Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Ordine
AugustineOrdi 2 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Interpositis deinde pauculis diebus uenit Alypius et exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis hieme poterat; blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur. itaque institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non deesset. quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.
2.2
Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam, suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. quapropter quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex illa tua definitione defendere? nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse, per quem deus ageret omnia.— Paratus sum, inquit, quantum ualeo.— Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab eo cetera gubernantur?— Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat.— Negas, inquam, apud deum omnia bona esse?— Non nego, inquit.— Conficitur, inquam, neque deum neque illa, quae apud deum sunt, ordine administrari.— Concedebat.— Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi uidentur esse?— Immo, ait, ipsa uere sunt.— Ubi ergo est, inquam, illud tuum, quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse, quod ab ordine separatum sit?— Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est, ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur sed simul bona et mala. cum autem dicimus:\' omnia quae sunt\', non sola utique bona dicimus. ex quo fit, ut omnia simul, quae deus administrat, ordine administrentur.
2.3
Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri an immobilia putas esse?— Ista, inquit, quae in hoc mundo fiunt, fateor moueri.— Reliqua, inquam, negas?— Quae sunt cum deo, inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror.— Cum igitur ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri putaş, cetera autem concedis moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo.— Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius.— Quod non mihi uisus est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium, quo inueniret quid responderet.— Dixisti, inquam, ea quae cum deo sunt non moueri. cetera autem moueri. si ergo haec, quae mouentur, non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur.— Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Uidetur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt.— Nihil hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in hoc mundo sunt, non moueri. ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum deo.— Fateor, inquit, non omnia.— Ergo est aliquid sine deo?— Non, inquit.— Cum deo sunt igitur omnia.— Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur esse cum deo.— Sine deo est, inquam, igitur caelum hoc, quod moueri nemo ambigit.— Non est, inquit, sine deo caelum.— Ergo est aliquid cum deo, quod moueatur?— Non possum, inquit, ut uolo, explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut non exspectatis uerbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis. nam et sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur inconcussum manere; caelum autem- dicere sine deo esse non possum, non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri.
2.4
Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus.— Odi ego, inquit, definire.— Quid ergo faciemus? inquam.— Tu, inquit, defini quaeso. nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare.— Geram tibi morem, inquam. uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur?— Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo.— Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum.— Concedo, inquit.— Quid ergo? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur?— Uidetur, inquit.— Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri?— Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. cum deo est, sed illud quod nouit.— Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt?— Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo.
2.5
Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem.— Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit, non est cum deo, sed illud, quod animo percipit. plus etiam fortasse audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut confirmem aut discam. quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem— Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio quid uelle redicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentiout promeret quid uellet. at ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. aliud est enim sentire, aliud nosse. quare si quid nouimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse conprehendi. ex quo fit, ut, si illud est cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens possit esse cum deo.— Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud, quod nullo pacto possem contemnere. ait enim: Sapiens prorsus ipse cum deo est; nam et se ipsum intellegit sapiens. quod conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a sapiente intellegitur. sed hanc eius partem, per quam istis utitur sensibus— non enim puto connumerandam esse, cum sapientem uocamus— fateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari.
2.6
Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. non enim ipsi oculi uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit. ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil mihi interim uidetur.— Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam cohaerens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuuiae, quibus se ille mundauit et quasi subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. in qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare. utitur ergo hac sapiens quasi seruo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec his ipsis, quae adpertinent, passim atque immoderate uti. ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt. quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? ille igitur sapiens amplectitur deum eoque perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur, ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens. curat autem immobilis, et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.
2.7
Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse. tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres. ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti?— Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? non enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium uocamus memoriam. sapienti igitur ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet, quid opus est quaeso memoria? mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam. quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines.— Nec me, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat necesse est. ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit?— Nec omnino huic, inquit, commendari quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente.— Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. de isto uero diligenter, quem ad modum sese habeat— non enim parua res est aut tam paruo sermone contenta— uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit.
