelum demonstratum est; si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium caelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut uideretur sibi ascendere primum caelum, super quod uideret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum uideret superius, quo cum peruenisset, posset dicere se in tertium caelum raptum. sed illud, quod tertium caelum esset, quo raptus est, neque dubitauit neque dubitare nos uoluit. ad hoc enim praemisit" scio" et inde coepit, ut quod se scire apostolus dicit, solus ille non credat uerum esse, qui non credit apostolo.
12.4
Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium caelum. proinde illud, quo raptus est, uere tertium caelum est, non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam dei substantiam, aliud uisibilem creaturam, in qua se deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret: ostende mihi temet ipsum, nec aliqua imago rei corporalis, quam cum lohannes uideret in spiritu quaerebat, quid esset, eique respondebatur uel: ciuitas est uel: populi sunt uel aliquid aliud, cum uideret ille bestiam siue mulierem siue aquas siue quid eius modi, sed, scio, inquit, raptum hominem usque in tertium caelum. Quodsi spiritalem imaginem corporali similem caelum appellare uoluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat. sic ergo et suum corpus appellaret quamuis imaginem corporis, quomodo illud caelum quamuis imaginem caeli, neque curaret discernere, quid sciret et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium caelum, nesciret autem, utrum in corpore an extra corpus, sed simpliciter narraret uisionem earum rerum nominibus appellans illa, quae uidit, quarum erant similia. nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus uel aliquam in eis reuelationem: uidi montem, uidi fluuium, uidi tres homines et si quid eius modi ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae, quarum similes erant; apostolus autem, illud, inquit, scio, illud nescio. At si utrumque imaginaliter adparuit, utrumque pariter scitur pariterue nescitur; si autem proprie caelum— et ideo scitur— quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis adparere? Nam si caelum corporeum uidebatur, quare latebat, utrum corporeis oculis uideretur? si autem incertum erat, utrum oculis corporis an spiritu uideretur— et ideo dictum est: siue in corpore siue- extra corpus nescio— quomodo non incertum erat et illud, utrum uere caelum corporeum uideretur an imaginaliter ostenderetur? itemque, si substantia incorporea uidebatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut uidetur iustitia, sapientia et si quid eius modi, et hoc erat caelum, id quoque manifestum est oculis huius corporis uideri aliquid tale non posse. ac per hoc, si aliquid tale se uidisse sciebat, non per corpus se uidisse dubitare non poterat. scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim. hoc scio nemo dubitet, qui mihi credit; sed, utrum in corpore an extra corpus nescio, deus scit.
12.5
Quid ergo scis, quod discernis ab eo, quod nescis, ne credentes fallantur? raptum, inquit, eundem hominem usque in tertium caelum. at illud caelum aut corpus erat aut spiritus. si corpus erat et corporeis oculis uisum est, cur illud caelum esse scitur et in corpore uisum esse nescitur? si autem spiritus erat, aut corporis imaginem praebuit et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore uisum sit; aut sic uisum est, quomodo uidetur mente sapientia sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est uideri non potuisse per corpus. aut ergo utrumque certum est aut utrumque incertum aut quomodo certum, quod uisum est, incertum autem, per quod uisum est? manifestum est enim incorpoream naturam ab eo uideri non potuisse per corpus. corpora uero, etiam si non possent uideri sine corpore, non utique sic uidentur per corpus, sed longe ille dispar modus est, si quis est. unde mirum, si posset apostolum tamquam simillimus fallere aut ad dubitationem cogere, ut, si corporeum caelum non corporeis oculis uidit, incertum sibi esse diceret, utrum in corpore an extra corpus id uiderit. Restat ergo fortasse, ut, quoniam mentiri non posset apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret et quid nesciret, hoc ipsum eum intellegamus ignorasse, utrum, quando in caelum tertium raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus uiuere dicitur, siue uigilantis siue dormientis siue in extasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur et non quasi dormiens euigilaret aut extasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino reuiuisceret. proinde, quod uidit raptus usque in tertium caelum— quod etiam se scire confirmat— proprie uidit, non imaginaliter. sed quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit an secundum modum quendam uiuentis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad uidenda uel audienda ineffabilia illius uisionis abrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit: siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit.
12.6
Quod autem non imaginaliter, sed proprie uidetur et non per corpus uidetur, hoc ea uisione uidetur, quae omnes ceteras superat. harum species atque differentias, quantum me dominus adiuuerit, explicare curabo. ecce in hoc uno praecepto cum legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, tria uisionum genera occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae uidentur, alterum per spiritum hominis, quo proximus et absens cogitatur, tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. in his tribus generibus illud primum manifestum est omnibus; in hoc enim uidetur caelum et terra et omnia, quae in eis conspicua sunt oculis nostris. nec illud alterum, quo absentia corpora corporalia cogitantur, insinuare difficile est; ipsum quippe caelum et terram et ea, quae in eis uidere possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus, ubi nihil uidentes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu ueras, sicut ipsa corpora uidimus et memoria retinemus, seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. aliter enim cogitamus Carthaginem, quam nouimus, aliter Alexandriam, quam non nouimus. tertium uero illud, quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae. nam homo uel arbor uel sol et quaecumque alia corpora, siue caelestia siue terrestria, et praesentia uidentur in suis formis et absentia- cogitantur in imaginibus animo inpressis et faciunt duo genera uisorum: unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur. dilectio autem numquid aliter uidetur praesens in specie, qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? non utique. sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur; si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur.
12.7
Haec sunt tria genera uisionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare uidebatur, non tamen earum numerum commemorauimus; et nunc breuiter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat, ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne adsidue circumloquendo moras faciamus. primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur; secundum spiritale: quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur et utique non est corpus, quamuis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus, quo cernitur; tertium uero inellectuale ab intellectu, quia mentale a mente ipsa uocabuli nouitate nimis absurdum est ut dicamus. Horum uocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc uel nulla uel certe non tanta necessitas exigat. satis est ergo scire corporale aliquid uel proprie dici, cum de corporibus agitur, uel etiam translato uocabulo, sicut dictum est: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. neque enim diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum conparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem diuinitatis, quod in illo inpleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit ueritas. sicut ergo ipsae figurae significatiue translato utique uocabulo non proprie dictae sunt umbrae, ita et quod ait plenitudinem diuinitatis corporaliter habitare translato uerbo usus est. Spiritale autem pluribus modis dicitur. nam et corpus. quod futurum est in resurrectione sanctorum, spiritale appellat apostolus, ubi ait: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo uiuificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum; neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam et hoc est quod anima, quia dictum est animale. item spiritus dicitur uel aer iste uel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. dicitur etiam spiritus anima siue pecoris siue hominis, sicut scriptum est: et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio dei. unde dicit apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est, cum et alibi dicat de interiore homine: qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. item cum dixisset: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, alio loco eandem sententiam commemorans, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uultis faciatis, quam dixit mentem, hunc etiam spiritum appellauit. dicitur spiritus etiam deus, sicut ait dominus in euangelio: spiritus est deus; et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare.
