De Genesi Ad Litteram
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
7.1
LIBER SEPTIMUS.
7.1
Et finxit deus hominem puluerem de terra et flauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuentem. haec uerba scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposueramus et de ipso homine facto maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum scripturas uisum est, disseruimus. sed quia de anima humana non parua quaestio est, ad hunc eam librum differendam putauimus nescientes, quantum nos dominus adiuturus esset recte loqui cupidos, illud tamen scientes, nisi, quantum ipse adiuuaret, recte nos non esse locuturos. recte autem est ueraciter atque congruenter nihil audacter refellendo, nihil temere adfirmando, dum adhuc dubium est, uerum falsumne sit, siue fidei siue scientiae christianae, quod autem doceri potest, uel rerum ratione apertissima uel scripturarum auctoritate certissima sine cunctatione adserendo. Ac primum illud uideamus, quod scriptum est: flauit uel sufflauit in faciem eius flatum uitae. nonnulli enim codices habent: spirauit uel inspirauit in faciem eius. sed cum graeci habeant svstpoairjasv, non dubitatur flauit uel sufflauit esse dicendum. quaerebamus autem in superiore sermone de manibus dei, cum homo de limo formatus cogitaretur; quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est: sufflauit deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisue sufflauit? Uerum tamen hoc uerbo scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adiuuit.
7.2
Nam cum quidam ex hoc uerbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia dei, id est eiusdem naturae, cuius ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de se ipso eicit in flatu, hinc potius admonendi sumus hanc. inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. nos enim credimus dei naturam atque substantiam, quae in trinitate creditur a multis, intellegitur a paucis, omnino esse incommutabilem. porro autem animae naturam uel in deterius uel in melius commutari posse quis ambigit? ac per hoc sacrilega opinio est eam et deum credere unius esse substantiae. quid enim hoc modo aliud quam et ille commutabilis creditur? credendum itaque est et intellegendum neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a deo tamquam rem, quam fecerit, non tamquam naturae, cuius ipse est, siue genuerit siue quoquo modo protulerit.
7.3
Et quomodo, inquiunt, scriptum est: sufflauit in faciem eius, et factus est homo in animam uiuam, si non anima dei pars est uel dei omnino substantia? immo uero ex hoc uerbo satis adparet ita non esse. cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis mouet et de illa, non de se ipsa flatum facit; nisi forte isti tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus, fieri etiam flatum, cum uoluntate sufflamus. quodsi etiam non ex hoc, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura, qua constat, sufflando aliquid eiceremus, non eadem natura est corporis et animae: quod et ipsi utique consentiunt. quapropter etiam sic aliud est animae substantia, qua corpus regit et mouet, aliud flatus, quem regendo et mouendo facit de corpore sibi subdito, non de se ipsa, cui corpus est subditum. cum itaque longe quidem inconparabili modo sed tamen anima. regat subditum corpus et deus subditam creaturam, cur non potius intellegatur de subiecta sibi creatura fecisse deus animam in eo, quod sufflasse dictus est, quandoquidem ipsa anima, quamuis corpori suo non ita dominetur ut deus uniuersitati, quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit? Possemus quidem dicere nec ipsum dei flatum esse animam hominis, sed deum sufflando fecisse animam in homine; sed ne putentur meliora quae fecit uerbo quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est uerbum quam flatus, nihil est interim secundum supra dictam rationem, cur animam ipsam flatum dei dicere dubitemus, dum intellegatur non esse dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere, quod autem flatum facere, hoc animam facere. cui sententiae congruit quod per Esaiam dicit deus: spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci; nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere sequentia docent. cum enim dixisset: omnem flatum ego feci, et, propter peccatum, inquit, pusillum quid contristaui eum et percussi eum. quid ergo dicit flatum nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? quid igitur est: omnem flatum ego feci, nisi: omnem animam ego feci?
7.4
Si ergo deum diceremus tamquam corporei mundi huius animam, cui mundus ipse esset tamquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream de isto aere subiacente sibi ex corpore suo, non tamen quod dedisset sufflando de se ipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subiecto aere corporis sui, sicut anima de huiusmodi re similiter adiacente, hoc est de corpore, non de se ipsa flatum facit. nunc uero quia non tantummodo mundi corpus deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam siue corporalem siue spiritalem, nec de se ipso nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.
