De Natura et Origine Animae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Accipe nunc iam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio. si possim, hoc est, si ille donauerit, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. reprehendisti enim me bis numero exprimens etiam meum nomen et cum te in principio libri tui inperitiae tuae ammodum conseium et doctrinae amminiculo destitutum, me uero ubi nominasti doctissimum ac peiitissimum dixeris, tamen quibus in rebus tibi uisus os nosse quod ego uel nescire me fateor uel, quamuis nesciam, scire praesumo, libertate qua oportebat non tantum senem inuenis et episcopum laicus, uerum etiam hominem tuo iudicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, immo uero me non esse certissime scio et fieri posse non ambigo, ut aliquid inperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat, et in hoc te plane laudo, quod ueritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti te scire quod nescis, sed ideo libere, quia personam non reueritus elegisti aperire quod sentis. unde te intellegere oportet, quanto esse nobis debeat cura maior dominicas oues reuocare ab erroribus, si et ouibus turpe est uitia pastorum, si qua cognouerint, eisdem occultare pastoribus. o si illa reprehenderes mea, quae iusta reprehensione sunt digna! neque enim negare debeo sieut in ipsis moribus ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto iudieio et nulla temeritate culpari. ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic tibi fortassis ostenderem, qualem te esse in quibus non perperam reprehenderis uellem meque tibi iuniori maior et praepositus subdito correctionis exemplum quanto humilius tanto salubrius exhiberem. sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere humilitas, et partim fateri, partim defendere ueritas cogit.
4.2
Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt uel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse, aliud, quod eam spiritum crederem. tibi enim uidetur et corpus esse anima et non esse spiritus. audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam et ex hac occasione, qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. recole uerba libri tui, ubi me primitus nominasti: scio, inquis, plerosque et facile peritissimos uiros super eo consultos tenuisse silentium aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent— sicuti nuper apud te Augustini doctissimi uiri praedicatique episcopi conprehensum litteris lectitaui— modestius quidem, ut reor, ac uerecundius huiusce rei arcana rimantes intra se ipsos tractatus sui deuorasse iudicium neque se posse exhinc aliquid determinare professos. sed mihi, crede, satis superque uidetur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit aut is, qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere, ut merito in illum conueniat quod scriptum est: h o m o cum esset in honore, non intellexit; assimilatus s est ium entis et conp ar atus est eis? nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumquehominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit, quid tam inconuenienter dici potest quam ut eum sola sui notione fraudarit? et cum sapientia, mundi, quae sese usque ad ueri cognitionem superuacua quidem inuestigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quae sunt uera cognosci, aliqua tamen uicina, immo affinia ueritati temptauerit super animae natura dispicere, quam indecens atque pudendum est religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere aut penitus sibi interdixisse ne sapiat!
4.3
Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio omnia, quae ad naturam hominis pertinent. sic te scire conpollit, ut, si eorum aliquid ignoraueris, non meo, sed tuo iudicio pecoribus compareris. quamuis enim nos insignitius uidearis adtingere eo quod dixisti: homo o cum e s s et inhonore, non intellexit, quia in quo tu non es honore sumus ecclesiae, tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum iudicium comparandus cs, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere nesciueris. neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est humanae animae originem— quam quidem non penitus nescio; scio enim deum flauisse in faciem primi hominis factumque esse hominem in animam uiuam; quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem— sed dixisti: quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? quod sensisse ita uideris, tamquam de uniuersa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil cum sui lateat. quod si ita est, iam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. si autem quantumcumque proficiamus in hac uita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas, ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem; quamuis, quod ad salutem pertinet fidei!, diuinitus animam datam eamque non eius cuius deus est esse naturae remotis ambagibus nouerimus. an forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis, hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris, ut, si paulo amplius te quisque nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti, atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem iustitia te ille pecoribus comparabit? dic ergo quatenus nobis naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salua sit nostra distantia, et considera tamen, ne plus a pecoribus distet qui eius aliquid nescire sc scit, quam qui se putat scire quod nescit. natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus; quisquis ergo a natura humana corpus alienare uult, desipit. medici tamen, qui appellantur anatomici, per membra, per uenas, per neruos, per ossa, per medullas, per interiora uitalia etiam uiuos homines quamdiu inter manus rimantium uiuere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent, nec tamen nos, quia ista neseimus, pecoribus compararunt. nisi forte dicturus es eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. non ergo ita praeloqui debuisti. neque enim aisti:\' quid differt homo pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura\', sed aisti: si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamuis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. uerum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare uelim. plura uolumina inplebo; multa me tamen ignorare confiteor.
4.4
Tu autem quo uis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputauimus, utrum ad animae naturam. quia ipsa id agit in homine, an ad corporis, quod ab ca mouetur ut id ay; t, an ad huius aeris, cuius reciprocatu id agere declaratur, an potius ad omnia tria, ad animam scilicet, quae corpus monet et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit et ad auram istam undique circumfusam quae intrando alit, releuat exeundo? et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas et dicebas et scribebas et in conuentu multitudinis conrogatae legebas, ex natura nostra nos utrem inflare et in natura nostra nos minus nihil habere, cum hoc unde faciamus facillime posses non diuinas et humanas paginas perscrutando, sed in te aduertendo nosse cum uelles. quomodo igitur tibi committam, ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor, qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis unde facias ignorabas? et praestet dominus, ut a me commonitus cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae ueritati nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos aduersus me habere malis inflatos quam eis adquiescere te docentibus et responsum tibi uerum non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque obiurgantem non moleste ferrem, immo insuper et gratias magnas agerem. si eam mihi non solum duris percuteres conuiciis, sed ueris etiam excuteres dictis. si enim me posses docere quod nescio, non solum te uerbis, sed et pugnis caedentem deberem patientissime sustinere.