2.8
Definitum est autem, quid sit esse cum deo, et cum a me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum, uos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelleguntur a sapiente. qua in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis. nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum deo.— Qua conclusione commoti cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo non nos puto temere gratulatos.— Tum Alypius: Deus meliora! inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? sed inrupta iam quies est. uerum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis.— Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. sed perge modo, quod instituisti effice; cetera, ut iam sese habet ordo ille, prouenient.— Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda me- liora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. sed, ni fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt. sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum aduerte. dixisti quippe:\' nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest\'— quasi uero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque uitet, sapientis eum nomine non esse censendum— et dictum est a sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae gratia eandem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia numeranda est. quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur.
2.9
Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. tamen quia, ut arbitror. adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum. nisi ut mihi ostendat, quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. de te enim non facile adfirmarim; me tamen tantum et tam diu detinet. quantum et quamdiu a me non intellegitur. dicturus est ergo ille te auctore:\' ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me uenire debuistis; modo autem uos uestri magistri esse poteritis; nam ego iam stultitiam non intellego\'. quod quidem ab eo si audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. ut enim plene stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse stultius. sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. disputabit ergo et exaggerabit copiosis.- ime stultitiae mala. nos autem bene nobis prouidentes aut audiemus attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. nihil autem superiorum est, quod uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum.— Numquam te, inquit, inuidum senseram. nam si ab istis, ut dicis, susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. quare uel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in ceteris cautiores.
2.10
Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter. ut coeperam.— Tum Trygetius Licentio prorsus absente: Quomodo uultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est.— Non facile, inquam, recuso istud accipere. quamuis enim me multum moueat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque menti afferat perniciem, quod mente non uidet— nam id utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia— tamen sensum ipsum considerans corporis— nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque conlatio- addueor, ut dicam neminem posse uidere tenebras. quam ob rem si menti hoc est intellegere, quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari. ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere, sic quisquis uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea. quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia minus intellegit, sentiat.
2.11
Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine uobis agere uideatur. nam uidete, rogatio quos laqueos habeat. si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam stultus, quae agit, agit ordine? si autem ordo non est in his, quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat; neutrum autem uultis. uidete quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis.— Hic item Trygetius— nam ille alter adhuc omnino absens erat—: Facile est, inquit, huic quidem respondere conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam uideo asseri inlustrarique debere. tamen dicam, quod sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti. non enim illa commemoratio tenebrarum ad id, quod a me inuolutum erat, parum nobis attulit luminis. namque omnis uita stultorum quamuis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo esse sinitur. ubi esse non debet. ita fit, ut angusto animo ipsam solam quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur. si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.
2.12
Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! nam ea dicitis, quae nec quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego; ita ea et uera et alta esse suspicor. simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. at mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. quid enim carnifice tetrius? quid illo animo truculentius atque dirius? at inter ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae ciuitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poena nocentium. quid sordidius, quid inanius, dedecoris et turpitudinis plenius meretricibus lenonibus ceterisque hoc genus pestibus dici potest? aufer meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus; constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaueris. sic. igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum uita, per ordinis leges condicione uilissimum. nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola adtendas, non possis adtendere? tamen ea naturae ordo nec, quia necessaria sunt, deesse uoluit nec, quia indecora, eminere permisit. quae tamen deformia suos locos tenendo meliorem locum concessere melioribus. quid nobis suauius, quod agro uillaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaciorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem? quid abiectius tamen deformitate subiecti uidimus? et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo prouenerat.
2.13
Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt. detrahe tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabimus. congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio. quae si sola sit. proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessioni busque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt. Magnae et hic debentur ordini gratiae. mentientes conclusiones inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit? saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?
2.14
Iam in musica, in geometrica, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut, si quis quasi eius fontem atque ipsum penetrale uidere desideret, aut in his inueniat aut per haec eo sine ullo errore ducatur. talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur- nam nihil ibi quam nimium formidandum est— talem philosophiae militem nutrit uel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quod requirere aliquid nec possit nec debeat nec cupiat, qua uult, euolet atque perueniat multosque perducat, unde iam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat cunctaque discernat, ut nullo modo eum moueat, cur alius optet liberos habere nec habeat, alius uxoris nimia fecunditate torqueatur, egeat ille pecunia, qui; largiri liberaliter multa paratus est, eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator, ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat, uix toto die lacrimans mendicus nummum impetret, alium honor extollat indignum, lucidi mores abscondantur in turba.