12.8
Ex his omnibus modis, quos commemorauimus, quibus appellatur spiritus, non traximus hoc uocabulum, quo appellauimus spiritale hoc uisionis genus, de quo nunc agimus, sed ex illo uno modo, quem inuenimus in epistula ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur euidentissimo testimonio. si enim orauero, inquit, lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. cum ergo lingua intellegatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a quibus si intellectum mentis remoueas nemo aedificatur audiendo, quod non intellegit— unde etiam dicit: qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria- satis indicat eam se linguam hoc loco appellare, ubi sunt significationes uelut imagines rerum ac similitudines, quae ut intellegantur indigent mentis obtutu. cum autem non intelleguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait: si benedixeris spiritu, qui subplet locum idiotae quomodo dicet" amen" super tuam benedictionem, quandoquidem nescit, quid dicas? quia ergo etiam lingua, id est membro corporis, quod mouemus in ore, cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur, propterea translato uerbo linguam appellauit quamlibet signorum prolationem, priusquam intellegantur: quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit reuelatio uel agnitio uel prophetia uel doctrina. proinde ait: si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi loquar uobis in reuelatione aut in agnitione aut in prophetia aut in doctrina? id est: cum signis, hoc est linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur.
12.9
Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accesserat mentis officium, ut etiam intellegerentur, nondum erat prophetia; magisque propheta erat, qui interpretabatur, quod alius uidisset, quam ipse qui uidisset. unde adparet magis ad mentem pertinere prophetiam quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio uocatur spiritus, uis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit, quid significarent septenae spicae et septenae boues, quam Pharao, qui eas uidit in somnis; illius enim spiritus informatus est, ut uideret, huius mens inluminata, ut intellegeret. ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. minus ergo propheta, qui rerum, quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines uidet, et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est; sed maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et uideat in spiritu corporalium rerum significatiuas similitudines et eas uiuacitate mentis intellegat, sicut Danihelis excellentia temtata est et probata qui regi et somnium, quod uiderat, dixit et, quid significaret, aperuit. et ipsae quippe imagines corporales in spiritu eius expressae sunt et earum intellectus reuelatus in mente. ex hoc ergo modo, quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem dixit apostolus: orabo spiritu, orabo autem et mente, ut et signa rerum formarentur in spiritu et eorum refulgeret intellectus in mente: secundum hanc, inquam, distinctionem spiritale nunc appellauimus tale genus uisorum, quali etiam corporum absentium imagines cogitamus.
12.10
Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. nec mihi occurrit omnino ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatura esse conperimus; siue autem intellectuale dicamus siue intellegibile, hoc idem significamus. quamquam nonnihil interesse nonnulli uoluerint, ut intellegibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest. intellectualis autem mens, quae intellegit; sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit ac non etiam intellegat magna et difficilis quaestio est. esse autem rem, quae intellectu percipiat et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam uel putare uel dicere; mens quippe non uidetur nisi mente. quia ergo uideri potest, intellegibilis, quia et uidere, intellectualis est secundum illam distinctionem. quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid, quod tantum intellegatur nec intellegat, nunc intellectuale et intellegibile sub eadem significatione appellamus.
12.11
Tria igitur ista genera uisorum, corporale, spiritale, intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. iam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria genera uideantur. cum enim legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, corporaliter litterae uidentur, spiritaliter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. sed et litterae absentes possunt spiritaliter cogitari et proximus praesens potest corporaliter uideri, dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni nec per imaginem corpori similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. corporalis sane uisio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spiritali tamquam praesidenti nuntiatur. nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dinoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo, quod per oculos uidebamus, imaginem eius in animo inuenerimus. et siquidem spiritus inrationalis est, ueluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant; si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut, si illud, quod hauserunt oculi atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiauerunt, alicuius rei signum est, aut intellegatur continuo, quid significet, aut quaeratur, quoniam nec intellegi nec requiri nisi officio mentis potest. Uidit rex Baltasar articulos manus scribentis in pariete continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius inpressa est atque ipso uiso facto ac praeterito illa in cogitatione permansit. uidebatur in spiritu et non intellegebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus adpareret, iam tamen signum esse intellegebatur id habens ex mentis officio. et quia requirebatur, quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. quo non conperto Danihel accessit et spiritu prophetico mente inlustrata perturbato regi, quid illo signo portenderetur, aperuit, ipse potius propheta per hoc genus uisionis, quod mentis est proprium, quam ille, qui et signum corporaliter factum corporaliter uiderat et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat nec aliquid intellectu poterat nisi nosse signum esse et, quid significaret, inquirere. Uidit Petrus in alienatione mentis uas quattuor lineis alligatum submitti de caelo, plenum uariis animalibus, cum audiuit et uocem: macta et manduca. qui cum redditus sensibus de uisu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat nuntiauit ei spiritus dicens: ecce, uiri quaerunt te; sed surge, descende et uade cum illis, quia ego misi eos. qui cum uenisset ad Cornelium, quid in illa uisione intellexerit, ubi audierat: quae deus mundauit, tu ne communia dixeris, ipse indicauit dicens: et mihi deus ostendit neminem communem aut inmundum dicere hominem. cum ergo illum discum uideret alienatus a corporis sensibus, et illas uoces„ macta et manduca" et" quae deus mundauit, tu communia ne dixeris* in spiritu audiebat. redditus autem corporis sensibus id ipsum, quod uisum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat. quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, siue cum primum in ipsa alienatione uisae sunt siue cum postea recordatae atque cogitatae. cum uero disceptabatur et requirebatur, ut illa signa intellegerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus, donec nuntiati sunt qui uenerunt a Cornelio; hac uero corporali etiam accedente uisione, cum et spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret: uade cum eis, ubi et illud signum ostenderat et inpresserat uoces, adiuta diuinitus mens intellexit, quid illis signis omnibus ageretur. his atque huius modi rebus diligenter consideratis satis adparet corporalem uisionem referri ad spiritalem eamque spiritalem referri ad intellectualem.
12.12
Sed cum uigilantes neque mente a sensibus corporis. alienata in uisione corporali sumus, discernimus ab ea uisione spiritalem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, siue memoriter recordantes, quae nouimus, siue quae non nouimus et tamen sunt in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes siue quae omnino nusquam sunt pro arbitrio uel opinatione fingentes. ab his omnibus ita discernimus illa corporalia, quae uidemus et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas uero imagines corporum. cum autem uel nimia cogitationis intentione uel aliqua ui morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, uel conmixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur manente tamen etiam in sensibus corporis intentione, sic uidentur, quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus, ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis et absens alius spiritu tamquam oculis. nam experti sumus sic adfectos et cum eis locutos, qui uere aderant, et cum aliis, qui non aderant, tamquam adessent. resipiscentes autem aliqui referunt, quod uidissent, aliqui non possunt; sic enim et somnia quidam obliuiscuntur, quidam meminerunt. quando autem penitus auertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis dici extasis solet. tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora etiam patentibus oculis non uidentur nec ullae uoces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritalem aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem uisionem. Sed cum spiritalis uisio penitus alienato a sensibus corporis animo imaginibus corporalium detinetur siue in somnis siue in extasi, si nihil significant, quae uidentur, ipsius animae sunt imaginationes, sicut etiam uigilantes et sani et nulla alienatione moti multorum corporum, quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines uersant. uerum hoc interest, quod eas a praesentibus uerisque corporibus constanti adfectione discernunt. si autem aliquid significant, siue dormientibus exhibeantur siue uigilantibus, cum et oculis uident praesentia corpora et absentium imagines cernunt spiritu, tamquam oculis praesto sint, siue illa quae extasis dicitur alienato prorsus animo a sensibus corporis, mirus modus est, si conmixtione alterius spiritus fieri potest, ut ea, quae ipse scit, per huius modi imagines ei, cui miscetur, ostendat, siue intellegenti siue ut ab alio intellecta pandantur. si enim demonstrantur haec nec utique a corpore demonstrari possunt, quid restat, nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?