4.5
Nam fateor dilectioni tuae, quantum adtinet ad istam quaestionem, unum de duobus ualde cupio nosse, si possim, uel de animarum origine quod ignoro uel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum hic uiuimus. quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi dominus, illa cogita semper? uerum hoc nosse cupio aut ab ipso deo sciente quod creat aut etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non ab homine nesciente quod anhelat. infantiam suam quisque non recolit et putas hominem nisi deo docente posse cognoscere, unde in matris utero uiuere coeperit, praes- ertim si usque adeo illum adhuc lateat humana natura, ut non solum quid intus habeat uerum etiam quid ad eam forinsecus accedat ignoret? itane, dilectissime, tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque unde uiuentes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, inpleantur? utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem scirem utrum mihi in hac uita sciendum esset! si enim ex illis est altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur, timendum est, ne hoc non ignorando, sed quaerendo peccemus. neque enim propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad dei naturam pertinet, sed ad nostram.
4.6
Quid quod nonnulla in operibus dei quam deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur? nam didicimus deum esse trinitatem; quot autem animalium genera creauerit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus, nisi hoc tu iam forte didicisti. in libro etiam Sapientiae scriptum est: si enim tantum potuerunt ualere ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? an quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? interior enim est animae nostrae natura quam corpus. quasi uero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis quam intrinsecus per se ipsam. quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? et tamen etiam quaeque interna atque uitalia oculis corporis inquisiuit et quicquid ex eis discere potuit per oculos corporis didicit. et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. et cum uiscera intrinsecus nostra non possint sine anima uiuere, facilius ea potuit anima uiuificare quam nosse. an forte ad eius cognitionem altius illa est corpus eius quam ipsa et ideo si uelit inquirere atque disserere, quando semen hominis conuertatur in sanguinem quando in solidam carnem, quando ossa durari quando incipiant medullari, quot sint genera uenarum atque neruorum, quibus discursibus et anfractibus uniuersum corpus illae inrigent illi alligent, utrum in neruis deputanda sit cutis utrum in ossibus dentes— distant enim, quod medulla carent— et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere commune illis est cum capillis, quisnam sit usus uenarum non sanguinis, sed aeris, quas arterias uocant: haec atque huiusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncine dicendum est homini: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius quam ut id possit adprehendere? et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum noua diuinitus insufflata sit an de parentibus tracta, cum hoc iam praeteritum non meminerit et inter illa deputet, quae inreuocabiliter sicut infantiam et cetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est, nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum uenas moueat ut uiuat in corpore, neruos autem utres membris corporis operetur, et si ita est, cur neruos non moueat, nisi uelit, pulsus autem uenarum, etiam si nolit, sine intermissione agat, de qua parte corporis ceteris dominetur quod ἡγεμονιϰόν uocant, utrum de corde an de cerebro an dispertite de corde motibus, de cerebro sensibus an de cerebro et sensibus et uoluntariis motibus, de corde autem non uoluntariis uenarum pulsibus, et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra uero non moucat nisi uelit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat, cur nescit quod facit uel unde facit? nec ei turpe est ista quod nescit et turpe esse existimas, si nesciat unde uel quomodo facta sit. cum se ipsa non fecerit? an quia nonnulli sciunt, quomodo haec et unde agat in corpore, ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas?
4.7
At ego hinc tibi maiorem moueo quaestionem, cur paucissimi nouerint unde agant, quod omnes agunt. fortasse dicturus es, quia illi didicerunt artem anatomicam uel empiricam, quas medicinalis continet disciplina, quam pauci assequuntur, ceteri uero ista discere noluerunt, cum potuissent, si utique uoluissent. ubi omitto dicere, cur multi conentur discere ista nec possint, quia tardo. quod multum mirum est, inpediuntur ingenio ea discere ab aliis. quae aguntur ab eis. ipsis et in eis ipsis. sed haec ipsa est maxima quaestio, cur arte non mihi opus sit, ut esse in caelo sciam solem et lunam et alia sidera, et arte mihi opus sit, ut sciam quando digitum moneo, unde incipiam, a corde an a cerebro an ab utroque an neutro, et doctore non egeam. ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me. nam cum in corde cogitare dicamur et quod cogitamus nullo alio homine sciente sciamus, ipsum tamen cor ubi cogitamus nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod cogitamus. nec ignoro, cum audimus, ut ex toto corde diligamus deum, non hoc dici de illa particula carnis nostrae, quae sub costis latet, sed de illa ui, qua cogitationes fiunt; quae merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit usquequaque uenarum, ita non quiescimus aliquid cogitando uersare. uerum tamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in tenebris et oculis clausis sensu corporis, qui uocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus, ipsius autem animae interiore praesentia, qua cunctis quae uiuificat atque animat praesto est, nulla intrinsecus nostra uiscera nouerimus, non medicos empiricos nec anatomicos nec dogmaticos nec methodicos, sed hominem scire arbitror neminem.
4.8
Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra coniectura conprehendere et fortiora quam potest uis humani ingenii penetrare; et tamen non est caelum caeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior, nos sumus, qui nos conprehendere non ualemus, nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus, nos non possumus capere nos et certe non sumus extra nos. nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus inuenimus; et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noueramus? neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus aut insufflatur a deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creauit, non etiam nunc de me uel in me facit; actum illud atque transactum est nec praesens mihi est nec recens. ne id quidem scio, utrum id scierim oblitusque sim, an uero nec tunc quando factum est id sentire ac nosse potuerim.
4.9
Ecce modo, modo dum sumus, dum uiuimus, dum nos uiuere scimus. dum meminisse nos et intellegere et uelle certissimi sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse iactamus quid ualeat memoria nostra uel intellegentia uel uoluntas omnino nescimus. amicus quidam meus iam inde ab adulescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus esset a nobis, quos uersus Vergilius in omnibus libris supra ultimos dixerit, continuo celeriter memoriterque respondit. quaesiuimus etiam superiores ut diceret: dixit. et credidimus eum posse retrorsus recitare Vergilium; de quocumque loco uoluimus, petiuimus ut faceret: fecit. prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendauerat, id eum facere uoluimus: quantum uoluimus sursum uersus secutus est. cum ammiraremur, testatus est deum nescisse se hoc posse ante illud experimentum. ita, quantum ad memoriam pertinet, tunc se eius animus didicit et, quandocumque disceret, nisi temptando et experiendo non posset; et utique antequam temptaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat?