2.15
Haec et alia in hominum uita cogunt homines plerumque inpie credere nullo nos ordine diuinae prouidentiae gubernari; alios autem pios et bonos atque splendido ingenio praeditos, qui neque nos deseri a summo deo possunt in animum inducere et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem uident uolentesque sibi nudari abditissimas causas errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur. qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent et item semper Getulia nostra misera sitiat, quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? ego autem si quid meos monere possum, quantum mihi apparet quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. aliter quippe ista sic intellegi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. si autem aut pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent, quo illos uinculo ad sese trahat atque ab his horrendis et inuolutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.
2.16
Duplex enim est uia, quam sequimur, cum rerum nos obscuritas mouet, aut rationem aut certe auctoritatem. philosophia rationem promittit et uix paucissimos liberat. quos tamen non modo non contemnere illa mysteria sed sola intellegere, ut intellegenda sunt, cogit, nullumque aliud habet negotium, quae uera et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut doceat, quod sit omnium rerum principium sine principio quantusque in eo maneat intellectus quidue inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manauerit, quem unum deum omnipotentem, cum quo tripotentem patrem et filium et sanctum spiritum, ueneranda mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant, nec confuse, ut quidam, nec contumeliose, ut multi, praedicant. quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus tantus propter nos deus adsumere atque agere dignatus est, quanto uidetur uilius, tanto est clementia plenius et a quadam ingeniosorum superbia longe alteque remotius.
2.17
Anima uero unde originem ducat quidue hic agat. quantum agat a deo, quid habeat proprium, quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur. quam magni putatis esse ordinis. ut ista discantur? magni omnino atque certi, de quo breuiter, si tempus fuerit, post loquemur. illud nunc a me accipiatis uolo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet inruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondetis, et miror unde sit et cogor cognoscere. uideamus tamen, quo usque progredi uestra latens possit intentio. iam nobis Licenti etiam uerba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non assunt familiares nostros credam esse lecturum. sed redi ad nos quaeso. Licenti, atque hic totus fac ut assis; tibi enim dico. nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est, quid sit esse cum deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem me, quantum assequi ualeo. docere uoluistis.
2.18
Sed illud me mouet, quomodo. cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, ut eius corpore huc atque illuc uagante mens immobilis maneat. isto enim modo potes dicere, cum mouetur nauis. homines, qui in ea sunt. non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti sunt non moueri.— Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo.- Neque ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est.— Potest, inquit, sedere ipse immobilis.— Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo.— Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne Ille prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor.— Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit. tum ego: Quid sit, inquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere. eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri.— Hic cum arrisissent, discessimus.
2.19
At ubi refecimus corpora, quoniam caelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. atque ego: Concedis ergo, inquam. Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum?— Concedo, inquit.— Concedis ergo, inquam, neminem loco esse, in quo non fuerat, et motum non fuisse?— Non intellego, inquit.— Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc alio est, motum esse concedis?— Assentiebatur.— Ergo, inquam, posset alicuius sapientis uiuum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset?— Posset. inquit.— Etiamne, inquam, si nobiscum conloqueretur et nos aliquid doceret?— Etiamsi. inquit. nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum.— Non igitur in corpore? inquam.— Non, inquit.— Cui ego: Corpus illud, quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego uiuum proposuerim?— Nescio, inquit, quomodo explicem. nam et corpus hominis uiuum esse non posse uideo, si animus in eo non sit. et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non eius animum esse cum deo.— Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. fortasse enim, quia ubique deus est, quoquo ierit sapiens, inuenit deum, cum quo esse possit. ita fit, ut possimus et non negare illum de loco in locum transire. quod est moueri, et tamen semper esse cum deo.— Fateor, inquit. corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis inpositum est.
