De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
2.1
De baptismo paruulorum, Marcelline carissime, quod non solum eis ad regnum dei, ucrum etiam ad salutem uitamque aeternam adipiscendam detur, quam sine dei regno et sine Christi saluatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus 6 potest, priore libro satis, ut arbitror, disputauimus. in hoc autem uiuatne aliquis in hoc saeculo uel uixerit uicturusue sit sine ullo omnino peccato excepto uno mediatore dei et hominum homine Christo lesu, qui dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus, quanta ipse donat diligentia uel facultate disserendum enodandumque suscepi. cui disputationi si se identidem aliqua necessitate uel oportunitate inseruerit quaestio de peccato uel baptismo paruulorum, mirandum non erit nec defugiendum, ut eis locis ad omnia, quae responsionem nostram flagitant, sicut ualemus respondeamus.
2.2
Huius autem quaestionis solutio de hominis uita sine ulla subreptione uel praeoccupatione peccati propter cotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae uoluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adiuuandos nos diuinitus opinentur semel ipsi naturae nostrae concesso liberae uoluntatis arbitrio. unde fit consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, hoc est ne temptatione uincamur, uel cum fallit et praeoccupat nescientes uel cum premit atque urguet infirmos. quam sit autem noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium ipsique religioni, qua inbuti sumus, et pietati, qua deum colimus, quam uehementer aduersum, ut pro tali accipiendo beneficio dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: ne nos inferas in temptationem frustra positum existimemus, uerbis explicare non possumus.
2.3
Acute autem sibi uidentur dicere. quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod\' si nolumus, non peccamus, nec praeciperet deus homini, quod esset humanae inpossibile uoluntati\'. sed hoc minus uident, quod ad nonnulla superanda, uel quae male cupiuntur uel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis uiribus opus est uoluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praeuidit, qui per prophetam ueridice dici uoluit: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. tales itaque nos futuros dominus praesciens quaedam salubria remedia contra reatum et uincula peccatorum etiam post baptismum dare ac ualere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait: dimittite et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac uita emigraret manente illa sententia, quod quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, nisi post paululum sequeretur: sic loquimini et sic facite tamquam per legem libertatis incipientes iudicari. iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam; supercxultat autem misericordia iudicio?
2.4
Concupiscentia igitur tamquam lex peccati manens in membris corporis mortis huius cum paruulis nascitur, in paruulis baptizatis a reatu soluitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur; paruulos non baptizatos reos innectit et tamquam irae filios, etiamsi paruuli moriantur, ad condemnationem trahit. in grandibus autem baptizatis, in quibus iam ratione utentibus quicquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consensit, propriae uoluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo uinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet non sibi ad inlicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in uictoriam et pace perfecta nihil quod uincatur existat. consentientes autem sibi ad inlicita reos tenet et, nisi per medicinam paenitentiae et opera misericordiae per caelestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. propter hoc et dominus orare nos docens inter cetera monuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. ne nos inferas in temptationem, sed libera nosa malo. manet enim malum in carne nostra non natura, in qua diuinitus creatus est homo, sed uitio, quo uoluntate prolapsus est, ubi amissis uiribus non ea qua uulneratus est uoluntatis facilitate sanatur. de hoc malo dicit apostolus: scio, quia non habitat in carne mea bonum. cui malo nos non oboedire praecepit, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si ergo his desideriis concupiscentiae carnis inlicita uoluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus: dimitte nobis debita nostra, adhibentes remedium ex opere misericordiae in eo quod addimus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. ut autem non ei consentiamus, deprecamur adiutorium dicentes: et ne nos inferas in temptationem— uel, sicut nonnulli codices habent: ne nos inducas in temptationem—, non quod ipse deus tali temptatione aliquem temptct- nam deus intemptator malorum est, ipse autem neminem tcmptat- scd ut, si forte temptari coeperimus a concupiscentia nostra, adiutorio eius non deseramur, ut in eo possimus uincere, ne abstrahamur inlecti. deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a uita: sed libera nos a malo. tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare et cui non consentire iubeamur. sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breuiter peti potest:\' ignosce nobis ea, in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adiuua, ne abstrahamur a concupiscentia. aufer a nobis concupiscentiam\'.
2.5
Ad peccandum namque non adiuuamur a deo; iusta autem agere uel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adiuuemur a deo. sicut enim corporis oculus non adiuuatur a luce, ut ab eadem luce clausus auersusue discedat, ut autem uideat adiuuatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuuerit, potest, ita deus, qui lux est hominis interioris, adiuuat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur. si autem ab illo auertimur, nostrum est et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad inlicita consentimus. conuersos ergo deus adiuuat, auersos deserit. sed etiam ut conuertamur, ipse adiuuat, quod certe oculis corporis lux ista non praestat. cum ergo nobis iubet dicens: co. nuertimini ad me, et conuertar ad uos nosque illi dicimus: conuerte nos, deus sanitatium nostrarum, et: deus uirtutum, conuerte nos, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, nosque illi dicimus: da mihi mihi intellectum, ut discam mandata tua, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: post concupiscentias tuas non eas nosque dicimus: scimus quoniam nemo esse potest continens, nisi deus det, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: facite iustitiam itemque dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, a quo debemus petere cibum potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus promittit eius saturitatem?
2.6
Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos, qui dicunt accepto semel liberae uoluntatis arbitrio nec orare nos debere, ut deus nos adiuuet, ne peccemus. talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamuis in hoc erraret, quod sibi addendum ad iustitiam nihil putabat seque arbitrabatur eius plenitudine saturatum, deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus, quod bis in sabbato ieiunaret, quod omnium quae possidebat decimas daret. nihil sibi addi ad iustitiam iam petebat, sed tamen ex his quae habebat gratias deo agendo ab illo se accepisse omnia fatebatur. et tamen inprobatus est, et quia ueluti saturatus nihilde alimentis iustitiae iam rogabat accipere et quod eam publicano esurienti ac sitienti se uelut insultans praeferre gestiebat. quid ergo illis fiet, qui, etsi fateantur se non habere uel non plenam habere iustitiam, tamen a se ipsis habendam, non a suo creatore, ubi horreum eius et fons eius est, deprecandam esse praesumunt? nec ideo tamen solis de hac re uotis agendum est, ut non subinferatur ad bene uiuendum etiam nostrae efficacia uoluntatis. adiutorenim noster deus dicitur nec adiuuari potest, nisi qui aliquid etiam sponte conatur, quia non sicut in lapidibus insensatis aut sicut in cis, in quorum natura rationem uoluntatemque non condidit, salutem nostram deus operatur in nobis. cur autem illum adiuuet, illum non adiuuet, illum tantum, illum autem tantum, istum illo, illum isto modo, penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio et excellentia potestatis.