4.10
Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos et eum id putamus, non scribimus nec nobis postea cum uolumus uenit in mentem nosque paenitet credidisse uenturum nec litteris inligasse, ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit: numquid nos non eramus, quando id cogitabamus? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis itemque nescio quomodo proferimur ad nos reddimurque nobis, quasi alii simus et alibi simus, quando quaerimus nec inuenimus quod in memoria nostra posuimus, neque nos ipsi ad nos ipsos ueluti alibi positos peruenire possimus et tunc perueniamus quando inuenimus? ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos, quasi non simus in nobis et aliquo recesserimus a nobis? nonne adtendis et exhorrescis tantam profunditatem? et quid est hoc aliud quam nostra natura nec qualis fuit, sed qualis nunc est? et ecce magis quaeritur quam conprehenditur. saepe mihi propositam quaestionem putaui me intellecturum, si inde cogitarem; cogitaui nec potui, saepe non putaui et tamen potui. uires itaque intellegentiae meae non sunt mihi utique cognitae et credo quia nec tibi.
4.11
Sed me contemnis forsitan confitentem et propter hoc quoque pecoribus comparabis. ego autem monere uel, si non dignaris, certe ammonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua uirtus perficitur, ne pro cognitis incognita praesumendo ad ueritatem peruenire non possis. puto enim esse aliquid, quod et tu intellegere quaeris nec potes nec tamen quaereres, nisi te posse sperares. ac per hoc et tu uires intellegentiae tuae nescis, qui naturae tuae scientiam profiteris nec mecum ignorantiam confiteris. quid dicam de uoluntate, ubi certe liberum a nobis praedicatur arbitrium? nempe beatissimus apostolus Petrus uolebat pro domino animam ponere, plane uolebat; neque enim deum id pollicendo fallebat, sed quantas uires haberet uoluntas ipsa nesciebat: proinde uir tantus, qui Iesum filium dei esse cognouerat, sc latebat. scimus nos itaque aliquid uelle seu nolle; sed uoluntas nostra, etiam cum bona est, quantum ualeat, quantas uires habeat, quibus temptationibus cedat quibusue non cedat, si nos non fallimus, fili dilecte, nescimus.
4.12
Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra nec tantum quod ad corpus, uerum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus nec tamen pecoribus comparemur; et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio— nam scio mihi esse datam a deo nec tamen esse de deo—, tanto me conuicio dignum putasti I et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? ubi potius exclamare debemus ad deum, quod ille exclamauit in psalmo: mirificata est scientia tua ex in e; inualuit, non potero ad illam. cur enim adiecit\' ex me\' nisi quia ex seipso quam inconprehensibilis esset dei scientia coniciebat, quando quidem se ipsum conprehendere non ualebat? rapiebatur apostolus in tertium caelum et audiebat ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset an extra corpus nescire se dicit nec a te comparari pecoribus pertimescit. sciebat se spiritus eius esse in tertio caelo, esse in paradiso et utrum esset in corpore nesciebat. et utique tertium caelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus uero eius et anima atque spiritus eius ipse erat. ecce sciebat magna, alta atque diuina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. quis in tanta occultarum rerum scientia tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: quid oremus, sicut oportet, nescimus? ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus; et me, si in eis quae retro sunt aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eundem apostolum dicentem: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum i intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu!
4.13
An forte etiam hoc quia dixi: quid oremus, sicut oportet, nescimus, inridendum me arbitraris et inrationalibus similem animantibus iudicas? et forte tolerabilius. cum enim recto sanoque iudicio futura nostra praeteritis praeferamus et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus quam quemadmodum exorti fuerimus. sed ueniat tibi in mentem, ubi hoc legeris, uel relegendo recole et noli in me huius conuicii lapidem iacere, ne ad quem non uis perueniat. ille ipse quippe doctor gentium apostolus dixit: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, quod non tantum uerbo docuit, sed suo quoque demonstrauit exemplo. nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine reuelationum suarum extolleretur. et quia eum dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat, sed tamen ubi ait: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, mox adiunxit: sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. qui autem scrutaturcorda, scit quid spiritus sapiat, quia secundum deum interpellat pro sanctis, id est\' interpellare sanctos facit\', ille utique spiritus, quem deus misit in corda nostra clamantem: abba, pater, et inquo clamamus: abba, pater; utrumque enim dictum est et accepisse nos spiritum clamantem: abba, pater et accepisse nos spiritum, in quo clamamus: abba, pater, ut exponeretur quomodo dixit\' clamantem\', hoc est\' clamare facientem\', ut ipso faciente clamemus. doceat ergo et hoc me quando uoluerit, si hoc mihi expedire nouit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. sed ille hoc me doceat spiritus, qui altitudines dei serutatur, non homo, qui spiritum nescit, unde uter inflatur. absit tamen, ut ego hinc te pecoribus comparem; non enim hoc quia non poteras, sed quia non aduerteras nesciebas.
4.14
Verum tu fortasse, quamuis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur quam est unde ducimus et reddimus flatum, tamen eadem altiora de scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia uestigare. nam longe utique praestantius est nosse resurrecturam carnem ac sine fine uicturam quam quicquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit. cum praesentia sua uegetet cuncta quae nescit; et longe est melius nosse animam, quae in Christo renata et renouata fuerit, in aeternum beatam futuram quam quicquid de illius memoria, intellegentia, uoluntate nescimus. haec autem quae dixi praestantiora atque meliora nullo modo nosse ualeremus, nisi diuinis crederemus eloquiis. his ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. primum si ita esset, non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disquirere, sed dei muneri; dixisti enim: quid differt homo pecore, si hoc nescit? quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore distamus iam hoc scire debemus? sicut enim nihil mihi legis, ut me uiuere sciam— habet enim natura mea, ut hoc nescire non possim— ita, si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia scripturarum? numquid soli distant pecore qui eas legunt? nonne ita creati sumus, ut distemus pecoribus et antequam ad aliquas litteras peruenire possimus? quid est, quaeso, quod tantum naturae nostrae arrogas, ut co ipso quo distat a pecore iam norit de origine animarum disquirere atque disserere, et rursus eam sic facis huius cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi diuinis testibus credat?
