De Natura et Origine Animae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater carissime, et fraternam beniuolentiam ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus, uerum nunc probatiorem nobis amica diligentia diligentia, quod mihi duos libros eius quidem hominis, quem penitus ignorabam. nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris— sic enim praenotatum ibi nomen eius inueni— proxime praeterita aestate misisti, quamuis mihi eo quod absens fuissem in autumni fine sint redditi. quomodo enim tu carissimus meus posses ucl deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas uenissent cuiuslibet hominis qualescumque litterae licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur uerbis meis quae in quibusdam opusculis edidissem? hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.
1.2
Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae sanctitati minus quam uellem cognitus sum, quando quidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi iniuriam feceris notum faciendo quod alius fecit. quantum autem hoc absit ab animo meo, uide, ut ne ab illo quidem me passum iniuriam conquerar. cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere? unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. debuisse quis dixerit eum scribere potius ad me quam ad alterum de me; sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. nec consulendum me putauit, ubi sibi uidetur minime dubitandam, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. obtemperauit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse conpulsum. et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam redundaret, expressit, non eum conuiciantis uoluntate crediderim, sed diuersa sentientis necessitate fecisse. ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire quam inexplorata culpare. fortassis enim amore mei fecit sciens ad me peruenire posse quod scripsit, dum in eis rebus errare me non uult, in quibus se potius errare non putat. et ideo debeo etiam eius habere gratam beniuolentiam, cuius me necesse est inprobare sententiam. ac per hoc in eis quae non recte sapit adhuc leniter corrigendus mihi uidetur, non aspere detestandus, praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. caruit enim Donatistarum uel potius Rogatistarum diuisione et errore, quo antea tenebatur, si tamen catholicam ueritatem sicut oportet intellegat, ut uere de illius conuersione gaudeamus.
1.3
I Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. unde cum illo agendum est eique optandum, ut recta sentiat. ne faciat esse delectabilia, quae sunt inutilia et quae diserta dixerit uera dixisse uideatur; quamuis et in ipso eloquio habeat multa emendanda et a nimia exundantia reprimenda, quod in illo tibi quoque ut uiro graui, sicut tua indicant scripta, displicuit. sed hoc uel facile corrigitur uel sine detrimento fidei a lenibus mentibus amatur, toleratur a granibus; habemus enim iam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. non itaque desperandum est etiam hoc in isto, quamuis sit tolerabile, si permanserit posse tamen expurgari et temperari atque ad integrum et solidum uel perduci uel reuocari modum. praesertim quia iuuenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia suppleat diligentia et quod cruditas loquacitatis eructat. aetatis maturitas deeoquat. illud molestum est et periculosum uel] perniciosum, si, cum laudatur eloquentia persuadeatur insipientia et in pretioso poculo bibatur pestifera potio.
1.4
Vt enim iam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in eius disputatione uitanda,\' animam\' dicit\' a deo quidem factam nec dei esse partem sine naturam\', quod omnino uerum est. sed cum eam non uult ex nihilo factam fateri et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat atque ita illi dat auctorem deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est quod dens est. sed\' de se ipso eam fecisse\' credatur, nescit eo se reuolui, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam dei natura sit ac sic consequenter et de dei natura fiat aliquid ab eodem deo, cui faciendo materia, de qua facit, sit ipse qui facit, ac per hoc et dei sit natura mutabilis et mutata in deterius eiusdem ipsius dei ab eodem ipso deo natura damnetur. quod pro tua fideli intellegentia quam non sit opinandum et quam sit a corde catholico secludendum longcque fugiendum uides. ita quippe anima uel de flatu facta uel dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. neque enim sicut homo, quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto acre ducit, hunc reddit, ita deo putandum est auras aliquas circumfusas iam fuisse, quarum exiguam quandam particulam spirando traheret et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflauit eique illo modo animam fecit. quod et si ita esset, nec sic dc ipso, sed de subiacenti re aliqua flabili posset esse quod flauit. sed absit, ut negemus omnipotentem dc nihilo flatum uitae facere potuisse, quo fieret homo in animam uiuam. atque in eas contrudamur angustias, ut uel iam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur uel quod mutabile factum uidemus dc se ipso eum fecisse credamus. quod enim de ipso est, necesse est ut eiusdem naturae sit, cuius ipse est, ac per hoc etiam inmutabile sit; anima uero, quod omnes fatentur, mutabilis est: non ergo de ipso, quia non est inmutabilis sicut ipse. si autem de nulla alia re facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.
1.5
Quod uero\' eam non spiritum, sed corpus esse\' contendit, quid aliud uult efficere quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus uel etiam tribus constare corporibus? cum enim\' spiritu, anima et corpore constare nos\' dicit et\' omnia haec tria corpora esse\' asserit, profecto ex tribus corporibus nos putat esse conpactos. in qua opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. uerum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognouit esse aliquid, quod cum corpus non sit corporis tamen quandam similitudinem gerere possit.
1.6
Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem difficillimam soluere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a deo noua insufflatur, hanc ergo tam molestam et tam profundam enitens enodare quaestionem: merito, inquit, per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. cernis nempe hominem ausum suscipere quod uires eius excedit in tam immane praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem, cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem. si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat, si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. nam hoc meritum, quo in carnem peceatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semet ipsa habuit aut— quod a uero multo amplius abhorret— ex deo. ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. si ergo a semet ipsa hoc meritum habuit, quomodo habuit, quae ante carnem nihil mali fecit? si autem hoc meritum ex deo dicitur habuisse, quis hoc audiat, quis ferat, quis dici inpune permittat? non enim hoc loco quaeritur, quid meruerit, ut iudicaretur danmanda post carnem. sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. explicet hoc, si potest, qui est ausus dicere inquinari animam meruisse per carnem.