12.13
Nonnulli quidem uolunt animam humanam habere uim quandam diuinationis in se ipsa. sed si ita est, cur non semper potest, cum semper uelit? an, quia non semper adiuuatur, ut possit? cum ergo adiuuatur, numquid a nullo aut a corpore hoc adiuuari potest? proinde restat, ut ab spiritu adiuuetur. deinde quomodo adiuuatur? utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet eius intentio, quo in id ueniat, ubi in se ipsa uideat significantes similitudines, quae ibi iam erant nec uidebantur, sicut multa habemus et in memoria, quae non semper intuemur? an fiunt illic, quae ante non fuerant, uel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas uideat? sed si iam in illa erant quasi proprie, cur eas etiam non consequenter intellegit? aliquando enim, immo plerumque non intellegit. an sicut spiritus eius adiutus est, ut eas in se uideret, ita et mens nisi adiuuetur ea, quae habet spiritus, intellegere non potest? an forte non corporea remouentur uel quasi relaxantur inpedimenta, ut suo inpetu anima in ea, quae uidenda sunt, exeratur, sed ipsa prorsus in haec adsumitur, siue tantum spiritaliter cernenda siue etiam intellectualiter cognoscenda? an aliquando in se ipsa uidet ista, aliquando per alterius spiritus conmixtionem? quidquid horum est, temere adfirmari non oportet. illud tamen dubium esse non debet corporales imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum siue in uigilantibus siue in dormientibus siue in aegrotantibus; mirum est autem, si aliquando extasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum similitudines aliquid significent. Non sane mirum est, si et daemonium habentes aliquando uera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus: quod certe nescio qua occulta mistura eiusdem spiritus fit, ut tamquam unus sit patientis atque uexantis. cum autem spiritus bonus in haec uisa humanum spiritum adsumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum, quas nosse utile est; dei enim munus est. discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillius agit ac sine aliqua uexatione corporis adsumto humano spiritu dicit quod potest. quando etiam uera dicit et utilia praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est: uelut angelum lucis, ad hoc, ut, cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. hunc discerni non arbitror nisi dono illo, de quo ait apostolus, cum de diuersis dei muneribus loqueretur: alii diiudicatio spirituum.
12.14
non enim magnum est tunc eum dinoscere, cum ad aliqua peruenerit uel perduxerit, quae sunt contra bonos mores uel regulam fidei; tunc enim a multis discernitur. illo autem dono in ipso primordio, quo multis adhuc bonus adparet, continuo diiudicatur an malus sit. Tamen et per corporalem uisionem et per imagines corporalium, quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt et mali fallunt. intellectualis autem uisio non fallitur; aut enim non intellegit, qui aliud opinatur quam est, aut, si intellegit, continuo uerum est. quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus uiderint, quod ab alio discernere non possint, aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non ualeat distinguere a corpore. sed adhibetur intellectus quaerens, quid illa significent uel utile doceant, et aut inueniens ad fructum suum peruenit aut non inueniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem. Iudicat autem sobrius intellectus diuinitus adiutus, quae uel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est non sit animae perniciosum. neque enim putantium periculo et non potius exitio suo quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono, quo fit quisque bonus, non erretur, aut aliquid obest omnibus hominibus, quod, cum dormiunt, uera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis uident; aut aliquid Petro obfuit, quod solutus a uinculis seque angelo deducente factum est repentino miraculo, ut putaret se uisum uidere. uel cum in illa extasi respondit: nequaquam, domine, quia numquam manducaui omne commune et inmundum, putans ea ipsa, quae in disco demonstrabantur, tamquam uera animalia. haec quando aliter inuenta fuerint quam putata sunt, cum uiderentur, non nos paenitet ita nobis fuisse uisa, ad non arguatur uel infidelitas dura uel opinatio uana siue sacrilega. quapropter et cum uisis corporalibus diabolus fallit, nihil obest, quod ludificantur oculi, si non erratur in ueritate fidei et intellegentiae sanitate, quae docet deus subditos sibi. aut si ludificet animam spiritali uisione imaginibus corporum, ut putet corpus esse, quod non est, aliquid obest animae, si perniciosae suasioni non consentiat.
12.15
Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum etiam concumbere sibi uidentur uel contra propositum suum uel contra etiam licitos mores: quod non contingit, nisi cum ea, quae uigilantes etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed, sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic admonentur in somnis et exprimuntur, ut eis caro naturaliter moueatur et, quod naturaliter conligit, per genitales uias emittat, sicut hoc ipsum dicere utique non possem, nisi etiam cogitarem. porro imagines rerum corporalium, quas necessario cogitaui, ut haec dicerem, si tanta expressione praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora uigilantibus, fieret illud, quod sine peccato fieri a uigilante non posset. quis enim uel cum loquitur et postulante necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit, possit non cogitare, quod dicit? porro ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in uisione somniantis, ut inter illam et ueram conmixtionem corporum non discernatur, continuo mouetur caro et sequitur, quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a uigilante dicitur, quod ut diceretur sine dubio cogitatum est. uerum tamen propter animae adfectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent, quem casti uigilantes cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non possunt, quia non habent in potestate quae admoueatur expressio corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam ergo adfectionem animae bonam etiam in somnis quaedam eius merita clarent. nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus eamque neglectis ceteris est precatus a domino; et, sicut scriptura testatur, placuit hoc coram domino nec distulit retributionem bonam pro desiderio bono.
12.16
Quae cum ita sint, pertinet corporis sensus ad uisa corporalia, qui per quinque quasi riuulos distanter ualentes distribuitur, cum illud, quod est subtilissimum in corpore et ob hoc animae uicinius quam cetera, id est lux primum per oculos sola diffunditur emicatque in radiis oculorum ad uisibilia contuenda, deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit, oculorum sensu efficit, sicut in libro quarto itemque in septimo disseruisse me recolo. est autem hoc caelum oculis conspicuum, unde luminaria et sidera effulgent, excellentius utique omnibus corporeis elementis, sicut oculorum sensus excellit in corpore. quia uero spiritus omnis omni est corpore sine dubitatione praestantior, sequitur, ut non loci positione, sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritalis isto corporeo caelo etiam illa, ubi rerum corporalium exprimuntur imagines. Hic existit quiddam mirabile, ut, cum prior sit corpore spiritus et posterior corporis imago quam corpus, tamen, quia illud, quod tempore posterius est, fit in eo, quod natura prius est, praestantior sit imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in substantia sua. nec sane putandum est facere aliquid corpus in spiritu, tamquam spiritus corpori facienti materiae uice subdatur. omni enim modo praestantior est qui facit ea re, de qua aliquid facit. neque ullo modo spiritu praestantius est corpus, immo perspicuo modo spiritus corpore. quamuis ergo prius uideamus aliquod corpus, quod antea non uideramus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, quo illud cum absens fuerit recordemur, tamen eandem eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se ipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe est a corporis tarditate; cuius imago mox, ut oculis uisum fuerit, in spiritu uidentis nullius puncti temporalis interpositione formatur. itemque in auditu, nisi auribus perceptae uocis imaginem continuo spiritus in se ipso formaret ac memoria retineret, ignoraretur secunda syllaba utram secunda esset, cum iam prima utique nulla esset, quae percussa aure transierat. ac sic omnis locutionis usus, omnis cantandi suauitas, omnis postremo in actibus nostris corporalis motus dilapsus occideret neque ullum progressum nancisceretur, si transactos corporis motus memoriter spiritus non teneret, quibus consequentes in agendo conecteret: quos utique non tenet nisi imaginaliter a se factos in se. ipsarum etiam futurarum motionum imagines praeueniunt fines actuum nostrorum. quid enim agimus per corpus, quod non cogitando praeoccupauerit spiritus omniumque uisibilium operum similitudines in se ipso primitus uiderit et quodammodo disposuerit?