4.15
Deinde et in hoc falleris. nam diuina testimonia, quae ad istam quaestionem soluendam referre uoluisti, non id aperiunt. aliud est quod illa demonstrant, sine quo uere non possumus pie uiuere, quod scilicet animarum nostrarum deum habeamus datorem, creatorem, formatorem. sed quomodo id faciat, utrum nouas eas flando an de parentibus trahendo, non exprimunt nisi de una illa quam primo homini dedit. lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum dei seruum Renatum; ibi enim quia id ostendi, non fuit necesse et hic scribere. uelles autem me definire quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer, in quales ipse contrusus aduersus catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si fideliter et humiliter recolas atque consideres, uideas profecto quantum tibi profuisset, si scisses nescire quod nescis, et quantum tibi prosit, si uel nunc scias. nam si intellegentia tibi placet in natura hominis, quoniam reuera si eam non haberet, nihil, quantum ad animas pertinet, pecoribus distaremus. intellege quid non intellegas, ne totum non intellegas, et noli despicere hominem. qui ut ueraciter intellegat quod non intellegit hoc se non intellegere intellegit. unde autem dictum sit in sacro psalmo: homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, lege et intellege, ut hoc obprobrium humiliter potius ipse caueas quam superbe alteri obicias. de his enim dictum est, qui istam uitam solam deputant uitam secundum carnem uiuentes et post mortem nihil sperantes ueluti pecora, non de his, qui neque negant se scire quod sciunt et confitentur se nescire quod nesciunt et tutius intellegunt infirmitatem suam quam de sua uirtutc confidunt.
4.16
Non itaque displiceat praesumptioni tuae iuuenali meus senilis timor, fili. ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus nec deo nec aliquo spiritali homine docente scire potuero, paratior sum defendere quam recte etiam hoc deus sicut alia multa nos scire noluerit quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum. ut hoc non solum ad aliorum intellegentiam perducere nequeam, sed nec ipse intellegam, aut certe etiam hereticos adiuuet, qui propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas paruulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem deum recurrat et redeat, quod insontes animas, quibus nec lauacrum regenerationis subuenturum esse praesciuit, dando carni peccatrici esse conpulerit peccatrices nulla baptismatis gratia subuentura, qua liberentur a damnatione perpetua, quando quidem innumerabiles animae infantum, antequam baptizentur, de corporibus exeunt. absit enim. ut hoc nolens diluere dicam quae ipse dixisti,\' quod anima per carnem meruerit inquinari et esse peccatrix nullum habens ante peccatum, quo recte id meruisse dicatur\', et\' quod etiam sine baptismo originalia peccata soluantur\' et\' quod regnum quoque caelorum non baptizatis in fine tribuatur\'. haec atque huiusmodi uenena fidei nisi dicere timerem, fortasse de hac re definire aliquid non timerem. quanto melius igitur non separatim de anima disputo et affirmo quod nescio, sed quod apertissime apostolum uideo docuisse simpliciter teneo ex uno homine omnes homines ire in condemnationem qui nascuntur ex Adam, nisi ita renascantur in Christo, sicut instituit ut renascantur, antequam corpore moriantur, quos praedestinauit ad aeternam uitam misericordissimus gratiae largitor, qui est et illis quos praedestinauit ad aeternam mortem iustissimus supplicii retributor non solum propter illa quae uolentes adiciunt, uerum etiam, si infantes nihil adiciant, propter originale peccatum. haec est in hac quaestione definitio mea, ut occulta opera dei habeant suum secretum salua fide mea.
4.17
Nunc iam, quantum dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens meum nomen iterasti atque dixisti: non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eandem spiritum esse permittimus. prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit disputemus; deinde utrum etiam ipsa secundum scripturas nostras dicatur spiritus, quamuis etiam proprie spiritus nuncupetur non uniuersa, sed aliquid eius. ac primum scire uellem corpus quid esse definias. si enim non est corpus nisi quod membris carnalibus constat, nec terra erit corpus nec caelum nec lapis nec aqua nec sidera nec si quid huiusmodi est; si autem corpus est quicquid maioribus et minoribus suis partibus maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat, corpora suntetiam ista quae commemoraui: corpus est aer, corpus est lux ista uisibilis et omnia, sicut dicit apostolus, corpora caelestia et corpora terrestria.
4.18
Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. uemm tamen tu, unde tibi maxime gratulor, deum corpus non esse confirmas; sed me rursus sollicitum facis. ubi dicis: si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis aeria futilisque substantia. his enim tuis uerbis uideris credere omne quod caret corpore inanis esse substantiae. quod si ita est, quomodo deum audes dicere carere corpore nec times, ne sequatur inanis eum esse substantiae? porro si et corpore caret deus, quod iam confessus es, et cum inanis esse substantiae absit ut dicas, non ergo inanis substantiae est quicquid corpore caret. et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens, ut eam uelit uideri inanis futilisque substantiae, quia et deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. uide autem quantum intersit inter id quod dico et quod tu me existimas dicere. ego enim nec aeriae substantiae animam dico: alioquin corpus esse confiteor. aer quippe corpus est secundum omnes, qui de corporibus cum loquuntur quid loquantur sciunt. tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam, cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer, et quod aere inpletur inane esse non possit. quod nec utres tui te ammonere potuerunt. quid enim aliud in eos nisi aer, quando inflantur, artatur? qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. quodsi forte aliud tibi uidetur esse flatus, aliud aer, cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest, certe uasa quaelibet concaua, quae putas inania, ut plena esse cognoscas, ab ea parte, qua inplentur, deprime in aquam et uide, quod nihil humoris in ea possit intrare repellente aere, quo plena sunt. cum autem ore sursum uersus conlocantur siue ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis infunditur uel ingreditur, exeunte atque euadente aere qua exitus patet. hoc praesenti facilius posset demonstrari facto quam scripto. sed non est hic diutius inmorandum, cum siue intellegas aeris naturam esse corpoream sine non intellegas, me tamen putare non debes uel aeriam dixisse animam, sed omnino incorpoream; quod et tu esse confiteris deum, quem dicere non audes inane esse aliquid, sed negare non potes omnipotentis et inmutabilis esse substantiae. cur ergo metuimus, ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum deum incorporeum esse fateamur nec eum cassae inanitatis esse dicamus? sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, quemadmodum uiuens uiuentem quamuis inmutabilis mutabilem et omnipotens longe inparem.