2.20
Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima et diutius diligentiusque tractanda inpediat in praesentia propositum nostrum. sed illud uideamus, quoniam definitum est a nobis, quid sit esse cum deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine deo, quamuis iam manifestum esse arbitror. nam credo uideri tibi eos. qui cum deo non sunt, esse sine deo.— Si possent, inquit, mihi uerba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. sed peto perferas infantiam meam resque ipsas, ut te decet, ueloci mente praeripias. nam isti nec cum deo mihi uidentur esse et a deo tamen haberi, itaque non possum eos sine deo esse dicere, quos deus habet. cum deo item non dico, quia ipsi non habent deum, si quidem deum habere iam inter nos pridem in sermone illo, quem die natali tuo iucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam deo perfrui. sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine deo sit nec cum deo.
2.21
Non te moueant ista, inquam. nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamu». nam ordinem esse dixisti. quo deus agit omnia. nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri.- Manet, inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi confitemur.— Optime. inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. sed ut uidisti. quid essem dicturus. ita peto uideas, quid respondendum sit.— Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit.— Et huic forte quaestioni mater superuenerat. atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat. tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas. quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti. quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret.
2.22
Nunc illuc quaero, quod nondum discutere diligenti ratione temptauimus. nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum.— Numquam, inquit.— Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper bonum et malum fuerunt.— Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo, quod sequatur. non enim iudicium dei fuit ullum, quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest uideri iustus fuisse.— Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes semper malum fuisse?— Non audeo, inquit illa, hoc dicere.— Quid ergo dicemus? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum, non erat iustus.— Hic illis tacentibus animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi. at ille: Prorsus, inquit, erat deus iustus. poterat enim bonum malumque secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat. non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter inuestigasse coniurationem Catilinae, temperasse, nullo corruptum fuisse praemio, quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, inuidiae, non in eo fn; ssent uirtutes istae, nisi Catilina rei publicae tantam perniciem comparasset. uirtus enim per se ipsa, non per aliquod huius modi opus consideranda est et in homine, quanto magis in deo, si tamen in angustiis rerum atque uerborum componere illis quoquo modo ista permittimur. nam ut intellegamus, quia deus semper iustus fuit, quando extitit malum, quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere; non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit.
2.23
Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? quod enim factum est, ut malum nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum, dei ordine inclusum est.— Et ille ammirans ac moleste ferens, quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit.— Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam malum ortum est, ordo esse coepit.[ semper erat ordo apud deum et aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. quamuis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.]— Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia; non enim debui dicere, postquam malum natum est, coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud deum, sed ad usum non uenisse, nisi postquam mala esse coeperunt.— Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime uis, inconcussum manet. nam siue apud deum fuit ordo siue ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat; si autem non concedis, incipit dei ordine natum malum uideri et malorum auctorem deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit.- Quod cum siue non intellegenti siue dissimilanti se intellexisse uersarem saepius et uoluerem, nihil habuit aliud, quod diceret, et se silentio dedit. tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter dei ordinem fieri, quia ipsum malum, quod natum est, nullo modo dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non siuit et in sibi meritum ordinem redegit et conpulit.
2.24
Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur: Oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae fatemur esse peruersa, non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.
2.25
Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. nihil eneruiter faciant, nihil audacter. in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentatem. sed quisquis sero ad ista se conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.
2.26
Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi. auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa sunt- uelipse potius uniuersa- et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.
2.27
Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuquemaiores. difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.
2.28
Hic Alypius: Permagna, inquit, uitae imago abs te ante oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. ad quam, si fieri posset, non solum nos uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere 3 cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. nam nescio quo modo— quod utinam uel a nobis procul absit!— animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic uiuere.— Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inuenta esse optime scis. his enim magnorum hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt, quod non propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. nam mihi omnino illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti auiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus sis. non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio; nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt, qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.
2.29
Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adpetere uideatur. multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat, eoque fit, ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares nouerunt, quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas uelim. nam error iste non minima et hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam uitam miramque conuertunt et, donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant, esse creduntur. nam ne longius abeam, quis istos adulescentes, qui antea nouerat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias uoluptatibus? ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud diuinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius, quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per uniuersos populos agit. sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et, quoniam de auctoritate satis dictum est, uideamus, quid sibi ratio uelit.
