De Ordine
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1.1
III. DE ORDINE LIBRI DUO.
1.1
Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. hue accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. nec tamen quicquam est. quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia c- urae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est. neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio.
1.2
Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis uanae opinionis audebimus. at enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia uersetur et fluctuet. sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret, ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni conlustrarique non possent. nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem atque conceptum inbecilla mente conplecti et considerare non ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam rebus putant inhaerere foeditatem.
1.3
Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus et animum in se ipsum colligendi atque in se ipso retinendi. quod hi tantum adsecuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae cotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt aut liberalibus medicant disciplinis. Ita enim sibi animus redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis, intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. multitudinem autem non hominum dico sed omnium, quae sensus attingit. nec mirere, quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura conplecti. ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod xsvvoov geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo cetera pariliter dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire non sinit.
1.4
Sed et haec, quae dixi, qualia sint et quae causa extet erroris animarum quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi— sic enim mihi notum est ingenium tuum et pulchritudinis omnimodae amator animus sine libidinis inmoderatione atque sordibus, quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis uoluptatibus inlectus, qua praeuaricatione nihil turpius et periculosius inueniri potest— assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus nullo modo ante idoneus, cui diuina semina committantur. quod totum cuius modi sit et quem flagitet ordinem quidue studiosis et bonis ratio promittat qualemque uitam nos uiuamus, carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare uolueris.
1.5
Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Uerecundi. quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in omnes tum uero in nos beniuolentiam singularem. ibi disserebamus inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor recordationis esset. agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius, frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam; etiam in libris nonnihil habebamus.
1.6
Sed nocte quadam, cum euigilassem de more mecumque ipse tacitus agitarem, quae in mentem nescio unde ueniebant— nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat, ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem, nec me patiebar adulescentium lucubrationibus a mo ipso auocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent, et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent et sese habitare consuefacerent animum— ergo, ut dixi, uigilabam, cum ecce aquae sonus pone balneas, quae praeterfha- bilt, eduxit me in aures et animaduersus est solito adtentius. mirum admodum mihi uidebatur, quod nunc clarius nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus inruens. coepi a me quaerere, quaenam causa esset. fateor, nihil occurrebat, cum Licentius lecto suo inportunos percusso iuxta ligno sorices terruit seseque uigilantem hoc modo indicauit. cui ego: Animaduertis, inquam, Licenti— nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse— quomodo canalis iste inconstanter sonet?— Iam, inquit, mihi hoc non est nouum. nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista, quod nunc.— Approbauit Trygetius. nam et ipse in eodem conclaui lecto suo cubans uigilabat nobis nescientibus— erant enim tenebrae— quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.
1.7
Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat— nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant— etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam nobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic sonus? non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare.— Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetua copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uinci aliquando atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum nunc emittendum similiter ualeat?— Uisum est mihi probabile aliud non habenti confessusque sum laudans ingenium eius nihil me inuenisse, cum diu quaesissem, cur ita esset.
1.8
Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris et apud Calliopam te intus tenebas.— Merito, inquit ille, sed modo plane dedisti mihi magnum mirari.— Quidnam hoc est? inquam.— Quod tu, inquit, ista miratus es.— Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio aut quae huius uitii mater est nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem?- Et ille:\' Praeter manifestum\' inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur.— Hic ego erectior spe alacriore, quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito heri paene ad ista conuersus adulescentis animus concepisset nulla umquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es. hoc, mihi crede, longo interuallo transcendit Heliconem, ad cuius uerticem tamquam ad caelum peruenire conaris. sed peruellem adesses huic sententiae; nam eam labefactare temptabo.— Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum.— Hic ego nonnihil metuens, ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia longe raperetur: Inritor, inquam, abs te uersus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque ueritatem inmaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat.
1.9
Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit aliquantum. et ego iam reliqueram coeptam et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille: Egomet meo indicio quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest; sed sane illud ultimum fortasse in contrarium uertetur; quod enim ait ille: hodie perii, ego forte hodie inueniar. nam si non contemnitis, quod superstitiosi solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera et inconcussa nostra habitatio. quare, si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum ordini tribuam. neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.
1.10
Ego rursum gaudens eis me restitui. tum Trygetio: Quid, inquam, tibi uidetur?— Faueo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio.- Fauorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac me ipso tibi puto esse commune.— Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum. quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit, diruere? non enim uere poetica tantum me auertere a pliilosophi; i potest, quantum inueniendi ueri diffidentia.— Tum Trygetius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam. quod plus est, Licentium non Academicum. eos enim ille studiosissime defendere solebat.— Haec modo, inquit, omitte quaeso, 110 mo hoc uafrum quiddam et captatorium a nescio qua diuina ro, quae mihi so ostentare coepit et cui mo inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat.— Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas, quam uel optare aliquando ausus sum, uersum Istum gestiens effudi: sic pater ille deus faciat! perducet enim ipse, si sequimur, quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo ang- urium nostrisque inlabitur animis. nec enim altus Apollo est, qui in speluncis in montibus in nemoribus nidore turis pecudumque calamitate concitatus inplet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus ueridicus atque ipsa— quid enim uerbis ambiam?— ueritas, cuius uates sunt, quicumque possunt esse sapirntl\' s. ergo adgrediemur, Licenti; freti pietate cultores uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.
