Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Gestis Pelagii
AugustinePela 55 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta uenerunt, ubi Pelagius ab episcopis quattuordecim prouinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa eius defensione dubitabam. hanc enim iam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram, sed quia eius cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, uerebar, ne aliquid aliter in meis uerbis inueniretur quam legeretur episcopalibus gestis atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile conuinci uno teste non posset, ego potius ab his qui ei neganti fauerent aut suppositae falsitatis aut, ut mitius dicam, temerariae credulitatis arguerer. nunc ergo cum ea pertracto quae gesta testantur, iam quantum mihi uidebar utrum pro se ille sic egerit dubitatione sublata profecto et de ipsius defensione et de hoc opere nostro sanctitas tua atque omnis qui legerit facilius et certius iudicabit.
2
Primum itaque domino deo, rectori custodique nostro, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa iudices consederunt, opinio non fefellit. responsiones enim eius non immerito approbauerunt non curantes quomodo ea quae obiciebantur in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. denique in his, quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli Heros et Lazarus, qui propter grauem— sicut postea probabilius comperimus— unius eorum aegritudinem praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt obiecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit< non posse esse sine peccato nisi qui scientiam legis habuerit\'. quo recitato synodus dixit:\' tu haec edidisti, Pelagi?\' at ille respondit: lego quidem dixi, sed non sicut illi intellegunt. non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adiuuari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in adiutorium dedit illis\'. hoc audito synodus dixit:\' non sunt aliena ab ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio\'. plane aliena non sunt quae respondit; illud uero quod de libro eius prolatum est aliud sonat. sed hoc episcopi, Graeci homines et ea uerba per interpretem audientes, discutere non curarunt, hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur sensisse se diceret, non quibus uerbis eadem sententia in eius libro scripta diceretur.
3
Aliud est autem hominem per scientiam legis ad non peccandum adiuuari et aliud est non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. cum enim uideamus exempli gratia et sine tribulis areas triturari, quamuis adiuuent, si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamuis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adiumenta; et multos sine medicis ab aegritudine conualescere, quamuis manifesta sint adiutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines uiuere, quamuis panis adiutorium ualere plurimum non negatur, et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adiutoriorum esse genera duo. alia quippe sunt, sine quibus illud,- ad quod adiuuant, effici non potest, sicut sine naui nauigat nemo, nemo sine uoce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce contuetur et multa huius modi— unde est etiam illud, quod nemo sine dei gratia recte uiuit— alia uero sunt adiutoria, quibus sic adiuuamur, ut etiam si desint possit alio modo fieri propter quod ea requirimus, sicut illa sunt quae commemoraui: tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem et cetera talia. quaerendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est quomodo adiuuet ad non peccandum. si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri, non solum Pelagius uerum respondit in iudicio, sed etiam uerum scripsit in libro; si uero eo modo, ut adiuuet quidem, si affuerit, possit tamen illud ad quod adiuuat alio modo fieri, etiamsi ista defuerit, uerum quidem respondit in iudicio, quod merito episcopis placuit, adiuuari hominem ad non peccandum legis scientia, sed non uerum scripsit in libro\' non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', quod indiscussum iudices reliquerunt latini sermonis ignari et eius qui causam dicebat confessione contenti, praesertim ubi ex aduerso nullus astabat, qui uerba libri eius exponendo aperire interpretem cogeret atque unde fratres non frustra mouerentur ostenderet. paucissimi quippe sunt legis periti; multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam et legis tam profundae ac multiplicis imperitam simplicis fidei pietas et spes firmissima in deo et caritas sincera commendat, quae his donis praedita gratia dei se confidit a peccatis posse mundari per Iesum Christum dominum nostrum.
4
Ad haec si forte Pelagius responderet hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quae per doctrinam fidei neophytis atque in Christo paruulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut symbolum nouerint, non quidem ista intellegi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur, sed illa, secundum quam legis periti appellantur; uerumtamen, si haec uerba, quae pauca numero, sed magna sunt pondere et more omnium ecclesiarum baptizandis fideliter intimantur, scientiam- legis nuncuparet asserens de hac se dixisse\' non esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit\', quae necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem ueniant peccatorum: etiam sic circumdaret eum non disputantium, sed uagientium baptizatorum multitudo innumerabilis paruulorum, qui non uerbis, sed ipsa innocentiae ueritate clamarent: quid est, quid est quod scripsisti\' non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit?\' ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus et legis tamen scientiam non habemus! nempe isti eum saltim lingua tacente tacere compellerent aut forte etiam confiteri uel nunc se ab illa peruersitate correptum uel certe hoc se quidem et ante sensisse quod nunc in ecclesiastico dixit examine, sed eius sententiae non se circumspecta uerba posuisse et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua et non in corde. quod si diceret uel dicat, quis eisdem uerbis incautius neglegentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam uerba illa continent, non defendat, sed cum dicat suam, quam ueritas probat? hoc etiam pios iudices cogitasse credendum est, si tamen hoc quod in libro eius latino est diligenter interpretatum, satis intellegere potuerunt, sicut eius responsionem graeco eloquio prolatam et ob hoc facile intellectam alienam non esse ab ecclesia iudicauerunt. sed iam cetera uideamus.
5
Adiecit enim episcopalis synodus et ait:\' legatur et aliud capitulum\\ et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium\' omnes uoluntate propria regi\\ quo lecto Pelagius. respondit: et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\'. quo audito episcopi dixerunt:\' neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina\'. quis enim condemnaret liberum arbitrium uel negaret, cum quo dei adiutorium praedicatur? quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit; et tamen illud, quod in libro eius positum est\' omnes uoluntate propria regi>, fratres, qui nouerant quid aduersus dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permouere. sic enim dictum est\' omnes uoluntate propria regi\', tamquam deus neminem regat et frustra scriptum sit: saluum fac populum tuum et benedic hereditati tuae, et rege eos et extolle illos usque in saeculum, ne remaneant utique, si uoluntate propria sine deo reguntur, uelut oues non habentes pastorem, quod absit a nobis. nam procul dubio plus est agi quam regi; qui enim regitur, aliquid agit et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid uix intellegitur. et tamen tantum praestat uoluntatibus nostris gratia saluatoris, ut non dubitet apostolus dicere: quotquot spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest, quam ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest, et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret adiutam esse non dubitet, cui dicitur in psalmo: deus meus misericordia eius praeueniet me.
6
Denique in eo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti\', subiecit aliquid de testimonio scripturarum. quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. ait enim de hoc ipso in sapientia Salomonis: sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est et cetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur: unus ergo omnibus introitus ad uitam et similis exitus. propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae non est ausus se regendum sibi committere, sed optauit, et datus est ei sensus, de quo dicit apostolus: nos autem sensum domini habemus, et inuocauit, et uenit in eum spiritus sapientiae? hoc enim spiritu, non uiribus propriae uoluntatis reguntur et aguntur qui filii sunt dei.
7
Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi\': dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet, uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus meus misericordia eius praeueniet me, continuo subiecit: deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. illis ergo fit quod scriptum est: tradidit illos deus in desideria cordis eorum; non autem fit praedestinatis, quos regit spiritus dei, quoniam non inanis est uox eorum: ne tradas me, domine, a desiderio meo peccatori, quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur: aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne apprehendat me. praestat hoc deus illis quos subditos regit, non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant et praefidenti ceruice propriae uoluntatis illum dedignantur habere rectorem.
8
Quae cum ita sint, filii dei qui hoc nouerunt et se dei spiritu regi et agi gratulantur quomodo moueri potuerunt, cum audirent uel legerent a Pelagio scriptum omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti? et tamen quia interrogatus ab episcopis quid mali sonarent illa uerba persensit responditque hoc se dixisse propter liberum arbitrium, continuo subiciens\' cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\', hanc quoque sententiam pii iudices approbantes quam incaute uel quo sensu illa in libro eius uerba sint posita considerare uel quaerere noluerunt, sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona deus esset adiutor, peccans uero ipse esset in culpa ad hoc sibi sufficiente propria uoluntate. ac per hoc deus regit, quibus adiutor est eligentibus bona; et ideo bene regunt quicquid regunt, quoniam ipsi reguntur a bono.
9
Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit\' in die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos\'. quod ideo fratres mouerat, ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum respondisset Pelagius\' hoc secundum euangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam>, nullo modo potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet distinguere, merito culparetur.
10
Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus atque angeli eius post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis et sanctis cum deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. hoc ergo synodus dixit\' alienum non esse ab ecclesia\\ non secundum Pelagium, sed potius secundum euangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos iudicat euangelium, et quod detestabiliter cum Origene sentiat quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod dominus dixit aeternum. de illis uero peccatoribus, quos dicit apostolus exusto eorum opere tamquam per ignem saluos futuros, quoniam nihil Pelagio de his euidenter obiectum est, nihil iudicauerunt. quapropter qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio ueritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconuenienter eum Pelagius Origenistam uocat; sed rursus qui nullum peccatorem in dei iudicio misericordia dignum existimat quod uult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica ueritate non recipi intellegat; iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam.