2.7
Nam qui dicunt esse posse in hac uita hominem sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. si enim esse posse negauerimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc uolendo appetit, et dei uirtuti uel misericordiae, qui hoc adiuuando efficit, derogabimus. sed alia quaestio est, utrum esse possit, alia utrum sit; alia, sinon est, cum possit esse, cur non sit; alia, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, uerum etiam poterit aliquando esse uel possit. in hac quadripertita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac uita, confitebor posse per dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad dei gratiam, hoc est ad dei dona, pertincre non ambigens, nec tantum ut sit, uerum etiam ut bonum sit, id est ad facienda mandata domini conuertatur atque ita dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuuet etiam, ut possit fieri quod ostenderit. quid enim habemus quod non accepimus? unde et Hieremias dicit: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. hinc et in Psalmis cum quidam dixisset deo: tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, continuo non de se praesumpsit, sed optauit, ut faceret: utinam, inquit, dirigantur uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas! tuncnon confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. quis autem optat, quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adiumento? a quo autem id optet, quia non a fortuna uel a fato uel a quolibet alio praeter deum, in consequentibus satis ostendens: itinera, inquit, mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. ab huius execrandae dominae seruitute liberantur, quibus dominus Iesus eum recipientibus dedit potestatem filios dei fieri. ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. his atque huiusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum nec deum aliquid inpossibile homini praecepisse nec deo ad opitulandum et adiuuandum, quo fiat quod iubet, inpossibile aliquid esse. ac per hoc potest homo, si uelit, esse sine peccato adiutus a deo.
2.8
Si autem, quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. magis enim scripturae credo dicenti: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. et ideo misericordia dei opus est, quae superexultat iudicio, quae illi non erit, qui non facit misericordiam. et quod propheta, cum diceret: dixi: pronuntiabo aduersus me delictum meum domino, et t u dimisisti impietatem cordis mei, continuo subiunxit: pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus; uox enim sanctorum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. unde in eiusdem apostoli Apocalypsi illa centum quadraginta et quattuor milia sanctorum, qui etiani cum mulieribus se non coinquinauerunt- uirgines enim permanserunt non est inuentuminore eorum mendacium, quiainreprehensibiles sunt, profecto ideo sunt inreprehensibiles, quia se ipsos ueraciterreprehenderunt; et ideo non est inuentum in ore eorum mendacium, quia, si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent et ueritas in eis non esset et utique mendacium esset, ubi ueritas non esset, quoniam iustus, cum in sermonis exordio accusator sui est, non utique mentitur.
2.9
Ac per hoc eo, quod scriptum est: qui natus est ex deo, non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet, etsi quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando scripturas. non enim aduertunt eo quosque fieri filios dei, quo esse incipiunt innouitate spiritus et renouari in interiore homine secundum imaginem eius, qui creauit eos. non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis uetus infirmitas eius absumitur; sed renouatio incipit a remissione omnium peccatorum et in quantum quisque spiritalia sapit, qui iam sapit, cetera uero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renouationem in meliorem statum inmortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. nam et ipsam dominus regenerationem uocat, non utique talem, qualis fit per baptismum, sed in qua etiam corpore perficietur quod nunc spiritu incoatur: in regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. nam in baptismo quamuis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen, si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam nouitatem mutatio fieret— non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in ueterem corruptionem atque in mortem tendere in fine postea renouandum, quando uere tota nouitas erit, sed excepto corpore si in ipso animo, qui est homo interior, perfecta in baptismo nouitas fieret-, non diceret apostolus: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. profecto enim qui de die in diem adhuc renouatur, nondum totus est renouatus; et in quantum nondum est renouatus, in tantum adhuc in uetustate est. proinde ex hoc, quod adhuc in uetustate sunt, quamuis iam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi; ex hoc autem, quod in nouitate sunt, hoc est ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritaliter sapiunt eique congruos mores agunt, filii dei sunt. intrinsecus enim exuimus ueterem hominem et induimus nouum, quoniam ibi deponimus mendacium et loquimur ueritatem, et cetera, quibus apostolus explicat quid sit exui ueterem hominem et indui nouo, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. et hoe ut faciant, iam baptizatos fidelesque adhortatur; quod adhuc monendi non essent, si hoc in baotismo iam perfecte factum esset. et tamen factum est, sicut et salui facti sumus; saluos enim nos fecit per lauacrum regenerationis. sed alio loco dicit quemadmodum hoc factum sit: non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
2.10
Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. primitias itaque spiritus nunc habemus, unde iam filii dei re ipsa facti sumus; in ceteris uero spe sicut salui, sicut innouati ita et filii dei, re autem ipsa quia nondum salui, ideo nondum plene innouati, nondum etiam filii dei, sed filii saeculi. proficimus ergo in renouationem iustamque uitam per quod filii dei sumus et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud, quo adhuc filii saeculi sumus; per hoc enim et peccare adhuc possumus. ita fit ut et qui natus est ex deo non peccet et, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus et ueritas non sit in nobis. consumetur ergo, quod filii carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii dei et spiritu renati sumus. unde idem Iohannes: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. quid est hoc\' sumus\' et\' erimus\', nisi quia sumus in spe, erimus in re? nam sequitur et dicit: scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. nunc ergo et similes ei esse iam coepimus primitias habentes spiritus et adhuc dissimiles sumus per reliquias uetustatis. proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii dei, in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi, illinc ergo peccare non possumus; hinc uero, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, donec totum transeat in adoptionem et non sit peccator et quaeras locum eius et non inuenias.
2.11
Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant: si peccator genuit peccatorem, ut paruulo eius reatus originalis peccati in baptismi acceptione soluatur, etiam iustum gignere debuit. quasi ex hoc quisque carnaliter gignat, quod iustus est, et non ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter mouetur et ad usum propagandi lex peccati mentis lege conuertitur. ex hoc ergo gignit, quod adhuc uetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc, quod in nouitatem promouit inter filios dei; filii enim saeculi huius generant et generantur. inde et quod nascitur tale est, quia quod nascitur de carne, caro est. iusti autem non sunt nisi filii dei. in quantum autem sunt filii dei, carne non gignunt, quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in nouitatem perfectam totas uetustatis reliquias commutarunt. unde quisquis filius de hac parte nascitur uetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse uetustus sit et infirmus; idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renouetur. quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater iustus; spiritu enim iustus est, quo eum non genuit. si autem fit, nihil ei oberit etiam pater iniustus; iste enim gratia spiritali in spem nouitatis aeternae transitum fecit, ille autem mente carnali totus in uetustate permansit.
2.12
Non igitur contrarium testimonium est illud, quo dictum est: qui natusest ex deo, non peccat, ei testimonio, quoiam natis ex deo dicitur: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. quamdiu enim homo quamuis totus in spe iam et iam in re exparte regeneratione spiritali renouatus adhuc tamen portat corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, quid quo pertineat et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam scriptura dei tam magnum iustitiae perhibet testimonium quam tribus famulis eius, Noe, Danihel et Iob, quos Hiezechiel propheta dicit ab inminente quadam iracundia dei solos posse liberari, in tribus utique illis uiris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans: in Noe, quantum arbitror, iustos plebium praepositos propter areae tamquam ecclesiae gubernationem, in Danihele iustos continentes?, in Iob iustos coniugatos et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. uerum tamen quanta isti iustitia praeeminuerint, et hoc prophetico et aliis diuinis testimoniis satis apparet. nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen subrepsit tanto uiro; nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius, quamuis absit, ut fuerit ebriosus.
