Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
AugustineDona 17 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi; quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris, non satis iam moror. est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere, inuentam cognoscere et agnitam custodire. sic enim Paulus apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete uos. breuiter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti. dixisti unum esse baptisma, quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino non dabunt. contra haec mihi in adiutorio domini paranda responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina. uerbi ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus, bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut hactenus uictores esse possimus. haec ergo ex lege aduersus legem, ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti, quasi possit ueritas a semet ipsa deuinci aut gloria luminis sua luce fuscari.
2
Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit. Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam, non longo sermone utilitatem legentis excludam. Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.-. Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum luteum Donatum pariter colitis— et hic enim ex terra figuratus est—; diuinam legem seruatis et parentum errorem non relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo docente: qui semel lotus est non habet necessitatem iterum lauandi. circumcisio enim Samaritanorum baptisma significat Donatistarum, dicente apostolo: circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo. quod autem ait dominus: qui biberit ex hac aqua sitiet iterum, non de baptismate, sed de terreno locutus est elemento. nam si baptisma hic uellet ostendere, nullo modo a Samaritana muliere posceret bibere. denique puteus ille non Samariae dictus est, sed Iacob, et utique Iacob non fuit haereticus, sed deo dilectus, semper carus, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius.
3
Donatista dixit: Numquam ergo ecclesiae spiritus patitur iungi quod ore diuino meruit diffamari, legis praeconio praemonente: duo duo, unum contra unum, et dominus in euangelio: tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. duo molentes in molendino; una assumetur, et una relinquetur. uides ergo duo esse genera baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum letalis ingenii ardor exurit et bibula sitis perennes haustus excoquit, alterum, quod semel potandorum meatibus sitim uitae perennitate satiat. utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, et cum eis uitae meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente Hieremia: duo mala faciunt populus iste. me dereliquerunt fontem aquae uiuae et effoderunt sibi lacus detritos qui aquam non possunt portare, et iterum: omnes qui derelinquunt te confundantur, recedentes a te scribantur in libro mortis; quoniam dereliquerunt te, confundantur recedentes a te fonte uitae. Catholicus respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptisma assero contra unum. etenim paganus baptizat et Iudaeus baptizat et Sadducaeus baptizat et multi extra regulam datae legis baptizare non cessant. sed illud est unum quod uerum, illud uerum quod Christi, illud Christi quod patris et filii et spiritus sancti. hoc est uerum, hoc salubre; huic nullum est comparandum. hoc qui non accipit, ipse sibi et uitae meritum clausit et mortis aditum patefecit.
4
Donatista dixit: Quodsi, ut asseris, una fides in utroque consistit, cur inter fidelem aquam et perfidam iusta separatione discreuit, testante domino per Esaiam: quis nuntiauit uobis quia ignis ardet? quis nuntiauit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia, praedicans uiam rectam, odio habens facinus et iniustitiam et manus abstinens a muneribus et grauans aurem ut non audiat iudicium sanguinis et comprimens oculos suos ne uideant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. a cuius fide perfidam separans Hieremia testante sic posuit: ut quid iniuriantes me praeualent? plaga mea solida facta est: unde sanabo? facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem. Catholicus respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in baptismi tamen traditione sollemni uerbo concordant, sicut circumcisio una, sed fide uaria, in Iudaeis et Samaritanis ueteribus consistebat. necesse est ergo, sicut tunc, ita et nunc fieri oportere conuersis, ut quod disputatione sola plectatur sola iterum disputatione soluatur, ut audire de domino possint: iam mundi estis propter sermonem quod locutus sum uobis; manete in me, et ego in nobis. omnia enim in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt.
5
Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare! Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium earum ad mare( orientale et medium earum ad mare) nouissimum— hoc est ab Hierusalem usque ad fines terrae—; aestate et hieme erunt— id est omni tempore erunt-; et erit dominus rex super omnem terram, hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit.
6
Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam enim- est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus est, aqua paradisi putandus( non) est, quia foris exortus est. hic opus habet ut uiuat,( ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime uiuat in- ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat.
7
Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus. Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis.
8
Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus iusti. Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod altum est hominibus abominabile est apud deum. si iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. non legisti: filius malus superbos oculos habet, filius malus ipse se iustum dicit, exitus autem suos non abluet? nisi( te) ut hominem reum esse cognoueris, nisi te peccatorem ueraci corde clamaueris, iustificari omnino non poteris, dicente propheta: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. et Iohannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est.
9
Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, cum scriptum sit: nullus est hominum qui non peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non unguat caput meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne deum incipias asserere peccatorem.