12.17
Quae spiritales corporalium similitudines in animo nostro quemadmodum innotescant spiritibus etiam inmundis uel quid obstaculi anima nostra patiatur ex isto terreno corpore, ut eas inuicem in nostro spiritu uidere nequeamus, inuenire et explicare difficile est. certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum: qui tamen, si uirtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non temtarent; sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio si posset diabolus cernere, nollet a temtato utique superari. ceterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies uera esse firmentur, non est mirandum. possunt enim hoc efficere non solum acrimonia cernendi etiam corporalia inconparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam ipsorum corporum longe utique subtiliorum mira uelocitate. Conperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum inmundum dicere solere, quando ad eum uenire coepisset ex duodecim milibus presbyter et per omnia loca itineris ubi esset et quam propinquaret et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius adstaret. quae omnia, etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam ueraciter enuntiaret. erat autem iste febriens et tamquam in phrenesi ista dicebat. et forte reuera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur. nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo illo presbytero. resistebat etiam suis uiolenter, quantum ualebat; illo solo presbytero ueniente quiescebat, illi tantum subditus erat et subdite respondebat. nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio siue daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent, nec aliquando postea tale aliquid passus est. Nouimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse, non sane specie diuinandi, sed tamquam factum ac praeteritum recolens. nam cum eius apud eum commemoratio fieret," mortua est", inquit," ego eam uidi efferri, hac cum eius corpore transierunt", cum illa incolumis uiueret; post paucos autem dies repente defuncta est et per eum locum elata est, qua ille praedixerat. Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur medicis nequaquam ualentibus, quid illud esset, agnoscere, nisi quod neruus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod inmoderata longitudine propendebat, adparere potuerit, sed postea uix esset inuentus. humor autem uiscosus et acer exudans testes et inguina urebat. sed acutum dolorem non continuum patiebatur: at cum patiebatur, eiulabat uehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet. deinde inter uoces suas abripiebatur ab omnibus sensibus et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium uidens, ad nullam uellicationem se mouens. post aliquantum tamquam euigilans nec iam dolens quae uiderat indicabat. tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur. in omnibus sane uel paene omnibus uisionibus suis duos se dicebat uidere, unum prouectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei uel dicebantur uel demonstrabantur, quae se audisse et uidisse narrabat. Uidit quodam die piorum psallentium laetitiam in luce mirabili et inpiorum in tenebris diuersas et atrocissimas poenas illis ducentibus et ostendentibus et felicitatis aliorum aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus. hoc autem uidit die dominico paschae, cum per totam quadragesimam nihil doluisset, cui uix interuallo tridui antea parcebatur. uiderat autem in ipso ingressu quadragesimae illos promittentes sibi, quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tamquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit. cum uero iterum similiter doleret et similia uidere coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret et post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane, quod iam deinceps uehementem illum dolorem non esset passurus, sed solius illius uiscosi humoris molestiam; atque ita secutum est. nec umquam talem aliquam postea passus est auersionem mentis a sensibus nec tale aliquid uidit nisi antea cum in mediis doloribus et horrendis uocibus repente obmutescens abriperetur. postea tamen medicis cetera curantibus et sanantibus non permansit in proposito sanctitatis.
12.18
Istarum uisionum et diuinationum causas et modos uestigare si quis potest certoque conprehendere, eum magis audire uellem quam de me expectari, ut ipse dissererem. quid tamen putem, ita ut nec docti me tamquam confirmantem derideant nec indocti tamquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. ego uisa ista omnia uisis conparo somniantium. sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem uera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla, ipsa autem uera aliquando futuris omnino similia uel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata, sic etiam illa omnia. sed amant homines inexperta mirari et causas insolitorum requirere, cum cotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. nam quemadmodum in uocibus, hoc est signis, quibus in loquendo utimur, audito uerbo inusitato quaerunt primo, quid sit, hoc est quid significet, quo cognito deinde quaerunt, unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit siue corporalibus siue spiritalibus, causas rationemque sollicite inquirunt et sibi reddi a doctoribus flagitant. Soleo autem, cum me quisque interrogat, uerbi gratia, quid sit catus, et respondeo" prudens uel acutus", nec ei sufficit, sed pergit quaerere, unde dictus sit catus, uicissim referre et quaerere, unde dictus sit acutus. quod nihilominus utique ignorabat, sed, quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat; quod autem nouum insonuit auribus, parum putat nosse, quid significando ualet, nisi etiam unde dicatur exquirat. quisquis ergo ex me quaerit, unde uisa corporalibus similia in extasi adpareant, quae raro accidit animae, uicissim quaero, unde adpareant dormientibus, quae cotidie sentit anima, et nemo istuc aut non multum curat inquirere. quasi ideo minus mira sit talium natura uisorum, quia cotidiana est, aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt, qui ista non quaerunt, rectius fecerint, si nec in illa curiosi sint. ego uero multo amplius admiror multoque maxime stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos uiderit, quam somniantium uel etiam in extasi uisiones. quaecumque tamen illa natura uisorum est, procul dubio corpus non est. hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.
12.19
Illud plane exemplorum experimentis conligi datur. sicut corporum pallor, rubor, tremor, uel etiam morbus aliquando a corpore habet causas, aliquando ab anima— et a corpore quidem, cum uel humor suffunditur uel cibus uel aliquid aliud corporis iniectum extrinsecus; ab anima uero, cum uel timore turbatur uel pudore confunditur uel irascitur uel amat uel si quid huius modi; nec inmerito, si id, quod animat et regit, etiam cum uehementius mouetur uehementius exagitat— ita et ipsi animae, ut in ea uisa pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita. pergat, ut non discernat, utrum corpora sint an similitudines corporum, aliquando a coipore accidit, aliquando ab spiritu: et a corpore quidem siue naturali uicissitudine, ut sunt uisa somniantium— dormire quippe a corpore est homini— siue aliqua mala ualetudine sensibus perturbatis, ut, cum a phreneticis simul et corpora uidentur et uisa similia corporibus, tamquam et ipsa prae oculis adsint, aut penitus interclusis, sicut saepe male facti morbo aliquo ingrauescente praesente corpore diu absentes, deinde hominibus redditi multa se uidisse dixerunt; ab spiritu uero, cum omnino sano atque integro corpore in alienationem rapiuntur, siue ita, ut et per sensus corporis corpora uideant et in spiritu quaedam similia, quae a corporibus non discernant, siue penitus auertantur a sensibus carnis et nihil per eos omnino sentientes illa spiritali uisione habitent in similitudinibus corporum. sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos facit aut arrepticios aut falsos prophetas; cum autem bonus, fideles mysteria loquentes aut accedente etiam intellegentia ueros prophetas aut ad tempus, quod per eos oportet ostendi, uidentes atque narrantes.