2.30
Ratio est mentis motio ea, quae discuntur, distinguendi et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile est. itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. mirum uidetur, sed tamen se ita res habet. satis est hoc dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel me illam iam percepisse profitear. tamen quantum dignata est in res, quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus, interim, prout susceptus sermo desiderat.
2.31
Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur, frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet, quod ipse homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale mortale. hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem debet; uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur, quod mortale dicitur. illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi se auerterit, diuina non erit. sed quoniam solent doctissimi uiri, quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum. nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem uel illum, qui has fecit, uel nos, qui loquimur. ergo procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt rationabilia uel dicuntur.
2.32
Duo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et uerba, quae audiuntur. in utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium. itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter sonat. nemo autem non rideatur, si dixerit:\' rationabiliter olet\' aut\' rationabilitersapit\' aut rationa biliter sapit'\' nisi forte in his, quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere causam intuens, quare sit factum, aut poculum, quod medicus confecerit. rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare: quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret, iusserit— tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur— nec propterea, quia naturalis ille odor est. nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. si enim quaeratur de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. si autem rogetur ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce situel respondeat:\' quia libet\' aut\' quia delector\', nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit.
2.33
Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet, in ipsa etiam uoluptate. alii uero sensus non in uoluptate sua sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum, suauitas uocatur proprio iam nomine. sed neque in pulchris rebus, quod nos inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. restat ergo, ut in istorum sensuum uoluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio.
2.34
Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. quippe in rebus fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui uelut quandam uidetur iniuriam. quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes quamque in se animum rapit! manifesta res est nec multis uerbis uobis aperienda. unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem. quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur. iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad uoluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius huius suauitatis opificem? sed histrione saltante cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. non enim, si pinnatam Uenerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos aidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur; nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est corpori. percipit uoluptatem. aliud ergo sensus, aliud per sensum; nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. hoc etiam in auribus facilius aduertitur; nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit; quod autem per eundem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. itaque cum audimus illos uersus: quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet, aliter metra laudamus aliterque sententiam nec sub eodem intellectu dicimus:\' rationabiliter sonat\' et\' rationabiliter dictum est\'.
2.35
Ergo iam tria genera sunt rerum, in quibus illud rationabile apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in discendo, tertium in delectando. primum nos admonet nihil temere facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis— nec homini homo firmissime sociari posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent— uidit esse inponenda rebus uocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinito patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia, quam Uarro litterationem uocat; Graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo.
2.36
Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse, qui moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales semiuocales et mutas nominauit; deinde syllabas notauit. deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. inde iam numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit.
2.37
Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine profiteri se litteras clamat- unde etiam Latine litteratura dicitur— factum est, ut, quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. itaque unum quidem nomen, sed res infinita multiplex curarum plenior quam iucunditatis aut ueritatis huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. quis enim ferat imperitum uideri hominem, qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit, stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri, aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos audeant appellare?
2.38
Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione defenderat. quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? haec docet docere, haec docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid uelit, quid ualeat. scit scire, sola scientes facere non solum uult sed etiam potest. uerum quoniam plerumque stulti homines ad ea, quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum, quantum queunt, sed saepe et maxime commoueri. hanc suam partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. hactenus pars illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est.
2.39
Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit. sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est. desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus. itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant. et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. at ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret. intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyras cymbala atque omne, quod percutiendo canorum esset.
2.40
Uidebat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate soni figurarentur. recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit articulos, quae caesa et membra nominant. et ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit. quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. sic ab ea poetae geniti sunt. in quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit quorum uellent rationabilium mendaciorum potestatem. et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit.
2.41
In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere; inspexit diligentissime, cuius modi essent; reperiebat diuinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea uocum materia decolorari. et quoniam illud, quod mens uidet, semper est praesens et inmortale adprobatur- cuius generis numeri apparebant— sonus autem, quia sensibilis res est. praeteritum tempus inprimiturque memoriae, rationabili mendacio iam poetis fauente ratione louis et Memoriae filias Musas esse confictum est. unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen inuenit.