11
Quomodo autem fiat hoc iudicium, difficile in scripturis sanctis comprehendi potest; modis enim multis significatur quod uno modo futurum est. namque aliquando dicit dominus aduersus eos, quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum clamantibusque illis et dicentibus: aperi nobis; in nomine tuo manducauimus et bibimus et cetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum: nescio uos, qui operamini iniquitatem; aliquando iussurum se commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur et interficiantur coram illo; aliquando uenturum se dicit cum angelis suis in maiestate sua, ut congregentur ante eum omnes gentes et diuidat eas et alios ponat ad dexteram, quorum bona opera commemorans reportet in uitam aeternam, alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans eos aeterno igne condemnet; aliquando seruum nequam et pigrum, qui pecuniam eius neglexit impendere, uel etiam hominem inuentum in conuiuio non habentem uestem nuptialem iubet ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores; aliquando susceptis quinque prudentibus ostium contra stultas alias quinque uirgines claudit. haec et si quid est aliud, quod in praesentia non occurrit, de iudicio dicuntur futuro, utique non in uno uel quinque, sed in multis exercendo. nam si unus esset, qui de conuiuio, quod non habebat uestem nuptialem, in tenebras iussus est mitti, non continuo sequeretur et diceret: multi enim sunt uocati, pauci autem electi, cum potius uno proiecto atque damnato multi in domo remansisse uideantur. sed de his omnibus nunc quantum satis est disputare perlongum est. hoc tamen breuiter possum dicere sine praeiudicio— quod in pecuniariis rationibus dici solet— melioris discussionis unum aliquem iudicii modum, qui est inscrutabilis nobis, seruata dumtaxat in praemiis et poenis diuersitate meritorum multis per scripturas sanctas significari modis. quod autem huic causae. de qua nunc agitur, satis est: si dixisset Pelagius omnes omnino peccatores aeterno igne et aeterno supplicio puniendos, quisquis iudicium id approbasset, in se ipsum primitus sententiam protulisset; quis enim gloriabitur mundum se esse a peccatis? quia uero nec omnes dixit nec quosdam, sed indefinite posuit et hoc secundum euangelium se dixisse respondit, uera quidem sententia episcopali est confirmata iudicio; sed adhuc ne aliud quid sentiat Pelagius non apparet et post hoc etiam episcopale iudicium non impudenter inquiritur.
12
Obiectum est et illud Pelagio, tamquam in suo libro scripserit\' malum nec in cogitationem uenire\'. respondit autem:< hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere christianum, ne male cogitet\'. quod, sicut decuit, episcopi approbauerunt. quis enim dubitat malum cogitari non oportere? et re uera in libro suo ad\' malum\'< cautius> ita legitur:\' nec cogitandum\'. quod in hoc intellegi solet: malum ne cogitari quidem debere. hoc autem qui negat, quid aliud dicit quam debere cogitari malum? quod si uerum esset, non diceretur in laude caritatis: non cogitat malum. uenire tamen in cogitationem- iustorum atque sanctorum ideo non tam( in) probe asseritur, quia cogitatio uocari solet etiam cum aliquid in mentem uenit, etsi consensio non sequatur. cogitatio uero, quae culpam contrahit et merito prohibetur, consensione non caret. potuit ergo fieri, ut mendosum codicem legerent qui hoc ita obiciendum arbitrati sunt, tamquam Pelagius dixerit\' malum nec in cogitationem uenire\', id est iustis et sanctis in mentem non uenire quod malum est. quae sententia profecto absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata uerbis enuntiare non possumus. sed illa, ut diximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit.
13
Cum ergo et hanc responsionem Pelagii iudices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit\' regnum caelorum etiam in ueteri testamento promissum\'. ad quod Pelagius:( hoc et per scripturas probare possibile est: haeretici autem in iniuriam ueteris testamenti hoc negant. ego uero scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est: et accipient sancti regnum altissimi\'. qua eius accepta responsione synodus dixit:\' neque hoc alienum est a fide ecclesiastica\'.
14
Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter cetera obicerent, sine causa uerba ista mouerunt? non utique. sed ueteris testamenti nomen modis duobus dici solet: uno secundum diuinarum scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi uulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus dicit ad Galatas. dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera. quae sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in seruitute generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae coniuncta est ei quae nunc est Ierusalem; seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. cum ergo uetus testamentum ad seruitutem pertineat— unde etiam dictum est: eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac— regnum autem caelorum ad libertatem, quomodo etiam regnum caelorum ad uetus pertinet testamentum? sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut scripturas omnes legis et prophetarum, quae ante incarnationem domini ministratae auctoritate canonica continentur, nomine testamenti ueteris nuncupemus, quis ecclesiasticis litteris uel mediocriter eruditus ignorat ita scripturis illis promitti potuisse regnum caelorum sicut etiam illud testamentum nouum, ad quod pertinet regnum caelorum? certe enim in illis litteris apertissime scriptum est: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israel et domui Iacob testamentum nouum non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. hoc enim factum est in monte Sina. tunc autem Daniel propheta nondum erat qui dixerat: accipient sancti regnum altissimi. his enim uerbis praemium non ueteris, sed noui testamenti prophetabat, sicut ipsum Christum uenturum idem prophetae utique pronuntiarunt, cuius sanguine dedicatum est testamentum nouum, cuius testamenti ministri apostoli facti sunt dicente beatissimo Paulo: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera, sed spiritu; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. in illo uero testamento, quod proprie uetus dicitur et datum est in monte Sina, non inuenitur apertissime promitti nisi terrena felicitas. unde illa terra, qua est populus introductus per heremum ductus, terra promissionis uocatur, in qua pax et regnum et ab inimicis uictoriarum reportatio et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum et si qua huius modi, haec sunt promissa ueteris testamenti. quibus etsi figurantur ad nouum testamentum pertinentia spiritalia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem dei, ipse est ueteris heres testamenti. ea quippe secundum uetus testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem ueterem concupiscuntur; quae autem illic ad nouum testamentum pertinentia figurantur, nouos homines quaerunt. neque nesciebat enim quid loqueretur tantus apostolus, qui duo testamenta in ancilla et libera allegorica significatione distincta esse dicebat ueteri filios carnis, nouo filios promissionis attribuens. non qui filii carnis, inquit, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. filii ergo carnis pertinent ad terrenam Ierusalem, quae seruit cum filiis suis, filii autem promissionis ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram aeternam in caelis. unde perspicitur qui ad regnum terrenum et qui pertineant ad regnum caelorum. istam distinctionem qui etiam illo tempore per dei gratiam intellegentes filii promissionis effecti sunt, noui testamenti heredes in occulto dei consilio deputati sunt, etiamsi uetus testamentum per temporum distributionem diuinitus datum populo ueteri congruenter ministrauerunt.
15
Quomodo ergo non merito commouerentur filii promissionis, filii liberae Ierusalem aeternae in caelis, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii uerbis uideretur auferri et Agar quodam modo Sarrae crederetur aequari? ille igitur haeretica impietate scripturae ueteris testamenti facit iniuriam, qui eam ex deo bono, summo et uero fronte sacrilegae impietatis negat, sicut Marcion, sicut Manicheus et si quae alia pestis hoc sentit. quapropter ut de hac re quod sentio qua possum breuitate complectar: sicut ueteri testamento, si esse ex deo. bono et summo negetur, ita et nouo fit iniuria, si ueteri aequetur. sed cum Pelagius respondisset, cur dixerit etiam in ueteri testamento promitti regnum caelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum altissimi apertissime prophetauit, non esse hoc alienum a fide catholica merito iudicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa terrena ad uetus testamentum proprie pertinere monstrantur, nec tamen improbe secundum hanc loquendi consuetudinem, qua uniuersae scripturae canonicae ante incarnationem domini ministratae ueteris testamenti appellatione censentur. non enim aliud est regnum altissimi quam dei regnum. aut quisquam contendere audebit aliud esse dei regnum, aliud regnum caelorum?
16
Post haec obiectum est, quod Pelagius in eodem libro suo dixerit\' posse hominem, si uelit, esse sine peccato\' et quod scribens ad uiduam adulatorie dixerit:\' inueniat apud te pietas, quae nusquam inuenit, locum, inueniat ubique peregrina in te sedem iustitia; ueritas, quam iam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat et lex dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur\'. et iterum ad ipsam:\' o te felicem et beatam, si iustitia, quae in caelo tantum esse credenda est, apud te solam inueniatur in terris P et in alio ad ipsam libro post orationem domini et saluatoris nostri docens quemadmodum debeant sancti orare ait:\' ille ad deum digne eleuat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: tu nosti, domine, quam sanctae et innocentes et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina quas ad te extendo manus, quemadmodum iusta et munda labia et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis\'. ad hoc autem Pelagius respondens ait:\' posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit, diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in posterum inconuersibilis. reliqua uero quae subiecerunt neque in libris nostris sunt neque talia umquam diximus\'. illis auditis synodus dixit: quoniam te negas talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent\'? Pelagius respondit:\' anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma\'. deinde iudicauerunt episcopi dicentes: nunc quoniam propria uoce anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula\'.
17
Numquid hic poterant iudices uel debebant incognita et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae ad uiduam reprehensibilia scripta dicebantur Pelagium scripsisse conuinceret? ubi profecto parum esset codicem ferre et de scriptis eius haec legere, nisi et testes adhiberentur, si illa scripta sua esse etiam cum recitarentur negaret. uerumtamen in his quoque fecerunt iudices. quod facere potuerunt, interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia se negauit scripsisse siue dixisse. quos ubi se tamquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de hac re iudices aduersariis absentibus quaerere debuerunt?
18
An et illud fortasse tractandum est utrum recte dictum sit non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? sed ab hac quaestione non leui, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia iudices abstinuerunt. non enim, si quisquam uerbi gratia dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitauerint, tamquam adulterinos in terram luce quodam modo conuincente dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus iudicandus est. et hoc quidem, quia in hominum doctorum litteris inuenitur famaque uulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si uerum non est, nec fidem nostram, propter quam fideles uocamur, ant creditum laedit aut creditum iuuat. porro si ex hoc< sensu quis>(?) contenderit animas rationales inesse uolucribus ex eo quod in eas reuoluantur humanae, tum uero tamquam haeretica pestis ab auribus animoque pellenda est agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis uerum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus uera sunt, longe tamen ab huius modi irrationabilium animantium quamuis mirabili sensu distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus angelisque communis est. multa uero etiam stulta dicuntur ab imperitis et uanis nec tamen haereticis, qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere iudicant aut immoderato et caeco affectu uel laudant quos diligunt uel uituperant quos oderunt et quicquid aliud in consuetudine sermonis humani non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae leuitatem uel ore profertur uel stilo etiam litterisque committitur. multos denique de his paululum admonitos talia dixisse mox paenitet. ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta et non considerata profuderant. uix est autem carere istis malis, et quis est qui non labitur lingua et offendit in uerbo? sed interest quanto, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod leuitate, non dogmate dixerat. cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus, recte iudices insertum stultiloquium propria uoce Pelagium anathematizasse dixerunt, quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium est. proinde quicquid illud sit, generalis uitii nomine appellauerunt. utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta an uero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili uanitate, quoniam ille qui audiebatur quoquo modo dicta essent sua esse negauerat. discutiendum in praesentia non putarunt.
