Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Genesi Ad Litteram
AugustineLitt 9 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
9.1
Et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa. et omne quodcumque uocauit illud Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. ipsi autem Adam non est inuentus adiutor similis ei et inmisit deus extasin in Adam, et obdormiuit. et accepit unam costarum eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. et dixit Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una. si aliquid adiuuant lectorem, quae libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius inmorari, quod finxit adhuc deus de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; cur enim dictum sit" adhuc". id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam, quantum potuimus, in praecedentibus intimauimus. et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter adtendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus adtendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari. Si quem autem mouet, quia non dixit: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et de aquis omnia uolatilia caeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit, et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, uideat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc, unde finxerit uolatilia caeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, ut uolatilia caeli etiam tacente scriptura intellegamus unde finxerit, uelut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta; aut terram uniuersaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi caelestium laudibus terminatis ad terram facta est conuersio sermonis et dictum: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi et cetera, nec postea dictum est" laudate dominum de aquis". ubi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant dominum? ubi etiam reptilia et uolatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant dominum? secundum istam uniuersalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: deus, qui fecit caelum et terram, siue de terra siue de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata ueraciter intelleguntur.
9.2
Nunc iam uideamus, quomodo accipiendum sit, quod dixit deus: non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum, utrum temporaliter uocibus ac syllabis editis hoc dixerit deus, an ipsa ratio commemorata est, quae in uerbo dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc scriptura, cum diceret" et dixit deus: fiat" hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. an forte in mente ipsius hominis hoc dixit deus, sicut loquitur quibusdam semis suis in ipsis seruis suis? ex quo genere seruorum eius erat etiam ille, qui dixit in psalmo: audiam, quid loquetur in me dominus deus. an aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta reuelatio in similitudinibus uocum corporalium, quamuis tacuerit scriptura, utrum in somnis an in extasi? ita enim fieri haec solent. an aliquo alio modo sicut reuelatur prophetis? unde illud est: et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me. an per corporalem creaturam uox ipsa sonuerit sicut de nube: hic est filius meus? quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum conprehendere non ualeamus; uerum tamen certissime teneamus et dixisse hoc deum et, si corporali uoce uel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per suam substantiam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractauimus. Nam uisus est deus etiam postea sanctis uiris alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum, alias aliter atque aliter; non tamen illas uisiones hominibus per substantiam, qua ipse est, sed per sibi subdita, quae creauit, eum praebuisse et per similitudines formarum uocumque corporalium quod uoluit ostendisse ac dixisse certissimum eat eis, qui substantiam trinitatis incommutabiliter aeternam nec per tempus nec per locum moueri et per tempus et per locum mouere uel fideliter credunt uel etiam excellenter intellegunt. non ergo iam quaeramus, quomodo istud dixerit deus, sed potius intellegamus quid dixerit. adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum aeterna ipsa ueritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit, qui potest in ea cognoscere, quid quare creatum sit.
9.3
Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut uirgultum ex utroque nascatur; hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius. quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio nec post peccatum hominis poenamque defecit. ipsa enim est, secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius. Quamquam enim iam emissi de paradiso conuenisse et genuisse commemorantur, tamen non uideo, quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et torus inmaculatus hoc deo praestante fideliter iusteque uiuentibus eique oboedienter sancteque seruientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi fetus ex eorum semine gigneretur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis, qui genuissent, in aliquo formae statu manentibus et ex ligno uitae, quod ibi plantatum erat, corporalem uigorem sumentibus et illi, qui gignerentur, ad eundem perducerentur statum, donec certo numero inpleto, si iuste omnes oboedienterque uiuerent, tunc fieret illa commutatio, ut sine illa morte animalia corpora conuersa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deseruirent et solo spiritu uiuificante sine ullis alimentorum corporalibus sustentaculis uiuerent, spiritalia uocarentur. potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis subplicium mereretur. Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis adtendunt; non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt, nisi quod uidere consuerunt. quis enim dubitet homini oboedienter et pie uiuenti praestari potuisse, quod diximus, qui non dubitat uestibus Israhelitarum inpertitum esse quendam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla uetustatis detrimenta paterentur?
9.4
Cur ergo non coierunt, nisi cum exissent de paradiso? cito responderi potest: quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati etiam de loco illius felicitatis exierunt. non enim scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos factos et ex eis natum Cain. potest etiam dici, quia nondum deus iusserat, ut coirent. cur enim non ad hanc rem diuina expectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tamquam stimulus inoboedientis carnis urgebat? ideo autem hoc non iusserat deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum.