1.11
Iam, inquit, interroga, oro to, si possim hoc tantum nescio quid explicare et uerbis et meis.— Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine influere. nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita fieret, quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc, quod ammirati sumus, eueniret, quo tandem rerum ordine ac non casu potius factum putabimus?- Quasi uero, inquit ille, aliter, atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. quid? iam uis persequar situs arborum atque ramorum Ipsumque pondus, quantum natura foliis imposuit? quid? aeris uel mobilitatem, qua uolitant, uel mollitiam, qua descendunt, uariosque lapsus pro affectione caeli pro onere pro figuris suis ceterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis quid me attinet quaerere? latent ista sensus nostros, penitus latent; illud tamen, quod adgressae quaestioni satis est, nescio quo modo animum non latet, nihil fieri sine causa. potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat, ut ibi arbores ponerentur? respondebo secutos esse homines uber terrae. quid, si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? et hic respondebo nos parum uidere; nam temerariam quae illas genuit nequaquam esse naturam. quid plura? aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.
1.12
Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem uoces— uix enim possum non esse, qui expugnaui, ne cum Pyramo et Thisbe conloquereris— pergam tamen quaerere abs te. natura ista, quam uis uideri ordinatam, cui bono- ut de ceteris rebus innumerabilibus taceam- istas ipsas arbores, quae fructus non afferunt, procreauit?— At illo cogitante, quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? quanta sunt alia, quae umbra, lignis, quamuis postremo, quae ipsis frondibus seu foliis fiant?— Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. innumerabilia sunt enim, quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet uel inbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendiue non possit. ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat, quod non causa praecesserit.— Post, inquam, ista uidebimus. non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu, qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque uigilantem.
1.13
Quo me mittis? inquit; an quia te leuius sequor quam illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? nam quid aliud erit, cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet?— Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc\' quandoque\' 15 forsitan longum est. sed tamen alii quoque multum sepositi ab huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi uinculis interrogationum coartantur. idem autem aliquid non est nihil. an non uides— tuo enim simili utar libentius— illa ipsa folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est?
1.14
Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te inueniamus! unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti? sorex etiam prodit, ut ego uigilans prodar. postremo tuus etiam ipse sermo te fortasse id non agente— non enim cuiquam in potestate est, quid ueniat in mentem— sic nescio quo modo circumagitur, ut me ipse doceat, quid tibi debeam respondere. namque oro te, si haec, quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur paulo latius ad hominum famam, nonne ita res magna uidetur, ut de illa consultus aliqui uates magnus aut Chaldeus respondere debuerit, multo antequam euenit? quodsi respondisset, ita diuinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaereret, cur folium ex arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit. numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando aut a consultore coactus est dicere? atqui si futurum quendam librum non ignobilem diceret et id necessario euenturum uideret— non enim posset aliter diuinare— profecto quidquid uolutatio foliorum in agro, quidquid uilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. his enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis rebus nec in mentem uenire possent nec ore procedere posterisque mandari. quare iam, rogo, nemo ex me quaerat, cur quidque fiat. satis est nihil fieri, nihil gigni, quod non aliqua causa genuerit ac mouerit.
1.15
Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa— nam id iam uideo te nolle respondere— sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur.— Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. uideo hic enim quandam medietatem. nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur.— Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium?— Nihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium.— Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est?— Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.
1.16
Et cum tacuisset Trygetius egoque me ipsum non caperem gaudio, quod uidebam adulescentem, carissimi amici filium, etiam meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere atque grandescere et, cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam uenire philosophiam— quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: s o si possem dicere quod uolo! rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite. et bona et mala in ordine sunt. credite, si uultis; nam quomodo id explicem nescio.
1.17
Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando.— Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo.— Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri? certe enim deus amat ordinem.— Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam.— Quid cogitem? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.
1.18
In qua conclusione timui Licentio. at ille ingemescens difficultate uerborum nec omnino quaerens, quid responderet, sed quem ad modum quod respondendum erat promeret: Non diligit deus mala, inquit, nec ob aliud, nisi quia ordinis non est, ut et deus mala diligat; et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala. at uero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum deus illa non diligat? nam iste ipse est malorum ordo, ut non diligantur a deo. an paruus rerum ordo tibi uidetur, ut et bona deus diligat et non diligat mala? ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit deus, et ipsum tamen ordinem diligit; hoc ipsum enim diligit, diligere bona et non diligere mala, quod est magni ordinis et diuinae dispositionis. qui ordo atque dispositio quia uniuersitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit, ut mala etiam esse necesse sit. ita quasi ex antithetis quodam modo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.