2.42
Hinc profecta est in oculorum opes et terram caelumque conlustrans sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros quaesiuitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas uel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia contineret. longe deteriorem inuenit et nulla ex parte, quod uiderent oculi, cum eo, quod mens cerneret, conparandum. haec quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellauitque geometricam. motus eam caeli multum mouebat et ad se diligenter considerandum inuitabat. etiam ibi per constantissimas temporum uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum spatia moderata intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari, quae similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens astrologiam genuit, magnum religiosis argumentum tormentumque curiosis.
2.43
In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in se ipsa cogitando atque uoluendo intuebatur uerissimas, in his autem, quae sentiuntur, umbras earum potius atque uestigia recolebat. hic se multum erexit multumque praesumpsit, ausa est inmortalem animam conprobare. tractauit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse et quidquid posset numeris posse. mouit eam quoddam miraculum et suspicari coepit se ipsam fortasse numerum esse eum ipsum, quo cuncta numerarentur, aut si id non esset, ibi tamen eum esse, quo peruenire satageret. hunc uero totis uiribus conprehendit, qui iam uniuersae ueritatis index futurus, ille, cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat. imagines enim falsae rerum earum, quas numeramus, ab illo occultissimo, quo numeramus, defluentes in sese rapiunt cogitationem et saepe illum, cum iam tenetur, elabi faciunt.
2.44
Quibus si quisque non cesserit et illa omnia, quae per tot disciplinas late uarieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex uerum certumque redegerit, eruditi dignissimus nomine non temere iam quaerit illa diuina non iam credenda solum uerum etiam contemplanda intellegenda atque retinenda. quisquis autem uel adhuc seruus cupiditatum et inhians rebus pereuntibus uel iam ista fugiens casteque uiuens, nesciens tamen, quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid exanime in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aeuum, quid sit nec in loco esse nec nusquam, quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam esse et nusquam non esse et numquam esse et numquam non esse, quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo deo. qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare uoluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest. facili?.. autem ista cognoscet. qui numeros simplices atque intellegibiles conprehenderit; porro istos conprehendet, qui et ingenio ualens et priuilegio aetatis aut cuiuslibet felicitatis otiosus et studio uehementer incensus memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. cum enim artes illae omnes liberales partim ad usum uitae partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur, usum earum assequi difficillimum est nisi ei. qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus instantissime atque constantissime operam dederit.
2.45
Quod uero ex illis ad id, quod quaerimus, opus est, ne te quaeso, mater. haec uelut rerum inmensa quaedam silua deterreat. etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, tu potentissima, cognitione autem multis quidem ardua, tibi tamen, cuius ingenium cotidie mihi nouum est et cuius animum uel aetate uel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et magna labe corporis emergentem in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque uiuentibus. si enim dicam te facile ad eum sermonem peruenturam, qui locutionis et linguae uitio careat, profecto mentiar. me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum sonis Itali exagitant et a me uicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. aliud est enim esse arte, aliud gente securum. soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit, qui mihi nonnulla huius modi uitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuasisset. barbarismorum autem genus nostris temporibus tale conpertum est. ut et ipsa eius oratio barbara uideatur, qua Roma seruata est. sed tu contemtis istis uel puerilibus rebus uel ad te non pertinentibus ita grammaticae paene diuinam uim naturamque cognosces, ut eius animam tenuisse, corpus disertis reliquisse uidearis.
2.46
Hoc etiam de ceteris huius modi artibus dixerim, quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam uenerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac uita atque moribus constanter uigilanterque permaneas. de rebus autem obscurissimis et tamen diuinis, quomodo deus et nihil mali faciat et sit omnipotens et tanta mala fiant et cui bono mundum fecerit, qui non erat indiguus, et utrum semper fuerit malum an tempore coeperit et, si semper fuit, utrum sub conditione dei fuerit et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum diuino ordine domaretur- si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo, antequam esset, potestate dei malum tenebatur et quid opus erat mundum fabricari, quo malum, quod iam dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur? si autem fuit tempus, quo sub dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat? in deo enim nouum extitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. si autem inportunum fuisse et quasi improbum malum deo dicimus, quod nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non suscensebit indoctus; quid enim potuit deo nocere mali nescio qua illa natura? si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit; si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est deum uiolabilem credere, nec ita saltem, ut uel uirtute prouiderit, ne sua substantia uiolaretur; namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter eius et dei substantiam nihil uelint omnino distare. si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod deus eum non fabricarit— ergo de his atque huius modi rebus aut ordine illo eruditionis aut nullo modo quicquam requirendum est.