4.19
Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam uelis esse non uideo. si enim propterea spiritus non est, quia distincte apostolus nominauit spiritum dicens: et inte g er spiritus uester et anima et corpus, eadem causa est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominauit et corpus; si autem affirmas, quod et anima corpus sit quamuis distincte corpore nominato, permitte, ut etiam spiritus sit quamuis distincte spiritu nominato. multo magis enim tibi debet uideri anima spiritus esse quam corpus, quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae animam corpusque esse non dicis. quo igitur pacto corpus est anima, cum eius et corporis sit diuersa natura, et spiritus non est anima, cum eius et spiritus sit una eademque natura? quid quod ista tua ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? alioquin si spiritus corpus non est et anima corpus est, non sunt spiritus et anima unius ciusdemque substantiae; tu autem utrumque, quamuis duo quaedam sentias, unam fateris habere substantiam: ergo et spiritus corpus est, si anima corpus est; neque enim aliter possunt unius eiusdemque esse naturae. proinde secundum te illud quod ait apostolus: spiritus uester et anima et corpus, tria sunt corpora; sed ex his duo, anima et spiritus, unius naturae sunt corpora, corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diuersa natura est. et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quonnn unum diuersae. duo uero sunt unius eiusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res atque una substantia. ista cum asseras, non uis tamen, ut duae res unius eiusdemque substantiae, id est anima et spiritus, habeant unum spiritus nomen, cum duae res non unius eiusdemque, sed inparis diuersaeque substantiae, id est anima et corpus, habeant unum, sicut putas, corporis nomen.=
4.20
sed hoc omitto, nc de nominibus inter nos sit potius controuersia quam de rebus. quisnam sit homo interior uideamus, utrum anima an spiritus an utrumque. sed, sicut te scripsisse uideo, interiorem hominem animam dicis. de hac enim loquebaris, cum diceres: et gelante substantia, quae conprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae ui et spiramine conglobatum exindeque inciperet homo interior apparere, quem uelut in formam uaginae corporalis inclusum ad similitudinem sui deliniauit exterioris hominis habitudo. deinde infers: flatus ergo dei animam fecit, immo flatus ex deo anima factus est, effigiata substantialis et secundum naturam suam corporea et sui corporis similis imaginique conformis. post haec incipiens loqui de spiritu: haec, inquis, anima, quae ex flatu dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. sicut ergo uideo, interiorem hominem uis esse animam, intimum spiritum, tamquam et ipse interior sit animae sicut illa corpori. ita fit, ut quemadmodum corpus per interiora cana sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas, sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum, atque ita totus homo constet ex tribus: exteriore, interiore, intimo. itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseuerare corpoream? deinde dic. mihi: quis eorum renouabitur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? interior an intimus? apostolus quidem praeter interiorem et exteriorem non uideo quod sciat alium interioris interiorem, id est totius hominis intimum. sed elige quem uolueris. qui renouetur secundum imaginem dei, quomodo hanc recipiet, qui iam sumsit exterioris imaginem? si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelauit— hoc enim etiam uerbo usus es, tamquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de puluere facta est—, quomodo eadem manente forma, quae inpressa illi est uel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem dei? an duas habebit imagines, a summo quidem dei, ab imo autem corporis, sicut in nummo dicitur\' caput et nauia\'? an forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis et spiritus capiat imaginem dei, tamquam illa contigua corpori et ille sit deo, ac sic ad imaginem dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? sed frustra hoc dicis. nam si et ille intimus ita est per animae omnia membra diffusus ut illa per corporis, iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formauit. ac per hoc non habet ubi capiat imaginem dei manente in se ista imagine corporis, nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. ad ista te absurda quando de anima cogitas carnalis cogitatio corporum uelis nolisue conpellit. sed deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus; quomodo igitur capiat eius imaginem corpus? obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in nouitate mentis tuae nec sapias secundum carnem, quoniam mors est.
4.21
Sed, inquis, si anima caret corpore, quid est quod apud inferos diues ille cognoscit? certe, inquis, nouerat iam Lazarum, non nouerat Abraham. unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae prouenit agnitio? haec dicens si agnitionem hominis prouenire non putas sine corporis forma, ut noueris te ipsum, credo quod assidue speculum adtendis, ne, si fueris oblitus faciem tuam. non te possis agnoscere. rogo te, quem magis hominem nouit homo quam se ipsum et cuius minus potest faeiem uidere quam suam? quis autem potest cognoscere deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas, si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio prouenire, id est si corpora possunt sola cognosci? quis autem Christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans animum in uerba diuina tam neglegenter intendat, ut dicat:( si incorporea est anima, necesse est careat forma\'? oblitus es te formam legisse doctrinae? ergo corporea est forma doctrinae. oblitus es scriptum esse de Christo Iesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in forma dei erat? quomodo ergo dicis: si incorporea est anima, necesse est careat forma, cum audias formam dei, quem non esse corporeum confiteris et ita loqueris, tamquam forma nisi in corporibus esse non possit?
4.22
Dicis etiam\' cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum\', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi uideri non potest. cuius auxilium inploratum est, inquis, corporeus utique uisus est atque formatus. audiant te homines et dei nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum.
4.23
Denique, inquis, membra illic animae describuntur, ut uere sit corpus, et uis\' per oculum totum caput intellegi\', quia dictus est leuasse oculos suos,\' per linguam fauces, per digitum manum\', quia dictum est: mitteLazarum, utintinguat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. tamen, ne per membrorum nomina de deo tibi corporeo praescribatur, dicis\' per haec incorporeas intellegendas esse uirtutes\', quia deum rectissime defendis non esse corporeum. quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? an uero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt, quando autem de creatore, tropice\' atque translate? pinnas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, id est homo dicit: si assumsero pinnas meas sicut columba? porro autem, si propterea linguam habebat diues ille corpoream, quoniam dixit: refrigeret linguam mea, in nobis quoque adhuc in carne uiuentibus manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est: mors et uita in manibus linguae. puto etiam non tibi uideri uel esse in creaturam uel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? an non audis in psalmo: non est pax ossibus meis a faeie peccatorum meorum?