2.13
Danihel uero post orationem, quam fudit deo, de se ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo. propterea, nisi fallor, per supra memoratum Hiezechielem cuidam superbissimo dicitur: numquid tu sapientior quam Danihel? neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur, quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti iam apostoli nullum omnino habentes peccatum, non tamen pro se ipsis, sed pro inperfectis et adhuc peccatoribus dicebant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut per hoc, inquiunt, quod dicerent\' nostra\', in uno esse corpore demonstrarent et illos adhuc habentes peccata et se ipsos, qui iam carebant omni ex parte peccato. in Danihele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tamquam propheta praeuidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset\' peccauimus\', non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus:\' cum orarem et confiterer peccata populi mei domino deo meo\', nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum propter unius corporis societatem. si diceret:\' cum peccata nostra confiterer domino deo meo\', sed omnino 2J tam distincte, tam quam de se ipsa distinetione satagens eamque maxime uehementerque commendans: peccata, inquit, mea et peccata populi mei. quis huic euidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit quam quid sentiendum sit inuenire?
2.14
lob autem post tam magnum de illo iustitiae testimonium dei quid dicat ipse uideamus. in ueritate, inquit, scio, quia ita est. quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ci. et paulo post: quis, inquit, iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur. iterum paulo post: scio, inquit, quia inpunitum me non dimittit. quia sum impius, quare non sum mortuus? quodsi purificatus niue et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti. item in alio suo sermone: quia conscripsisti, inquit, aduersus me mala et induisti me iuuentutis meae peccata et posuisti pedem meum in prohibitione, seruasti omnia opera mea et in radices pedum meorum inspexisti, qui ueterescunt sicut uter uel sicut ucstimcntum a tinea comestum. homo enim natus ex muliere parui est temporis et plenus iracundia et, sicut flos cum flor uit et decidit, discessit, sicut umbra non manet. nonne et huius curam fecisti uenire in iudicium tuum? quis enim erit mundus a sordibus? nemo, nec si unius diei fuerit uita eius. et paulo post: dinumerasti, inquit, necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid inuitus commisi. ecce et Iob confitetur peccata sua et in ueritate se dicit scire, quia non est iustus quisquam ante dominum. et ideo iste hoc in ueritate scit, quia, si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa ueritas in nobis non est. proinde secundum modum conuersationis humanae perhibet ei deus tam magnum iustitiae testimonium; ipse autem se metiens ex regula illa iustitiae, quam sicut potest conspicit apud deum, in ueritate scit, quia ita est, et adiungit: quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ei, idest:\' si iudicandus ostendere uoluerit non in se inueniri posse quod damnet, non poterit oboedire ei\'; amittit enim etiam illam oboedientiam, qua oboedire posset praecipienti confitenda esse peccata. unde quosdam increpat dicens: quid uultis mecum iudicio contendere? quod ille praccauens: ne, inquit, intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. ideo etiam dicit Iob: quis enim iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur; hoc est enim:\' si me iustum dixero contra iudicium eius, ubi perfecta illa iustitiae regula me conuincit iniustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra dei ucritatem loquetur\'.
2.15
Fragilitatem quoque ipsam uel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, uelut eorum causas reddens dixit hominem natum ex muliere parui esse temporis et plenum iracundia. qua iracundia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit apostolus, naturaliter, hoc est originaliter, irae filii, quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et saeculi? ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis consequenter ostendit. cum enim dixisset: parui est temporis et plenus iracundia, addidit etiam: et, sicut flos cum floruit et decidit, discessit, sicut umbra n on manet. cum autem subiungit: nonne et huius curam fecisti uenire in iudicium tuum? quis enim erit mundus a sordibus? nemo, nec si unius dici fuerit uita eius, hoc utique dicit:\' curam hominis breuis uitae fecisti uenire in iudicium tuum. quantumlibet enim breuis fuerit uita eius, etiamsi unius diei esset, mundus a sordibus esse non posset et ideo iustissime in iudicium tuum uenict\'. illudueroquodait: dinumerasti omnes necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid inuit us commisi, nonne satis aperuit etiam illa peccata iuste inputari, quae non delectationis inlecebra committuntur, sed causa deuitandae molestiae alicuius aut doloris aut mortis? nam et haec dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione• iustitiae. potest etiam quod dixit: et adnotasti si quid inuitus commisi, ad illam uocem uideri pertinere, qua dictum est: non enim quod uolo ago, sed quod odi, hoc facio.
2.16
Quid quod ipse dominus, qui ci perhibuerat testimonium, cum etiam scriptura, hoc est dei spiritus, dixerit in omnibus, quae contigerunt ei, non cum peccasse labiis suis ante dominum, postea tamen cum ci loquerctur increpans locutus est, sicut ipse Iob testis est dicens: quid adhuc ego iudicor monitus et increpationes domini audiens? nemo autem iuste increpatur, nisi in quo est aliquid, quod increpatione sit dignum. Et ipsa increpatio qualis est, quae ex domini Christi persona intellegitur? enumerat illi diuina opera potestatis suae sub hac sententia increpans, ut cum dicere appareat:\' numquid potes haec tanta quae possum?\' quo autem pertinet, nisi ut intellegat Iobetiam hoc ei diuinitus credimus inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse ucnturum- intcllegat ergo, quam debeat aequo animo tolerare quae pertulit, si Christus, in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit et in quo deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis oboedientiam recusauit? quod puriore cordis intentione Iob intellegens responsioni suae addidit: auris auditu audiebam te prius et nunc ecce oculus meus uidet te. ideo uituperaui me ipsum et distabui et aestimaui me ipsum terram et cinerem. quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? neque enim opus dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere, cum etiam ipsi deo dicatur: opera manuum tuarum ne despexeris. sed profecto secundum illam iustitiam, qua se noucrat iustum, se uituperauit atque distabuit aestimauitque se terram et cinerem mente conspiciens Christi iustitiam, in cuius non tantum diuinitate, sed nec in anima nec in carne ultum potuit esse peccatum, secundum quam iustitiam, quae ex deo est, etiam Paulus apostolus illud suum, quod secundum iustitiam, quae ex lege est, fuit sine querella, non solum damna, uerum etiam stercora existimauit.
2.17
Non igitur praeclarum illud testimonium dei, quo laudatus est Iob, contrarium est ci testimonio, quo dictum est: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quia non id persuadet prorsus in illo nihil fuisse, quod uel ab ipso ueraciter uel a domino deo recte reprehenderetur, quamuis iam iustus et uerax dei cultor et ab omni malo opere se abstinens non mendaciter diceretur. haec enim de illo uerba sunt dei: animo aduertisti in puerum meum Iob? non enim est illi homo similis super terram, sine querella, iustus, dei cultor, abstinens ab omni opere malo. primis uerbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur; proinde omnibus qui tunc in terra iusti esse poterant excellebat. non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu iustitiae ceteros anteibat. deinde adiungitur\' sine querella\', de cuius uita nemo iuste quereretur;\' iustus\', qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus;\' uerus dei cultor\', quippe etiam suorum peccatorum uerax humilisque confessor;\' abstinens se ab omni opere malo\', mirum si ab omni etiam uerbo et cogitatu malo. quantus quidem lob fuerit ignoramus; sed nouimus iustum, nouimus etiam in perferendis horrendis tribulationum temptationibus magnum; nouimus non propter peccata, sed propter eius demonstrandam iustitiam illa omnia fuisse perpessum. uerum tamen haec uerba. quibus a domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, praesertim quiadicit: non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. si autem quod odi malum, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne eius habitat malum; et tamen cum illud ipsum, quo condelectatur legi dei, non habeat nisi ex gratia dei, adhuc liberationis indigens clamat: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per lesum Christum dominum nostrum.