12.20
Sed cum a corpore causa est, ut talia uisa cernantur, non ea corpus exhibet; neque enim habet eam uim, ut formet aliquid spiritale, sed sopito aut perturbato aut etiam intercluso itinere intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi modus, anima ipsa, quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non sinitur uel non plene sinitur corporalia sentire uel ad corporalia uim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit aut intuetur obiectas. et si quidem ipsa eas agit, phantasiae tantum sunt, si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt. denique cum oculi dolent uel extincti sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt huius modi uisiones, quamuis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore. magis enim caeci aliquid dormientes quam uigilantes uident; dormientibus quippe in cerebro consopitur uia sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud auersa cernit uisa somniorum, tamquam species corporales adsint, ut sibi dormiens uigilare uideatur et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum autem uigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae cum ad loca uenerit oculorum non exeritur foras, sed ibi remanet, ut uigilare se sentiant potiusque esse in tenebris uigilando etiam per diem quam dormiendo siue per diem siue per noctem. nam et qui caeci non sunt, plerique patentibus oculis dormiunt nihil per eos uidentes, sed non ideo nihil uidentes. cum spiritu cernant uisa somniorum, si autem clausis oculis uigilent, neque dormientium praesto sunt uisionibus neque uigilantium. tantum tamen ualet, quod usque ad oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa peruenit a cerebro uia sentiendi et animae intentionem usque ad ipsas quamuis clausas fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo modo pro eis habeantur corporibus, quae per oculos sentiuntur. Tantum interest, ubi fiat inpedimentum sentiendi corporalia, cum fit in corpore. si enim non fit nisi in ipsis aditibus et quasi ianuis sensuum, uelut in oculis, in auribus ceterisque sensibus corporis, sola inpeditur perceptio corporalium, non autem animae intentio in aliud sic auertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum; si autem causa est intus in cerebro, unde dirigantur uiae ad ea, quae foris sunt, sentienda, ipsius intentionis uasa sopiuntur uel turbantur uel intercluduntur, quibus nititur anima in ea, quae foris sunt, intuenda uel sentienda. quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione format similia, ut imagines corporalium a corporalibus discernere non ualens, utrum in illis an in istis sit, nesciat et cum scit longe alio modo sciat, quam dum in cogitando uersantur siue occurrunt similitudines corporum: qui modus nisi ab expertis capi utcumque non potest. hinc enim erat, quod me dormiens in somnis uidere sciebam nec tamen illas corporalium rerum similitudines, quas uidebam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas cogitantes etiam clausis oculis uel in tenebris constituti discernere solemus. tantum ualet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad sensus licet clausos an in ipso cerebro, unde in haec nititur, aliqua causa existente in aliud auertatur, ut, quamuis aliquando se nouerit non corpora, sed corporum similitudines cernere uel minus erudita etiam ipsa esse corpora existimans sentiat se non ea corpore, sed spiritu uidere, longe sit tamen ab effectione, qua suo corpori praesentatur: unde se norunt et caeci. uigilare, cum similitudines corporum cogitatas a corporibus, quae uidere non possunt, certa notione discernunt.
12.21
Cum autem sano corpore nec somno sensibus consopitis aliquo occulto opere spiritali in ea uisa, quae similia sunt corporalibus, anima rapitur, non, quia modus diuersus est, ideo est etiam diuersa natura uisorum, cum et in illis causis, quae de corpore existunt, sit utique differentia et aliquando a contrario. nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi uias in capite, ut talia uideant, qualia somniantes uident, quorum dormiendo auertitur intentio a sensu uigilandi et in ea uidenda conuertitur. cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea, quae uidentur, ex alio genere sunt quam ex natura spiritus, de quo uel in quo fiunt similitudines corporum. ita quamuis diuersa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore uigilantis occulta quadam ui spiritali anima rapitur, ut uice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu uideat, eadem tamen est natura uisorum. neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla praesensione futurorum ex se ipsa uersare imagines corporum, sicut etiam cogitando adsolet, cum uero in ea uidenda spiritu adsumitur, diuinitus haec demonstrari, quandoquidem aperte scriptura dicit: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuuenes uisa uidebunt, et senes somnia somniabunt, diuinae operationi utrumque tribuens, et: angelus domini adparuit homini in somnis dicens: noli timere accipere Mariam coniugem tuam, et iterum: tolle puerum et uade in Aegyptum.
12.22
Itaque bono quidem spiritu adsumi spiritum hominis ad has uidendas imagines, nisi aliqua significent, non puto; cum uero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est, sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu siue dormienti siue aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. uigilantibus etiam neque ullo morbo adflictis nec furore exagitatis occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas promendo diuinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetauit, cum eius intentio non haberet uoluntatem prophetandi, uerum etiam id suscipientes, ut diuinandi modo aliquid dicerent, nouimus. Nam quidam iuuenes iocando, ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino, utrum duodecim signa dicerentur. qui cum hospitem suum mirari cernerent, quae dicebant, et adtestari esse uerissima, audacius in plura progressi sunt. at ille adtestans ad omnia mirabatur. postremo ab eis de filii salute quaesiuit, quem diu absentem desiderabat et, quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset, sollicitus erat. at illi non curantes, quid post eorum abscessum ueri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt saluum ac propinquantem et eo ipso die, quo haec loquebantur, esse uenturum; neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset eos ille redarguendos postera die sequeretur. quid multa? dum iam abire disponerent, ecce, subito adhuc eis illic positis uenit. Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quandam paganorum sollemnitatem, non aliquo. spiritu adreptus, sed imitatione ludicra adrepticios aemulatus scientibus circumstantibus et spectantibus. moris enim erat, ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adulescentes post prandium uellent eo more ludere, nullus prohiberetur. ille ergo inter saltandum facto sibi silentio iocabundus et ridente multitudine circumseptus ea nocte, quae inpendebat, in ea silua, quae iuxta erat, hominem a leone interemtum iri, ad cuius cadauer spectandum inlucescente die confluxuram turbam et illius sollemnitatis locum deserturam praedixit. et factum est, cum satis cunctis, qui aderant, in omnibus eius motibus claruisset hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata uel alienata mente dixisse ipso etiam tanto amplius mirante, quod accidit, quanto magis nosset, quo id animo atque ore protulerit. Quonam modo haec uisa in spiritum hominis ueniant, utrum ibi primitus formentur an formata ingerantur et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu uident, uerum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, nouerunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus— quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne aliorum oculis uideantur, abscondimus— et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines sed, utrum aliquid significent, ignoretur, aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur, aliquando uero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent uideat: et scire difficillimum est et, si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.
12.23
Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse spiritalem quandam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines, siue cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur eius similitudo in spiritu memoriaque reconditur; siue cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam spiritalis aspectus, quae iam erant in spiritu et antequam ea cogitaremus; sine cum eorum corporum, quae non nouimus, sed tamen esse non dubitamus, similitudines non ita ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; siue cum alia, quae uel non sunt uel esse nesciuntur, pro arbitrio uel opinatione cogitamus; siue unde unde neque id agentibus neque uolentibus nobis uariae formae corporalium similitudinum uersantur in animo; siue cum aliquid corporaliter acturi ea ipsa disponimus, quae in illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus; siue iam in ipso actu, uel cum loquimur uel cum facimus, omnes corporales motus, ut exeri possint, praeueniuntur similitudinibus suis intus in spiritu: neque enim ulla uel breuissima syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset; sine cum a dormientibus somnia uidentur uel nihil uel aliquid significantia; siue cum ualetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi imagines corporum spiritus ueris corporibus ita miscet, ut internosci uel uix possint uel omnino non possint et aut significent aliquid aut sine ulla significatione oboriantur; siue prorsus ingrauescente aliquo morbo uel dolore corporis et intercludente intus uias, quibus animae, ut per carnem sentiret, exerebatur ac nitebatur intentio, altius quam somno absentato spiritu corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines uel significantes aliquid uel sine ulla significatione adparentes; siue nulla ex corpore causa existente, sed adsumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in huius modi uidendas similitudines corporum, miscens eis uisa corporalia, cum simul etiam corporis sensibus utitur; siue ita spiritu adsumente alienatur ab omni corporis sensu et auertitur, ut solis similitudinibus corporum spiritali uisione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia uideri.