7.5
Utrum autem ex eo, quod omnino non erat, id est ex nihilo, an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter. erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. si enim deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creauit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requieuisse credimus, quae inchoauit facere, ut, quidquid deinde faceret, ex his faceret, non uideo, quemadmodum intellegamus adhuc eum ex nihilo animas facere. an dicendum est eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse diem illum occultum ac, si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est caelum et terram, atque in illis iam extantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas? alioquin si iam ibi creatae essent, sicut erant futurae, non adhuc essent futurae. quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura et tunc esse coepit, cum eam deus sufflando fecit atque indidit homini. Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc, utrum eam naturam, quae anima dicitur et antea non erat ex nihilo creauerit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo, sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum deus flare uoluit, idemque hominis anima factus sit: an uero iam erat aliquid spiritale, quamuis hoc, quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus dei, quae natura esset animae, sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam deus eam de limo terrae uel puluere formauisset. non enim caro humana erat puluis aut limus, sed tamen aliquid erat, unde illa fieret, quae nondum erat.
7.6
Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,- in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret,- quae anima dicitur, cuius uel pulchritudo uirtus uel deformitas uitium est, habere aliquam materiem pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima, sicut terra, de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamuis non erat caro. Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.
7.7
At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?
7.8
Nam si iam beata erat uita, de qua facta est hominis anima, deterius ergo facta est, et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. nam materies aliqua cum formatur, praesertim a deo, in melius sine dubitatione formatur. sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a deo uitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere uitam, dum anima facta est animans carnem et eius sensibus uelut nuntiis utens atque in se ipsa se uiuere sentiens sua uoluntate, intellectu, memoria. si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est, nullo modo mouetur aut mutatur aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.
7.9
Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur— quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est— si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas- falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.
7.10
Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post mortem. proinde uel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi— quales cauendos significat dominus, ubi dicit eos indutos uestitu ouium, intus autem esse lupos rapaces— uel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est et leo et draco. Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac uita potius intellegi uoluisse quadam peruersitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri ac sic quodam modo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto eos a cupiditatum prauitate reuocarent.
7.11
Nam illa, quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint aut falsa narrantur aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse, quod non fuit, aut egisse, quod non egit, quid mirum, si quodam dei iusto occultoque iudicio sinuntur daemones in cordibus etiam uigilantium tale aliquid posse? Manichaei autem, qui se christianos uel putant uel putari uolunt, in hac opinione translationis uel reuolutionis animarum eo sunt illis gentium philosophis uel si qui alii uani homines hoc putant deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a dei natura discernunt, isti autem, cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam dei substantiam atque id omnino, quod deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu uermiculi genus, ubi eam non esse conmixtam uel quo reuolui non posse mirabili opinentur insania. qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde uersantes necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et prouoluantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et ueraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem deum, tota eorum milleformis fabula repente dilabitur, quam in suis uanis ac sacrilegis mentibus nonnisi de dei turpissima mutabilitate pinxerunt. Non est igitur materies animae humanae nec anima inratiocalis.
7.12
Quid ergo est, unde anima flatu dei facta est? an corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? nullo modo; hinc enim potius caro facta est. nam quid aliud est limus quam terra humida? nec humore solo anima facta credenda est quasi caro de terra, anima de aqua. nimis enim absurdum est inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et uolucris. Ergo fortassis ex aere? huic enim elemento etiam flatus conpetit; sed noster, non dei. unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tamquam unius maximi animantis deum crederemus, ut ita eam flauerit de aere corporis sui. sicut flat nostra de sui. cum uero deum esse constet supra omne mundi corpus et supra omnem spiritum, quem creauit, inconparabili omnino distantia, quomodo id recte dici potest? an forte quanto magis deus uniuersae creaturae suae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? sed cum anima non sit corporea. quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est inque mundi elementis etiam aer iste numeretur, nec si de puri illius caelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. omne quippe corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui adsererent; corpus autem aliquod, siue terrenum siue caeleste, conuerti in animam fierique naturam incorpoream nec quemquam sensisse scio nec fides habet.
7.13
Deinde— si non est contemnendum, quod medici non tantum dicunt, uerum etiam probare se adfirmant— quamuis omnis caro terrenam soliditatem in promtu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur et a corde per uenas, quas arterias uocant, diffunditur; et ignis non solum feruidam qualitatem, cuius sedes in iecore est, uerum etiam luculentam, quam uelut eliquari ac subuolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tamquam in caelum corporis nostri. unde et radii emicant oculorum et de cuius medio uelut centro quodam non solum ad oculos, sed etiam ad sensus ceteros tenues fistulae deducuntur, ad aures uidelicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum atque gustandum; ipsumque tangendi sensum, qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi per medullam ceruicis et eam, quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam riuuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.