2.18
Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si uerum est, quia et uerum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, non sunt sine peccato nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.
2.19
Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in huius quaestionis disputationibus obiciuntur, quid dicamus, nisi quod euidenter scriptura testatur eminenti iustitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda ueteris testamenti sacrificia pertinentium? legimus autem in epistola, quae ad Hebreos scribitur, quod testimonium in libro priore iam posui, solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem sicut illi, qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis cotidie, deinde pro populo. talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, iustum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem cotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre. in hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Finees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter iusteque uixerunt, qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis solo Christo existente, cuius uenturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet.
2.20
Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? dixit enim se secundum iustitiam, quae in lege est, fuisse sine querella. hoc et de illis ita legitur: erant autem ambo iusti ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. quia ergo quicquid in eis erat iustitiae non erat ad* homines simulatum, ideo dictum est: ante deum. quod autem de Zacharia et eius coniuge scriptum est: in omnibus mandatis et iustificationibus domini, hoc ille breuiter dixit: in lege. non enim alia lex illis, alia isti fuit ante euangelium, sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias et uice sua sacrificabat. et tamen apostolus, qui simili tunc iustitia praeditus fuit, sequitur et dicit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostripropter quemomnia non solum detrimenta credidi, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam, quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, ad cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius at communicationem passionis eius, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. tantum ergo longe est, ut propter illa uerba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse iustitiam, ut nec ipsum apostolum eiusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum non solum in illa legis iustitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in conparatione eminentissimae iustitiae, quae in fide Christi est uerum etiam in ipso quoque euangelio, ubi et tanti apostolatus meruit principatum, quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. ubi enim sequitur et adiungit: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim, sequor autem si conprehendam, in quo et adprehensus sum a Christo Iesu. fratres, ego me ipsum non arbitror adprehendisse; unum autem, quae retro oblitus in ca quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu, ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum in plenitudine iustitiae, quam adipisci dilexit in Christo, sed adhuc secundum intentionem sequi et praeterita obliuiscentem in ea quae ante sunt extendi, ut nouerimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem, quamuis iam esset perfectus uiator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione peruentor. denique tales uult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subiungit et dicit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque deus uobis reuelabit; uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. ambulatio ista non corporis pedibus, sed mentis affectibus et uitae moribus geritur, ut possint esse perfecti iustitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diemsua renouatione proficientes iam perfecti facti sunt eiusdem iustitiae uiatores.
2.21
Sic itaque omnes, quicumque in hac uita diuinarum scripturarum testimoniis in bona uoluntate atque actibus iustitiae praedicati sunt et quicumque tales uel post eos fuerunt quamuis non eisdem testimoniis praedicati atque laudati uel nunc usque etiam sunt uel postea quoque futuri sunt, omnes magni, omnes iusti, omnes ueraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt, quoniam scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus, hoc etiam credimus non iustificari in conspectu dei omnem uiuentem et ideo rogari, ne intret in iudicium cum seruis suis, et non tantum uniuersalitcr fidelibus omnibus, uerum etiam singulis esse orationem dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis.
2.22
At enim ait dominus: estote perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus est; quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. non nunc quaeritur. utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit uitam— iam enim supra respondimus posse fieri-, sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. neminem autem esse, qui tantum uelit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut scripturarum quae supra commemoraui testimonia tanta declarant. et tamen cum dicitur cuiusque perfectio, qua in re dicatur uidendum est. nam ex apostolo testi-, monium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione iustitiae, quam desiderat, nondum esse perfectum et tamen continuo dicit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. uelut si iam sit quisquam sapientiae perfectus auditor- quod nondum erant illi, quibus dicebat: lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; eis quippe et illud ait: sapientiam loquimur inter perfectos, utique perfectos audit ores uolens intellegi—, potest ergo fieri, sicut dixi, ut iam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cuius nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse iustitiae cognitor, nondum perfectus effector; potest perfectus esse, ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. et qui perfectus est in eo, quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem peruenerit, quaeritur utrum iam sit in ipsa quoque dilectione perfectus, id est utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa inconmutabilis regula ueritatis diligendos esse praescribit. cum ergo legitur in scripturis cuiusque perfectio, qua in re dicatur, non neglegenter intuendum est, quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intellegitur, quia in aliquare dicitur esse perfectus. quamquam et in hoc possit ita dici, ut non quia iam non est quo proficiat, sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur, sicut in doctrina legis dici potest quisque perfectus, etiamsi eum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat apostolus, quibus tamen ait: et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuclabit; uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus.
2.23
Xeque negandum est hoc deum iubere ita nos in facienda iustitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. nam neque peccatum erit, si quid erit, d non diuinitus iubetur ut non sit. cur ergo iubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? hoc modo etiam dici potest, cur primis illis hominibus iusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos. neque enim dicendum est ideo iussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent; hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, non nisi illis solis deus iussit, quia, sicut sciebat quid iustitiae facturi non erant, ita etiam sciebat quid iustitiae de illis erat ipse facturus. eo modo ergo iubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamuis sit praescius neminem hoc inpleturum, ut, quicumque impie ac damnabiliter eius praecepta contempserint, ipse faciat eorum damnatione quod iustum est, quicumque autem in eius praeceptis oboedienter et pie proficientes nec tamen omnia quae praecepit inplentes, sicut sibi dimitti uolunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod bonum est. quomodo enim dimittenti dimittitur per dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non uetatur per dei iustitiam, si peccatum est?
2.24
Sed ecce, inquiunt, apostolus dicit: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; superest mihi corona iustitiae; quod non diceret, si haberet ullum peccatum. immo uero respondeant, quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi iam inpendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum et grande certamen. an ad eius consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat, ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? quodsi ideo talibus uerbis certus securusque gaudebat, quia de uictoria futuri tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eandem passionem iam illi reuelauerat inminere, non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit et quod futurum esse praesumpsit tamquam f actum fuerit indicauit. si ergo his uerbis etiam hoc adderet, ut diceret:\' nullum habeo iam peccatum\', hoc quoque illum intellegeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum haec diceret, iam in illo fuisse conpletum, quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis aduersarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse conplendum. hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quandoiam de dei promissione praefidens totum ita dicebat, tamquam fuisset effectum. ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis atque ita sibi ut dimitterentur orabat; qua domini pollicitatione certissimus erat in illo fine, quem adhuc futurum iam fidendo dicebat inpletum, nullum se habiturum esse peccatum. nam, ut alia omittam, miror si, cum uerba illa dicebat, per quae istis uisus est nullum habuisse peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo dominum ter rogauerat responsumque acceperat: sufficit tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. huic tanto uiro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanac non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine reuelationum extolleretur, et audet quisquam quemquam uel putare uel dicere positum sub onere uitae huius ab omni omnino mundum esse peccato?