12.24
Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis uisiones habet quam illud mentis atque intellegentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur et ea cernuntur, quae neque sunt corpora nec ullas gerunt formas similes corporum, uelut ipsa mens et omnis animae adfectio bona, cui contraria sunt eius uitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus. quo enim alio modo ipse intellectus nisi intellegendo conspicitur? ita et caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et cetera huius modi, quibus propinquatur deo, et ipse deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Quamquam itaque in eadem anima fiant uisiones, siue quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum caelum et terra et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt, siue quae spiritu uidentur similia corporum, de quibus multa iam diximus, sine cum mente intelleguntur, quae nec corpora sunt nec similitudines corporum, habent utique ordinem suum et est aliud alio praecellentius. praestantior est enim uisio spiritalis quam corporalis et rursus praestantior intellectualis quam spiritalis. corporalis enim sine spiritali esse non potest, quandoquidem momento eodem, quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit: quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea, quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo uelut nuntio utitur ad formandum in se ipsa, quod extrinsecus nuntiatur. non potest itaque fieri uisio corporalis, nisi etiam spiritalis simul fiat; sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id, quod per corpus uidebatur, inueniatur in spiritu. at uero spiritalis uisio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu adparent et finguntur multae pro arbitrio uel praeter arbitrium demonstrantur. item spiritalis uisio indiget intellectuali, ut diiudicetur, intellectualis autem ista spiritali inferiore non indiget. ac per hoc spiritali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. cum ergo legimus: spiritalis omnia diiudicat, ipse autem a nemine diiudicatur, non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est: orabo spiritu, orabo et mente, sed ei ilia notione debemus accipere, qua dictum est: reno namini autem spiritu mentis uestrae. iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritalis omnia diiudicat. quapropter non absurde neque inconuenienter arbitror spiritalem uisionem inter intellectualem et corporalem tamquam medietatem quandam obtinere. puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud, quod uere corpus est, et illud, quod nec corpus est nec simile corporis.
12.25
Inluditur autem anima similitudinibus rerum non. earum uitio, sed opinionis suae, cum adprobat quae similia sunt pro his, quibus similia sunt, ab intellegentia deficiens. fallitur ergo in uisione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus— sicut nauigantibus uidentur in terra moueri quae stant et intuentibus caelum stare sidera, quae mouentur, et diuaricatis radiis oculorum duae lucernae species adparere et in aqua remus infractus et multa huius modi— aut cum putat hoc esse, quod similiter coloratum est uel similiter sonat uel olet uel sapit uel tangitur— hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in caccabo putatur legumen et sonitus transeuntis uehiculi putatur ex tonitru et, si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba, quae uocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo suco adfectus putatur melle conditus et ignotus anulus contrectatus in tenebris putatur aureus, cum sit aereus uel argenteus— aut cum repentinis inopinatisque corporalibus uisis anima turbata uel in somnis uidere se putat uel aliquo eius modi spiritali uiso adfici: unde in omnibus corporalibus uisis et aliorum sensuum. contestatio et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut, quod in hoc rerum genere uerum est, inueniatur quantum inueniri potest. in uisione autem spiritali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu uidentur, fallitur anima, cum ea, quae sic uidet, ipsa corpora esse arbitratur uel, quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non uisa coniectat. at uero in illis intellectualibus uisis non fallitur. aut enim intellegit, et uerum est; aut, si uerum non est, non intellegit: unde aliud est in his errare, quae uidet, aliud ideo errare, quia non uidet.
12.26
Quapropter cum rapitur anima in ea uisa, quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis auertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, iam diuinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed uisa corporum similia spiritaliter nouerit cernere, sicuti qui se in somnis uidere, etiam antequam euigilent, sciunt. ibi si etiam uidentur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes uidentur siue ipsa hominis mente diuinitus adiuta siue aliquo inter ipsa uisa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Iohanni exponebatur, magna reuelatio est, etiamsi forte ignoret ille, cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista uideat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur. Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu uidentur, ita et ab ipsis rapiatur ut in illam quasi regionem intellectualium uel intellegibilium subuehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua ueritas cernitur, nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur, ibi uirtutes animae non sunt operosae ac laboriosae; neque enim opere temperantiae libido frenatur aut opere fortitudinis tolerantur aduersa aut opere iustitiae iniqua puniuntur aut opere prudentiae mala deuitantur. una ibi et tota uirtus est amare quod uideas et summa felicitas habere quod amas. ibi enim beata uita in fonte suo bibitur, unde aspergitur aliquid huic humanae uitae, ut in temtationibus huius saeculi temperanter, fortiter, iuste prudenterque uiuatur. propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis uisio ueritatis, labor suscipitur et continendi a uoluptate et sustinendi aduersitates et subueniendi indigentibus et resistendi decipientibus. ibi uidetur claritas domini non per uisionem significantem siue corporalem, sicut uisa est in monte Sina, siue spiritalem, sicut uidit Esaias uel Iohannes in Apocalypsi, sed per speciem non per aenigmata, quantum eam capere humana mens potest, secundum adsumentis dei gratiam, ut os ad os loquatur deus ei quem dignum tali conloquio fecerit, non os corporis, sed mentis, sicut intellegendum arbitror, quod de Moyse scriptum est.
12.27
Concupiuerat enim, sicut in Exodo legimus, uidere deum, non utique sicut uiderat in monte nec sicut uidebat in tabernaculo, sed in ea substantia, qua deus est, nulla adsumta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum, sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest seuocata ab omni corporis sensu, ab omni significatiuo aenigmate spiritus. sic enim scriptum est: si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, cum paulo superius legatur: et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. sentiebat ergo, quid uidebat et quod non uidebat desiderabat. nam et paulo post, cum dixisset ei deus: inuenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus, respondit ei: ostende mihi claritatem tuam. et tunc quidem responsum accepit a domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. deinde subiecit et ait illi: ecce locus penes me, et stabis supra petram; statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in specula petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non adparebit tibi. nec tamen secuta scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narrauit satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in ecclesiae significationem. ipse est enim locus penes dominum, quia ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et cetera, quae ibi dicta sunt, eidem intellegentiae congruunt. nisi tamen concupitam et desideratam dei claritatem Moyses uidere meruisset, non in libro Numerorum diceret deus ad Aaron et Mariam fratres eius: audite uerborum meorum: si fuerit propheta uester, in uisione illi dominus cognoscar et in somno loquar illi! non ita, quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est; os ad os loquar ad illum in specie et non per aenigmata, et claritatem domini uidit. neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad Moysen faci- e ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei: ostende mihi temet ipsum, et nunc etiam ad ipsos, quos obiurgabat et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. illo ergo modo in illa specie, qua deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo uiuens uidet uita ista, qua mortaliter uiuitur in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac uita quisque quodammodo moriatur siue omnino exiens de corpore siue ita auersus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subuehitur uisionem.