1.7
Item alio loco, cum eandem, qua se ipse inplicuerat, uelut explicandam proponeret quaestionem, tamquam ex persona aduersariorum ait: cur, inquiunt, deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? in huius quaestionis tamquam scopuloso gurgite debuit utique cauere naufragium nec eo se committere, unde se non erueret transeundo, sed forte redeundo, id est paenitendo. nam de praescientia dei se nititur liberare, sed frustra. praescientia quippe dei eos quos sanaturus est peccatores praenoscit, non facit. nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas inplicuit ipse peccato, uulnus sanat quod intulit nobis, non quod inuenit in nobis. auertat autem deus et omnino absit, ut dicamus, quando lauacro regenerationis deus mundat animas paruulorum, tunc eum mala sua corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cuius originali peccato contaminarentur, ammiscuit. quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem nec potest dicere, unde tantum mali meruerint ante carnem.
1.8
Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia dei posse dissoluere adhuc sese inuoluit et dicit: anima si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. quid est quod dicit\' peccatrix esse non potuit\' uel\' in peccato esse non potuit\' nisi, credo, si non ueniret in carnem? neque enim potuit originali peccato esse peccatrix aut quoquo modo in originali peccato esse nisi per carnem, si de parente non trahitur. uidemus ergo cani per gratiam liberari a peccato, sed non uidemus unde meruerit haerere peccato. quid est ergo quod dicit:\' si peccatrix esse meruit, non tamen in peccato remansit\'? si enim ab illo quaeram, cur non in peccato remanserit, rectissime respondebit:\' quod cani Christi gratia liberauit. sicut ergo dicit. unde anima paruuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam dicat, unde meruerit esse peccatrix.
1.9
Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est contigit? namque, ut istam quaestionem sibi proponeret, ait: alia substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et excussi quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur— hoc si ego de illo dicerem forsitan succenseret; uerba sunt eius—: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa, quibus conlisus naufragauit, ostenderet. ad hoc enim perductus est et tam horrendis cautibus inlatus, inpulsus, infixus, ut eruere sc nisi emendando quod dixit omnino non possit non ualens ostendere, quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de uisceribus matris, iam non sit sine peccato? de hac autem poena paruulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia; alioquin gratia iam non est gratia. proinde iste homo ualde intellegens, cui displicet in tanta profunditate etsi non docta, tamen cauta nostra cunetatio. dicat, si potest, in hanc poenam quo peruenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito; dicat, ut quod dixit aliqua, si ualucrit, ratione defendat. non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset. quod anima meruerit esse peccatrix. dicat meritum cius utrum bonum fuerit anne malum. si bonum, quo merito bono uenit in malum? si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum? item dico: si bonum, non ergo cani gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cuius praecessit meritum bonum, ac sic gratia iam non erit gratia; si autem malum, quaero quod sit. an quod uenit in carnem, quo non uenisset, nisi apud quem non est iniquitas ipse misisset? numquam igitur nisi se in peiora praecipitans hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit, quod anima meruerit esse peccatrix. et de his quidem paruulis, quorum in baptismo diluitur originale peccatum, inuenit qualitercumque quod diceret, quoniam praescientia dei praedestinatis in uitam aeternam nihil obesse potuisset paulisper alieno inhaerere peccato. quod tolerabiliter diceretur, si non iste uerbis suis inplicaretur dicens quod meruerit anima esse peccatrix. unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse paeniteat.
1.10
De illis autem paruulis qui morte praeueniuntur, priusquam baptizentur in Christo, cum respondere uoluissct, ausus est\' cis promittere non solum paradisum, uerum etiam regnum caelorum\' non inueniens, qua exiret, ne deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati carni inserit peccatrici. sed utcumque sentiens quid mali dixerit sine ulla Christi gratia redimi animas paruulorum in aeternam uitam regnumque caelorum et in eis posse solui originale peccatum sine Christi baptismo, in quo fit remissio peccatorum, uidens ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis iecerit: sane, inquit, pro eis oblationes assi- duas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. ecce aliud, unde numquam exiturus est, nisi eum dixisse paeniteat. quis enim offerat corpus Christi nisi pro eis, qui membra sunt Christi? ex quo autem ab illo dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum d e i, et alio loco: qui perdiderit animam suam propter m e, inueniet e a m, nemo fit membrum Christi nisi aut baptismate in Christo aut morte pro Cliristo.
