Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Nuptiis et Concupiscentia
AugustineConc pr · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
pr.1
Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas, qui uir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et ueraciter insinuando qualem te in Christi uisceribus nouerit non solum eas quas memoratus episcopus uel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur litteras uicit. et ideo de te narratio eius suauior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non posses ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator. quamquam et ego uerear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine inlustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili.
pr.2
Laudes itaque tuas in Christo, siue magis in te laudes Christi, uide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. sed alia et ab aliis, etsi non tam multa uel certa, uerumtamen audiuimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo et diues sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quantae tibi curae sit, ne quis insidietur membris Christi, coopertus uelamine nominis Christi, siue in ueteribus eius siue in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti prouidus, infestus errori. haec atque huius modi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supradictum fratrem plura et testatiora cognouimus.
pr.3
Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui uitam tuam non in superficie, sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas uenire potuerunt, admodum delecteris. quanto magis quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et aduertere dignaris attentius et accipere gratius! ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi, qui tuae reuerentiae et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus ipse suo principio commodius intimabit. IIII. DE NVPTIIS ET CONCVPISCENTIA AD VALERIVM COMITEM LIBRI DVO. LIBER PRIMVS.

Intertext edge

Open linked passage

Note