4.24
Quod uero\' illum Abrahae sinum\' existimas- esse corporeum et per ipsum\' asseris totum corpus eius agnosci\', uereor, ue in re tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiterque agere credaris. neque cnim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar,\' ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut Lazarum perferunt\'. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum Abrahajn et deum Isaac et deum Iacob se deus uocari uoluit, cum sit innumerabilium deus.
4.25
Neque. haec ita me disserere existimes, tamquam negem fieri posse, ut anima mortui sicut dormientis in similitudine corporis sui sentiat seu bona seu mala. nam et in somnis quando aliqua dura et molesta perpetimur, nos utique sumus et, nisi euigilantibus nobis illa praetereant, poenas grauissimas pendimus; sed corpora esse credere, quibus hac atque illae quasi ferimur et uolitamus in somnis, hominis est, qui parum uigilanter de rebus talibus cogitauit. de his quippe uisorum imaginibus maxime anima probatur non esse corporea, nisi uelis et illa corpora dicere, quae praeter nos ipsos tam multa uidemus in somnis: caelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluuios, montes, arbores, animalia. haec qui corpora esse credit, incredibiliter desipit; sunt tamen corporibus omnino simillima. ex hoc genere sunt etiam, quae aliqua significantia diuinitus demonstrantur siue in somno siue in extasi. quae unde fiant, id est quaenam sit uelut materies eorum, quis indagare. possit aut dicere? procul dubio tamen spiritalis est, non corporalis. namque huiusmodi species uelut corporum, non tamen corpora et uigilantium cogitatione formantur et profunditate memoriae continentur et ex eius abditissimis sinibus nescio quo mirabili et ineffabili modo cum recordamur prodeunt et quasi ante oculos prolata uersantur. tam multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset, capere cogitando uel memoria continendo non posset. secundum tuam quippe definitionem corporea substantia sua corpus hoc exterius non excedit. qua igitur magnitudine, quae nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et spatiorum atque regionum capit? quid ergo mirum, si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet et quando sine corpore apparet? neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui quasi per loca ignota et nota discurrit et laeta sentit multa uel tristia. sed puto, quod nec tu audeas dicere figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere uidetur in somnis, uerum corpus esse. nam isto modo erit uerus mons, quem sibi uidetur ascendere, et corporea domus, quam sibi uidetur intrare, et arbor uera lignumque uerum corpus habens, sub qua sibi uidetur iacere, et aqua uera, quam sibi uidetur haurire, et omnia in quibus quasi corporibus uersatur corpora erunt, si et ipsa corpus est, quae simili imagine inter cuncta illa uersatur.
4.26
De conscriptis uisionibus martyrum dicendum tibi est aliquid, quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. nempe sancta Perpetua uisa sibi est in somnis cum quodam Aegyptio in uirum conuersa luctari. quis autem dubitet in illa similitudine corporis animam eius fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens sopitis sensibus iacebat in stratis, quando anima eius in illa uirilis corporis similitudine luctabatur? quid hic dicis? uerumne erat corpus illa uiri similitudo an non erat corpus, quamuis haberet similitudinem corporis? elige quid uelis. si corpus erat, cur non seruabat uaginae suae formam? neque enim in illius feminae carne uirilia repererat genitalia, unde ita posset sese coartando et, ut tu loqueris,\' gelaudo\' formari. deinde, obsecro te, cum corpus dormientis adhuc uiueret, quando eius anima luctabatur, in sua uagina erat utique omnibus membris uiuentis inclusa et in eius corpore suam formam, de quo fuerat formata, seruabat— nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente ui morti, extraxerat—: unde igitur erat uirile animae corpus, in quo sibi luctari cum aduersario uidebatur? si autem non erat corpus et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane uerus labor aut uera laetitia sentiretur, iamne tandem uides quemadmodum fieri possit, ut sit in anima similitudo quaedam corporis nec ipsa sit corpus?
4.27
Quid si tale aliquid apud inferos geritur et in eis se non corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? cum enim tristia patimur quamuis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea, non est tamen poenae similitudo, sed poena; sic etiam ubi laeta sentiuntur. sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non uis hinc tibi fortasse praescribi, cum ualde ad rem pertineat, cuius esse naturae existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis. et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus et non esse corpora confiteris. uerum tamen Dinocratcs frater eius mortuus erat; hunc uidit cum illo uulnere quod uiuus habuit et unde est perductus ad mortem. ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putarctur? ccce uulnus erat in anima Dinocratis, quod eam ui sua, quando erat in eius corpore, exclusit e corpore. quomodo ergo secundum tuam opinionem,\' quando membra corporis praeciduntur, ab ictu se subtrahit et in alias partes densendo se colligit, ne aliqua pars eius uulncre corporis amputetur\', etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid praecidatur? tantam quippe illi tribuis uigilantiam. ut etiam uisis occupata somniorum, si plaga inruerit ignoranti, qua caro feriatur. se illa prouidenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque uexari siue concidi, nec adtendis, homo prudens, quod, si sc anima inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. sed inueni quod potueris quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat et recondat introrsus, ne, ubi praeciditur seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque uexetur, Dinoeratem aspice et dic, cur eius anima non se subtraxerit ah co corporis loco, qui mortifero uulnere uastabatur, nc in illa fieret quod in eius facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. an forte iam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus, ut quomodo apparet quasi uulnus, quod non est uulnus, ita quod non est corpus quasi corpus appareat? nam si anima uulnerari potest ab eis qui uulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis qui corpus occidunt? quod dominus apertissime fieri non posse testatur. et tamen anima Dinocratis mori non potuit, unde corpus eius est mortuum, et quasi uulnerata uisa est, sicut corpus fuerat uulneratum, quoniam corpus non erat, sed habebat in similitudine corporis etiam similitudinem uulneris. porro autem in non uero corpore uera miseria fuit animae, quac significabatur adumbrato corporis uulnere, de qua sororis sanctae orationibus meruit liberari.