7.14
Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa uero usque adeo aliud quiddam sit, ut, cum uult intellegere uel diuina uel deum uel omnino etiam se ipsam suasque considerare uirtutes, ut aliquid ueri certique conprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se auertat eamque ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, uerum etiam nonnullo inpedimento esse sentiens se in obtutum mentis adtollat: quomodo ex eo genere aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adiuuatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat?
7.15
Quapropter non est quidem humanae animae natura nec de terra nec de aqua nec de aere nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est humidam quandam terram, quae in carnis uersa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. nullus enim sine his duobus uel sensus in corpore est uel ab anima spontaneus corporis motus. sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita sentire prius est quam mouere. anima ergo quoniam res est incorporea corpus, quod incorporeo uicinum est, sicuti est ignis uel potius lux et aer, primitus agit et per haec cetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra— unde carnis corpulentia solidatur— quae magis sunt ad patiendum subdita quam praedita ad faciendum.
7.16
Non mihi ergo uidetur dictum: factus est homo in animam uiuam, nisi quia sentire coepit in corpore: quod est animatae uiuentisque carnis certissimum indicium. nam mouentur et arbusta non tantum ui extrinsecus inpellente, uelut cum uentis agitantur, sed illo motu, quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur sucus in radicem uertiturque in ea, quibus constat herbae natura uel ligni; nihil enim horum sine interno motu. sed iste motus non est spontaneus, qualis ille, qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omni animalium genere, quam uocat scriptura animam uiuam. nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora nec ungues capillosque producerent. sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam uiuam.
7.17
Proinde, quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem conlocata est atque in facie sunt ipsa uelut organa sentiendi— excepto tangendi sensu, qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriore parte cerebri ostenditur habere uiam suam, quae retrorsus per uerticem atque ceruicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus uidendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt— ideo scriptum arbitror, quod in faciem deus sufflauerit homini flatum uitae, cum factus est in animam uiuam. anterior quippe pars posteriori merito praeponitur, quia et ista ducit, illa sequitur et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.
7.18
Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine interuallis temporum nullus est, agere autem interualla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non ualemus, ideo tres tamquam uentriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam uigere demonstrant, ne, cum sensum sequitur motus, non conectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo adfectae morbo uel uitio, cum defecissent officia uel sentiendi uel mouendi membra uel motus corporis reminiscendi, satis quid ualerent singulae declararunt eisque adhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. sed anima in istis tamquam in organis agit, nihil horum est ipsa; sed uiuificat et regit omnia et per haec corpori consulit et huic uitae, in qua factus est homo in animam uiuam.
7.19
Unde ergo sit ipsa, id est de qua uelut materie deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. sicut enim deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora magisque habent faciendi praestantiam quam patiendi corpulentiam, sicut humor et terra, tamquam per ea quae spiritui similiora sunt corpus administrat. nuntiat enim aliquid lux corporea; cui autem nuntiat, non hoc est, quod illa; et haec est anima, cui nuntiat, non illa, quae nuntiat. et cum adflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento inpediri offenditur, et haec offensio dolor uocatur. et aer, qui neruis infusus est, paret uoluntati, ut membra moueat, non autem ipse uoluntas est. et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est. denique, dum haec eius tamquam ministeria uitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt desistentibus nuntiis sentiendi et ministris mouendi, tamquam non habens cur adsit abscedit. si autem non ita deficiunt, ut in morte adsolet, turbatur eius intentio, tamquam conantis redintegrare labentia nec ualentis. et in quibus rebus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut, si potuerit, medicina succurrat.
7.20
Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, uel uasa uel organa uel si quid aptius dici possunt, hinc euidenter elucet, quod plerumque se uehementi cogitationis intentione auertit ah omnibus, ut prae oculis patentibus recteque ualentibus multa posita nesciat et, si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, auertens utique imperandi nutum a ministerio motionis, qua pedes agebantur; si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est, ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non uacet. aduertere, obliuiscitur aliquando et unde ueniat et quo eat, et transit inprudens uillam, quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud auocata. quapropter istas corporei caeli corporeas quasdam particulas, id est lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae uiuificantis, eo quod incorporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum deus de hoc circumfuso et superfuso caelo corpori uiuentis miscuerit aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. omne quippe corpus in omne corpus mutari posse credibile est; quodlibet autem corpus mutari posse in animam credere absurdum est.