2.25
Sint licet homines tanta excellentes iustitia, ut ad eos de columna nubis loquatur deus, qualis Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui inuocant nomen eius, cuius magnae laudes pietatis et innocentiae scriptura ueridica praedicantur ab ineunte pueritia, ex quo eum mater uotum soluens in templo dei constituit et seruum domino dedicauit, etiam de talibus tamen seriptum est: tu propitius eras illis et uindicans in omnes affectiones eorum. in filios quippe damnationis uindicat iratus, in filios autem gratiae uindicat propitius, dum quem diligit corripit et flagellat omnem filium quem recipit. nulla autem uindicta, nulla correptio, nullum dei flagellum debetur nisi peccato excepto illo, qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicumnt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. unde et ipsi qui contra haec disputant, cum sint casta uita moribusque laudabiles nec dubitent facere, quod illi diuiti pro consequenda uita aeterna consilium requirenti, cum se respondisset iam omnia legis inpleuisse mandata, praecepit dominus, si uellet esse perfectus, uenderet omnia quae habebat et daret pauperibus thesaurumque transferret in caelum, nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato. quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt; si autem mentiunter, eo ipso incipiunt uel augere uel habere peccatum.
2.26
Iam ergo quod loco tertio posui uideamus. cum uoluntatem humanam gratia adiuuante diuina sine peccato in hac uita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac ueracissime respondere:\' quia homines nolunt\'. sed si ex me quaeritur, quare nolint, imus in longum; uerum tamen etiam hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis breuiter dicam. nolunt homines facere quod iustum est, siue quia latet an iustum sit siue quia non delectat. tanto enim quidque uehementius uolnmus, quanto certius quam bonum sit nouimus eoque delectamur ardentius. ignorantia igitur et infirmitas uitia sunt, quae inpediunt uoluntatem, ne moueatur ad faciendum opus bonum uel ab opere malo abstinendum. ut autem innotescat quod latebat et suaue fiat quod non delectabat, gratiae dei est, qua hominum adiuuat uoluntates; qua ut non adiuuentur, in ipsis itidem causa est, non in deo, siue damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae siue contra ipsam suam superbiam iudicandi et erudiendi, si filii sunt misericordiae. unde Hieremias cum dixisset: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos, continuo subiunxit: corripe me, domine, uerum tamen in iudicio et non in furore tuo, tamquam diceret:\' scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adiuuor, ut perfecte dirigantur gressus mei; uerum tamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tamquam in furore, quo iniquos damnare statuisti, sed tamquam in iudicio, quo doces tuos non superbire\'. unde alibi dicitur: et iudicia tua adiuuabunt me.
2.27
Nullius proinde culpae humanae in deum referas causam. uitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. ad hanc conuincendam atque auferendam talis medicina caelitus uenit: ad elatum hominem per superbiam deus humilis descendit per misericordiam gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine. quem tanta prae participibus suis caritate suscepit. neque enim et ipse ita uerbo dei coniunctus, ut ea coniunctione unus filius dei et idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae uoluntatis meritis fecit. unum quippe illum esse oportebat; essent autem et duo et tres et plures, si hoc fieri posset non per dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur. ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, inplere nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut nouerit non suae facultatis, sed diuini muneris esse uel quod scit uel quod delectatur, ac sic ab elationis uanitate sanetur et sciat quam ucre non de terra ista, sed spiritaliter dictum sit: dominus dabit suauitatem et terra nostra dabit fructum suum. tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur deus, summum atque incommutabile bonum et auctor qualiumcumque bonorum omnium. ut autem diligatur deus, caritas eius diffusa est in cordibus nostris non per nos, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
2.28
Sed laborant homines inuenire in nostra uoluntate quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex deo, et quomodo inueniri possit ignoro. excepto enim, quod apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur: quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?, ipsa etiam ratio, quae de his rebus a talibus quales sumus iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem uehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre uideamur, rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati dei gratiae iudicemur.
2.29
Namque illud apostoli quod commemoraui sic defendere quidam uoluerunt, ut dicerent\' ideo quicquid etiam bonae uoluntatis habet homo, deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset; cum uero, ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a deo, cur non auctori deo tribuatur etiam quicquid in illo est bonae uoluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset?\' sed hoc modo etiam illud dici potest malam quoque uoluntatem deo auctori esse tribuendam, quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset. ut autem homo sit, deus auctor est; ita et eius malae uoluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset esse omnino non posset, ad auctorem deum esse referendum. quod nefas est dicere.
2.30
Quapropter nisi obtineamus non solum uoluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam uoluntatem bonam, quae iam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: quid enim habes quod non accepisti? nam si nobis libera quaedam uoluntas ex deo est. quae adhuc potest esse uel bona uel mala, bona uero uoluntas ex nobis est, melius est id quod a nobis quam quod ab illo est. quod si absurdissime dicitur, oportet fateamur etiam bonam uoluntatem nos diuinitus adipisci. quamquam uoluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. aut enim iustitiam diligimus et bona est et, si magis diligimus, magis bona, si minus, minus bona est, aut si omnino non diligimus, non est bona. quis uero dubitet dicere uoluntatem nullo modo iustitiam diligentem non modo esse malam, sed etiam pessimam uoluntatem? si ergo uoluntas aut bona est aut mala et utique malam non habemus ex deo, restat ut bonam uoluntatem habeamus ex deo; alioquin nescio, cum ab eo iustificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. et hinc scriptum arbitror: paratur uoluntas a domino et in Psalmis: a domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et quod apostolus ait: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate.
2.31
Quocirca quoniam quod a deo nos auertimus, nostrum est haec est uoluntas mala- quod uero ad deum nos conuertimus, nisi ipso excitante atque adiuuante non possumus- et haec est uoluntas bona- quid habemus quod non accepimus? si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? ac per hoc ut qui gloriatur, in domino glorietur, quibus hoc deus donare uoluerit, eius misericordiae est, non meriti illorum, quibus autem noluerit, ueritatis est. iusta namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et ueritatem diligit dominus deus et: miserieordia et ueritas occurrerunt sibi et: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. et quis explicet quam crebro haec duo coniuncta diuina scriptura commemoret? aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordiaponatur- unde est: et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti apatre, plenum gratia et ueritate- aliquando pro ueritate iudicium, sicut est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.
2.32
Quare autem illos uelit conuertere, illos pro auersione punire, cum et in beneficio tribuendo nemo iuste reprehendat misericordem et in uindicta exercenda. nemo iuste reprehendat ueracem, sicut in illis euangelicis operariis aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam non placitam largientem nullus iuste l\' ulpauerit, consilium tamen occultioris iustitiae penes ipsum est. Nos, quantum concessum est, sapiamus et intellegamus, si possumus, dominum deum bonum ideo etiam sanctis suis alicuius operis iusti aliquando non tribuere uel certam scientiam uel uictricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua inluminentur tenebrae eorum, et suauitatem, qua det fructum suum terra eorum.