1.11
Vnde et latro ille non ante crucem domini sectator, sed in cruce confessor, de quo nonnumquam praeiudicium captatur siue temptatur contra baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur, qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis feruente persecutione prouenit. tanto namque pondere appensum est tantumque ualuit apud eum, qui haec nouit appendere, quod confessus est dominum crucifixum, quantum si fuisset pro domino crucifixus. tunc enim fides eius de ligno floruit, quando discipulorum marcuit, nisi, cuius mortis terrore marcuerat, eius resurrectione reuiresceret. illi enim desperauerunt de moriente, ille sperauit in commoriente; refugerunt illi auctorem uitae, rogauit ille consortem poenae; doluerunt illi tamquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem; deseruerunt illi sponsorem salutis, honorauit ille socium crucis. inuenta est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. et hoc quidem oculis domini clarum fuit, qui non baptizato tamquam niartj- rii sanguine abluto tantam felicitatem statim contulit. sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta caritate mortem pro Christo uiuente suscipere potuit, qui uitam in moriente quaesiuit? hue accedit, quia non incredibiliter dicitur latronem qui tunc credidit iuxta dominum crucifixum aqua illa, quae de unlnere lateris eius emicuit, tamquam sacratissimo baptismo fuisse perfusum, ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum nouit, nemo conuincit. uerum haec ut uolet quisque accipiat, dum tamen de baptismo non praescribatur saluatoris praecepto huius latronis exemplo et non baptizatis parunlis nemo promittat inter damnationem regnumque caelorum quietis uel felicitatis cuiuslibet atque ubilibet quasi medium locum. hoc enim eis etiam heresis Pelagiana promisit, quia nec damnationem metuit paruulis, quos nullum putat habere originale peccatum, nec sperat eis regnum caelorum, si non perueniunt ad baptismatis sacramentum. iste autem cum confiteatur paruulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum caelorum non baptizatis ausus est polliceri, quod nec illi ausi sunt, qui eos asserunt sine ullo prorsus esse peccato. ecce qualibus se laqueis praesumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse paeniteat!
1.12
De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate nec scriptura ipsa canonica est nec illa sic scripsit uel quicumque illud scripsit, ut illum puerum, qui septennis mortuus fuit, sine baptismo diceret fuisse defunctum, pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. nam illius aetatis pueri et mentiri et uerum loqui et confiteri et negare iam possunt. et ideo cum baptizantur, iam et symbolum reddunt et ipsi pro se ad interrogata respondent. quis igitur scit, utrum puer ille post baptismum persecutionis tem-\' pore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortuus ierit nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit?
1.13
Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salua fide catholica et ecclesiastica regula nulla ratione conceditur. ut pro non baptizatis cuiuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tamquam per huiusmodi pietatem suorum ad regnum caelorum quo perueniant adiuuentur, quid responsurus est de tot milibus infantum, qui nascuntur ex impiis nec in manus piorum aliqua uel diuina uel humana miseratione perueniunt et de ista uita in illa tenerrima aetate sine lauacro regenerationis abscedunt? dicat, si potest, unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. si enim quaeram, quare damnari mereantur, si non baptizantur, recte mihi respondetur:\' propter originale peccatum\'; item si quaeram, unde traxerint originale peccatum. iste respondebit:\' I\' X carne utique peccatrice\'. si ergo quaeram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante carnem— hic inueniat quid respondeat, et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec baptisma regeneret male generatos nee sacrificia expient inquinatos— ibi enim et de talibus hii paruuli nati sunt siue adhuc usque nascuntur, ut, eis nullo tali possit adiutorio subueniri—, hic certe omnis argumentatio deficit. non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis consortium peccatricis, sed qua. rimus, unde animae damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. non est, ut dicatur:\' nihil eis offuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in dei praescientia fuerat parata redemptio\'. de\' his enim nunc loquimur, quibus ante baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit. non est, ut dicatur:\' eas, quas baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt, quod praesciens deus paululum illas uoluit alienis haerere peccatis sine ullo exitio damnationis aeternae et cum spe felicitatis aeternae\'. de his enim nunc loquimur, quarum natiuitas apud impios et ex impiis nulla talia poterit inuenire praesidia. quae quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent, sicut nec illa quae de libro Machabeorum commemorauit sacrificia facta pro peccatoribus mortuis eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent.
1.14
Inueniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima sine ullo peccato uel originali uel proprio sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo ualeat liberari, et uideat quid eligat c duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium paruulorum, quae hinc sine lauacro regenerationis abscedunt et pro quibus nullum sacrificium corporis dominici offertur, a nexu peccati originalis absolui, cum apostolus doceat ex uno ire omnes in condemnationem, quibus utique non subucnit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem, an dicat animas non habentes ullum uel proprium uel originale peccatum et omni modo innocentes, simplices, puras a iusto deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.
1.15
Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo nec illud tertium alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem— apostolus quippe apertissime definiuit nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali; unde constat paruulos, ut remissione indigeant peccatorum. non nisi originale contraxisse peccatum— nec illud quartum eas animas paruulorum sine baptismate moriturorum a iusto deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas praesciuit, si ad aetatem peruenissent. in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse uicturas. hoc namque nec iste ausus est dicere in tantis angustiis constitutus, immo etiam contra istam uanitatem iam satis manifeste ac breuiter est locutus, ubi ait\' iniustum deum futurum fuisse, si non perfectis propriae uoluntatis operibus uellet hominem iudicare non natum\'. hoc enim respondit. cum tractaret quaestionem aduersus cos qui dicunt:\' cur deus hominem faciebat, quem utpote praescius sciebat futurum non bonum?\' non natum enim iudicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse praescisset. et utique, sicut et huic uisum est, de perfectis eius operibus debuisset hominem indicare, non de praecognitis nec fieri aliquando permissis. nam si peccata, quae si homo uiueret commissurus esset. etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium conlatum est illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, quando quidem iudicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam, non secundum eam, quae in illo inuenta est, innocentiam et de nullo mortuo baptizato poterit esse securitas, quia et post baptismum non qualitercumque peccare, uerum etiam apostatare homines possunt. quid? si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si uiueret, nullumne illi beneficium putabimus esse conlatum, quod raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, et propter dei praescientiam non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam iudicandum esse censebimus? quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur, proicerentur illi duo de paradiso ante peceatum, ne in loco tam sancto et beatifico peccaretur! quid quod ipsa exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur non erit? quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum? quomodo ergo puniuntur peccata, quae nulla sunt, id est quae nec uita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem nec morte praeueniente post carnem?