12.28
Quapropter si hoc tertium uisionis genus, quod superius est non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur, uerum etiam omni illo spiritali, quo similitudines corporum spiritu, non mente cernuntur, tertium caelum appellauit apostolus, in hoc uidetur claritas dei, cui uidendae corda mundantur. unde dictum est: beati mundicordes, quia ipsi deum uidebunt, non per aliquam corporaliter uel spiritaliter figuratam significationem tamquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, quod de Moyse dictum est" os ad os", per speciem scilicet, qua deus est quidquid est, quantulumcumque eum mens, quae non est quod ipse, etiam ab omni terrena labe mandata, ab omni corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest: a quo peregrinamur mortali et corruptibili onere grauati, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem et cum hic iuste uiuimus. cur autem non credamus, quod tanto apostolo gentium doctori, rapto usque ad istam excellentissimam uisionem, uoluerit deus demonstrare uitam, in qua post hanc uitam uiuendum est in aeternum? et cur non dicatur iste paradisus excepto illo, in quo corporaliter uixit Adam inter ligna nemorosa atque fructuosa? quandoquidem et ecclesia, quae nos congregat in caritatis sinum, paradisus dicta est cum fructu pomorum. sed hoc figurate dictum est, tamquam illo paradiso, ubi proprie fuit Adam, ecclesia significata sit per formam futuri. quamquam diligentius considerantibus fortassis occurrat illo paradiso corporali, in quo Adam corporaliter fuit, et istam uitam sanctorum significatam, quae nunc agitur in ecclesia, et illam, quae post hanc erit in aeternum: sicut Hierusalem, quae interpretatur" uisio pacis" et tamen terrena quaedam ciuitas demonstratur, significat Hierusalem matrem nostram aeternam in caelis siue in his, qui spe salui facti sunt et quod non uident sperantes per patientiam expectant, secundum quos multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum, siue in ipsis angelis sanctis per ecclesiam multiformis sapientiae dei, cum quibus post hanc peregrinationem sine labore et sine fine uiuendum est.
12.29
Si autem sic accipimus tertium caelum, quo apostolus raptus est, ut quartum etiam et aliquot ultra superius caelos esse credamus, infra quos est tertium hoc caelum, sicut eos alii septem, alii octo, alii nouem uel etiam decem perhibent et in ipso uno, quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant ac per hoc corporeos esse uel ratiocinantur uel opinantur— de quorum ratione atque opinione nunc disserere longum est; potest autem fieri, ut. etiam in spiritalibus uel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse contendat aut, si possit, ostendat eosque distinctos iuxta aliquem prouectum magis minusue inlustrium reuelationum— sed utcumque se ista habeant et accipiantur, ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic, ego uisorum uel uisionum praeter ista tria genera aut corpore aut spiritu aut mente usque adhuc uel nosse uel docere non possum. sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.
12.30
Sicut autem in ista luce corporea est caelum, quod super terras suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus, sic in illo genere spiritali, in quo uidentur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito diuina. quae demonstrant angeli miris modis: utrum uisa sua facili quadam et praepotenti iunctione uel conmixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo nostram in spiritu nostro informare uisionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est. sunt autem alia uisa usitata et humana, quae siue ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt siue ex corpore spiritui quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus adfecti uel carne uel animo. non solum enim uigilantes homines curas suas cogitando uersant in similitudinibus corporum, uerum etiam dormientes hoc saepe somniant, quo indigent; nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate et epulis poculisque inhianter instant, si forte esurientes sitientesque dormierunt. quae omnia puto conparata illis angelicis demonstrationibus sic habenda, ac si in ista natura corporum terrena caelestibus conparentur.
12.31
Sic etiam in illo genere intellectualium uisorum alia sunt, quae in ipsa anima uidentur, uelut uirtutes, quibus uitia sunt contraria, siue permansurae, ut pietas, siue utiles. huic uitae et postea non futurae, sicut fides, qua credimus ea, quae nondum uidemus, et spes, qua futura cum patientia expectamus, et ipsa patientia, qua omnia toleramus aduersa, donec quo uol- umus ueniamus. istae quippe et huius modi uirtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem ualde necessariae sunt, non erunt in illa uita, propter quam adipiscendam sunt necessariae, et tamen etiam ipsae intellectualiter uidentur; neque enim aut corpora sunt aut species habent similes corporum. aliud autem est ipsum lumen, quo inlustratur anima, ut omnia uel in se uel in illo ueraciter intellecta conspiciat. nam illud iam ipse deus est, haec autem creatura, quamuis rationalis et intellectualis ad eius imaginem facta, quae cum conatur lumen illud intueri palpitat infirmitate et minus ualet. inde est tamen quidquid intellegit sicut ualet. cum ergo illuc rapitur et a carnalibus subtracta sensibus illi expressius uisioni praesentatur non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se uidet, quo adiuta uidet quidquid etiam in se intellegendo uidet.
12.32
Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur an ad incorporalia corporalibus similia, an uero nec ad ipsa, sed ad illud, quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius, cito quidem responderim ad corporalia loca eam uel non ferri nisi cum aliquo corpore uel non localiter ferri. iam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto. ad spiritalia uero pro meritis fertur aut ad loca poenalia similia corporibus, qualia saepe demonstrata sunt his, qui rapti sunt a corporis sensibus et mortuis similes iacuerunt et infernas poenas uiderunt, cum et ipsi in se ipsis gererent quandam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri et talia similibus experiri. neque enim uideo, cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum iacente sine sensu ipso corpore nondum tamen penitus mortuo uidet talia, qualia multi ex illa subductione uiuis redditi narrauerunt, et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. aut ergo ad ilia fertur poenalia aut ad illa itidem similia corporalibus nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum. Neque enim recte dici potest uel illas falsas esse poenas uel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim et falsa sunt, quando per opinationis errorum alia pro aliis putantur. nam Petrus non solum cum discum illum uidebat et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat, in hoc utique fallebatur, uerum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e uinculis ibat in corpore ambulans et praesentatus corporalibus formis et putabat se uisum uidere, nihilominus fallebatur. nam et illae in disco erant spiritales formae corporalibus similes et ista corporalis expressio soluti de uinculis propter miraculum spiritali similis erat. fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis adprobaret. quamuis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae adficiuntur seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet adpareant, sunt tamen et uera laetitia est et uera molestia facta de substantia spiritali. nam et in somnis magni interest, utrum in laetis an in tristibus simus. unde quidam in rebus, quas concupiuerant, constituti se euigilasse doluerunt et rursus grauibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque uexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala reuocarentur. et utique dubitandum non est, quod expressiora sint illa, quae inferna dicuntur, atque ob hoc uehementius sentiantur. nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se uidisse narrarunt, quam si somnia narrauissent. est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritalem arbitror esse, non corporalem.