2.33
Cum autem ab illo illius adiutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque iustitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat et suaue faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum eius gratia didicimus, dum antea lateret, eius gratiadileximus. dum antea non delectaret, ut qui gloriatur non in se, sed in domino glorietur. extolli quippe in superbiam propriae uoluntatis est hominum, non operis dei; neque enim ad hoc eos conpellit aut adiuuat deus. praecedit ergo in uoluntate hominis adpetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inoboediens per superbiam. hic autem adpetitus etiam si non esset, nihil molestum esset, et cum hoc noluit homo, sine difficultate noluisset; secutum est autem ex debita iusta poena tale uitium, ut iam molestum esset oboedire iustitiae. quod uitium nisi adiuuante gratia superetur, ad iustitiam nemo conuertitur, nisi operante gratia sanetur, iustitiae pace nemo perfruitur. cuius autem gratia uincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur: conuerte nos, deus sanita ium nostrarum, et a uerte iram tuam a nobis? quo et si facit, misericordia facit, ut dicatur: non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniquitates nostras retribuit nobis. et quibus non facit, iudicio non facit. et quis dicet illi:\' quid fecisti, cui misericordia et iudicium pia sanctorum mente cantatur\'? idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus uitiis tardius sanat, ut in his eos minus, quam inplendae ex omni parte iustitiae sufficit, delectet bonum, siue cum latet siue cum etiam manifestum est. ut, quantum pertinet ad integerrimam regulam ueritatis eius, non iustificetur in conspectu eius omnis uiuens. nec in eo ipso uult nos damnabiles esse, sed humiles commendans nobis eandem gratiam suam, ne facilitatem in omnibus adsecuti nostrum putemus esse quod eius est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. nec ideo tamen in eisdem uitiis nobis permanendum esse existimemus, sed aduersus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humilamur, et nos uigilanter conemur et ipsum deprecemur ardenter simul intellegentes et quod sic conamur et quod sic precamur dono illius nos habere, ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes domino deo nostro gratias agamus et, cum gloriamur, in illo gloriemur.
2.34
Quartum iam illud restat, quo explicato, quantum adiuuat dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit habiturusue sit, non solum quisquam natorum hominum sit, uerum etiam potuerit aliquando esse uel possit. hune prorsus nisi unum mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum nullum uel esse uel fuisse uel futurum esse certissimum est. unde iam multa diximus de baptismo paruulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato, uerum etiam fuerunt et erunt. porro si ueraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato, profecto nec paruuli sine peccato sunt. ex quo conficitur. etsi quisquam in hac uita esse potuisset, qui uirtute ita perficeretur. ut ad tantam plenitudinem iustitiae perueniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam nouitatem uitae conuerteretur, non esse dubitandum. etenim secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. nam in illo, utrum aliquis in hac uita ad perfectam. quae prorsus sine ullo peccato est, uitam perueniret per gratiam dei studio uoluntatis, hoc requirebatur; in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum uel esse potuisset aut posset, qui non ex peccato ad iustitiam perfectissimam perueniret, sed nullo omnino umquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. ideo si illa uera sunt, quae tam multa deparuulis diximus, nec est iste in filiis hominum quisquam nec fuit nec erit excepto uno mediatore, in quo nobis propitiatio et iustificatio posita est, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliemur deo. non itaque ab re est, quantum praesenti causae sufficere uidetur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus aduersus quaedam, quae mouere possent, legentis animus informetur.
2.35
Posteaquam illi primi homines, uir unus Adam et ex illo Eua uxor eius, accepto dei praecepto seruare oboedientiam noluerunt, iusta eos poena ac debita consecuta est. sic enim comminatus fuerat dominus, quod ea die, qua uetitum cibum ederent, morte morerentur. proinde quia utendi ad escam omni ligno, quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum uitae plantauerat deus, ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellauit scientiae boni et mali, quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri, recte profecto intelleguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo uetito atque usi fuisse concessis ac per hoc et ceteris et praecipue ligno uitae. quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo, quod et similiter permissum fuerat et utilitate praecipua per aetatum labem mutari quamuis animalia corpora atque in mortem uetcrescere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cuius figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento cius uiuificata nequaquam in labem mortemque nequitiae uerteretur? merito enim de illa dicitur: lignum uitae est am plectentibus eam. sicut haec arbor in corporali sic illa in spiritali paradiso, ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens uigorem sine ulla in deterius temporis commutatione uitalem. seruiebant igitur deo uehementer sibi commendata pietate oboedientiae, qua una colitur deus. quae per se ipsam quanta sit quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. absit enim ut bonorum creator, qui fecit omnia et ecce bona ualde, mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali domino utilissima seruitus, quantum esset solius oboedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui oboedire non propter ipsius dominatum, sed propter seruientis utilitatem potius expediret, ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur, ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt satis ostenderetur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum oboedientia uiolata.
2.36
Hanc ergo priusquam uiolassent, placebant deo et placebat eis deus et, quamuis corpus animale gestarent, nihil inoboediens in illo aduersum se moueri sentiebant. faciebat quippe hoc ordo iustitiae, ut, quia eorum anima famulum corpus a domino acceperat, sicut ipsa eidem domino suo ita illi corpus eius oboediret atque exhiberet uitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. hinc et nudi erant et non confundebantur. animam quippe rationalem naturali uerecundia nunc pudet, quod in carne, in cuius seruitutem ius potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moueantur membra et se uolente moueantur. quae propter hoc in quouis casto merito appellantur pudenda, quod aduersus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur idque solum iuris in his habent frena uirtutis, ut ad ininundas et inlicitas corruptiones ea peruenire non sinant. haec igitur carnis inoboedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis tunc primis hominibus, quando nudi erant et non confundebantur. nondum quippe anima rationalis domina carnis inoboediens extiterat domino suo, ut poena reciproca inoboedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu. quodamconfusionisetmolestiaesuae, quem sensum certe ipsa per inoboedientiam suam non intulit deo. neque enim deo pudendum est aut molestum, si nos ei non oboedimus, cuius in nos summam potestatem nullo modo minuere ualemus, sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non seruit, quia hoc fit per infirmitatem, quam peccando meruimus, uocaturque peccatum habitans in membris nostris. sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. denique posteaquam est illa facta transgressio et anima inoboediens a lege sui domini auersa est, habere coepit contra eam seruus eius, hoc est corpus eius, legem inoboedientiae et puduit illos homines nuditatis suae animaduerso in se motu, quem ante non senserant, quae animaduersio apertio dicta est oculorum; neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. sic et de Agar scriptum est: aperti sunt oculi eius et uidit puteum. tunc illi homines pudenda texerunt, quae deus illis membra, ipsi uero pudenda fecerunt.
2.37
De hac lege peccati nascitur caro peccati expianda per illius sacramentum. qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuetur corpus peccati, quod et corpus mortis huius appellat, unde miserum hominem non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. haec enim, cum de peccato arguerentur, dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus uidemus inpleri. cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima iustitia oboedire deo et hanc in membris aduersus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere, nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati pro magno obtinetur ab his qui oboediunt deo desideriis eiusdem concupiscentiae non oboedire et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis, ut sint Iesu Christi, qui hoc in sua cruce figurauit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios dei fieri. non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. sic enim de his dictum est: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex uoluntate uiri nec ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.