19
Nos sane cum hanc Pelagii defensionem in illa quam prius accepimus chartula legeremus, aderant quidam sancti fratres, qui se Pelagii libros exhortatorios uel consolatorios ad quandam uiduam conscriptos, cuius nomen non esset expressum, se habere dixerunt et admonuerunt requirendum, utrum illic ista quae sua negauit essent forte conscripta, quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. tum uero cum idem libri ab exordio legerentur, quaesita et inuenta sunt. affirmabant autem illi qui protulerant codicem ante quattuor ferme annos se istos tamquam Pelagii libros habei; e coepisse nec umquam utrum eius essent ab aliquo se audisse dubitari. considerantes itaque optime nobis seruorum dei cognitam fidem de hac re non posse mentiri, restare uidebatur, ut Pelagium potius in episcopali iudicio crederemus fuisse mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus etiam ante annos tam multos aliquid sub eius nomine, non tamen ab illo fuisse conscriptum; neque enim isti eosdem libros ab ipso se accepisse uel quod ipsius essent ab eodem audisse dicebant. nam et mihi quidam fratres nostri nonnulla opuscula sub meo nomine- in Hispaniam uenisse dixerunt, quae quidem ab eis qui alia nostra legissent non agnoscerentur, ab aliis tamen nostra esse crederentur.
20
Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, adhuc latebrosum est; sed puto quod in istorum gestorum\' consequentibus partibus elucebit. ait enim:\' posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit. diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec tamen per hoc in posterum inconuertibilis\'. in his uerbis quam dicat dei gratiam prorsus latet; et iudices quidem catholici nullam aliam intellegere potuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolica doctrina commendat. haec est enim, qua nos liberari posse speramus de corpore mortis huius per Iesum Christum dominum nostrum et pro qua impetranda oramus, ne intremus in temptationem. haec gratia non est natura, sed qua subuenitur fragili uitiataeque naturae; haec gratia non est legis scientia, sed ea est, de qua dicit apostolus: non irritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, et ideo non est littera occidens, sed spiritus uiuificans. scientia quippe legis sine gratia spiritus operatur in homine omnem concupiscentiam. peccatum enim, inquit, non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. neque ista dicendo legem uituperat, immo etiam laudat, cum dicit: lexquidem sancta et mandatum sanctum etiustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. et iterum legem laudat dicendo: scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, uenumdatus sub peccato. quod enim operor ignoro; non enim quod uolo hoc ago, sed quod odi illud facio. si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. ecce iam legem nouit et laudat eique consentit, hoc est eam bonam esse consentit, quoniam quod illa iubet hoc et ipse uult et quod illa uetat et damnat hoc et ipse odit, et tamen quod odit hoc facit. inest ergo legis sanctae scientia nec tamen sanatur uitiosa concupiscentia, inest uoluntas bona et ualet operatio mala. hinc est quod duabus inter se legibus colluctantibus, dum legi mentis lex repugnat in membris et captiuat sub lege pecc. ati, a confitente exclamatur et dicitur: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
21
Non ergo natura, quae sub peccato uenumdata et uitio sauciata redemptorem saluatoremque desiderat, nec legis scientia, per quam fit concupiscentiae cognitio, non euictio, liberat a corpore mortis huius, sed gratia domini per Iesum Christum dominum nostrum. Ista est non natura moriens nec littera occidens. sed spiritus uiuificans. iam enim habebat iste naturam cum uoluntatis arbitrio— nam dicebat: uelle adiacet mihi— sed m non habebat naturam cum sanitate sine uitio— nam dicebat: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum— iam habebat cognitionem legis sanctae- nam dicebat: peccatum non cognoui nisi per legem— sed non habebat uires agendae perficiendaeque iustitiae; nam dicebat: non quod uolo hoc ago, sed quod odi hoc facio, et perficere bonum non inuenio. ideo nec uoluntatis arbitrium nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis huius, quia utrumque iam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina, sed gratiae dei poscebat auxilium per Iesum Christum dominum nostrum.
22
Hanc itaque gratiam quam in catholica ecclesia notissimam nouerant episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum dicere\' hominem a peccatis conuersum proprio labore et dei gratia posse esse sine peccato.\' ego autem propter illum librum, quem mihi refellendum serui dei dederunt, qui discipuli eius fuerunt et. cum eundem Pelagium ualde diligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestione sibi proposita, quia hoc in eo iam plurimos offenderat, quod aduersus dei gratiam loqueretur, apertissime expressit( hane se dicere dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio\'— propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter eius disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de istorum uerborum eius ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat atque hoc se dixisse sine praeiudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis ita disserens: dixi quidem proprio labore et dei gratia posse hominem esse sine peccato, sed quam dicam gratiam optime nostis et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati sumus a deo cum libero arbitrio. atque ita dum eum credunt episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in nouam creaturam adoptati— hanc enim apertissime gratiam diuina scriptura commendat— ignorantes haereticum tamquam catholicum absoluerunt. suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime dixerit\' Abel iustum numquam omnino peccasse\', modo ait:\' non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato\'. Abel quippe iustum non a peccatis conuersum in cetera uita dixit factum esse sine peccato, sed\' quod peccatum nullum Umquam fecerit\'. unde si ille ipsius liber est, profecto ex ipsa responsione emendandus est. nolo enim eum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quid in libro illo scripserit se dicat oblitum. proinde cetera uideamus. ea quippe consequuntur in ecclesiasticis gestis, quibus adiuuante domino possumus ostendere etiam Pelagio, sicut nonnullis uidetur, in illa examinatione purgato et certe apud iudices dumtaxat homines absoluto hanc talem haeresim, quam et ulterius progredi et in peius proficere nolumus, sine dubio esse damnatam.
23
Haec enim sequuntur obiecta Pelagio, quae in doctrina Caelestii discipuli eius referuntur inuenta. Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittit ad regnum quemadmodum euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat\'. haec ita obiecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. ubi quidem, ut recolis. ipse non fui, sed postea, cum uenissem Carthaginem, eadem gesta recensui, ex quibus aliqua memini; sed nescio utrum eis haec omnia teneantur. quid autem interest, utrum aliqua ibi non sint forte commemorata et ideo nec damnata, cum constat esse damnanda? deinde obiecta sunt et alia quaedam capitula commemoratione mei nominis interposita, quae mihi de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici huiusce modi quaestionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum, qui ea mihi in epistola sua consulens miserat, satis sufficienter, ut mihi uidetur, respondi. ista sunt autem: posse hominem sine peccato, si uelit, esse. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere.
24
Ad haec sibi obiecta, sicut gesta testantur, Pelagius ita respondit:\' posse quidem hominem sine peccato esse dictum est\\ inquit,( superius; de eo autem, quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. post hanc eius responsionem synodus dixit:\' ad haec praedicta capitula sufficienter et lecte satisfecit praesens Pelagius anathematizans ea quae non erant eius\'. uidemus igitur et tenemus non solum a Pelagio uerum etiam a sanctis episcopis, qui illi iudicio praesidebant, mala perniciosissima huius modi haeresis esse damnata: Adam mortalem factum, quod ut plenius exponeretur quomodo dictum sit, additum est: qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quod peccatum eius ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per< mortem uel> praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur. habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non illis reputetur neque regnum dei possint habere. haec certe omnia iudicio illo ecclesiastico anathematizante Pelagio et episcopis interloquentibus constat esse damnata.
25
His autem quaestionibus et istarum sententiarum contentiosissimis adsertionibus iam usquequaque feruentibus multorum fratrum perturbabatur infirmitas. unde coacti sumus sollicitudine caritatis, quam erga ecclesiam Christi per gratiam Christi habere nos conuenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum, qui eos cotidie disputatores molestissimos patiebatur et me per litteras consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus scribere et maxime de baptismo paruulorum, de quo etiam postea te iubente in basilica Maiorum gestans quoque in manibus epistolam gloriosissimi martyris Cypriani et de hac re uerba eius recitans atque pertractans, ut error iste nefarius de quorundam cordibus auferretur, quibus persuasa fuerant quae in his gestis uidemus damnata, adiutus orationibus tuis, quantum potui, laboraui. haec sunt, quae nonnullis fratribus quidam talia sentientes ita persuadere conabantur, ut de orientalibus comminarentur ecclesiis quod, nisi qui haec tenerent, earum possent iudicio condemnari. ecce quattuordecim antistites orientalis ecclesiae in ea terra, cui dominus praesentiam suae incarnationis exhibuit, Pelagium non absoluerent, nisi ea tamquam fidei catholicae aduersa damnaret. unde si propterea est iste absolutus, quod anathematizauerit talia, procul dubio illa damnata sunt, quod multo cumulatius atque clarius in consequentibus apparebit.
26
Vnde nunc duo illa uideamus, quae noluit anathematizare Pelagius, quia etiam sua esse cognouit, sed ut illud quod in eis offendebat auferret quomodo ea sentiret exposuit.\' posse quidem\', inquit,\' hominem sine peccato esse dictum est superius\'. dictum sane et nos meminimus, sed ideo mitigatum et a iudicibus approbatum, quod addita est dei gratia, quae in illis capitulis tacebatur. de hoc autem altero quemadmodum responderit diligentius intuendum est.\' de illo autem\', inquit,\' quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum sanctarum scripturarum traditionem\'. non est ausus dicere: dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato, cum hoc illi de Caelestii dictis fuisset obiectum— sensit enim quam esset periculosum et molestum— sed ait:\' dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste\'. quis hoc negauerit? sed aliud est hoc et aliud fuisse sine peccato, quia et illi sancte iusteque uiuebant, qui ueraciter tamen dicebant: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. et hodie multi iuste sancteque uiuunt nec tamen in oratione mentiuntur, cum dicunt: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. hoc ergo iudicibus placuit, quemadmodum ipse< se> dicere asseuerauit Pelagius, non quemadmodum obiciebatur dixisse Caelestius. nunc ea quae restant pertractemus. ut possumus.