10
Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros u s, inquit, qui sacrificatmihi( uitulum) uelut quicanem occidat, et qui offert similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui offert thus in memoria quasi blasphemus. Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia. aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi, quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? dicis:\' quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud: quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis.
11
Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas, quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo tua sicut hominis piratae. Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est: gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus paenitueris et regi Christo in catholica militaris.
12
Donatista dixit: Si ergo unico fonti ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur et baptismi sui ebrietate confusa cum regibus fornicatur, dicente Iohanne: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, et inebriati sunt omnes inhabitantes terram a uino fornicationis eius. rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca, quae regum uoluptatibus seruit obnoxia,. a quibus persecutionis poculum bibens ebria caecitate populis miscet et in amentia quos rigauerit ducit? cuius accessu sapientissimus Salomon interdixit: ab aqua, inquit, aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, ut longum uiuas tempus, et adicientur tibi anni uitae tuae. fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi. solus ergo priuatum non habet fontem, qui ui meretricis aquarum possidet multitudinem. Iohannes quoque apostolus aquarum multitudinem inprobat dicens: et dixit mihi angelus: aquas quas uidisti, super quas sedet fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt. Catholicus respondit: Ut uideo, ubicumque aqua nominata est male bene, baptisma credidisti. si in bono, tibi, si in malo, mihi illam tribuere uoluisti, ut de uobis impleretur quod Paulus apostolus dixit: nescientes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. quemadmodum enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt ueritati. angelus dicit: aquas quas uidisti, populi, turbae et nationes sunt. et tu angelo exponenti resistis et dicis:\' rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca?\' si et traditorum uocabula cupis addiscere, habes uestros, Siluanum Cirtensem Felici curatori sacramenta tradentem, habes Marianum ab Aquis Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem, habes Uictorem Rusiccaziensem quattuor euangelia ueluti deleticia conburentem, qui Caecilianum absentem damnare ausi sunt innocentem. haec est spelunca latronum, haec progenies traditorum, haec mulier fornicaria, quae relicto Christo Donato prostituit lupanaria, cuius domus iuxta Salomonem secessus est mortis, cuius uiae sunt inferorum, quae se mundam uocat cum sit sordibus plena, quae se innocentem clamat cum sit sceleribus inretita, quae pudenda committit et facta sua in alteram dicit, ne prior audiat quae commisit. de factis enim uestris catholicos infamatis, ut populos a domino separetis. proinde quod quasi tuos, ut ab aqua nostra se abstineant, hortaris et dicis: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi, quis non uideat prophetam coniugibus pudicitiam commendasse et te a ueritate procul errasse? aut si fonti tuo communicare nullus debeat extraneus, cur extraneos quaeris, cur catholicos rebaptizas?
13
Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit. Catholicus respondit: s o probare, o errare, o delirare! claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent.
14
Donatista dixit: Audi dicente Salomone: muscae moriturae exterminant confectionem suauitatis. olei est ergo genuina suauitas, quae si tactu inprobo fuerit uiolata fit ingrata confectione polluta. et recte spiritus sanctus inmundis alitibus traditores aequauit, quod in aliena mensa inprobi corruant et olei suauitatem inmundis tactibus foedent. Catholicus respondit: Quis tactu inprobo uiolat? qui quod inuenit seruat, aut qui confectum inpudenter exterminat? quando oleum uestrum tetigimus, quando spiritum sanctum iniuciando fugauimus? docete aliquem nostrum in diuinitatis oleum inprobe cecidisse aut trinitatis baptisma sicut uos inlicite uiolasse. muscae moriturae Donatistae circumuolant per totius corporis membra; sicubi repperiant uulnerata, sana pungunt, aegra lambunt et eorum ulceribus peccatorum uermes fundunt, quae conscientiam mordeant, quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis mortuis cadaueribus parcant. muscae moriturae cum oleum exterminant oleo perimuntur; neque enim uiuitis, qui spiritum sanctum exflatis.
15
Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum, inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit. Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere: peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem, quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es. quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum, solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma, tuum oleum sanctum, tuam mensam dominicam, tua illa omnia quae fidelibus diuinitus tribuuntur. quid restat, nisi ut scelerate et impie deum te esse pronunties? sed audi quid caput superbiae audire meruit: quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris, qui uulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: super caelum ascendam, super astra dei exaltabo sedem meam. sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, et ero similis altissimo? uerumtamen in infernum descendes et in profundum laci. nisi ergo paenitueris, nisi conuersus fueris, nisi deposita superbia peccatorum ueniam postulaueris, audies quod et ille, quia, cum sis homo, facis te ipsum deum.