9.5
Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios non est facta mulier uiro, ad quod ergo adiutorium facta est? si, quae simul operaretur terram, nondum erat labor, ut adiumento indigeret, et, si opus esset. melius adiutorium masculus fieret. hoc et de solacio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. quanto enim congruentius ad conuiuendum et conloquendum duo amici pariter quam uir et mulier habitarent? quodsi oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter uiuere, ne contrariae uoluntates pacem cohabitantium perturbarent, nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. an aliquis dixerit de costa hominis deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc uellet, facere potuisse? quapropter non inuenio, ad quod adiutorium facta sit mulier uiro, si pariendi causa subtrahitur.
9.6
Nam si parentes filiis suis cedere ex hac uita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate inpleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis perfectaque humani officii iustitia hinc ad meliora transferri non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam, qua receptis corporibus fient sancti, sicut angeli in caelis, aut, si illam dari non oportet nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam uel hoc corpus habet uel illa etiam, quae primitus facta sunt, uiri ex limo terrae, mulieris ex uiri carne. Neque enim arbitrandum est Heliam uel sic esse iam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt, uel sic, quemadmodum sunt homines, qui ex ista uita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migrauit. iam itaque aliquid melius habet, quam in hac uita posset, quamuis nondum habeat, quod ex hac uita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset— creditur enim non habuisse. quia hoc scriptura non dixit, quamuis et de caelibatu eius nihil dixerit— quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis deo placens non mortuus, sed translatus est? cur ergo et Adam et Eua, si iuste uiuentes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Helias in Adam mortui mortisque propaginem in carne gestantes— quod debitum ut soluant, creduntur etiam redituri ad hanc uitam et, quod tamdiu dilatum est, morituri— nunc tamen in alia uita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumue peccato uiuentibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam non per carnis mortem, sed per dei uirtutem multo felicius mutarentur!
9.7
Non itaque uideo, ad quod aliud adiutorium mulier facta sit uiro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. unde enim magnum magnique honoris meritum apud deum fidelis et pia uirginitas habet, nisi quia isto iam tempore continendi ab amplexu, cum ex omnibus gentibus ad inplendum sanctorum numerum largissima subpetat copia, percipiendae sordidae uoluptatis libido non sibi uindicat, quod iam sufficiendae prolis non postulat necessitudo? denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis recte excipitur honestate nuptiarum, ut, quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium. neque enim quia incontinentia malum est, ideo conubium uel quo incontinentes copulantur, non est bonum; immo uero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum ueniale est illud malum, quoniam id, quod bonum habent nuptiae et quo bonae sunt nuptiae, peccatum esse numquam potest. hoc autem tripertitum est: fides, proles, sacramentum. in fide adtenditur, ne praeter uinculum coniugale cum altera uel altero concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur; in sacramento, ut coniugium non separetur et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri coniungatur. haec est tamquam regula nuptiarum, qua uel naturae decoratur fecunditas uel incontinentiae regitur prauitas. unde quia satis disseruimus in eo libro, quem de bono coniugali nuper edidimus, ubi et continentiam uidualem et excellentiam uirginalem pro suorum graduum dignitate distinximus, diutius hic stilus noster non est occupandus.
9.8
Nunc enim quaerimus, cui adiutorio mulier facta sit uiro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. difficile est namque, ut, dum peruerse homines uitia deuitant, non in eorum contraria perniciter currant. etenim sicut exhorrens auaritiam fit profusus aut exhorrens luxuriam fit auarus aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis, aut cuius inquietudinem piger aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit aut qui timidus non esse conatur, tamquam abrupto uinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines, quid in adulteriis et fornicationibus diuino iure damnetur, etiam causam procreandi coniugalem concubitum detestantur.
9.9
Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi propter peccatum, quod admiserant, morituri gignendo requirerent successores, nec adtendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse uicturis. inpleta enim terra genere humano recte proles, nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur; ut autem per duos homines terra inpleretur, quomodo ipsi nisi gignendo officium societatis inplerent? an uero ita quis caecus est mente, ut non cernat, quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque uiuatur, quantumque ualeat ordo reipublicae in cuiusdam pacis terrenae uinculum coercens etiam peccatores? neque enim tantum deprauati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et uolatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam quem non considerare delectet? quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus inpleretur? Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum maxime commendandum ex uno oporteret inpleri, propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris tamquam terrae fecunditas adiuuaret?