27
Obiectum est Pelagio, quod diceret( ecclesiam hic esse sine macula et ruga\'. unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum habuerunt in nostra collatione conflictum; sed illos de permixtione. malorum hominum tamquam palea cum frumentis propter areae similitudinem potius urgebamus. qua similitudine etiam istis respondere possumus, nisi ecclesiam in solis bonis uellent fo. rtassis intellegi, quos nullum omnino asserunt habere peccatum, ut possit ecclesia hic esse sine macula et ruga. quod si ita est, eadem repeto quae paulo ante memoraui: quomodo sunt membra ecclesiae, de quibus uerax clamat humilitas: si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est? uel quomodo id quod eam dominus docuit orabit ecclesia: dimitte nobis debita nostra, si in hoc saeculo est ecclesia sine macula et ruga? postremo ipsi de se ipsis interrogandi sunt, utrum necne fateantur aliqua se habere peccata. quod si negabunt, dicendum est eis, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem peccatum se habere fatebuntur, quid aliud quam de ruga sua uel macula fatebuntur? non sunt ergo isti ecclesiae membra, quia illa est sine macula et ruga, hi autem cum macula et ruga.
28
Sed ad hoc obiectum uigilanti circumspectione respondit, quam sine dubio catholici iudices approbauerunt.\' dictum est\', inquit,\' a nobis, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam uelit ita dominus permanere\'. ad quod synodus dixit:\' hoc et nobis placet\'. quis enim nostrum, negat omnium in baptismo peccata dimitti et omnes fideles sine macula et ruga de lauacro regenerationis adscendere? aut cui christiano catholico non placet, quod et domino placet idque futurum est, ut ecclesia permaneat sine macula et ruga, quandoquidem id nunc agitur dei misericordia et ueritate, ut ad illam perfectionem, ubi sine macula et ruga in aeternum mansura est, sancta ecclesia perducatur? sed inter lauacrum, ubi omnes praeteritae maculae rugaeque tolluntur, et regnum, ubi sine macula et ruga perpetuo manebit ecclesia, tempus hoc medium est orationis, ubi necesse est dicat: dimitte nobis debita nostra. propter hoc obiectum est eos dicere\' hic esse ecclesiam sine macula et ruga\', utrum per hanc sententiam auderent prohibere orationem, qua diebus et noctibus ueniam peccatorum iam baptizata sibi poscit ecclesia. de quo medio tempore inter remissionem peccatorum quae fit in lauacro et permansionem sine peccatis quae futura est in regno cum Pelagio nihil est actum, nihil ab episcopis pronuntiatum, sed tantum hoc, quod breuiter significandum putauit, non se ita dixisse, ut uidebatur obiectum. cum enim hoc ait:\' dictum est a nobis, sed ita\', quid uoluit uideri nisi non ita, quemadmodum dixisse ab his qui obiecerant credebatur? quid tamen secuti sint iudices, ut sibi dicerent hoc placere, id est baptismum, quo abluitur a peccatis, et regnum, ubi permanebit sine peccatis sancta quae nunc mundatur ecclesia, satis, quantum existimo, apparet.
29
Deinde obiecta sunt de libro Caelestii, quid in unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum quam secundum uerba. quae quidem ille latius exequitur, sed tunc subicere omnia qui libellum aduersus Pelagium dederunt se non potuisse dixerunt. ergo in primo capitulo libri Caelestii hoc scriptum esse posuerunt:\' quoniam plus facimus quam in lege et euangelio iussum est\\ ad quod Pelagius respondit: hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est uero a nobis secundum apostolum de uirginitate, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\\ synodus dixit:( hoc et ecclesia recipit\'. legi ego, quo sensu id Caelestius in libro suo posuerit, si tamen eum suum esse non negat. dixit enim hoc, quo uidelicet persuaderet tantam nos habere per naturam liberi arbitrii non peccandi possibilitatem, ut plus etiam quam praeceptum est faciamus, quoniam perpetua seruatur a plerisque uirginitas, quae praecepta non est, cum ad non peccandum praecepta implere sufficiat. quod autem a Pelagio responsum est, ut approbarent iudices, non sic acceperunt, tamquam omnia legis et euangelii praecepta custodiant, qui uirginitatem, quae praecepta non est, insuper seruant, sed ad hoc tantum, quod plus est uirginitas quae non est praecepta quam coniugalis pudicitia quae praecepta est et custodire istam quam illam utique plus est, cum tamen neutrum eorum habeatur sine gratia dei, quandoquidem apostolus de hac re loquens ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius autem sic. et ipsi domino cum dixissent discipuli: si haec hominis est causa cum uxore, non expedit nubere, uel, quod latine melius dicitur, non expedit ducere, non, inquit, omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. hoc ergo episcopi ecclesiam recipere pronuntiarunt, quod plus sit uirginitas perseuerans, quae praecepta non est, quam nuptiarum castitas, quae praecepta est. quo autem sensu illud Pelagius siue Caelestius dixerit, iudices nescierunt.
30
Hinc iam obiciuntur Pelagio alia Caelestii capitula capitalia et sine dubitatione damnanda, quae nisi anathematizasset, cum his sine dubio damnaretur. in tertio capitulo scripsisse Caelestium:\' gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbritrio esse uel in lege ac doctrina\', et iterum:\' dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si peccatoribus illam det, uidetur esse iniquus\', et his uerbis intulisse:\' propterea et ipsa gratia in mea uoluntate posita est, siue dignus fuerim siue indignus. si enim per gratiam omnia facimus, quando uincimur a peccato, non nos uincimur, sed dei gratia, quae uoluit nos iuuare omni modo et non potuit\'. et iterum ait:\' si gratia dei est, quando uincimus peccata, ergo ipse est in culpa, quando a peccato uincimur, quia omnino custodire nos aut non potuit aut noluit. ad ista Pelagius respondit:\' haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet\'. synodus dixit:\' recipit te sancta synodus ita uerba reproba condemnantem\'. de his certe omnibus et Pelagii eadem anathematizantis manifesta responsio est et episcoporum ista damnantium absolutissima iudicatio. utrum ea Pelagius an Caelestius an uterque an neuter illorum an alii siue cum ipsis siue sub nomine illorum senserint siue\' adhuc sentiant, sit dubium uel occultum, satis tamen hoc iudicio declaratum est esse damnata et Pelagium simul fuisse damnandum, nisi haec etiam ipse damnaret. nunc certe post hoc iudicium, quando contra huius modi sententias disputamus, aduersus damnatam haeresim disputamus.
31
Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum diceret Pelagius\' adiuuante gratia dei posse esse hominem sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit:\' non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', atque id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut eam intellegat quam dicit apostolus subministratione spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait\' omnes uoluntate propria regi\', idque exposuit\' ideo se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona\\ etiam hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adiutorem dixerit. cum enim recte anathematizauerit eos qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege ac doctrina, profecto dei gratia uel adiutorium ad singulos actus datur excepto libero arbitrio uel lege atque doctrina, ac per hoc per singulos actus a deo regimur, quando recte agimus, nec frustra orantes dicimus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniqitas.
32
Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet, Pelagius respondit:\' dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. ad hoc synodus dixit:\' consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur\'. hic dicet aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit deus in ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, deinde donationes sanitatum, adiutoria, gubernationes, genera linguarum. quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus Paulus? quis hoc audeat dicere? nam eo ipso quod apostolus erat habebat utique apostolatum. sed habebat et prophetiam. an non prophetia eius est: spiritus enim manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum etcetera? eratet doctor gentium in fide et ueritate et operabatur uirtutes et sanitates; nam mordentem uiperam manu excussit illaesa et paralyticus ad uerbum eius restituta continuo salute surrexit. adiutoria quae dicat obscurum est, quoniam uis huius uerbi late patet. quis tamen huic et istam gratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutem hominum sic constat adiutam? quid uero eius gubernatione praeclarius, quando et per eum dominus tunc tot ecclesias gubernauit et per eius epistolas nunc gubernat? iam genera linguarum quae illi deesse potuerunt, cum ipse dicat: gratias deo quod omnium uestrum lingua loquor? quia ergo istorum omnium nihil apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem Pelagii omnes gratias ei donatas esse dicentis iudices approbauerunt. sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non sunt. neque enim, quamuis esset apostolus Paulus multum excellens membrum Christi corporis, nullas plures et ampliores gratias accepit ipsum totius corporis caput, siue in carne siue in anima hominis, quam creaturam suam uerbum dei in unitatem personae suae, ut nostrum caput esset et corpus eius essemus. assumpsit. et re uera si esse possent in singulis omnia, frustra de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo uideretur. sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut sanitas, sicut uita; sunt autem alia etiam singulis propria, unde nec auris sentit colores nec oculus uoces. propter quod dicitur: si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? quod quidem non ita dicitur, tamquam. impossibile deo sit et auribus praestare sensum uidendi et oculis audiendi. quid tamen faciat in Christi corpore, quod est ecclesia, et quam diuersitatem ecclesiarum uelut per membra diuersa ut essent dona etiam singulis propria, significauerit apostolus certum est. quapropter et qua causa hi qui illud obiecerunt auferri noluerint distantiam gratiarum et qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona omnia, quae loco uno commemorauit, agnoscimus, id quod respondit Pelagius potuerint approbare iam clarum est.