16
Donatista dixit: Similiter dominus per Aggaeum prophetam inmundos tactus inquinamenta conferre nec pollutum quemquam posse sancire, si inlicita praesumptione conetur attingere quod sanctum uideat contineri, salubri expositione monstrauit, dum pro nobis prophetam cautum exhibuit: interroga, inquit dominus, sacerdotes dicens: si alligauerit homo carnem sanctam in summo uestimento et tetigerit summitas uestimenti aliquam creaturam panis aut uini aut olei, si sanctificatur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit dominus: si tetigerit inquinatus in animam horum aliquid, si inquinabitur? et dixerunt sacerdotes: inquinabitur. et dixit dominus: sic et populus hic et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur. Catholicus respondit: Hoc aduersum te usus es testimonio, qui donum dei in tuo ponis arbitrio. si enim tactus sancti inmundi inquinamenta non tollit, uanum est quod geritis, quod conficitis, quod lauatis. si tetigerit, inquit, quod sanctum est creaturam panisaut uiniuelolei, sanctificabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. ubi est quod uos extollitis, quod sanctitatem uestram munditiam conferre iactatis? aut si illud mouet quod ait: sic populus hic et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur, docete Aggaeum qui ista docebat de medio eiusdem plebis exisse, ne inter eos esset et ipse pollutus. tactus ille opera significat. si sanctus, inquit, tetigerit inmundum, non sanctificabitur; si inmundus tetigerit sanctum, inquinabitur, id est:. facilius sanctus qui iunctus fuerit genti huic pessimae pessimatur quam gens ista in melius commutetur, quia procliuius ad imitationem malorum curritur quam ad uirtutes bonorum animus excitatur, sicut melli plurimo parum absentii iniectum uelocem amaritudinem trahit, mellis uero etiamsi duplum iniciatur, non poterit eius obtinere dulcedo. exeundum nobis est e medio malorum mente, non carne, operibus, non corporibus. nolite, inquit apostolus, communicare operibus infructuosis tenebrarum.< operibus> ait, non\' altaribus\'. scriptum est enim in Esaia: qui dicunt: recede a me, non adpropinques mihi quia inmundus es, isti fumus erunt in ira mea, ignis ardens tota die. si te hominum dicta non terrent, saltim dei minantis ira conuertat.
17
Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam, semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini et uindicabo in principibus et in omnes uestitos ueste aliena. Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti. sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente domino: anima patris mea est, anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur. ego tamen non in aliena ueste congaudeo, qui in catholica fide semper exulto. illa est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus pater in decore ucstiuit: afferte, inquit, stolam illam primam et induite illum, quia hic filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, illam nimirum de qua Paulus apostolus dixit: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. hanc habeo, in hac gaudeo, in hac semper gloriosior apparebo. haec est quam uos aut ut latrones abstulistis aut miseri sordidatis.
18
Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie. Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo primo habes: quoniam elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem Hierusalem, quae aedificatur ut ciuitas. illuc enim ascenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec ciuitas super montem posita ita ut abscondi- non possit, haec radix catholica, haec uitis fructifera longe lateque diffusa, quae in. Ecclesiastico clamat et dicit: in Sion fundata sum et in Hierusalem potestas mea. sic enim oportuit pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. recte me argueres, si in hac hereditate maneres. at cum in hac dei patris hereditate non maneas, in hac Christi regis tribu non milites, cur desertor corripis militem, cur reus increpas innocentem? et ego tibi dico: attende tibi, ne offeras in omniloco— hoc est in omni haeresi— et dicas:\' et hic est deus et ibi est deus\', sed in loco quem elegerit dominus deustuus in tributua— hoc est in tribu eius—, ibi offeres holocaustomata tua et ibi facies omnia quaecumque praecepta sunt tibi. hoc fac, et uiues.
19
Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit, quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona, sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit sal et dixit: haec dicit dominus: sanaui aquas istas et non erit mors in eis neque sterilitas. et sanatae sunt aquae usque in hanc diem. Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit, dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae, sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit, hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit. hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia, dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit; ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.
20
Donatista dixit: Accepit una ciuitas saluatoris aquae substantiam, accepit et olei dona una cum liberis uidua nec beneficium diuinum passim propheta commisit nisi ei, quam unum uas olei habere cognouit, Regnorum ueritate probante: et mulier una ex mulieribus prophetarum clamabat post Helisaeum dicens: seruus tuus uir meus mortuus est, et tu scis quoniam seruus tuus erat timens deum. et ecce quibus debeo uenerunt accipere duos filios meos in seruos. et dixit Helisaeus: quid faciam? indica mihi quid est tibi in domo tua. at illa dixit: non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi uas unum olei. et dixit Helisaeus: uade, pete tibi uasa de foris ab omnibus commorantibus tecum, uasa copiosa, et introibis et claudes ostium ad te et ad filios tuos, et implebis uasa oleo et reddes debitum. Helisaeus enim per ueri baptismi liniamenta operatus est. nam quia tuum non conprobo, ideo tuos fideles exsufflo. Catholicus respondit: Omnes enim hoc faciunt quod et tu. omnes fideles exsufflant, dum unicum baptismi sibi uindicant sacramentum. talem cum inueneris, non capies, non tenebis, non isto uinculo colligabis, sed agnito signo piratico, ut tecum artem peragat, securum abire permittes?