2.38
Secutus autem addidit: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, tamquam dicens:\' magnum quidem hoc in his factum est, ut deo nascerentur ex deo, qui prius nati fuerant ex carne saeculo quamuis creati ab ipso deo; sed longe mirabilius factum est, quod, cum istis naturae fuerit nasci de carne, beneficii nero nasci ex deo, propter hoc inpcrtiendum beneficium ille, qui de deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatusest\'; hocest enim: et uerbum caro factum est et habitauitin nobis. per hoc, inquit, factum est, ut nati de carne caro postea nascendo de spiritu spiritus essemus et habitaremus in deo, quia et deus natus de deo postea de carne nascendo caro factus est et habitauit in nobis. uerbum enim, quod caro factum est, in principio erat et apud deum deus erat. uerum tamen ipsa participatio illius in inferiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quandam et in carnis natiuitate medietatem, ut nos quidem nati essemus in carne peccati, ille autem in similitudine carnis peccati, nos non solum ex carne et sanguine, uerum etiam ex uoluntate uiri et uoluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est. et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. sicut autem inferiora eius, quibus ad nos descendit, non omni modo coaequata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic inuenit, sic et superiora nostra, quibus ad cum ascendimus, non coaequabuntur superioribus cius, in quibus cum illic inuenturi sumus. nos enim ipsius gratia facti erimus filii dei, ille semper natura erat filius dei; nos aliquando conuersi adhaerebimus inpares deo, ille numquam auersus manet aequalis deo; nos participes uitae aeternae, ille uita aeterna. solus ergo ille etiam homo factus manens deus peccatum nullum umquam habuit nec sumpsit carnem peccati quamuis de materna carne peccati. quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendum mundauit aut suscipiendo mundanit. ideo uirginem matrem non lege carnis peccati, id est non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem quam eligeret creauit. de qua crearetur elegit. quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter euadendum iudicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum!
2.39
Quod autem supra respondimus aduersus eos qui dicunt: si peccator genuit peccatorem, iustus quoque iustum gignere debuit. hoc etiam his respondemus, qui dicunt de homine baptizato natum iam uelut baptizatum haberi debuisse. cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuerit baptizari, si secundum epistolam, quae ad Hebreos scripta est, in lumbis Abrahae Leui potuit decimari? hoc qui dicunt adtendant non propterea Leui postea non fuisse decimatum, quia iam fuerat decimatus in lumbis Abrahae, sed quia sic ordinatus est honore saeerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet; alioquin nec ceteri fratres eius, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech iam fuerant decimati.
2.40
Sed nc quis dicat propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamuis iam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat. quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israhelitae annis omnibus, immo ex fructibus omnibus decimas tota uita sua crebras solent praebere Leuitis, baptismum autem tale sacramentum esse, quod semel datur et, si iam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, non nisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur: qui hoc dicit, ne diu disputem, circumcisionem respiciat, quae semel fiebat et tamen in singulis singulatim fiebat. sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur circumcidendus fuit, sic nunc de baptizato qui natus fuerit baptizandus est.
2.41
At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt. miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat?
2.42
Nostrae autem, immo ipsius apostoli sententiae qui dixit: ex uno omnes ad condemnationem et: ex uno omnes ad iustificationem uitae, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum adtende. Non unius modi est sanctificatio; nant et catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi et orationem manus inpositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamuis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est. uerum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae uitae huius utimur, sanctificari idem apostolus dixit per uerbum dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intrauerit non in uentrem uadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena soluuntur, unde et ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos dominus exhortatur, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei ualet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorum remissionem. ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine uel remissione quaestionem omnino non pertinet. nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: sanctificatur enim uir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his uerbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam peruenisse et in regnum caelorum esse intraturum. quia sanctificatus dictus est in uxore.
2.43
Quisquis uero adhuc monetur, quare baptizentur qui iam de baptizatis nascuntur, hoc breuiter accipiat. sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur, sic regeneratio spiritus gratiae per unum Iesum Christum ad iustificationem uitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. sacramentum autem baptismi profecto sacramentum regenerationis est. quocirca sicut homo, qui non uixerit, mori non potest et qui mortuus non fuerit resurgere non potest, ita qui natus non fuerit renasci non potest. ex quo conficitur neminem in suo parente renasci potuisse non natum. oportet autem ut, si natus fuerit, renascatur, quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. oportet igitur, ut sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac uita exeat, etiam paruulus inbuatur; quod non fit nisi in remissionem peccatorum. quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri commemorauit quid Moj\' ses fecerit in exaltatione serpentis. cum itaque per baptismi sacramentum morti Christi conformantur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. quem tamen morsum non in sua uita propria. sed in illo cui primitus in illo cui est acceperunt.
2.44
Neque illud fallat, quod nec parenti post conuersionem obsunt propria peccata; quanto enim magis, inquiunt, filio eius obesse non possunt! sed qui hoc sentiunt non adtendunt, quia, sicut parenti per hoc quod spiritu renatus est propria peccata non obsunt, ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt oberunt, quia et innouati parentes non ex primitiis nouitatis, sed ex reliquiis uetustatis earnaliter gignunt et filii ex parentum reliqua uetustate toti uetusti in peccati carne propagati damnationem ueteri homini debitam sacramento spiritalis regenerationis et renouationis cuadunt. illud namque praecipue propter quaestiones, quae de hac re motae sunt uel moueri adhuc possunt, adtendere ac meminisse debemus tantummodo peccatorum omnium plenam- perfectamque remissionem baptismo fieri, hominis uero ipsius qualitatem non totam continuo commutari, sed spiritales primitias in 1 ene proficientibus de die in diem nouitate crescente commutare in se quod carnaliter uetus est, donec totum ita renouetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptionemque perueniat.
2.45
Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat apostolus, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, non sic manet in membris eorum, qui ex aqua et spiritu renati sunt, tamquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena et perfeeta fit remissio peccatorum omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a deo, sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non inlicitis consensionibus quodam modo re-. uiuescat et in regnum proprium dominationemque reuocetur. ab hac autem uetustate carnis, in qua est lex ista peccati uel peccatum iam remissum, usque adeo spiritus uita discernitur, in cuius nouitate baptizati per dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit apostolo dicere tales non esse in peccato, nisi etiam diceret in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali uita emigrarent; qui enim magis i m in carne sunt, inquit, deo placere non possunt; uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. uerum tamen sicut ipsa carne quamuis corruptibili bene utuntur qui membra eius ad opera bona conuertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque uiuunt, sicut denique etiam morte, quae primi peeeati poena est, bene utuntur qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque uera et sancta iustitia fortiter et patienter inpendunt, sic illa etiam lege peccati, quod iam remissum in uetustate carnis manet, bene utuntur coniugati fideles, qui ex eo quod sunt in(\' Christi nouitate dominari sibi libidinem minime patiuntur, ex eo autem quod adhuc trahunt Adae uetustatem regenerandos inmortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur et qua illi qui nascuntur renascendo soluuntur. quamdiu ergo manet lex concupiscentialis in membris, manente ipsa reatus eius soluitur; sed ei soluitur, qui sacramentum regenerationis accepit renouarique iam coepit. ex illa autem manente concupiscentiae uetustate quod nasciturrenasci indiget, ut sanetur, quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritaliter filios carnaliter genuerunt, filii uero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?