33
Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius\' donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. nihil essem de hac eius responsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait donare deum cui uoluerit, sed ait\' donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias\', non potui, cum legerem. non esse suspiciosus. ipsum quippe gratiae nomen et eius nominis intellectus aufertur, si non gratis datur sed eam qui dignus est accipit. an forte quis dicet apostolo me facere iniuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? immo tunc facio et illi iniuriam et mihi poenam, si quod dicit ipse non credo. an ille gratiam non ita definiuit, ut eam sic gratis appellatam quod daretur ostenderet? nempe ipse dixit: si autem gratia. iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. unde item dicit: ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. quisquis ergo dignus est, debitum est ei. si autem debitum est, gratia non est; gratia quippe donatur, debitum redditur. gratia ergo donatur indignis, ut reddatur debitum dignis; ipse autem facit, ut habeant quaecumque redditurus est dignis qui ea quae non habebant donauit indignis.
34
Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam existimet ad ipsam fidem meritis operum perueniri, cum ipsa sit initium, unde bona opera incipiant, quoniam, ut dictum est, quod ex ipsa non est, peccatum est. hinc et ecclesiae dicitur in Cantico canticorum: uenies et transies ab initio fidei. quapropter quamuis bene operandi gratiam fides impetret, ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobis danda, in qua dominum sequeremur, misericordia eius praeuenit nos. an ipsam nobis nos dedimus et ipsi nos ipsos fideles fecimus? prorsus etiam hic clamabo: ipse fecit nos et non ipsi nos, nisi uero aliud apostolica doctrina commendat, ubi ait: dico autem per gratiam dei, quae data est mihi, omnibus qui sunt in nobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. hinc est quippe et illud: quid enim habes quod non accepisti? quando et hoc accepimus, unde et incipit quicquid in nostris actibus habemus boni.
35
Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum. ait: cursum consummaui; sed ipse idem ait: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. ait: fidem seruaui; sed idem ipse ait: scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum seruare in illum diem, id est commendatum meum; nam codices nonnulli non habent\' depositum\', sed quod est planius commendatum\'. quid autem commendamus deo, nisi quae oramus ut seruet. in quibus et ipsa est fides nostra? nam quid aliud apostolo Petro dominus commendauit orando, unde illi ait: ego rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua, nisi ut eius deus seruet fidem, ne temptationi cedendo deficeret? quocirca, o beate Paule, magne gratiae praedicator, dicam nec timeam— quis enim mihi minime succensebit ista dicenti quam tu, qui ea dicenda dixisti et docenda docuisti?— dicam, inquam, nec timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed dei dona sunt merita tua.
36
Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit merita bona, ut apostolus fieret, sed etiam mala merita sua dicit, ut dei gratiam manifestet et praedicet. non sum, inquit, idoneus uocari apostolus. quod quid est aliud quam: non sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. hoc est nempe quod quaerimus, nempe isto munere apostolatus illae omnes gratiae continentur. non enim decebat aut oportebat apostolum non habere prophetiam aut non esse doctorem aut non clarescere uirtutibus donationibusque sanitatum aut adiutoria non praebere aut ecclesias non gubernare aut linguarum generibus non excellere: omnia haec unum nomen apostolatus amplectitur. ipsum igitur consulamus, ipsum potius audiamus; dicamus ei: sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum te dicit fuisse,«[ ui acciperes omnes gratias apostolatus tui; tu ipse quid dicis? non sum, inquit, dignus uocari apostolus. itane, ut honorem deferam Paulo, Pelagio magis de Paulo credere audebo quam Paulo? non faciam; me namque potius onerabo quam illum honorabo, si fecero. audiamus etiam, cur non sit dignus uocari apostolus: quia persecutus sum, inquit, ecclesiam dei. si sensum sequeremur, quis non istum a Christo damnandum censeret potius quam uocandum? quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? optime ergo ipse atque ueraciter, non sum, inquit, dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. faciens igitur tantum mali unde meruisti tantum boni? audiant respondentem omnes gentes: sed gratia dei sum id quod sum. numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est indigno data? et gratia eius, inquit, in me uacua non fuit. hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium uoluntatis ostendat, ubi ait: praecipientes autem et rogamus, ne in uacuum gratiam dei suscipiatis. unde autem probat quod gratia eius in eo uacua non fuit nisi ex eo quod sequitur: sed plus omnibus illis laboraui? proinde gratiam non laborauit ut acciperet, sed accepit, ut laboraret; atque ita unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis accepit indignus. nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare. cum enim dixisset: plus omnibus illis laboraui, continuo subiecit: non ego, sed gratia dei mecum. o magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! quid est hoc: plus laboraui. non ego? ubi sese extulit aliquantum uoluntas, ibi continuo uigilauit pietas et tremuit humilitas, quia se agnouit infirmitas.
37
Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod\' sine dei gratia\' diceret Pelagius\' posse hoc perfici\', il est, quod superius dixerat,\' esse posse hominem sine peccato: culpans\', inquit,\' super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum, et iterum: non est uolentis neque currentis sed miserentis dei, et illud: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam et alia multa similia diximus\', inquit,\' de scripturis sanctis\'. illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis scripturis, sed adhuc susurrantibus dixit Pelagius:( et ego sic credo: anathema sit qui dicit absque adiutorio dei posse hominem ad profectum omnium uenire uirtutum\'.
38
Haec narrauit episcopus Iohannes audiente Pelagio, qui utique posset honorifice dicere: fallitur sanctitas tua, non bene meministi, non dixi ad ista testimonia, quae de scripturis commemorasti\' ego sic credo\', quoniam non ea sic intellego, quod gratia dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei.
39
Sunt enim quaedam expositiones epistolae Pauli, quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur, ubi hoc, quod scriptum est: non uolentis neque currentis. sed miserentis est dei, non ex persona Pauli asserit( dictum, sed eum uoce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum hoc diceret, tamquam hoc dici utique non deberet\'. non ergo, cum episcopus Iohannes plane istam sententiam esse apostoli agnouit eamque ideo commemorauit, ne Pelagius sine dei gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse Pelagium:( et ego sic credo\', neque cum hoc praesens audiret, respondit: non sic credo. oportet ut illam expositionem peruersam, ubi hoc non sensisse apostolum, sed potius redarguisse intellegi uoluit. aut suam neget aut corrigere atque emendare non dubitet. nam quicquid dixit episcopus Iohannes de absentibus fratribus nostris siue coepiscopis Herote scilicet ac Lazaro siue de presbytero Orosio siue de aliis, quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intellegat ad eorum praeiudicium non ualere. si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam, conuincere de mendacio, sed forte commemorare, quid forte fuisset oblitus aut in quo eum fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate, praesertim quia non[ in] gestis agebatur, quae improbi ne mentiantur, boni autem ne aliquid obliuiscantur utiliter instituta sunt. si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit eosque ad iudicium episcopale uocauerit. sibi, ut poterunt, aderunt: nobis hic laborare quid opus est, quando ne ipsi quidem iudices post coepiscopi nostri narrationem aliquid inde pronuntiare uoluerunt?
40
Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo illud apostoli testimonium paulo superius recolens et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia dei sum id quod sum, non uidit non se dicere debuisse. cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit apostolus, dignum fuisse qui acciperet, cum ipse se non solum dixerit, sed et aliam causam reddens probarit indignum et eo ipso gratiam uere gratiam commendauerit? sed si forte illud iam dudum a sancto Iohanne narratum cogitare uel meminisse non potuit, recentissimam suam responsionem respiceret et quae paulo ante de Caelestio sibi obiecta anathematizauerit aduerteret. nempe enim inter illa est, quod obiectum est dixisse Caelestium( dei gratiam secundum merita nostra dari\'. si ergo ueraciter hoc Pelagius anathematizauit, quid est quod dicit gratias omnes apostolo secundum meritum datas? an aliud est dignum esse accipere, aliud secundum meritum accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere dignum esse aliquem, sed non mereri? uerumtamen Caelestius uel quis alius, cuius omnes superiores anathematizauit sententias, nec de hoc uerbo eum nebulas obtendere atque in eis latere permittit. urget enim et dicit:( et ipsa gratia in mea uoluntate est posita, siue dignus fuerim siue indignus\'. si ergo recte hoc a Pelagio ueraciterque damnatum est, ubi dicitur\' dei gratiam secundum merita et dignis dari\', quo corde cogitauit quoue ore protulit quod ait:\' dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias\'? quis non ista si diligenter aduerterit, fiat de illius responsione uel defensione sollicitus?
41
Cur ergo, ait aliquis, hoc iudices approbarunt? fateor. ideo iam ipse ambigo; sed nimirum aut breue dictum eorum audientiam et intentionem facile subterfugit aut aliquo modo id recte posse accipi existimantes, cuius de hac re confessiones liquidas sibi habere uidebantur, paene de uno uerbo nihil ei controuersiae mouendum putarunt. quod et nobis forsitan contigisset, si cum eis in illo iudicio sedissemus. si enim pro eo, quod positum est( dignus>, positum esset\' praedestinatus\' uel aliquid eius modi, nihil certe scrupuli tangeret atque angeret animum. et tamen si dicatur eum qui per electionem gratiae iustificatur nullis quidem praecedentibus meritis bonis. sed destinatione dignum uocari, sicut electus uocatur, utrum uel certe uel minima offensione intellegentiae dici possit, difficile iudicatur. nam quantum ad me attinet, ab hoc uerbo facile transirem, nisi me liber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicit dei gratiam nisi naturam nostram cum libero arbitrio, gratiam creaturam, de ipsius Pelagii sensu sollicitum redderet, ne forte hoc uerbum non de neglegentia locutionis, sed de diligentia dogmatis curarit inserere. iam ea quae restant nouissima ita iudices commouerunt, ut ante responsionem Pelagii damnanda censerent.