4.28
Iam illud quale est dicere, quod\' anima formam de corpore accipiat et cum incremento corporis protendatur et crescat, et non adtendere quam monstrosa euadat anima iuuenis siue senis, si eius brachium praecidatur infanti. contrahit enim se, ut dicis, animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densendo concludit. ac per hoc illud animae brachium quam breue corporis fuit, unde acceperat formam, tam breue seruabitur ubicumque seruetur, quia perdidit formam, cuius incremento posset pariter crescere. exit ergo anima iuuenis aut senis, qui manum cum esset paruus amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram iuuenalem uel senilem, alteram uero sicut primum fuerat infantilem. tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. non mihi uideris ab isto errore posse erui, nisi deo adiuuante diligenter consideraueris uisa somniantium et inde cognoueris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. quamuis enim et ea quae similia corporibus cogitamus ex eo genere sint, tamen, quod ad mortuos adtinet, aptior coniectura de dormientibus ducitur. neque enim frustra eos qui mortui sunt appellat sancta scriptura dormientes, nisi quia est quodammodo consanguineus leti sopor.
4.29
Proinde si anima corpus esset et corporea esset figura, in qua se uidet in somnis, eo quod de corpore eius fuisset expressa, nullus hominum membro corporis amputato sicut eo caret, ita sine illo se uideret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius nihil fuerit amputatum. cum uero aliquando se integros uideant, aliquando autem, sicut sunt, ex quacumque parte truncatos, quid aliud ista res docet nisi animam sicut aliarum rerum quas sentit in somnis ita et corporis modo sic, modo sic non ueritatem, sed similitudinem gerere? gaudium uero eius siue tristitia, delectatio uel offensio, siue sit in corporibus siue in corporum similitudinibus, uera est. tu ipse nonne dixisti uereque dixisti\' alimenta et uestimenta non esse animae, sed corpori necessaria\'? cur ergo aquae stillam desiderauit apud inferos diues? cur\' Samuhcl sanctus post mortem\', ut ipse quoque commemorasti,\' solito indumento uestitus apparuit\'? numquid ille ruinas animae sicut carnis per umoris alimentum reficere cupiebat? numquid iste de corpore uestitus exierat? sed in illo uera erat molestia, qua cruciabatur anima, non tamen uerum corpus, cui quaereret alimenta, et iste sic potuit apparere uestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. neque enim se anima sicut in membra corporis ita et in uestimenta porrigit et coartat, ut etiam inde formetur.
4.30
Post mortem uero quam uim cognitionis corruptibilibus exoneratae corporibus animae accipiant etiam non bonae, ut uel pariter malas uel etiam bonas ualeant interioribus sensibus intueri et agnoscere siue in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum siue in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi liniamenta membrorum, quis ualeat indagare? unde est et illud, quod patrem Abraham diues ille, cum in tormentis esset, agnouit, cui figura corporis eius non erat nota, cuius corporis similitudinem quamuis incorpoream potuit anima retinere. quis autem recte dicat se aliquem hominem cognouisse, nisi in quantum potuit eius uitam uoluntatemque cognoscere, quae utique moles non habet uel colores? sic enim et nos ipsos certius quam ceteros nouimus, quia nobis conscientia nostra nota est et uoluntas. quam plane uidemus et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non uidemus, hanc in alio quamuis praesente non cernimus, etiam cuius absentis faciem nouimus, recolimus, cogitamus. nostram uero faeiem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum uerissime dicimus. ita clarum est, ubi sit potior hominis ueriorque notitia.
4.31
Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora uera sentimus— quod facimus quinque sensibus corporis—, aliud, quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus— ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur—, aliud, quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, caritatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similibus certius sane firmiusque conspicimus, ubi magis esse et quodammodo familiarius habitare debemus, ubi renouari in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? ibi enim certe neque ullum sexum neque ullam sexus similitudinem gerimus.
4.32
Xam illa masculinae uel femininae animae forma membris uirilibus muliebribusquc distincta, si non corporis similitudo, sed corpus est, uelis nolis est masculus, uelis nolis est femina, quaecumque aut masculus apparet aut femina. sed tamen si secundum tuam opinionem et corpus est anima et uiuum corpus est et habet mammas protumidas et propendulas et non habet barbam et habet uuluam et genitalia, quae habent feminae corporis membra, et non est femina, egone non dicam uera constantius:\' et habet oculum et habet linguam et habet digitum et habet cetera similia corporis membra et haec tota est corporis similitudo, non corpus\', cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium— probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum—, a te autem huius monstri, ubi et uerum est et uiuum est et femineum est corpus et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum?
4.33
Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum destruit animarum, si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. sed arbitror, quod tuum sermonem parum putaueris fore plausibilem, si non multa de phocnice more adulescentium declamares. numquid enim sunt in eius corpore genitalia masculina, et non est masculus, uel feminina, et non est femina? tu autem adtende, quid dicas, quid adstruere, quid persuadere coneris.\' animam\' dicis\' per cuncta membra diffusam gelando riguisse et a uertice usque ad ima uestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis totam totius accepisse corporis formam; ac per hoc accepit in feminae corpore quicquid habent femineorum uiscerum feminae et uerum est hoc corpus et haec uera sunt membra et tamen non est femina. cur, obsecro te, in uero et uiuo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina, in uero et uiuo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus? quis ista credere, dicere, docere praesumat? an quia non generant animae? ergo nec muli et mulae sunt masculi et feminae. an quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus amimae? sed hoc aufertur et his qui castrantur et tamen, cum eis adimatur et motus et opus, non adimitur sexus figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. nemo umquam masculum negauit eunuchum: quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes integros habent et, si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in eius anima secundum opinionem tuam et omnino integra permanebunt? nouit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis coeperit exsecari, ut ea forma, quae inde sumpta est, quando illud unde sumpta est amputatur, non pereat, sed quamuis infusa gelauerit, motu tamen celerrimo rapiatur et interius recondatur, ut salua seruetur, et tamen non sit masculus apud inferos masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum. falsa sunt haec, fili; si non uis ut sit in anima sexus, non sit et corpus.