1.19
Post hoc intersiluit modice et repente sese erigens, qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, iustusne sit deus.— Tacebat ille nimis, ut postea retulit, ammirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua inspiratione sermonem. quo tacente ille ita secutus est: Si enim deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. si autem, ut nobis traditur nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est deus, sua cuique distribuendo utique iustus est. quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? aut quae distinctio, si bona sunt omnia? quidue praeter ordinem reperiri potest, si dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? iustum autem deum omnes fatemur: totum igitur ordine includitur.— Quibus dictis relisit se strato et iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, uel tu, qui conpulisti ad ista, respondes?
1.20
Cui ego: Noua nunc religio istaec in te incessit, cedo, inquam. sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. simul et tacendum est, ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio. quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? dicam plane tibi quod sentio. disputabo aduersus te, quantum possum; non enim mihi, si me uiceris, maior triumphus dari potest. si autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere temptabo, cesserit inbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit, quantae tibi uires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius uolo prouenire; non enim grossis auribus eam debeo. nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti numquam satisfacere potui seu propter obscuritatem rerum seu propter temporum angustias. crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo fuit inpatiens, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest. nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt, cur ei sermo iste mittatur. primum est, quia debetur, deinde, quia, cuius modi nunc uitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos beniuolentiae decet, postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui uel potius omnium nostrum multum sollicitus erat, ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animaduertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua extinguerentur incuria; et cum te poeticae quoque studiosum esse cognouerit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem uidere iam uidear.
1.21
Nihil mihi quidem gratius facies, inquit; sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. pulchrior est philosophia, fateor, quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Uenus et Cupido talesque omnimodi amores.— Et cum suspirio gratias Christo agebat. accepi ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam? accipiat quisque, ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam.
1.22
Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit., quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam.
1.23
Ergo mane cum regressus esset solus— nam uterque ob eandem causam processerat— accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes.— Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat.— At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum conuerti? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam.— Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas?— Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.
1.24
Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur, Licenti, beata uita. qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt, quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. alios autem uiros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. uade ergo interim ad illas Musas. uerum tamen scis, quid te facere uelim?— Iube, ait, quod placet.— Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formonsae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur.- Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit.
1.25
Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis; ire cooperamus in balneas— ille enim locus nobis, cum caelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit— cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios ineuntes pugnam nimis acrem. libuit attendere. quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum dare? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum.
1.26
Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? atque inde ammoniti, ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat, atque ibi, ut potuimus, sane diligenter— nam et recentes res erant et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?— omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante caenam cum ipsis dimidium uolumen Uergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus, quem non probare nemo potest, sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.
1.27
Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus copiose atque ordinate nobis ordinem laudem? accipite, si uultis— immo facite ut uelitis— quo neque quicquam de huius laude breuius neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. ordo est, quem si tenuerimus in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad deum. peruenturos autem nos iam, nisi me animus de nobis fallit, praesumimus et speramus. diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. uellem adessent ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum quasi uinculo, quo reducantur, innectere. et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare.
1.28
Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere.— Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum.— Statimque sese animans. Aut fo. tasse, ait, aliquid mecum est?— Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit.
1.29
Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine?— Prorsus, inquit, uidetur.- Ergo agitur deus? ait Trygetius.— Et ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum\' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia sed agitur etiam deus ordine.— Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater. ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus.— Bellam rem facis, inquit Licentius. negabimus ergo dei filium deum esse?— Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie patrem deum dicimus.— Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim filius improprie deus dicitur.— At ille religione commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum— pro nefas!— paene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur. cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit. qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecinest illa paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum ueritatemque surrectio? o si uideretis uel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus! miseri, nescitis ubi simus? demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, alii, qui in profunda laxantur. nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias. satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco. nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote!
1.30
Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te?- Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus— o ingemescendum malum!— ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae recitabant. ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam sed nocentiorem ceteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint!— Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. modo illud obsecramus per omnia, quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus. non enim aliquid in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt.— Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat. ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus.— Assensus est ille.
1.31
Atque interea mater ingressa est quaesiuitque a nobis, quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis? inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam audiui in hoc genus disputationes inductas?— Cui ego: Non ualde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines inruunt. non enim cogitant, quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeant. isti enim in litteris non multum attendunt, aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur quidue ab eis explicatum atque confectum sit. in quibus tamen quia nonnulli reperiuntur, quorum animi contemnendi non sunt— aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur— satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse uideo, et his temporibus— ut omittam ceteros— uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint:\' iste quis est?\' codicemque proiecerint, sed uel curiosi uel nimium studiosi contemta uilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum, quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo uiliora fortunarum genera continent, qui tamen tanta ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiusce modi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. nam et feminae sunt apud ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet.
1.32
Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse praecipiunt. esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit:\' regnum meum non est de mundo\', sed: regnum meum non est de hoc mundo. nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas 3^ nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris; ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, TUOC. uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?
1.33
Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur.— Uideo, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores.— Hoc fuit tantum illo die negotium meum.