42
Nam in sexto capitulo Caelestii libri positum obiectum est( filios dei non posse uocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti), unde de secundum ipsum dictum est neque apostolum Paulum esse filium dei, qui dixit: non quod iam acceperim aut quod iam perfectus sim; in septimo capitulo\' obliuionem et ignorantiam non subiacere peccato, quoniam non secundum uoluntatem eueniunt, sed secundum necessitatem), cum Dauid dicat: delicta iuuentutis meae ne memineris et ignorantiae meae et cum in lege sacrificia pro ignorantia sicut pro peccato offeruntur; in decimo capitulo\' non esse liberum arbitrium, si dei indigeat auxilio, quoniam in propria uoluntate habet unusquisque aut facere aliquid aut non facere\'; in duodecimo capitulo\' uictoriam nostram non ex dei esse adiutorio, sed ex libero arbitrio\', quod inferre dictus est his uerbis:\' nostra est uictoria, quoniam propria uoluntate arma suscepimus, sicut ex contrario nostrum est quando uincimur, quoniam armari propria uoluntate contempsimus\', et de apostolo Petro posuit testimonium( diuinae nos esse consortes naturae\', et syllogismum facere dicitur:\' quoniam si anima non potest esse sine peccato, ergo et deus subiacet peccato, cuius pars, hoc est anima, peccato obnoxia est\'. in tertio decimo capitulo dicit:\' quoniam paenitentibus uenia non datur secundum gratiam et misericordiam dei. sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'.
43
His recitatis synodus dixit:\' quid ad haec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius monachus? hoc enim reprobat sancta synodus et sancta dei catholica ecclesia\'. Pelagius respondit:\' iterum dico quia haec et secundum ipsorum testimonium non sunt mea. pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo. quae uero mea esse confessus sum, haec recte esse affirmo; quae autem dixi non esse mea, secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo anathema dicens omni contrauenienti et contradicenti sanctae catholicae ecclesiae doctrinis. ego enim in unius substantiae trinitatem credo et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae ecclesiae; si quis uero aliena ab hac sapit, anathema sit\'.
44
Synodus dixit:\' nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria uero ecclesiasticae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'.
45
Si ista sint gesta, quibus amici Pelagii gaudent eum esse purgatum, nos, quoniam erga se nostram quoque amicitiam prolatis etiam familiaribus epistolis nostris atque in hoc iudicio recitatis, quas insertas continent gesta, satis probare curauit, salutem quidem eius in Christo cupimus et optamus, de ista uero eius purgatione, quae magis creditur quam liquido demonstratur, gaudere temere non debemus. neque hoc dicens iudicum arguo uel neglegentiam uel coniuentiam uel, quod ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogmatum conscientiam, sed eorum iudicio pro merito approbato atque laudato Pelagius tamen apud eos quibus amplius certiusque notus est non mihi uidetur esse purgatus. illi enim tamquam de ignoto iudicantes his praesertim absentibus, qui contra eum libellum dederant, hominem quidem diligentius examinare minime potuerunt, haeresim tamen ipsam, si eorum sequantur iudicium qui pro eius peruersitate certabant, penitus peremerunt. illi autem qui bene sciunt quae Pelagius docere consueueiit, siue qui eius disputationibus restiterunt siue qui ex ipso errore se liberatos esse gratulantur, quomodo possunt eum non habere suspectum, quando eius non simplicem confessionem praeterita errata damnantem, sed talem defensionem legunt, quasi numquam aliter senserit, quam isto iudicio in eius est responsionibus approbatum?
46
Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna eius laude cognoui; postea coepit ad nos fama perferre, quod aduersus dei gratiam disputaret. quod licet dolerem et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid uel in eius aliquo libro nosse cupiebam, ut, si inciperem redarguere, negare non posset. postea uero quam in Africam uenit, me absente nostro, id est Hipponensi litore exceptus est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo huius modi auditum est, quia et citius, quam putabatur, inde profectus est. postmodum eius faciem Carthagine, quantum recolo, semel uel iterum uidi, quando cura collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui; ille uero etiam inde ad transmarina properauit. interea per ora eorum qui eius discipuli ferebantur dogmata ista feruebant, ita ut Caelestius ad ecclesiasticum iudicium perueniret et reportaret dignam sua peruersitate sententiam. salubrius sane aduersus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis ipsi refutarentur et redarguerentur errores atque ita metu potius ecclesiastici iudicii corrigerentur homines quam ipso iudicio punirentur. nec libris igitur aduersus mala illa disserere nec popularibus tractatibus cessabamus.
47
Cum uero mihi etiam liber ille datus esset a seruis dei. bonis et honestis uiris Timasio et Iacobo, ubi apertissime Pelagius obiectam sibi a se ipso tamquam ab aduersario, unde iam grandi inuidia laborabat, de dei gratia quaestionem non aliter sibi soluere uisus est, nisi ut naturam cum libero arbitrio conditam dei diceret gratiam, aliquando idque tenuiter nec aperte ei coniungens uel legis adiutorium uel remissionem etiam peccatorum: tum uero sine ulla dubitatione mihi claruit, quam esset christianae saluti uenenum illius peruersitatis inimicum. nec sic tamen operi meo, quo eundem librum refelli, Pelagii nomen inserui, facilius me existimans profuturum, si seruata amicitia adhuc eius uerecundiae parcerem, cuius litteris iam parcere non deberem. hinc est, quod nunc moleste fero, in hoc indicio dixisse illum quodam loco:( anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. suffecerat dicere: qui sic tenent. ut eum crederemus esse correctum; cum uero addidit: aut aliquando tenuerunt, primum quam iniuste damnare immeritos ausus est, qui illo. quem siue aliis sine ipso doctore didicerant, errore caruerunt? deinde quis eorum qui eum ista non solum aliquando tenuisse uerum etiam docuisse nouerunt, non immerito suspicetur simulate anathematizasse qui haec tenent, cum eodem modo anathematizare non dubitauit qui haec aliquando tenuerunt. in quibus eum ipsum recordabuntur magistrum? ecce, ut alios taceam, Timasium et Iacobum quibus oculis, qua fronte conspiciet suos, aut dilectores et aliquando discipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro eius respondi? qui certe quemadmodum mihi rescripserint, tacendum et praetereundum non putaui, sed exemplum litterarum subter adnexui.
48
\' Domino uere beatissimo et merito uenerabili patri episcopo Augustino Timasius et Iacobus in domino salutem. Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: misit uerbum suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabili pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, siue in his quae refutare, detestari ac fugere deceat christianum siue in illis in quibus non satis inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae dei munus effulsit, siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone pandente. et alia manu: incolumem beatitudinem tuam nostrique memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum\'.
49
Si ergo et iste ita confiteretur in hoc errore se fuisse aliquando ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare qui haec tenent, quisquis ei non gratularetur tenente iam illo uiam ueritatis, ipse amitteret uiscera caritatis. nunc uero parum est, quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathematizauit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari. in quibus et isti sunt, qui beneuolentiam suam erga illum significauerunt his ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent hoc se affici. quod tarde illum librum scripserim.\' siquidem contigit\', inquiunt,\' absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius\\ inquiunt,\' non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire\'. nomen quippe uel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putauerunt, ut uiuente amicitia error potius moreretur amicorum.
50
At nunc si Pelagius deum cogitat, si non est ingratus eius misericordiae, qui eum ad episcoporum iudicium propterea perduxit, ut haec anathemata defendere postea non auderet iamque detestanda et abicienda cognosceret, gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas, ubi, cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos paenitet, augebamus. si autem mihi fuerit iratus, quam inique irascatur attendat et, ut uincat iram, tandem aliquando dei postulet gratiam, quam in hoc iudicio confessus est singulis nostris actibus necessariam, ut ueram consequatur illo adiuuante uictoriam. quid enim ei prosunt tantae eius laudes in epistolis epis. coporum, quas pro se commemorandas uel etiam legendas atque allegandas putauit? quasi eum haec peruersa sentire omnes qui uehementes et quodam modo ardentes ad bonam uitam exhortationes eius audiebant facile scire potuerant.
51
Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, non solum ab eius laudibus temperaui, sed etiam, quantum potui, sine ullius commotione quaestionis de dei gratia recte sapere admonui. dixi eum quippe in salutatione dominum. quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere solemus neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem. quae in Christo est, consequendam debemus quodam modo liberam seruitutem. dixi dilectissimum, quod et nunc dico et si iratus fuerit, adhuc dicam, quoniam nisi erga eum dilectionem tenuero, illo irascente ipse mihi magis nocebo. dixi desiderantissimum, quoniam ualde cupiebam cum praesente aliquid colloqui; iam enim audieram contra gratiam, qua iustificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta eum contentione conari. denique litterarum ipsarum breuis textus hoc indicat; nam cum egissem gratias. quod me scriptis suis exhilarasset certum faciendo de sua salute ac suorum. quos utique si correctos uolumus, etiam corporali salute saluos uelle debemus, mox ei bona optaui a domino retribui non ad salutem corporis pertinentia, sed ea potius, quae putabat esse uel forte adhuc putat in solo arbitrio uoluntatis et propria potestate posita, simul optans et propter hoc uitam aeternam. deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia quaedam in me bona multum benigneque laudauerat, etiam ibi petiui ab eo, ut pro me oraret, quo potius a domino talis fierem, qualem me esse iam crederet, ut eum sic admonerem, contra quod ille sapiebat, ipsam quoque iustitiam, quam in Ille laudandam putauerat, non esse uolentis neque currentis, sed miserentis dei. hoc est totum, quod breuis illa epistola mea continet eaque intentione dictata est; nam ita se habet.
52
\' Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri Pelagio Augustinus in domino salutem. Gratias ago plurimum. quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute uestra. retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno uiuas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. ego autem, etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistola continet, beneuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. et alia manu: memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater\'.