9.10
Quamuis honestius meliusque credatur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso nondum mortis lege damnatum, ut non haberent adpetitum carnalis uoluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent, quandoquidem deus dixerat non" ei ederitis, morte moriemini", sed: qua die ederitis, morte moriemini, ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod apostolus gemit dicens: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim sufficeret ei, si diceret: quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. sicut etiam illud, corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamuis utique et mortale, quia moriturum. non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra uetitum tetigerant. Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam uiscera depascatur, quo inspecto medici mortem inminere pronuntient, mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter, quam cum esset sanum quamuis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura, nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam caelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris uelut aliqua aegritudo letalis mors ipsa concepta est mutauitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, quia, etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat. nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati. Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.
9.11
Factam itaque feminam uiro de uiro in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt, quae peperit Cain et Abel et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth, per quem ad Abraham uentum est et ad populum Israhel gentemque omnibus iam notissimam gentibus et per Noe filios omnes gentes, quisquis dubitauerit, omnia cogit nutare, quae. credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. cum ergo quaeritur, ad quod adiutorium factus sit ille sexus uiro, diligenter, quantum ualeo, cuncta consideranti nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra inpleretur, et non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per dei gratiam uirtute superatur; hoc enim esse non potuisse credendum est nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum. et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum seruiat corpus, id est suus famulus animae, sicut domino suo detrectauit ipsa seruire, siue utrumque ea parentibus creet deus, corpus ex corpore, animam ea anima, siue alio modo faciat animas, non utique ad opus inpossibile nec mercede parua. ut cum anima pietate deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, uicerit ipsa per gratiam, praemium caeleste percipiat maiore gloria, demonstrans, quanta sit laus oboedientiae, quae alienae inoboedientiae poenam potuit uirtute superare?
9.12
Sed quoniam, cui adiutorio femina facta sit uiro, satis, quantum existimo, requisitum est, illud iam uideamus, quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri et omnia uolatilia caeli, ut eis nomina inponeret, atque ita uelut necessitas oreretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inuentum. uidetur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. quid est enim hoc ipsum, quod uolatilibus terrestribusque animantibus non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina inposuit? si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia. quemadmodum eis homines loquendo nomina posuerunt. non solum haec, quae sunt in aquis et terris, uerum etiam ipsa terra et aqua et caelum et quae uidentur in caelo et quae non uidentur, sed creduntur, pro diuersitate linguarum gentilium diuersis nominibus appellantur. unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? illa certe tunc loquebatur Adam et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae uoces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et uolatilibus nomina inposuit. num igitur ullo modo credibile est in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed diuinitus instituta, quae deo docente homo postea disceret? quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. sed credendum est paulatim cognitis piscium generibus nomina inposita; tunc autem, cum pecora et bestiae et uolatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis generatimque distinctis nomina inponeret, quibus etiam ipsis paulatim et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina inponere, quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum ualeret? cui rei maxime ordo narrationis huius inuigilat. Deinde, numquid ignorabat deus nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? an opus erat, ut hoc etiam homo ipse cognosceret et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub caelo et de hoc aere sicut ipse uiuente nihil eius simile inuenerit? mirum, si hoc scire non posset nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. si enim deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quo modo et praeceptum dedit, quo modo et peccantem interrogauit atque iudicauit; si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum ille omnia, cui non credebat, adduxerit, an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum. Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod inpossibile uideri uanis atque incredulis potest aut ipsi auctoritati sanctae scripturae uelut testificatione contraria repugnare id pro meis uiribus, quantum deus adiuuat, disserendo demonstrem neque inpossibile esse neque contrarium, quod autem possibile quidem adparet nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum uel etiam stultum quibusdam uideri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali uel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamuis eius expositionem uel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus aut in tempus aliud differamus.
9.13
Quid ergo sibi uult etiam illud, quod mulier uiro de latere facta est? uerum esto propter ipsius coniunctionis? uim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus. numquid etiam, ut dormienti fieret, eadem ratio uel necessitas flagitabat, ut denique osse detracto, in cuius locum caro subpleretur? num enim non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus inferior, mulier formaretur? an uero tam multis additis costam deus aedificare potuit in mulierem et carnem pulpamue non potuit, qui de puluere ipsum hominem fecit? aut si iam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? cur etiam non dictum est" finxit" aut" fecit" sicut in omnibus supra operibus, sed aedificauit, inquit. dominus deus illam costam, non tamquam corpus humanum, sed tamquam domum? non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta fructum futuri saeculi ab ipso iam primordio generis humani deo praescio in ipsis suis operibus misericorditer praedicante, ut certo tempore semis suis siue per hominum successiones siue per suum spiritum uel angelorum ministerium reuelata atque conscripta et promittendis rebus futuris et recognoscendis inpletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in consequentibus adparebit.