2.46
Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati reatum eius solui per gratiam sacramenti. sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione soluatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus eius soluitur et non erit, cum fit in baptismo plena remissio peccatorum. denique si continuo consequatur ab hac uita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. sicut ergo non est mirum praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.
2.47
Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit usque in finem carnalis huius generationis et corruptibilis saeculi, cuius filii generant et generantur, nullo existente homine, de quo in hac uita constituto ueraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum excepto uno mediatore, qui nos creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum, idem ipse dominus noster hanc suam medellam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc iudicium denegauit eis, quos per certissimam praescientiam et iustissimam beneficentiam secum regnaturos in uitam praedestinauit aeternam. namque ante natiuitatem carnis infirmitatemque passionis et uirtutem resurrectionis suae earum rerum futurarum fide eos qui tune fuerant informabat ad hereditatem salutis aeternae, quarum rerum praesentium fide informauit eos, qui cum gererentur aderant atque inpleri praedicta cernebant, quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt et nos ipsos et qui deinde futuri sunt informare non cessat. una ergo fides est, quae omnes saluos facit, qui ex carnali generatione in spiritalem renascendo saluantur, terminata in eo, qui uenit pro nobis iudicari et mori, iudex uiuorum et mortuorum. sed huius unius fidei pro significationis oportunitate per uaria tempora sacramenta uariata sunt.
2.48
Idem ipse itaque saluator est paruulorum atque maiorum, de quo dixerunt angeli: natus est uobis hodie saluator et de quodictumest aduirginemMariam: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ubi aperte demonstratum est eum hoc nomine, quo appellatus est Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe latine saluator est. quis est igitur qui audeat dicere dominum Christum tantum maioribus. non etiam paruulis esse Iesum? qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuaret corpus peccati, in quo infirmissimo nulli usui congruis uel idoneis infantilibus membris anima rationalis miserabili ignorantia praegrauatur. quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo paruulo fuerim suspicatus, quam uidemus in paruulis. per hanc enim etiam, cum motibus inrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando uel doloris terrore cohibentur, ut omnino uideas illius inoboedientiae filios, quae mouetur in membris repugnans legi mentis nec. cum uult ratio, conquiescit; uerum et ipsa saepe uel dolore corporis tamquam uapulando conpescitur uel pauescendo uel tali aliquo animi motu non tamen uoluntate praecipiente conprimitur. sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti uoluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem uideatur etiam senescendo illa caro peruenire potuisse, nisi iuuenis fuisset occisus. quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae uoluntate suscepta est. ad eam quippe iturus eamque passurus hoc ait: ecce ucnit princeps mundi huius et in me nihil inueniet; sed ut sciant omnes, quia uoluntatem patris mei facio. surgite, eamus hinc. his dictis perrexit ad indebitam mortem factus oboediens usque ad mortem.
2.49
Quapropter illi qui dicunt: si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi aduentu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: neque enim praeuaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio uel redemptio profuit saluatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod apostolus sine ambiguitate locutus est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur? neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in uitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. quomodo ergo\' plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo\', cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem uitam, sed ad perpetuam resurgamus? nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. ideo: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
2.50
Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam uitam, quae post istam mortem beata futura est, per uirtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter remouendam mortis molestiam delicatius crederctur in Christum. plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donauit. quid enim magnum erat uidendo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturus• sine fine uieturum! denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus in obuiam Christo in aera et sic semper cum domino uiuant. et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credunt non sperando quod non uident, sed amando quod uident. quae fides est eneruis et debilis nec fides omnino dicenda, quando quidem fides ita definita est: fides est sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebreos epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui deo fide placuerunt: secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas uidentes et salutantes et confitentes, quia hospites et peregrini sunt super terram. et paulo post eandem fidei laudem ita conelusit: et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem non tulerunt promissiones dei; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. haec laus fidei non esset nec omnino, ut iam dixi, fides esset, si homines in eredendo praemia uisibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces inmortalitatis in hoc saeculo redderetur.
2.51
Hinc et ipse dominus mori uoluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis uerissime diceretur. unde ille qui sine ullo peccato uel originali uel proprio, moriebatur dixit, quod paulo ante commemoraui: ecce ueniet princeps mundi,— idest diabolus, qui potestatem habet mortis in me nihil inucniet, id est peccati, propter quod homines mori fecit. et quasi diceretur ci:\' quare ergo moreris?\' sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc, id est,\' ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de oboedientiae iustitia factus oboediens usque ad mortem\'. et hoc ergo illo testimonio demonstratum est et, quod timorem mortis fideles uincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes inmortalitas consecuta.
2.52
Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret— tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit—, tamen illud, quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, nisi ego abiero. hoc enim erat dicere:\' non poteritis iuste uiuere ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi a uestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor uestrum inuisibilia credendo proficiat\'. hanc ex fide iustitiam identidem loquens de spiritu sancto ita commendat: ille, inquit, arguet mundum de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad patrem uado etiam non uidebitis me. quaeestistaiustitiaqua eum non uiderent, nisi ut iustus ex fide uiueret et non respicientes quae uidentur, sed quae non uidentur spiritu ex fide spem iustitiae expectaremus?
2.53
Qui autem dicunt: si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam redemptor nobis tribuit, moreremur, non intellegunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc uitam obsint, deus soluit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone iustitiae. posset enim et alius hoc non intellegens dicere:\' si propter peccatum dixit deus homini: in sudore uultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra, quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? item si propter peccatum mulieri dictum est: in gemitu paries, cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur?\' et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his uerbis diuini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris aduersatur.
2.54
Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.
2.55
Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra Edem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo- und. c merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati— non tamen in illa uita meruerunt ad paradisum reuocari, sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
2.56
Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur:\' si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus inpleuit?\' nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur? sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit.
2.57
Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dexteram aut sinistram; in dexteram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato, in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam securitatem se tamquam inpune dare peccatis. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; peruersae autem sunt, quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. tales etiam illi uiginti annorum adulescentuli figuram noni populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse. non enim et uiginti annorum aetas conparanda est innocentiae paruulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. uetus enim testamentum in quinque Moysi libris excellit, nouum autem quattuor euangeliorum auctoritate praefulget. qui numeri per se multiplicati ad uicenarium perueniunt; quater enim quini uel quinquiens quaterni uiginti sunt. talis populus, ut praedixi, eruditus in regno caelorum per duo testamenta, uetus et nouum, non declinans in dextram superba praesumptione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis donanda optemus nec in nobis punienda timeamus ab illo redemptore liberati, qui non uenundatus sub peccato redemit Israhel ab omnibus iniquitatibus eius siue propria cuiusquam uita commissis siue originaliter tractis.
2.58
Non enim parum scripturarum diuinarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. alio quippe uerbo, etiam ipso de christiana eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. nec dubitandum est eis qui diuina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius uoluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per successionem transeunte in omnes transcriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati excepta una similitudine carnis peccati, quae tamen non esset, nisi esset caro peccati.
2.59
De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit- neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemptoris auxilio alienamque ab ea esse gratiarum actione, quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam—, an etiam non propagata eo ipso, quo carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemptio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. habes elaboratum- utinam tam commodum quam prolixum I- pro meis uiribus opus, cuius prolixitatem fortasse defenderem, nisi id uererer facere defendendo prolixius.