12.33
Nec audiendi sunt, qui adfirmant inferos in hac uita explicari nec esse post mortem; uiderint enim, quemadmodum poetica figmenta interpretentur. nos ab auctoritate diuinarum scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. quamquam possimus ostendere illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc uitam excipit animas mortuorum. unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. animam uero non esse corpoream non me putare, sed plane scire audeo profiteri; tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat potest negare animam esse, quae in somnis uidet uel ambulare se uel sedere uel hac atque iliac gressu aut etiam uolatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis uidetur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sine in requie siue in doloribus. Quamquam et illud me nondum inuenisse confiteor inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. et Christi quidem animam uenisse usque ad ea loca, in quibus peccatores cruciantur, ut eos solueret a tormentis, quos esse soluendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non inmerito creditur. quomodo enim aliter accipiendum sit, quod dictum est: quem deus suscitauit a mortuis solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis, non uideo, nisi ut quorundam dolores apud inferos eum soluisse accipiamus ea potestate, qua dominus est, cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum, per quam potestatem etiam illis doloribus, quos soluit, non potuit adtineri. neque enim Abraham uel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferna tormenta legimus magnum chaos firmatum, sed nec apud inferos esse dicti sunt; contigit enim, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et diues et sepultus est. et cum apud inferos in tormentis esset et cetera. uidemus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in subplicio diuitis. Illud etiam, quod Iacob dicit ad filios suos, deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos, uidetur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. neque enim paruum animae malum est tristitia, cum et apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur. proinde, ut dixi, nondum inueni et adhuc quaero nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam dumtaxat canonicam; non autem in bono accipiendum sinum Abrahae et illam requiem, quo ab angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire. et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse non uideo.
12.34
Uerum hoc dum quaerimus et aut inuenimus aut non inuenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere. quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus propter illud, quod apostolus ait scire se raptum hominem usque in tertium caelum, nescire autem siue in corpore siue extra corpus, et quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, non temere adfirmamus, utrum in tertio caelo sit paradisus, an et in tertium caelum et inde rursus in paradisum raptus sit. si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem uerbo omnis etiam spiritalis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest, non solum tertium caelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, uerum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est. unde et ecclesia sanctis temperanter et iuste et pie uiuentibus paradisus recte dicitur, pollens adfluentia gratiarum castisque deliciis, quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde eius consolationes dei iucundant animam eius. quanto magis ergo post hanc uitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla temtatio, ubi tanta requies post omnes dolores uitae huius neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam diues ille de tormentis et tenebris inferorum tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen uidit, ut ibi illum quondam contemtum pauperem agnosceret. Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi uel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut, quoniam defunctorum animae inferis dignae carnis amore peccarunt, hoc eis per illas corporum similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terra recondatur. denique inferi eo, quod infra sint, latine appellantur; sicut autem secundum. corpus si ponderis sui ordinem teneant inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis, quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suaue habeant, resonare perhibetur. nec ipsam tamen rerum partem noster saluator mortuus pro nobis uisitare comtemsit, ut inde solueret. quos esse soluendos secundum diuinam secretamque iustitiam ignorare non potuit. quapropter animae illius latronis, cui dixit: hodie mecum eris in paradiso, non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum, sed aut illam requiem sinus Abrahae— non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit sapientia dei adtingens ubique propter suam munditiam— aut illum paradisum siue in tertio caelo siue ubicumque alibi est, quo post tertium caelum est raptus apostolus, si tamen non aliquid unum est diuersis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum. Si ergo caelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram, secundum autem in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud, unde animalibus plenus in extasi Petro discus ille submissus est, tertium uero quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea, quae in illo caelo sunt, et ipsam dei substantiam uerbumque deum, per quod facta sunt omnia, per caritatem spiritus sancti ineffabiliter ualeat uidere et audire: non incongruenter arbitramur et illuc esse apostolum raptum et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem et, si dici oportet, paradisum paradisorum. si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni creatura, quid ea laetitia praestantius, quae in uerbo dei est, per quod facta sunt omnia?
12.35
Sed, si quem mouet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus summa illa beatitudo praeberi, difficilior quidem quaestio est, quam ut perfecte possit hoc sermone finiri; sed tamen minime dubitandum est et raptam hominis a carnis sensibus mentem et post mortem ipsa carne deposita transcensis etiam similitudinibus corporalium non sic uidere posse incommutabilem substantiam, ut sancti angeli uident, sine alia latentiore causa siue ideo, quia inest ei naturalis quidam adpetitus corpus administrandi: quo adpetitu retardatur quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum caelum, quamdiu non subest corpus, cuius administratione adpetitus ille conquiescat. porro autem, si tale sit corpus, cuius sit difficilis et grauis administratio, sicut haec caro, quae corrumpitur et adgrauat animam, de propagine transgressionis existens, multo magis auertitur mens ab illa uisione summi caeli: unde necessario abripienda erat ab eiusdem carnis sensibus, ut ei quomodo capere posset illud ostenderetur. proinde, cum hoc corpus iam non animale, sed per futuram commutationem spiritale receperit angelis adaequata, perfectum habebit naturae suae modum oboediens et inperans, uiuificata et uiuificans tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae, quod sarcinae fuit.
12.36
Nimirum enim erunt et tunc ista tria genera uisionum, sed nulla falsitate pro alio aliud adprobabitur nec. in corporalibus nec in spiritalibus uisis, multo minus in intellectualibus, quibus ita praesentatis et perspicuis perfruetur, ut longe minore euidentia nunc nobis adiaceant istae species corporales, quas sensu carnis adtingimus et eis multi ita sunt dediti, ut solas esse arbitrentur et, quidquid tale non est, putent omnino non esse. sapientes autem ita sunt in his corporalibus uisis, ut, quamuis ea praesentiora uideantur, certiores sint tamen in illis, quae praeter corporis speciem praeterque corporis similitudinem intellegendo utcumque praespiciunt, quamuis ea non ualeant ita mente conspicere, ut haec sensu corporis intuentur. sancti uero angeli et his corporalibus iudicandis atque administrandis praesunt nec eis tamquam praesentioribus familiaribus inclinantur et eorum significatiuas similitudines in spiritu ita discernunt et tanta potentia quodammodo tractant, ut eas possint etiam hominum spiritibus reuelando miscere, et illam incommutabilem substantiam creatoris ita conspiciunt, ut uisione atque amore et eam praeponant omnibus et secundum eam iudicent de omnibus et in eam dirigantur, ut agantur, et ex ea dirigant quidquid. agunt. denique quamuis abrepto apostolo a carnis sensibus in tertium caelum et paradisum hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque cognitionem rerum, quae angelis inest, quod, siue in corpore siue extra corpus esset, nesciebat. hoc utique non deerit, cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induetur incorruptione et mortale hoc induetur inmortalitate. omnia enim euidentia erunt sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia suis ordinibus distributa, et corporalia et spiritalia et intellectualia, in natura integra et beatitate perfecta.
12.37
Scio quidem nonnullos eorum, qui scripturas sanctas ante nos in fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse, quod ait apostolus tertium caelum, ut corporalis et animalis et spiritalis hominis hic differentias accipi uellent atque ad illud incorporearum rerum genus excellenti euidentia contemplandum esse apostolum raptum: quod genus etiam in hac uita spiritales homines prae ceteris rebus diligunt eoque perfrui concupiscunt. ego autem cur maluerim spiritale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et spiritale dixerunt, ut earundem rerum alia tantummodo nomina ponerem, iam in primis huius libri partibus me disseruisse suffecerit. quae si rite pro modulo nostro disputauimus, aut spiritalis lector haec adprobabit aut etiam, ut sit spiritalis, adiuuante spiritu sancto aliquid ex ista lectione proficiet. sed iam uniuersum hoc opus, quod duodecim uoluminibus continetur, isto tandem fine concludimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note