9.14
Uideamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem quemadmodum haec accipi possint. et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli: unde iam quod uisum est et quantum uisum est disseruimus. et adduxit ea omnia ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. quomodo haec adduxerit deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuuare nos debet, quod de bipertito opere diuinae prouidentiae in libro superiore tractauimus. neque enim sicut indagant atque adigunt uenantes uel aucupantes ad retia quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est aut uox aliqua iussionis de nube facta est eis uerbis, quae rationales animae audientes intellegere atque oboedire adsolent. non enim hoc acceperunt ut possint bestiae uel aues; in suo tamen genere obtemperant deo, non rationali uoluntatis arbitrio, sed sicut mouet ille omnia temporibus oportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in uerbo eius quid quo tempore fieri debeat, et illo non temporaliter moto mouentur ipsa temporaliter, ut in his, quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant, Omnis enim anima uiua, non solum rationalis sicut in hominibus, uerum etiam inrationalis, sicut in pecoribus et uolatilibus et piscibus, uisis mouetur. sed anima rationalis uoluntatis arbitrio uel consentit uisis uel non consentit; inrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura uiso aliquo tacta propellitur. nec in potestate ullius animae est, quae illi uisa ueniant siue in sensus corporis siue in ipsum spiritum interius, quibus uisis adpetitus moueatur cuiuslibet animantis. ac sic cum ea uisa per angelorum oboedientiam desuper ministrantur, peruenit iussio dei non solum ad homines nec solum ad aues et pecora, uerum etiam ad ea, quae sub aquis latent— sicut ad cetum, qui gluttiuit Ionam— nec solum ad ista maiora, uerum etiam ad uermiculum; nam et huic legimus diuinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo propheta requieuerat. si enim homini donauit deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita nec tantum domesticas aues, sed etiam libere uolitantes quaslibet etiam saeuas feras et capere et mansuetas facere et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis, cum earum adpetitus et dolores captans paulatimque inlectando, premendo laxandoque moderans agresti eas exuit consuetudine et tamquam humanis moribus induit: quanto magis angeli hoc possunt, qui iussione dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili ueritate perspecta mouentes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili et uisa, quibus moueatur, et adpetitum carnalis indigentiae ualent efficere omni animae uiuae, ut quo eam uenire opus est nesciens adducatur!
9.15
Iam ergo uideamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. natura quippe mulieris creata est, quamuis ex uirili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. angeli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est deus, id est ipsa trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis conpage detracta sit. haec enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri; formare autem uel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi deus, a quo uniuersa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis subplementum in corpore uiri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim sicut nec ipsum hominem de terrae puluere: non quo nulla sit angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt. quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. non enim qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse demto locus carne subpletus est, illo scilicet opere dei, quo naturas substituit, ut sint, quo ipsos quoque angelos creauit. Opus itaque agricolae est, ut aquam ducat, cum rigat; non autem opus eius est, ut aqua per decliuia prolabatur, sed illius, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit. item opus agricolae est, ut surculus auellatur ex arbore terraeque mandetur; at non eius opus est, ut sucum inbibat et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoueat, quo robur nutriat ramosque diffundat, sed illius, qui dat incrementum. medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet et uulnerato medicamentum: primum non de rebus, quas creauit, sed quas creatas opere creatoris inuenit; deinde cibum uel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento inlitum adponere. num etiam ex his, quae adhibet, operari et creare uires uel carnem potest? natura id agit interiore motu nobisque occultissimo. cui tamen si deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tamquam extincta nulla remanebit. Quapropter cum deus uniuersam creaturam suam bipertito quodam modo opere prouidentiae, de quo in superiore libro locuti sumus, et in naturalibus et in uoluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest quam nec se ipsum. uoluntas uero angelica oboedienter deo subdita eiusque executa iussionem naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiem ministrare, ut secundum illas principales in uerbo dei non creatas uel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid tempore creetur. more agricolandi uel medendi potest. quale itaque ministerium deo exhibuerint angeli in illa mulieris formatione, quis audeat adfirmare? certissime tamen dixerim subplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia uiscera, sensus omnes et quidquid erat, quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi illo opere dei factum, quod deus non per angelos, sed per semet ipsum. non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum nec ipsorum angelorum natura subsistat, si non operetur.