2.47
Et ne quisquam latissimum aliquid nos conplexos esse arbitretur, hoc dico planius atque breuius, ad istarum rerum cognitionem neminem adspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum. si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime nouerit aut solam dialecticam. si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat, quid sit unum in numeris quantumque ualeat nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in his, quae cotidie passim sentimus atque agimus. excipit enim hanc eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina et in ea nihil plus inueniet, quam quid sit unum, sed longe altius longeque diuinius. cuius duplex quaestio est, una de anima, altera de deo. prima efficit, ut nosmet ipsos nouerimus, altera, ut originem nostram. illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata uita, beatos haec facit, prima est illa discentibus, ista iam doctis. hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum ordinem rerum, id est ad dinoscendos duos mundos et ipsum parentem uniuersitatis, cuius nulla scientia est in anima nisi scire, quomodo eum nesciat.
2.48
Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita primo se ipsam inspicit et, cui iam illa eruditio persuasit aut suam aut se ipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris aut nihil aliud quam numerum esse rationem, ita secum loquetur: ego quodam meo motu interiore et occulto ea, quae discenda sunt, possum discernere uel conectere et haec uis mea ratio uocatur. quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est aut certe non tam unum est quam putatur? item cur quid conectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? ergo et in discernendo et in conectendo unum uolo et unum amo, sed cum discerno, purgatum, cum conecto, integrum uolo. in illa parte uitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. lapis ut esset lapis, omnes eius partes omnisque natura in unum solidata est. quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? quid membra cuiuslibet animantis ac uiscera et quidquid est eorum, e quibus constat? certe si unitatis patiantur diuortium, non erit animal. amici quid aliud quam unum esse conantur? et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. populus una ciuitas est, cui est periculosa dissensio. quid est autem dissentire nisi non unum sentire? ex multis militibus fit unus exercitus. nonne quaeuis multitudo eo minus uincitur, quo magis in unum coit? unde ipsa coitio in unum cuneus nominatus est quasi couneus. quid amor omnis? nonne unum uult fieri cum eo, quod amat et, si ei contingat, unum cum eo fit? uoluptas ipsa non ob aliud delectat uehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. dolor unde perniciosus est? quia id, quod unum erat, dissicere nititur. ergo molestum et periculosum est unum fieri cum eo, quod separari potest.
2.49
Ex multis rebus passim ante iacentibus, deinde in unam formam congregatis unam facio domum. melior ego, si quidem ego facio, illa fit, ideo melior, quia facio; non dubium est inde Ille esse meliorem, quam domus est. sed non inde sum melior hirundine aut apicula— nam et illa nidos adfabre struit et illa fauos— sed his melior, quia rationale animal sum. at si in ratis dimensionibus ratio est, numquidnam et aues quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? immo numerosissimum est. non ergo numerosa faciendo sed numeros cognoscendo melior sum. quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? poterant profecto. unde id docetur? ex eo, quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato adcommodamus, ut ex ore litterae ac uerba prorumpant, nec tamen cogitamus, cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. deinde quis bonus cantator, etiamsi musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo, quo quid fieri numerosius potest? si nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. quando autem melior et pecoribus praeponendus? quando nouit, quod faciat. nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.