21
Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus mea. qui\' omnes\' dixit, nullum exceptauit. Augustinus respondit: Quid ergo facies? Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam. Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis? Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet. Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes enim in comparatione catholicae paucos habent. Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem patitur, non quae facit. Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino non fecit? Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat. Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet ingenio capies et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit?
22
Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione peccatorum uera aqua baptizo. Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti:\' quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista:\' quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris esse concessum? christianos enim meos et clericos extra ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti. Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas? Fulgentius dixit: Quia ille meus erat. Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras?
23
Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter uindicatur. Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras. sed tamen quid plus peccaui, quid feci? Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti. Augustinus respondit: Doce. non feci; facta tua mihi subponis. Fulgentius dixit: Pater tuus fecit. Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum. scriptum est enim: nolite uobis uocare patrem super terram; unus est enim pater uester caelestis. Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum. ipse tradidit, ipse turificauit, ipse omnia mala commisit. Augustinus respondit: Lege- quis illum accusauit, quis conuicit, quis coram positum condemnauit. esto, fecit quod non fecit: numquid filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur? Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed nobis persecutionem fecisti.-- Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod mei facere potuerunt. quaero causam quare. quid, si merebamini? non enim malos persequi peccatum est. nam et sanctos et sanctum sanctorum dominum malos legimus persecutos. daemones namque persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec morte perimeret. sed et Dauid in persona Christi clamat et dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. affligam illos nec poterunt stare. non igitur omnis qui persecutionem passus est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed si bene facientes patimini et patienter sustinetis, haec est gratia apud deum.
24
Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt. Augustinus respondit: Licet aut non licet. si licet, de licito murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum uariorum et exsecutione militum diuersorum institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses. qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas?.
25
Fulgentius dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus, ut uerae ecclesiae redderemus. Augustinus respondit: Hoc et nostri fecerunt uobis; suis schismaticis tulerunt et matri catholicae tradiderunt. quod uestri fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis Christi.
26
Fulgentius dixit: Uos estis schismatici, qui et turificastis et codices tradidistis. Augustinus respondit: Efficiamur infirmis infirmi, ut infirmos lucri faciamus. uideo quod fieri non potest. pars Donati totum Christi deuicit, angularis Africanus orbem terrarum exclusit, gens una. uniuersas gentes addixit, sarmentum de uite praecidit- et ramusculos arborum amputauit. saltem priorum tuorum circa. nos constituta seruares: non rebaptizares, sed per paenitentiam errantium ut aestimas animas liberares. relege decreta patrum tuorum et uide, quid de traditoribus, turificatis et schismaticis, cum aduersus Caecilianum Carthaginem conspirati uenissent, fieri opor-. tere decreuerunt. Marcianus uester inter ceteros talem sententiam protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant cum non inprobant probant.( in euangelio/ inquit,\' suo dominus ait: ego sum uitis uera, et pater meus agricola. omnem palmitem in me non afferentem fructum excidet et proiciet, et omnem manentem in me et fructum ferentem purgat illud. sicut ergo palmites infructuosi amputati proiciuntur, ita turificati, traditores, abhorrentes deo manere in ecclesia dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per paenitentiam reconcilientur. unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato non communicare oportet\'. Haec est patrum tuorum fixa sententia. ecce, quod absit, nos tradidimus, nos turificauimus, nos schisma commisimus: cur transgredimini mandatum seniorum, ut uestras traditiones statuatis? sicut palmites, inquit, infructuosi amputati proiciuntur, ita turificati, traditores et qui in schismate a traditoribus ordinantur manere in ecclesia dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per paenitentiam reconcilientur: per paenitentiam, non per tinctionem. si dignaris, uel tui te principes uincant. aut illorum confirma decreta et tua depone figmenta, aut si tua uis ualere statuta, illos errare pronuntia. si apud uos ueritas regnat, cur traditio uestra discordat? saluator in euangelio suo sic ait: omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. et ideo quoniam regnum uestrum religione diuisum est, diuisionem necesse est interitus subsequatur. amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note