7.21
Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putauerunt, quintum quoddam esse corpus unde sint animae, quod nec terra nec aqua sit nec aer nec ignis, siue iste turbulentior atque terrenus, siue ille caelestis purus et lucidus, sed nescio quid aliud, quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit. si enim qui hoc sentiunt hoc dicunt corpus, quod et nos, id est naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine spatium loci occupantem, neque hoc est anima neque inde facta credenda est. quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis diuidi uel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inueniri nihilominus nouit. Nec ipsa sibi aliquid tale occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando, se ut cognoscat, inquirit. cum enim se quaerit, nouit, quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. neque enim aliunde se quaerit quam a se ipsa. cum ergo quaerentem se nouit, se utique nouit et omne, quod nouit, tota nouit. cum itaque se quaerentem nouit, tota se nouit, ergo et totam se nouit; neque enim aliquid aliud, sed se ipsam tota nouit. quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se nouit? neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se; sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit uel quid futura sit quaerit. desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus, quia, si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se nouit quam caelum et terram, quae per sui corporis oculos nouit. Omitto dicere, quia illud eius, quod etiam pecora habere intelleguntur uel caeli uolatilia, cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori esse simile deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. at si hoc corpus non est, quia certum est eas simulitudines corporum illic non solum memoriter detineri, uerum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari, quanto minus alia qualibet ui sua corpori esse anima similis potest! Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est omnem naturam atque substantiam, non quidem admittenda est ista locutio, ne non inueniamus, quomodo loquentes ea, quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus; non tamen nimis est de nomine laborandum. nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quattuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora, sed neque hoc esse, quod deus est. quid sit autem, non dicitur melius quam anima uel spiritus uitae. ideo enim additur" uitae", quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. quamquam et animam eundem aerem appellauerunt, ut iam non possit inueniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus nec deus est nec uita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec uita sine rationali mente, qualis est in pecoribus, sed uita nunc minor quam angelorum, et futura, quod angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic uixerit. Unde sit autem, id est de qua uelut materie facta sit uel de qua perfecta beataque natura defluxerit uel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quaeritur, illud tamen minime dubitandum est et, si aliquid antea fuit, a deo factum esse, quod fuit, et eam nunc a deo factam, ut anima uiua sit; aut enim nihil fuit aut hoc, quod est, non fuit. sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit, iam satis tractauimus.
7.22
Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est, quomodo possit intellegi, quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus dei, quando fecit deus hominem ad maginem suam, quod nisi secundum animam non recte intellegitur. uerendum est autem, ne, cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias, quae futurae fuerant, deum creauisse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat, ut formaretur, erat et materies, de qua formaretur, id est terra, in qua uideri potest illa ratio uelut in semine latuisse; animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram— quod nisi secundum animam recte intellegi non potest—, si nulla erat natura, ubi conderetur? Si enim haec ratio in deo erat, non in creatura, nondum ergo erat condita. quomodo ergo dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei? si autem iam in creatura erat, hoc est in his, quae simul omnia creauerat deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu caelestibus seu terrestribus? et in ea erat hoc uacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut. in ipso homine iam propriam ducente uitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur nisi per concubitum atque conceptum. an et illa creatura spiritalis, in qua latenter erat haec ratio, nihil agebat sui operis? et ut quid creata erat? an ut contineret rationem futurae animae humanae uel futurarum animarum, tamquam in se ipsis esse non possent, sed in aliqua creatura uita propria iam uiuente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritalis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam deus homini inspirandam facit. neque enim et ex homine fetum uel seminis uel ipsius iam prolis creat et format nisi deus per sapientiam adtingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat, dum pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. sed nescio, quemadmodum possit intellegi ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritalem, quae in dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura, quae commemorata non est. magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae praecedentem rationem facienda.