1.16
Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solueretur a carne, quoniam paruuli anima est nee liberi arbitrii gessit aetatem, non inuenit unde damnaretur non percepto baptismo nisi originale peccatum. cx hoc peccato iuste damnari animam non negamus, quia peccato supplicium lex iusta constituit; sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit quaerimus, si non ex illa una trahitur, quae in generis humani primo patre peccauit. quamobrem si deus non damnat innocentes nec facit nocentes, quos perspicit innocentes, et si animas non liberat siue ab originalibus siue a propriis peccatis nisi in ecclesia Christi baptismus Christi et si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum et si peccata antequam committantur et multo magis quae numquam commissa sunt damnari iusta lege non possunt, nihil horum quattuor iste dicat et, si potest, explicet, paruulorum animae, quae sine baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem, quae nihil peccanerunt, missae sunt, ut illic inucnirent peccatum, propter quod merito damnarentur. porro si quattuor ista deuitans, quae sana doctrina condemnat, id est si non audens dicere uel sine ullo peccato exsistentes a di\' o fieri animas peccatrices aut sine Christi sacramento in eis solui originale peccatum aut eas alicubi peccasse, antequam mitterentur in carnem, aut ea quae numquam habuerunt in eis peccata damnari, si haec nolens dicere, quoniam non sunt utique dicenda, dixerit paruulos non trahere originale peccatum nec habere unde damnentur, si non accepto sacramento regenerationis hinc exeant, in heresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus incurret. quod ei ne contingat, quanto melius tenet de origine animae cunctationem meam ne audeat affirmare, quod nec humana ratione conprehendit nec diuina auctoritate defendit, ne cogatur insipientiam profiteri, dum ueretur ignorantiam confiteri!
1.17
Hic forte dicat sententiam suam diuina auctoritate defendi, quoniam sanctarum scripturarum testimoniis probare se existimat\' animas a deo non ex propagine fieri, sed nouas singulis insufflari\'. probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo quod magna intentione quaerebam. sed quaerat, aliane fortassis inueniat; nam hoc istis testimoniis, quae iam posuit. non probauit. omnia quippe quae hic adhibuit ad aliquid certa sunt; ad hoc uero, quod de animae origine quaeritur. demonstrantur ambigua. certum est enim deum dedisse hominibus flatum et spiritum dicente propheta: sic dicit d ominus, qui fecit caelum et fundauit terram et quae sunt inea, qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus cam. hoc testimonium iste in eam sententiam uult accipi, quam defendit, ut, quod ait,\' dat flatum populo\', non ex propagine facere animas populo, sed nouas insufflare credatur. audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis adtracta est, et, ulli ait apostolus de frumenti grano: deus illi dat corpus quomodo uoluerit, neget, si audet, de tritico triticum nasci et herbam eius ex semine secundum genus. quod si negare non audet, unde igitur scit quomodo dictum sit\' dat flatum populo\', utrum eum trahens de parentibus an insufflans nouum?
1.18
Vnde etiam scit, utrum\' repetitio sententiae sit: qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus eam\', ut de una re utrumque dictum intellegatur et non animam uel spiritum quo natura uiuit humana, sed spiritum sanctum significare uoluerit? si enim flatu non posset significari spiritus sanctus, non dominus post resurrectionem insufflasset discipulis et dixisset: accipite spiritum sanctum, neque scriptum esset in Actibus apostolorum: factus est subito de caelo sonus, quasiferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et inpleti sunt omnes spiritu sancto. quid si hoc propheta praenuntiauit dicens: quidat flatum populo super eam et tamquam exponens quid dixerit flatum repetiuit atque ait: et spiritum calcantibus eam? tunc enim euidentissime factum est, quando inpleti sunt omnes spiritu sancto. aut si nondum dicendus est populus centum uiginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quattuor uel quinque milia crediderunt et baptizati acceperunt spiritum sanctum, quis dubitauerit simul populum accepisse spiritum sanctum et multitudinem quae ambulabat in terra, id est homines calcantes terram? nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, siue ex propagine detur siue nouus insuffletur— quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat—, non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. dedit ergo flatum populo super terram et spiritum calcantibus eam, quando multi simul credentes repleti sunt spiritu sancto. et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, suo cuique tempore, donec discedendo de hac uita et succedendo in hanc uitam uniuersus eiusdem populi numerus compleatur, ut hoc sanctae scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus, sed eiusdem sententiae repetitio. sicut non alius est\' qui habitat in caelis\' et alius\' dominus\' nec aliud est\' inridere\' et aliud\' subsannare\', sed eadem sententia repetita est, ubi legitur: qui habitat in caelis, inridebit eos et dominus subsannabit eos, uel, cum dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae non utique aliud dixit\' hereditatem\', aliud\' possessionem\' nec aliud\' gentes\', aliud\' fines terrae\', sed eiusdem sententiae repetitio est. et innumerabiles inueniet huiusmodi locutiones diuinorum eloquiorum. si aduertat quod legit.