53
In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut domino placeat, magis hoc esse significaui in eius gratia quam in sola hominis uoluntate, quando id nec hortatus sum nec praecepi nec docui, sed optaui. quemadmodum uero si hortarer aut praeciperem uel docerem, pertinere hoc et ad liberum arbitrium demonstrarem nec tamen dei gratiae derogarem, ita, quia optaui, dei quidem commendaui gratiam, non tamen arbitrium uoluntatis extinxi. ut quid ergo in hoc iudicio protulit hanc epistolam, secundum quam, si ab initio sapuisset, nullo modo fortassis licet a bonis fratribus, sed tamen peruersitate disputationum eius offensis ad episcopale iudicium uocaretur? porro autem sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi, ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegauit dicentes uel quid putauerint uel quid ignorauerint uel qua ratione scripserint. proinde Pelagius, de quorumlibet sanctorum amicitia se iactauerit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea, quae contra dei gratiam, qua uocamur et iustificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizauerit ac deinde contra haec ipsa scripserit et disputauerit, nequaquam his, quibus plenius notus est, uidebitur esse correctus.
54
Iam enim quae post hoc iudicium consecuta sint, quae hanc suspicionem magis augeant, non tacebo. peruenit in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur scribentis ad amicum suum quendam presbyterum, qui., eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, ne per eius occasionem se aliquis a corpore ecclesiae separaret. ibi inter cetera, quae inserere longum est nec opus est, ait Pelagius:\' quattuordecim episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus posse hominem sine peccato esse et dei mandata facile custodire, si uelit. quae sententia\', inquit,( contradictionis os confusione perfudit et omnem in malum conspirantem societatem ab inuicem separauit\'. siue ergo istam epistolam Pelagius uere scripserit siue sub eius nomine a quocumque conficta sit, quis non uideat, quemadmodum hic error et de iudicio, ubi conuictus atque damnatus est, tamquam de uictoria glorietur? sic enim posuit haec uerba, quemadmodum leguntur in libro eius, qui capitulorum uocatur, non quemadmodum obiecta sunt in iudicio uel eius etiam responsione repetita. nam et illi qui obiecerunt nescio qua incuria minus posuerunt uerbum, de quo non parua est controuersia. posuerunt enim eum dixisse posse hominem, si uelit, esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit; de facilitate nihil est dictum. deinde ipse respondens ait:\' posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire si uelit, diximus\'. neque ipse dixit' facile custodire\', sed tantummodo\\; custodire>. ita alio loco inter illa, de quibus me Hilarius consuluit atque rescripsi, sic obiectum est: posse hominem esse sine peccato, si uelit. ad quod ipse ita respondit:\' posse quidem hominem sine peccato esse dictum est superius\'. neque hic ergo uel ab eis qui obiecerunt uel ab ipso qui respondit additum est< facile>. superius etiam in narratione sancti Iohannis episcopi ita commemoratum est:\' illis\', inquit,\' instantibus et dicentibus, quia haereticus est; dicit enim quoniam potest homo, si uoluerit, esse sine peccato, et de hoc interrogantibus nobis eum respondit: non dixi quoniam recipit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui uoluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et ambulet in praeceptis dei, habere eum hanc possibilitatem a deo. tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici, culpans\', inquit,\' super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum\' et cetera quae iam commemoraui.
55
Quid sibi ergo uult, quod in hac epistola ita gloriari ausi sunt, ut non solum possibilitatem non peccandi, sed etiam facilitatem, sicut in libro capitulorum eiusdem Pelagii positum est, iudicantibus quattuordecim episcopis se persuasisse iactarent, cum totiens eadem adiecta gestis atque repetita nusquam hoc habere inueniantur? quomodo enim etiam ipsi defensioni et responsioni Pelagii non est hoc uerbum contrarium, cum et episcopus Ioliannes sic eum apud se respondisse dixerit, ut eum uellet intellegi posse non peccare, qui uoluerit pro salute sua laborare et agonizare, et ipse iam gestis agens seque defendens proprio labore et dei gratia dixerit hominem posse esse sine peccato? quomodo ergo facile fit, si laboratur ut fiat? puto enim omnem sensum hominum nobiscum agnoscere, quod ubi labor est, facilitas non est et tamen epistola carnalis uentositatis et elationis uolat et gestorum tarditate procurata celeritate praecedens in manus hominum praeuolat, ut quattuordecim episcopis orientalibus placuisse dicatur non solum posse esse hominem sine peccato et dei mandata custodire, sed et facile custodire nec nominato deo iuuante, sed tantum( si uelit\': ut uidelicet tacita, pro qua uehementissime pugnabatur, diuina gratia restet, ut sola in epistola legatur infelix et se ipsam decipiens uelut uictrix humana superbia, quasi non hoc se dixerit* culpasse Iohannes episcopus et uelut giganteos montes aduersus supereminentiam gratiae caelestis structos tribus diuinorum testimoniorum tamquam fulminum ictibus deiecisse aut uero cum illo etiam ceteri episcopi iudices uel mente uel ipsis auribus ferrent Pelagium dicentem\' posse quidem hominem sine peccato esse et dei mandata custodire, si uelit, diximus), nisi continuo sequeretur:\' hanc enim possibilitatem deus illi dedit\'— quod nesciebant illi eum dicere de natura, non de illa, quam in apostolica praedicatione nouerant, gratia— ac deinde coniungeret: non autem diximus, quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato\'. quod etiam sua sententia declararunt dicentes eum recte respondisse hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, quid aliud metuentes, nisi ne hoc negando non possibilitati hominis, sed ipsi dei gratiae facere uiderentur iniuriam? nec tamen definitum est, quando fiat homo sine peccato, quod fieri posse adiuuante dei gratia iudicatum est, non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente aduersus spiritum fuerit uel sit uel futurus sit aliquis iam ratione utens et uoluntatis arbitrio, siue in ista frequentia hominum siue in solitudine monachorum, cui non sit iam necessarium non propter alios, sed etiam propter se ipsum dicere in oratione: dimitte nobis debita nostra, an uero tunc perficiatur hoc donum, quando similes ei erimus, quando uidebimus eum sicuti est, quando dicetur non a pugnantibus: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, sed a triumphantibus: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculens tuus? quod non inter catholicos et haereticos, sed inter ipsos catholicos fortasse pacifice requirendum est.
56
Quomodo igitur credi potest Pelagium— si tamen haec epistola eius est- et dei gratiam, quae neque natura est cum libero arbitrio neque legis scientia neque tantum remissio peccatorum, sed ea quae in singulis nostris est actibus necessaria, ueraciter fuisse confessum et ueraciter anathematizasse quisquis contra ista sentiret, quando in epistola sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc iudicio quaestio fuit, quasi iudicibus etiam de hoc uerbo placuerit, et gratiam dei non posuit, quam confitendo et addendo poenam ecclesiasticae damnationis euasit?
57
Est et aliud quod silere non debeo. in chartula defensionis suae, quam mihi per quendam Charum nostrum Hipponensem ciuem, orientalem autem diaconum misit, fecit aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur. quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius et omnino enodatius pro catholica ueritate contra illius haeresis pestem. nam cum eandem chartulam legerem, priusquam ad nos gesta uenissent, nesciebam< eum> ea ipsa uerba posuisse, quibus cum sibi adesset usus est in iudicio; pauca enim et non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo. Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum Caelestii, quas eum gestis anathematizasse perspicuum est, seruasse sibi defensionem potest uideri. nam earum quasdam suas negauit esse tantummodo dicens pro eis non se debere satisfactionem, anathematizare autem in eadem chartula noluit. quae istae sunt: Adam mortalem esse factum, qui siue peccaret siue non peccaret, esset moriturus. quod peccatum Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum caelorum quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus humanum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. infantes, etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiauerint, si quid boni uidentur facere, non illis reputari neque habituros illos regnum caelorum\'. ad ista quippe in chartula illa ita respondit:\' haec omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt nec pro eis debeo satisfactionem>. in gestis autem ad eadem ipsa ita locutus est:\' secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt. pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? non multum, ut opinor. atramenti nec litterarum nec morae nec ipsius chartulae, si ita fieret, impenderetur. sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tamquam pro gestorum illorum breuiatione ista charta usquequaque discurreret? ubi putaretur non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo obiectae nec eius probatae fuissent, non tamen anathematizatae atque damnatae.
58
Postea etiam de libro Caelestii capitula sibi obiecta in eadem chartula multa congessit neque his interuallis, quae continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula anathematizauit, sed unam simul omnibus subdidit. quod studio breuitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod nos mouet interesse perspicerem. ita enim clausit:\' iterum dico quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea. pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; quae autem mea esse confessus sum, haec recte me dicere affirmo; quae autem dixi mea non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo anathema dicens omni contrauenienti sanctae et catholicae ecclesiae doctrinis, similiter et his qui falsa fingentes nobis calumniam commouerunt\'. hunc ultimum uersum non habent gesta; sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. sint enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes eis calumniam commouerunt. sed cum primum legi:\' quae autem dixi mea non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae( reprobo) factum illud esse iudicium ecclesiae> nesciens, quoniam hic tacitum est et gesta non legeram, nihil aliud existimaui quam eum fuisse pollicitum hoc se de his sensurum esse capitulis, quod ecclesia iam non iudicasset, sed quandoque iudicaret, et ea se reprobaturum, quae illa non iam reprobasset, sed quandoque reprobaret, ut ad hoc pertineret etiam quod adiunxit\' anathema dicens omni contrauenienti uel contradicenti sanctae catholicae ecclesiae doctrinis\'. uerum autem, ut gesta testantur, iam de his ecclesiasticum iudicium ab episcopis quattuordecim factum erat, secundum quod iudicium se dixit ista omnia reprobare et anathema dicere his qui talia sentiendo contra iudicium ueniunt, quod iam factum fuisse gesta indicant. iam enim dixerant iudices: quid ad haec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius monachus? haec enim reprobat sancta synodus et sancta dei catholica ecclesia\'. sed hoc qui nesciunt et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse defendi, tamquam non fuerit iudicatum catholicae contrarium esse doctrinae paratumque se Pelagius dixerit id de his rebus sapere, quod ecclesia non iudicauit, sed iudicauerit. non itaque sic scripsit in ea de qua nunc agimus chartula, ut cognosceretur quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus eadem haeresis proserpebat et contentiosa conualescebat audacia, ecclesiastico iudicio praesidentibus quattuordecim episcopis esse damnata. quam rem si, ut est, innotescere timuit, se potius corrigat quam nostrae licet serae uigilantiae qualicumque succenseat. si autem hoc eum timuisse falsum est et sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quae gestis, quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt de cetero oppugnet, ne parcendo illis non solum haec antea credidisse, sed credere uideatur.