7.23
An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam, causam scilicet rationemque praefigens, secundum quam eum post illos septem dies faceret, ut uidelicet corporis eius causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae, ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem angeli, creator uero et corporum et animarum deus, sed corporum ex hominibus, animarum ex angelis, aut prioris corporis ex terra et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in his. quae simul omnia creauit, deinceps uero iam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima! durum est hoc angeli aut angelorum filiam dicere esse animam, sed multo durius caeli corporei; quanto magis ergo maris et terrae! multo minus igitur in aliqua corporali creatura causalis animae ratio praecondita est, cum faceret deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret. si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.
7.24
Illud ergo uideamus, utrum forsitan uerum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi uidetur, deum in illis primis operibus, quae simul omnia creauit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret: cuius corporis in illis simul conditis rebus rationem creasse causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. nam neque illud, quod dictum est" ad imaginem suam", nisi in anima neque illud, quod dictum est" masculum et feminam", nisi in corpore recte intellegimus. credatur ergo, si nulla scripturarum auctoritas seu ueritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima uero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.
7.25
Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. si enim iam facta erat anima et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? quid ergo fuit causae, ut anima innocenter uiuens insereretur uitae huius carnis, in qua peccando ipsum, qui eam creauit, offenderet, unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? an illud dicendum est, quod ad corpus administrandum uoluntate propria fuerit inclinata, in qua uita corporis, quoniam et iuste et inique uiui potest, quod eligeret hoc haberet, uel praemium de iustitia uel de iniquitate subplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali? illa quippe inclinatio uoluntatis ad corpus nondum est actio uel iustitiae uel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio dei recepturo unoquoque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. cur ergo non iam et illud credatur, quod dei nutu ad corpus uenerit, ubi, si uellet secundum eius praeceptum agere, mercedem acciperet uitae aeternae atque angelorum societatis; si autem contemneret, poenas iustissimas lueret siue laboris diuturni siue ignis aeterni? an, quia hoc ipsum, deo uolenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse uel boni uel mali?
7.26
Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui uel iusti uel iniqui. nimis quippe incredibile est eam potuisse propria uoluntate inclinari ad corporis uitam, si se ita in quibusdam peccaturam esse praesciret, ut iuste subplicio perpetuo puniretur. iuste sane creator laudatur in omnibus, qui fecit omnia bona ualde. neque enim ex his tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit, cum recte laudetur etiam, quia pecora creauit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. natura quippe hominis ex deo est, non iniquitas, qua se ipse inuoluit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. cogitandus est quippe homo iuste uiuens etiam non praescius futurorum et ibi uidendum est, excellentia uoluntatis bonae quam non inpediatur ad recte uiuendum et deo placendum, quod ignarus futuri uiuit ex fide. huiusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit dei bonitati; quisquis autem poenas eam non uult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.
7.27
Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, sicut naturale nobis est uelle uiuere; male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur. Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis— non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia— quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?
7.28
Si autem aliquis non uult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, uideat, quid respondeat, cum quaeritur, unde facta sit. aut enim ex nihilo dicturus est deum aliquid fecisse uel facere post illam consummationem operum suorum et debet intueri, quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem dei— quod nisi secundum animam recte intellegi non postet—, id est in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei, quae nondum fuit, aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam et laborabit inquirendo, quaenam illa natura sit, utrum corporalis an spiritalis, secundum eas quaestiones, quas superius uersauimus, manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur, in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum uel de nihilo uel de aliquo fecerat. Quam si eo modo deuitare uoluerit, ut dicat sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum, uideat de muliere quid dicat, quia, masculum et feminam, dixit, fecit eos et benedixit eos. quodsi et ipsam eo die factam esse de uiri osse responderit, adtendat, quomodo adserat sexto die facta uolatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum scriptura omne genus uolatilium quinto die creatum ex aquis insinuet, item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem scriptura hoc creaturae genus tertio diei tribuerit. ipsa etiam uerba consideret, quid sit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, tamquam illa, quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus, quae fecit deus omnia bona ualde; quid sit etiam: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, quandoquidem, cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem; quomodo etiam omne uiride agri fecerit, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur; tunc enim factum, cum exortum est, non, antequam exoreretur, quis non diceret, nisi scripturae uerba reuocarent? meminerit etiam scriptum esse: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et uideat, quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. curet quoque ostendere, quomodo utrumque sit uerum, quod contrarium uideri potest, et deum in die septimo ob omnibus operibus suis requieuisse, quod Geneseos liber dicit, et usque nunc eum operari, quod dominus dicit. respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata. His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur. sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, uerum etiam faueo. Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.