9.16
Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non nouimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus uel lignorum fructibus uel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera uermium siue reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur, quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de uiri latere facta est, nec possumus inuenire, non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra nouimus; quemadmodum autem angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique nouimus. nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus, numquid innotesceret nobis quid ualeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria poma portaret aliena et coalescente unitate iam sua? haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in dei opere intima naturae ratio non haberet. quid ergo mirum, si hominem ex osse hominis factam non nouimus, quando creanti deo quemadmodum angeli seruiant ignoramus? qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista deo creanti quemadmodum agricolae seruiant, similiter nesciremus. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi deum esse creatorem fideliterque credimus factam feminam ex uiro nullo interueniente concubitu, etiamsi forte. costa hominis ministrata sit per angelos in opere creatoris: sicut fideliter credimus etiam uirum factum ex femina nullo interueniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per angelos in manu mediatoris. utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est et tantum ad figuratam significationem quod de Eua scriptum est credibile uideatur? an uero sine cuiusquam concubitu uir ex femina fieri potuit, femina ex uiro non potuit? et uirginalis uterus unde uir fieret habebat, uirile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic dominus de famula nasceretur, ibi de seruo famula formaretur? poterat et dominus de costa carnem suam uel de aliquo membro uirginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.
9.17
Quodsi quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum deus hominem fecit ad imaginem ac similitudinem suam— ibi quippe et hoc dictum est: masculum et feminam fecit eos— utrum iam illa ratio,. ua m mundi primis operibus concreauit atque concreuit deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex uiri latere feminam fieri, an hoc tantum habebat, ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi uideatur sine adfirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides inbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, dubitandum non esse iudicabunt. Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus uitae, qui creatura est, habet quosdam adpetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala uoluntas non possit excedere, et elementa mundi huius corporei habent definitam uim qualitatemque suam, quid unumquodque ualeat uel non ualeat, quid de quo fieri possit uel non possit. ex his uelut primordiis rerum omnia, quae gignuntur, suo quaeque tempore exortus processusque sumunt finesque et decessiones sui cuiusque generis. unde fit, ut de grano tritici non nascatur faba uel de faba triticum uel de pecore homo uel de homine pecus. super hunc autem motum cursumque rerum naturalem potestas creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id, quod non in eis posuit, ut de his fieri uel ab ipso possit. neque enim potentia temeraria, sed sapientiae uirtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit, ut possit. alius ergo est rerum modus, quo illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non potest. horum et talium modorum rationes non tantum in deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat et fructum gignat, ut per iuuentam sterilis femina in senecta pariat, ut asina loquatur et si quid eius modi est, dedit quidem naturis, quas creauit, ut ex his et haec fieri possent— neque enim ex eis uel ipse faceret, quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior— uerum tamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo, quo ita creata essent, ut eorum natura uoluntati potentiori amplius subiaceret.
9.18
Habet ergo deus in se ipso absconditas quorundam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque inplet non illo opere prouidentiae, quo naturas substituit, ut sint, sed illo, quo eas administrat, ut uoluerit, quas, ut uoluit, condidit. ibi est et gratia, per quam salui fiunt peccatores. nam quod adtinet ad naturam iniqua sua uoluntate deprauatam, recursum per semet ipsam non habet, sed per dei gratiam, qua adiuuatur et instauratur. neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: omnes, qui ambulant in ea, non reuertentur. dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut, quod reuertitur qui reuertetur, non sibi tribuat, sed gratiae dei, non ex operibus, ne forte extollatur. Propterea mysterium gratiae huius apostolus absconditum dixit non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est, sed in deo, qui uniuersa creauit. quamobrem omnia, etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam causae in deo absconditae fuerunt: quorum si unum erat, quod ita mulier facta est de latere uiri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tamquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro subpleta est, non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est: masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas, quas uoluntate instituit, mutabili uoluntate aliquid faceret. quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in deo, qui uniuersa creauit. Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, probabiliter creditur, sicut illud semen, cui promissum est, dispositum est per angelos in manu mediatoris, sic omnia, quae ad ipsius seminis aduentum uel praenuntiandum uel adnuntiandum in rerum natura praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus angelis esse facta, ut tamen ubique creator uel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat deus.
9.19
Ac per hoc etiam illa extasis, quam deus inmisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intellegitur ad hoc inmissa, ut et ipsius mens per extasin particeps fieret tamquam angelicae curiae et intrans in sanctuarium dei intellegeret in nouissima. denique euigilans tamquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam uideret, eructuauit continuo, quod magnum sacramentum commendat apostolus: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur, dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxor. i suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per extasin, quae praecesserat in Adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse. sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea, quae sequuntur, ab alio exordio renouent intentionem legentium.

Intertext edge

Open linked passage

Note