1.19
Quod autem graecus dicit πνοἡν hoc latini uarie interpretati sunt: aliquando\' flatum\', aliquando\' spiritum\', aliquando\' inspirationem\'. nam hoc uerbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus. ubi dictum est: qui dat flatum populo super eam, hoc est πνοἡν ipsum uerbum est et ubi homo animatus est: et insufflauit deus in faciem eius flatum uitae. sed ipsum uerbum est et in psalmo, ubi canitur: omnis spiritus laudet dominum; ipsum est et in libro Iob, ubi scriptum est: aspiratio autem omnipotentis est, quae docet. noluit dicere flatus, sed\' aspiratio\', cum in graeco sit πνοἡ. quod etiam in illis uerbis est prophetae, de quibus nunc disputamus. et certe hoc loco nescio utrum debeat dubitari spiritum sanetum esse significatum. agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: quia non ex numero annorum, sed spiritus, inquit, est in hominibus, aspiratio autem omnipotentis, quae docet, ut intellegeretur ista repetitione non se de spiritu hominis dixisse, quod ait: spiritus est in hominibus. uolebat enim ostendere, unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis, et repetendo id exposuit dicens: aspiratio omnipotentis est, quae docet. item alio loco in eodem libro: intellectus, inquit, labiorum meorum pura intellegit. spiritus diuinus qui fecit me, inspiratio autem omnipotentis, quae docet m c. et hic quod ait\' inspiratio\' uel\' aspiratio\', in graeco est πνοἡ qui in illis prophetae uerbis interpretatus est\' flatus\'. quamobrem cum temere negetur de anima hominis uel de spiritu hominis esse dictum: qui dat flatum populo super eam e t spiritum calcantibus eam, quamuis ibi et spiritus sanctus multo credibilius possit intellegi, qua tandem ratione audebit aliquis definire animam uel spiritum. quo natura nostra uinit, loco illo uoluisse significare prophetam? cum profecto si apertissime diceret\' qui dat animam populo super terram\', adhue quaerendum esset, utrum esset deus ex origine praecedentis generis det, sicut ex origine praecedentis generis ipse tamen dat corpus non solum homini aut pecori. sed etiam semini tritici aut alicuius ceterorum quomodo uoluerit, an uero nouam, sicut homo primus accepit, insufflet.
1.20
Sunt etiam, qui haec uerba prophetica sic intellegant. ut quod ait: dedit flatum populos cam, id est super terram, non nisi animam uelint accipi flatum; quod uero adiunxit: et spiritum calcantibus eam, spiritum sanctum significatum arbitrantur, illo scilicet ordine, quo et apostolus dicit: non primum quod spiritale est, sed quod animae, postea spiritale. nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit\' calcantibus eam\', ut uellet intellegi\' contemnentibus eam\'. qui enim accipiunt spiritum sanctum, amore caelestium terrena contemnunt. hae omnes sententiae non sunt contra fidem, siue utrumque, id est et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam. quisque intellegat siue utrumque dictum accipiat de spiritu sancto siue flatum ad animam, spiritum uero ad spiritum sanctum referat. sed si anima et spiritus hominis et hic intellegendus est, sicut non dubitandum est quod eum deus det, ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine, sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra, an uero nouum neque propagatum singulis insufflando distribuat; quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima uolumus diuinorum eloquiorum auctoritate defendi.
1.21
Eadem ratione etiam quod dicit deus: spiritus enim a me exiet et omnem flatum ego feci, de spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait: spiritus a me exiet, de quo et saluator ait: a patre procedit, sed quod dictum est: omnem flatum ego feci, de omni anima dictum negari non potest. sed omne etiam corpus ipse facit; quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. ac per huc de anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus an insufflando sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est.
1.22
Adiecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est: qui fingit spiritum hominis in ipso. quasi hoc negetur; sed unde eum fingat, hoc quaeritur. nam et corporalem hominis oculum quis nisi deus fingit? et puto quod non extra, sed in ipso et tamen, ut certum est, ex propagine. cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum noua insufflatione an tractum ex propagine.
1.23
Nouimus etiam Machabeorum iuuenum matrem fecundiorem uirtutibus, quando filii passi sunt, quam fetibus, quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: filii, nescio quomodo paruistis in uentrem meum. neque enim ego spiritum et animam donaui uobis nec singulis uobis uultus et membra formaui; sed deus, qui fecit mundum et omnia quae in es o sunt fecitque hominum genus et omnium inquirit actum, ipse uobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia. nouimus haec quidem, sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit non uidemus. quis enim Christianorum neget deum donare hominibus animam et spiritum? sed eodem modo existimo istum negare non posse deum donare hominibus aurem, linguam, manum, pedem omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. quomodo enim haec dei dona esse negaturus est, nisi se obliuiscatur esse Christianum? sed sicut constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari, ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur, utrum ex parentibus an ex nihilo an— quod iste affirmat, sed omni modo cauendum est— ex aliqua flatus eius exsistente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.
1.24
Cum igitur scripturarum testimonia, quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt—, quid est quod dicit: animam ex flatu dei constanter asserimus, non ex traduce. quia ex deo datur? quasi corpus ex alio detur quam ex illo, a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quamuis non ex eius natura, sed ex eius opificio. neque ex nihilo, inquit, quia ex deo proficiscitur. hoc plane non adhuc quaerendum monemus utrum ita sit; sed prorsus uerum non esse quod dicit, id est quod anima nec ex traduce sit nec ex nihilo, hoc, inquam, uerum non esse sine dubitatione firmamus. unum est enim e duobus: si ex traduce non est, ex nihilo est, ne ita sit ex deo, ut naturae sit dei, quod omnino sacrilegum est credere. sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus, non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.