2.50
Quomodo igitur inmortalis est ratio et ego simul et rationale et mortale quiddam definior? an ratio non est inmortalis? sed unum ad duo uel duo ad quattuor uerissima ratio est nec magis heri fuit ista ratio uera quam hodie nec magis cras aut post annum erit uera nec, si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. ista enim semper talis est, mundus autem iste nec heri habuit nec cras habebit, quod habet hodie, nec hodierno ipso die uel spatio unius horae eodem loco solem habuit; ita, cum in eo nihil manet, nihil uel paruo spatio temporis habet eodem modo. igitur si inmortalis est ratio et ego, quae ista omnia uel discerno uel conecto, ratio sum, illud, quo mortale appellor, non est meum; aut si anima non id est, quod ratio, et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore ad melius, a mortali ad inmortale fugiendum est. haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur atque agitat, quae persequi nolo, ne, cum ordinem uos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. gradatim enim se et ad mores uitamque optimam non iam sola fide sed certa ratione perducit. cui numerorum uim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum uidebitur et nimis flendum per suam scientiam uersum bene currere citharamque concinere et suam uitam seque ipsam, quae anima est, deuium iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se uitiorum strepitu dissonare.
2.51
Cum autem se conposuerit et ordinarit atque concinnam pulchramque reddiderit, audebit iam deum uidere atque ipsum fontem, unde manat omne uerum, ipsumque patrem ueritatis. deus magne, qui erunt illi oculi, quam sani, quam decori, quam ualentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! quid autem est illud, quod uident? quid quaeso, quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur? cotidiana uerba occurrunt et sordidata sunt omnia uilissimis rebus. nihil amplius dicam nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cuius imitatione pulchra, cuius conparatione foeda sunt cetera. hanc quisquis uiderit— uidebit autem, qui bene uiuit, bene orat, bene studet— quando eum mouebit, cur alius optans habere filios non habet, alius abundanter, exponat alius, oderit nascituros, diligat natos? quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud deum. ex quo necesse est ordine omnia fieri et tamen non frustra deum rogari? postremo quando istum uirum mouebunt aut ulla onera aut ulla pericula aut ulla fastidia aut ulla blandimenta fortunae? in hoc enim sensibili mundo uehementer considerandum est, quid sit tempus et locus, ut, quod delectat in parte siue loci siue temporis, intellegatur tamen multo esse melius totum, cuius illa pars est, et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto non ob aliud offendere, nisi quia non uidetur totum, cui pars illa mirabiliter congruit, in illo uero mundo intellegibili quamlibet partem tamquam totum pulchram esse atque perfectam. dicentur ista latius, si uestra studia siue memoratum istum a nobis siue alium fortasse breuiorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint atque omnino nauiter constanterque tenuerint.
2.52
Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem uiuentes facillime exaudiet. oremus ergo, non ut nobis diuitiae uel honores uel huius modi res fluxae atque nutantes et quouis resistente transeuntes, sed ut ea proueniant, quae nos bonos faciant ac beatos. quae uota ut deuotissime inpleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem deum dedisse, ut inueniendae ueritati nihil omnino praeponam, nihil aliud uelim, nihil cogitem, nihil amem, nec desino credere nos hoc tantum boni, quod te promerente concupiuimus, eadem te petente adepturos. iam uero te, Alypi, quid horter, quid moneam? qui propterea nimius non es, quia talia quantumuis amare fortasse semper parum, nimium uero numquam recte dici potest.
2.53
Hic ille: Uere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum uirorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis uidebatur, et cotidiana consideratione et ista praesenti quae in te nobis est admiratione non solum dubiam non habeamus uerum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus. quid enim? nobis nonne illa uenerabilis ac prope diuina quae iure et habita est et probata Pythagorae disciplina abs te hodie nostris etiam paene oculis reserata est, cum et uitae regulas et scientiae non tam itinera quam ipsos campos ac liquida aequora et, quod illi uiro magnae uenerationi fuit, ipsa etiam sacraria ueritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breuiter et ita plane significasti, ut, quamuis suspicemur et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque inpudentia nos putemus, si amplius quicquam flagitandum arbitremur?
2.54
Accipio ista, inquam, libenter— neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat- et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant. quis enim amantis errori in iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in mentem uenisse credo. res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro— si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Uarroni quis non credat?- mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis. tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuine scopulos euitaret et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. de solo enim sapiente uerissime dici potest: ille uelut, pelagi rupes immota resistit et cetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt. Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum.

Intertext edge

Open linked passage

Note