4.34
Non omnis similitudo corporis corpus est. dormi, et uidebis; sed cum euigilaueris, uigilanter discerne quod uideris. in somnis enim tibi uelut corporeus apparebis; neque id corpus tuum, sed anima tua, nec uerum corpus sed similitudo corporis erit. iacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa; silebit lingua corporis tui, loquetur illa; clausi erunt oculi tui, uidebit illa; et utique uiuentia iacebunt tui corporis membra, non mortua. ac per hoc nondum extracta est uelut de uagina sua gelata illa forma, sicut putas, animae tuae et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuae. ex hoc genere similitudinum corporalium, quae non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quae sanctos libros legens in propheticis etiam uisionibus non intellegis, quibus significantur ea quae geruntur in temporibus, uel praesenti uel praeterito ucl futuro. falleris autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. ubi enim uisae sunt animae martyrum, in eadem reuelatione uisus est et agnus quasi occisus habens cornua septem; ibi equi aliaque animalia, sicut oportuit, figurata; ibi postremo et stellae ceciderunt et caelum plicitum est ut liber; nec tamen tunc concidit mundus. ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamuis dicamus uisa ueracia, non tamen uera dicimus corpora.
4.35
Prolixioris autem sermonis est de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et angeli, seu boni seu mali, sic appareant, quando specie hominum uel quorumlibet corporum apparent, an habeant aliqua uera corpora et in ipsorum potius ueritate uideantur, an uero in somnis uel in extasi in istis cernantur non corporibus, sed similitudinibus corporum, uigilantibus autem uera cernenda et, si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. nunc de anima incorporea satis dictum sit. quam si corpoream mauis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus, ne forte, cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quae ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est quae per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus et maiora maioribus, puto quod iam prudenter aduertas.
4.36
Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius— sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et cor pus, uel illud multo expressius in libro Iob: absoluisti animam meam ab spiritu meo—, tamen et uniuersa anima appelletur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, 11011 rerum. cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: etinteger spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, ut quod ibi dixit mentem, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas,\' uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu\', quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait idem apostolus: renouam i n i spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam\' renouamini mente uestra\'? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus carnis appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa. est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus– habet iste suam eandemque difficilem quaestionem; multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant—, sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic cum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen lacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt. sed quid opus est hic diutius inmorari?
4.37
Iam nunc unde facilius ostendamus adtende eam quae anima est etiam spiritum dici. cum audis uel legis domino moriente quod scriptum est: et inclinato capite tradidit spiritum, ita uis intellegi, tamquam a parte significaucrit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationalia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum anumoneres suam nosse naturam, ita locutus es: nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit. his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. unde et testimonio diuino eos, qui non intellegunt, pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, adtende etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris. haec anima, inquis, quae ex flatu dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. et paulo post: et quamuis anima, inquis, animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est. item paulo post: aliud erit, inquis, anima et aliud spiritus, sapientia et sensus animae. his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima, non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, spiritu sfiliorum hominis si ascendat ipse sursum et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens qui mouetur super terram et omnis homo et omnia quaecumque habent spiritum uitae, ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significa. tio tam late patet, ut etiam deus uoeetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto( secundum illud: auferes spiritum eorum, et deficient, et iterum: exiet spiritus eorum, etreuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum. ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo) quod ammonitus his, quae commemoraui, diuinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.
4.38
Quamobrem si hos ad te libros inpensa dilectione conscriptos repensa dilectione sumis et legis, si in principio primi tui libri audis et te ipsum et studes, sicut dixisti,\' tuam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur\', illa praecipue undecim caue, de quibus in libro superiore commonui: ne\' animam sic dicas ex deo, ut eam non de nulla nec de alia, sed de sua natura creauerit\'; aut\' quod per infinitum tempus atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat\'; aut\' animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem\'; aut\' animam per carnem reparare habitudinem priscam perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari\'; aut\' quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix\'; aut\' infantes sine regenerationis baptismate mortuos ad indulgentiam peruenire originalium peccatorum\'; aut\' eos, quos dominus praedestinauit ad baptismum, posse ante defungi nec in eis quod omnipotens praedestinauit inpleri\'; aut\' de his, qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est: raptus est, ne malitia mutaret illius intellectum atque ad hunc sensum cetera pertinentia; aut\' earum aliquas mansiones extra regnum dei esse, quas multas in domo patris sui dominus dixit esse\'; aut\' sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum\'; aut\' aliquos eorum qui sine Christi baptismate moriuntur in paradisum interim recipi ac postmodum et regni caelorum beatitudinem consequi\'. haec praecipue caue, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si uis esse uictor erroris, nec te, quando aliquid nescis, existimes scire, sed, ut scias, disce nescire. neque enim aliquid in occultis dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo et falsa pro ueris proferendo ac defendendo peccatur. ignorantiam uero meam, utrum animae hominum nouae fiant an de parentibus— quas tamen a creatore deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est— aut non debere reprehendi aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri, et habere in se animas corporum similitudines incorporeas, ipsas autem non esse corpora et salua distinctione animae et spiritus etiam uniuersaliter animam spiritum nuncupari puto quod persuaserim caritati tuae; si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerim qui legent potius iudicabunt.
4.39
Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi uidentur, scire fortasse desideras, uenire tibi non sit onerosum, non tamquam discipulo ad magistrum, sed primaeuo ad grandaeuum, forti ad infirmum. etsi enim eos non edere debuisti, maiore tamen et ueriore gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur quam cuiuslibet errantis ore laudatur. quamuis in eorundem recitatione librorum auditores et laudatores tuos 11011 omnes ista quae sana doctrina inprobat uel ante sensisse uel ad ea tibi consensisse crediderim, sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta haec parum aduertere potuisse ant certe etiam illos qui aduertere potuerunt non in te rerum liquidissimam ueritatem, sed uerborum afluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. plerumque enim praedicatur et amatur eloquium in spe iuuenis, etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. quapropter ut et tu recte sapias et alios non tantummodo delectare possit, uerum etiam aedificare quod loqueris, curam te oportet gerere de sermonibus tuis remotis plausibus alienis.