1.25
Qui utinam in tanta profunditate quaestionis. quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabeorum matrem! quae cum sciret de uiro se filios concepisse et a creatore omnium siue secundum corpus sine secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen: nescio quomodo paruistis in uentrem meum. uellem iste diceret, quid ista nesciebat. haec enim, quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in eius uterum uenerint, quia de uiro eos se concepisse dubitare non poterat. confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis uultus et membra formauerit. quid ergo nesciebat? an forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem deus. illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit an nouum sicut homini primo insufflauerit? sed sine hoc siue aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat, non quod nesciebat temere defendebat. nec tamen iste huic diceret. quod nobis dicere non erubuit: homo in honore positus non intellexit: comparatus est pecoribus insensatis e t s i mil is f actus est e i s. ecce ista mulier dixit de filiis suis: neseio quomodo paruistis in uentrem meum, nec tamen comparatur pecoribus insensatis. nescio, dixit; et quasi quaererent ab ea cur nesciret adiunxit: neque enim ego spiritum et animam donaui uobis ille ergo qui donauit scit, unde fecerit quod donauit, utrum ex propagine adtraxerit an nouum insufflauerit,\' quod ego\', inquit,\' nescio nec singulis uobis uultus et membra formaui; ille scit qui formauit, utrum simul cum anima formauerit an uero iam formatis animam dederit. quo ergo modo, utrum illo an isto, in eius uentrem uenerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat totum quod dedit redditurum esse qui dedit. sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto quid mulier ista nescierit; tantum non iudicet mentientem nec pecoribus insensatis comparet nescientem. quicquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat; quod tamen sine culpa homo nesciebat. quapropter dico etiam ego de anima mea: nescio, quomodo uenerit in corpus meum— neque enim ego illam mihi donaui—; scit ille qui donauit, utrum illam de patre meo traxerit an sicut homini primo nouam creauerit. sciam etiam ego, si ipse docuerit, quandocumque uoluerit; nunc autem nescio nec me pudet ut istum fateri nescire quod nescio.
1.26
Disce, inquit, ecce apostolus docet. discam plane, si apostolus docet— non enim nisi deus per apostolum docet—, sed quid est tandem quod docet apostolus? ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit dicens: cum ipse det omnibus uitam et spiritum. quis enim hoc negat? sed intellege, inquit, quod ait apostolus.\' det\', inquit, non dedit ad infinitum et iuge tempus reuocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. et quod sine cessatione dat. semper dat, sicut semper est ipse qui dat. uerba eius posui, sicut in eorum quos misisti secundo libro eius inueni. ubi primum uide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. ausus est enim dicere deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione atque omnino semper animas nascentibus dare. semper. inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. quid apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intellegere absit ut negem; quod autem iste dicit, debet etiam ipse intellegere contra fidem esse christianam atque ulterius cauere ne dicat. cum enim mortui resurrexerint, iam nemo nascetur; atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus iudicabit. non ergo semper dat, quamuis semper ipse sit qui nunc dat. nec tamen quoniam beatus apostolus non dixit\' dedit\', sed\' det\', inde conficitur quod uult isto conficere non eum ex propagine animas dare. ipse quippe dat, etiam si de propagine dat, quia et corporis membra et corporis sensus et corporis formam et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamuis ex propagine det. neque enim quia dominus ait: si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, nec ait\' uestiuit\', sicut primum quando instituit, sed ait\' uestit\', quod et nunc facit, ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. quid si ergo sic etiam anima et spiri\'; us hominis et a deo datur, quamdiu datur, et tamen ex propagine sui generis datur? quod ego nec defendo nec refello. sed si defendendum est uel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. nec propterea sum pecoiibus insensatis comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio, sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. istum autem non ego uicissim quasi rependens maledictum pro maledicto pecoribus comparo, sed tamquam filium moneo, ut quod nescit se nescire fateatur neque id quod nondum didicit docere moliatur, ne comparetur non pecoribus, sed illis hominibus, quos dicit apostolus uolentes esse legis doctores non intellegentes? neque quae quuntur neque de quibus affirmant.