59
Proinde istum librum in tam graui et grandi causa non frustra fortasse prolixum ob hoc ad tuam uenerationem scribere uolui, ut, si tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quae longe maior est quam nostrae exiguitatis industria, quibus necessarium existimauerit innotescat ad eorum uanitates contentionesque opprimendas, qui putant absoluto Pelagio iudicibus episcopis orientalibus illa dogmata placuisse, quae aduersum christianam fidem et dei gratiam, quauocamur et iustificamur, perniciosissime pullulantia• christiana semper ueritas damnat et istorum etiam quattuordecim episcoporum auctoritate damnauit, quae simul et Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnasset. nunc iam, quoniam reddidimus homini curam fraternae caritatis et de illo ac pro illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus, uideamus quomodo breuiter possit aduerti etiam illo, quod clarum, apud homines absoluto haeresim tamen ipsam diuino iudicio semper damnabilem etiam iudicio quattuordecim episcoporum orientalium esse damnatam.
60
Haec est illius iudicii postrema sententia. synodus dixit: nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria uero ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'. duo quaedam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi iudices suae sententiae breuitate complexi sunt: unum quidem, piis eum consentire doctrinis, alterum autem, eccle siae fidei reprobare et anathematizare contraria. Pelagius propter haec duo communionis ecclesiasticae et catholicae pronuntiatus est. quibus ergo uerbis eius interim, quantum homines in praesentia de manifestis iudicare potuerunt, utrumque claruerit omnia breuiter recapitulando uideamus. in his enim sibi obiectis, quae sua non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria. breuiter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus.
61
Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, post ueteres haereses< inlata est> etiam modo haeresis non ab episcopis seu presbyteris uel quibusque clericis, sed a quibusdam ueluti monachis, quae contra dei gratiam, quae nobis est per Iesum Christum dominum nostrum, tamquam defendendo liberum arbitrium disputaret et conaretur euertere christianae fidei firmamentum, de quo scriptum est: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et in actibus nostris dei adiutorium denegaret dicendo, ut non peccemus impleamusque iustitiam, posse sufficere naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio, eamque esse dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc uoluntate possimus, et quod adiutorium legis mandatorumque suorum dedit et quod ad se conuersis peccata praeterita ignoscit. in his solis esse dei gratiam deputandam, non in adiutorio nostrorum actuum singulorum; posse enim hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit.
62
Ista haeresis cum plurimos decepisset et fratres, quos non deceperat, conturbaret, Caelestius quidam talia sentiens ad iudicium Carthaginensis ecclesiae perductus episcoporum sententia condemnatus est. deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister eius perhiberetur, cum ista haeresis fuisset obiecta, ad episcopale iudicium etiam ipse peruenit recitatisque omnibus quae in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant illis quidem absentibus et de aegritudine unius eorum excusantibus Pelagium ad omnia respondentem quattuordecim episcopi prouinciae Palaestinae secundum responsiones eius alienum a peruersitate huius haeresis pronuntiarunt, eam tamen haeresim sine ulla dubitatione damnantes. approbauerunt enim secundum quod ille ad ea quae obiecta sunt respondebat:\' adiuuari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in adiutorium dedit illis\'. non tamen ex hoc eandem legis scientiam illam dei gratiam esse iudicauerunt, de qua scriptum est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, nec ideo dixisse Pelagium\' omnes uoluntate sua regi, ut non eos regeret deus; respondit enim hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona, hominem uero peccantem ipsum esse in culpa quasi liberi arbitrii. approba-. uerunt etiam( iniquis et peccatoribus in die iudicii non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos\', quoniam hoc se ille secundum euangelium dixisse respondit, ubi scriptum est: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. non autem dixerat omnes peccatores ad aeternum pertinere supplicium, ut merito contra apostolum dixisse uideretur, qui quosdam saluos ait futuros, sic tamen quasi per ignem.\' regnum caelorum\' ideo approbauerunt\' etiam in ueteri testamento esse promissum\', quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est: et accipient sancti regnum altissimi, hoc loco uetus testamentum intellegentes ab illo appellatum non illud solum quod factum est in monte Sina, sed scripturas omnes canonicas ante aduentum domini ministratas.\' posse\' autem\' hominem esse sine peccato, si uelit\', non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum uidebatur, tamquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium— hoc quippe arguebatur sensisse dicendo\' si uelit\'— sed quomodo nunc ipse respondit, immo quomodo id breuius et apertius iudices episcopi sua interlocutione commemorauerunt, hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato. nec tamen definitum est, quando istam perfectionem sancti assecuturi sint, utrum in corpore mortis huius an quando absorbebitur mors in uictoriam.
63
Ex his etiam, quae Caelestium dixisse uel scripsisse, tamquam dogmata discipuli eius sunt obiecta Pelagio, sua quaedam et ipse cognouit, sed aliter se quam obiciebantur sensisse respondit. hinc est illud,\' quod ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste\'; Caelestius autem dixisse perhibebatur\' quod sine peccato fuerint\'. item obiectum est dixisse Caelestium\' ecclesiam esse sine macula et ruga\'; Pelagius autem dixit\' dictum a se quidem, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam uelit dominus ita permanere\'. item illud dictum a Caelestio\' quoniam plus faciamus quam in lege et euangelio iussum est\'; Pelagius autem\' de uirginitate hoc se dixisse\' respondit, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\'. item obiectum est affirmare Caelestium\' unumquemque hominem posse habere omnes uirtutes et gratias\', ac sic auferri diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet; Pelagius autem respondit< non se auferre gratiarum diuersitatem, sed dicere donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'.
64
Has ex nomine Caelestii quattuor sententias non sic approbauerunt episcopi iudices, sicut eas Caelestius sensisse dicebatur, sed sicut de his respondit Pelagius. uiderunt enim, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte ac iuste uiuere, sicut etiam ante aduentum Christi quosdam uixisse scriptura testatur, et quamuis non sit hic ecclesia sine macula et ruga, tamen eam et lauacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari et eam ita uelle dominum permanere— nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate regnabit— et quod perpetua uirginitas, quae praecepta non est, sine dubio plus sit quam coniugalis pudicitia, quae praecepta est, quamuis in multis uirginitas perseueret, qui tamen non sunt sine peccato, et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuerit apostolus Paulus. quas tamen eum dignum fuisse accipere aut non secundum merita, sed potius secundum praedestinationem aliquo modo intellegere potuerunt— ipse enim dicit: non sum dignus, uel: non sum idoneus uocari apostolus— aut eorum intentionem subterfugit uerbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit ipse uiderit. haec sunt, in quibus episcopi Pelagium pronuntiauerunt piis consentire doctrinis.
65
Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius uideamus, quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. in hoc enim potius tota haeresis ista consistit. exceptis ergo illis, quae in adulatione nescio cuius uiduae in libris suis posuisse dictus est, quae ille neque in libris suis esse neque talia umquam se dixisse respondit et eos qui talia saperent, non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizauit, haec sunt, quibus haeresis illius dumeta cotidie pullulare, immo iam siluescere dolebamus:\' Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur, habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non eis reputetur neque regnum dei posse habere. quod gratia dei et adiutorium non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit et in lege atque doctrina. quod dei gratia secundum merita nostra detur et propterea et ipsa gratia in hominis sit posita uoluntate, siue dignus fiat siue indignus. quod filii dei non possunt uocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. quod obliuio et ignorantia non subiacet peccato, quoniam non eueniant secundum uoluntatem, sed secundum necessitatem. quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio dei, quoniam propriam uoluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid aut non facere. quod uictoria nostra ex dei non sit adiutorio, sed ex libero arbitrio. quod ex illo, quod ait Petrus diuinae nos esse consortes naturae, consequens sit, ut ita possit esse anima sine peccato quemadmodum deus\\ hoc enim in undecimo capitulo libri non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Caelestii his uerbis positum ipse legi:\' quomodo quispiam\', inquit,\' illius rei consortium suscipit, a cuius statu et uirtute esse extraneus definitur\'? ideo fratres, qui haec obiecerunt, sic eum intellexerunt, tamquam eiusdem naturae animam et deum et partem dei dixerit animam; sic enim acceperunt, quod eiusdem status atque uirtutis eam esse cum deo senserit. in extremo autem obiectorum positum est:\' quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et misericordiam dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'. haec omnia et si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt sua negantem et anathematizantem Pelagium iudices approbauerunt et ideo pronuntiauerunt eum contraria ecclesiasticae fidei reprobando et anathematizando damnasse. ac per hoc quomodolibet ea. Caelestius posuerit aut non posuerit uel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam nouae huius haeresis illo ecclesiastico iudicio damnata gaudeamus et deo gratias agamus laudesque dicamus.
66
De his autem quae post hoc iudicium ibi nescio quo cuneo perditorum, qui ualde in peruersum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut dei serui et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, uix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in dei misericordia turris munitior tueretur, tacendum nobis potius uideo et expectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, quibus eos dissimulare posse quis credat? impia quippe dogmata huiusce modi hominum a quibuslibet catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt, ne ubicumque nocere possint, quo peruenire potuerint; impia uero facta, quorum cohercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a praesentibus uel in proximo constitutis diligentia pastorali et pia seueritate plectenda sunt. nos itaque tam longe positi optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius iudicare, sed quem nobis potius praedicare conueniat, ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque uolitante grauiter uulnerati sunt, dei misericordia consequente sanentur. unde iam huius libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adiuuante domino utilis erit legentibus tuo quam meo nomine commendatior et tua diligentia plurimis notior.

Intertext edge

Open linked passage

Note