1.27
Nam unde est, quod ita scripturas. de quibus loquitur, non curat aduertere, ut cum legerit homines esse ex deo. non eos etiam secundum corpus, sed\' tantum secundum animam et spiritum ex deo esse\' contendat? quod enim ait apostolus: ex ipso sumus, non uult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spLitum esse referendum. si ergo ex deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. deinde ubi dicit idem apostolus: sicut enim mulie- ex uiro ita et uir per mulierem, exponat nobis iste quam propaginem significare noluerit, animae an corporis an utriusque; sed non uult\' esse animas ex propagine\': restat ergo, ut secundum ipsum atque omnes, qui animarum propaginem destruunt. corpus tantum masculinum et femininum significarit apostolus dicens: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mu lierem. quia mulier ex uiro facta est, ut etiam uir per mulierem postea nasceretur. si ergo haec apostolus dicens non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus uolebat intellegi, cur continuo subiunxit: omnia autem ex deo. nisi quia et corpora ex deo? ita quippe ait: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mulierem. omnia autem ex deo. eligat ergo iste unde sit dictum. si do corporibus. profecto et corpora ex deo sunt. quid est ergo. quod ubicumque iste in scripturis legit\' ex deo\', quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus uult intellegi? si uero quod dictum est: omnia autem ex deo, et de corpore utriusque sexus et de anima ac spiritu dictum est, ergo secundum omnia est mulier ex niro; mulier enim ex niro, uir per mulierem, omnia ex deo. quae\' omnia\' nisi de quibus loquebatur, id est et ille uir, ex quo mulier, et illa mulier, quae ex uiro, et ille uir. qui per mulierem? neque enim ille uir per mulierem, ex quo uiro mulier. sed uir. qui natus est postea ex uiro per mulierem. quemadmodum hodieque nascuntur. ac per hoc si, cum ista diceret apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex deo. porro si non uult ex deo esse hominum nisi animas et spiritus, profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex uiro et nihil iam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. si autem ita diuidit, ut dicat mulierem ex uiro esse secundum corpus, ex deo autem secundum animam et spiritum, quomodo erit uerum quod ait apostolus: omnia autem ex deo, si mulieris corpus ita est ex uiro. ut non sit ex deo? quapropter ut apostolus potius uerum loquatur, quam iste apostolo praeferatur, mulier ex uiro est siue secundum solum corpus siue secundum totum. quo constat humana natura— nihil enim horum tamquam certum affirmamus, sed quid horum uerum sit adhuc quaerimus— et uir per mulierem, siue ex patre tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, siue sola caro, unde adhuc quaestio est, omnia tamen ex deo, unde nulla quaestio est, id est et corpus et anima et spiritus et uiri et mulieris. etsi enim non ex deo nata uel tracta sunt uel manarunt, ita ut eius naturae sint, tamen ex deo sunt. a quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint.
1.28
Sed dicendo, inquit, apostolus: et ipse det omnibus uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum, animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. immo uero qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis uerbis apostoli intellegat\' ex uno\' cum\' sanguine\' dixisse\' ex uno homine\' a parte totum significante locutionis modo. si enim ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est: in quo omnes peccauerunt— non enim dictum est:\' in quo omnium caro peccauit\', sed\' omnes\' dictum est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro—. sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est\' omnes homines\', ut secundum solam carnem intellegerentur, sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est: omne genus hominum ex uno sanguine, tamquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. si enim hoc est uerum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum, ita dictum est e x uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro; illud nero quod dictum est: in quo omnes peccauerunt, sola omnium hominum caro intellegenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante scriptura. si autem illud est uerum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est corpus, anima et spiritus, ibi proprie dictum est\' in quo omnes homines peccauerunt\', hic autem tropice\' ex uno sanguine\' totum significatur a parte, id est totus homo. qui ex anima constat et carne, uel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. nam et ex parte totum et ex toto partem diuina eloquia significare consuerunt. ex parte enim totum significatum est, ubi legitur: ad te omnis caro ueniet, quia ex carne intellegitur totus homo; ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola eius caro sepulta sit. iam Llud quod in hoc apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus uitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moueat; ipse enim dat. sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex noua insufflationc an ex propagine. ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.
1.29
Nunc uideamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere uiri adducta est ad eum et dixit: hoc nunc os ex ossibus meis is et caro de carne m ea. hoc quippe iste putat,\' quod dicere debuerit Adam:" anima ex anima mea" uel:" spiritus de spiritu meo", si etiam hoc de illo tractum esset\'. sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant inuictius suam munire sententiam, quia, cum scriptum sit detraxisse deum costam de latere uiri eamque aedificasse in mulierem, non est additum, quod in eius faciem sufflauerit flatum uitae; ideo, inquiunt, quia iam de uiro fuerat animata. nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta scriptura huius rei cognitione fraudasset. ad illud uero quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea nec ait:\' spiritus\' uel\' anima de spiritu meo\' uel\' de anima mea\', sic ab cis responderi potest. quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intellegatur hoc dictum\' os et caro mea\', sed quae animata fuerint detracta, non mortua. neque enim hoc omnipotentem facere potuisse ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. nam quod Adam secutus adiunxit: haec uocabitur mulier, quia d e u i r o s u o s u m p t a c s t, cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum:\' quoniam de uiro suo caro eius sumpta est\'? hic itaque illi qui contra sentiunt possunt diccre, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de uiro suo sumptam. totam debere accipi cum anima et spiritu. nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres excepta anima eas necesse est intellegi. alioquin non ita se ammonerentur ornare: non in tortis crinibus aut auro uel margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. utique pietas intus est in anima ucl in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.
1.30
Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certauerint, ego inter cos sic iudieo, ut, ne incognitis fidant et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. si enim scriptum esset:\' insufflauit flatum uitae in faciem mulieris et facta est in animam uiuam\', nec sic esset iam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. fieri enim potuit, ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii uero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. cum uero tacitum est, occultatum est, non negatum, sed neque affirmatum. ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. unde nec illi, qui defendunt animarum propaginem, ex co, quod non sufflauit deus in faciem mulieris, aliquid adiuuantur nec illi, qui eam negant, ideo quia non dixit Adam:\' anima de anima mea\', debent sibi persuadere quod nesciunt. sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, quod mulier deo sufflante sicut uir eius acceperit animam, sic eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, ut Adam non diceret:\' anima de anima mea\'. ac per hoc, si primae mulieris anima ex uiro est, a parte totum significatum est, ubi legitur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, cum tota ex uiro, non caro sola sit sumpta. si autem non est ex uiro, sed eam deus insufflauit sicut uiro, a toto pars significata est, ubi legitur: de uiro suo sumpta est, eum caro eius, non tota sit sumpta.
1.31
Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis non soluatur haec quaestio, illud tamen scio sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam mulieris non esse de anima uiri, quia non est dictum:\' anima de anima mea\', sed: caro carne mea, quemadmodum argumentantur Apollinaristae uel quicumque sunt alii aduersus animam domini, quam propterea negant, quia scriptum legunt: uerbum caro factum est.\' si enim et anima\', inquiunt,\' ibi esset, debuit dici: uerbum homo factum est\'. sed istis propterea dicitur carnis nomine solere scripturam totum hominem nuncupare— sieuti est: et uidebit omnis caro salut a r e d e i; non enim caro sine anima uidere aliquid potest—, quia plurimis aliis sanctarum scripturarum locis non solam carnem, uerum etiam animam humanam, id est rationalem, inesse homini Christo sine ulla ambiguitate monstratur. unde et isti, a( quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum: os de ossibus us mis et caro de carne mea, ut illic intellegeretur et anima, quemadmodum uerbum carnem factum non sine anima accipimus, si, quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. pari uice igitur ammonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut nonas a deo sufflari animas certis documentis asserant et tunc illud, quod dictum est: os ex ossibus meis et caro de carne mea, non tropice a parte totum. ut simul intellegatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.
1.32
Quae cum ita sint, uideo librum istum iam esse claudendum. omnia quippe, quae mihi maxime necessaria uidebantur, continet, quibus hi qui legerint sciant cauere se debere, ne huic homini, cuius duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant\' animas sic ex dei flatu esse, ut non sint ex nihilo\'. hoc enim qui credit, etsi uerbis neget, re ipsa clamat animas dei habere substantiam et ipsius genus esse non munere, sed natura. nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus dei esse animas dicat non natura, sed munere et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere; ac sic eas, quod prius negauerat, ad dei naturam reuocare non dubitat.
1.33
Animarum autem nouarum sine propagine insufflationem defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid inuenire uel in canonicis libris, quod non sit ambiguum dissoluendae huic obligatissimae quaestioni, uel in ratiocinationibus suis. quod non sit contrarium catholicae ueritati, non a talibus qualis iste apparuit, qui non inueniendo quid diceret et deliberationem suam nolendo suspendere uires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est dicere\' inquinari animam meruisse per carnem et esse meruisse animam peccatricem\', cuius nullum meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit inuenire, et\' paruulis sine baptismo de corpore exeuntibus solui posse originale peccatum et offerendum pro eis sacrificium corporis Christi\', qui Christo non sunt incorporati per eius sacramenta in eius ecclesia,\' eosque sine lauacro regenerationis de hac uita migrantes non ad requiem tantum ire, sed ad regnum caelorum posse etiam peruenire\' et alia multum absurda. quae omnia colligere atque in isto libro digerere longum uisum est. absit ergo, ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur et animarum nouarum insufflatio, si uera est, a talibus defendatur.
1.34
Quamobrem quicumque uolunt defendere, quod dicuntur animae nouae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum quattuor, quae supra commemoraui, caueant omni modo, hoc est:\' ne dicant a deo fieri animas peccatrices per alienum originale peccatum; ne dicant paruulos, qui sine baptismo exierint. peruenire posse ad uitam aeternam regnumque caelorum originali peccato per quodlibet aliud resoluto; ne dicant animas peccasse alicubi ante carnem et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas; ne dicant peccata, quae in eis inuenta non sunt, quia praescita sunt, merito fuisse punita, cum ad eam uitam, ubi ea committerent, permissae non fuerint peruenire\'. nihil ergo istorum quattuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est, inueniant etiam scripturarum de hac re certissima testimonia et hanc sententiam suam non solum me non uetante, uerum etiam fauente et gratias agente defendant. si autem non inueniunt certissimam de hac re auctoritatem diuinorum eloquioium et aliquid illorum quattuor per inopiam dicere conpelluntur, cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam pa: uulorum animas non habere originale peccatum secundum Pelagianam heresim olim damnabilem nuperrimeque damnatam dicere conpellantur. melius est enim homini fateri se nescire quod nescit quam in heresim uel damnatam incurrere uel nouam condere, dum temere audet defensare quod nescit. alia huius hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, uerum tamen a tramite ueritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad ipsum etiam, si dominus uoluerit, aliquid de libris eius uolo scribere; ibi forsitan omnia uel, si omnia non potuero, plurima ostendam.
1.35
Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostrae et existimationis meae ut uerus catholicus et bonus amicus fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putaui, tu legendum dabis uel describendum quibus potueris uel quibus dandum esse iudicaucris. in quo istius iuuenis praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putaui, ut tamen eum diligam nec damnari, sed emendari uelim atque ita proficere in domo magna. quae est catholica ecclesia, quo eum misericordia diuina perduxit. ut sit in illa uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum et bene uiuendo et sana dicendo. porro autem si ipsum oportet ut diligam, sicut facio, quanto magis te, frater, cuius erga me beniuolentiam et cuius catholicam fidem cautam et sobriam optime noni! unde factum est, ut eos libros, qui tibi displicuerunt et in quibus nomen meum aliter quam uelles positum comperisti, describendos mihique mittendos uere fraterna planeque sincera dilectione curares. tantum ergo abest, ut hinc tuae caritati succenseam, quia fecisti, ut potius, nisi fecisses, integro iure amicitiae succensere deberem. ago itaque uberes gratias. quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicaui, quod hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi.