On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
10.0.29
Adeodatus:— Omniane tibi uidentur, quae interrogati mox agerepossumus, sine signo posse monstrari, an aliquid excipis? Adeodatus:— Ego uero etiam atque etiam genus hoc totum consideransnihil adhuc inuenio, quod sine signo ualeat doceri, nisi fortelocutionem, et si forte id ipsum quispiam quaerat, quid sit docere. Video enim me quicquid post eius interrogationem fecero, ut discat, abea ipsa re non discere quam sibi demonstrari cupit; nam si mecessantem, ut dictum est, uel aliud agentem roget quispiam, quid sitambulare, et ego statim ambulando eum quod rogauit sine signo conerdocere, unde cauebo, ne id tantum putet esse ambulare quantum egoambulauero? Quod si putauerit, decipietur; quisquis enim plus minusuequam ego ambulauerit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. lit quodde hoc uno uerbo dixi, transit in omnia, quae sine signo monstrariposse consenseram, praeter duo illa, quae excepimus.
10.0.30
Adeodatus:— Accipio quidem istuc; sed nonne tibi uidetur aliud esseloqui, aliud docere? Adeodatus:— Videtur sane; nam si esset idem, non doceret quisquam nisiloquens. Cum uero et aliis signis praeter uerba multa doceamus, quisde ista differentia dubitauerit? Adeodatus:— Quid? docere et significare nihilne inter se an aliquiddifferunt? Adeodatus:— Idem puto esse. Adeodatus:— Nonne recte dicit, qui dicit ideo nos significare, utdoceamus? Adeodatus:— Recte prorsus. Adeodatus:— Quid? si dicat alius ideo nos docere, ut significemus, nonne facile superiore sententia refelletur? Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Si ergo significamus, ut doceamus, non docemus, utsignificemus, aliud est docere aliud significare. Adeodatus:— Verum dicis nec recte idem esse utrumque respondi. Adeodatus:— Nunc illud responde, utrum qui docet, quid sit docere, significando id agat an aliter. Adeodatus:— Non uideo, quomodo aliter possit. Adeodatus:— Falsum igitur paulo ante dixisti doceri rem posse sinesignis, cum quaeritur, quid sit ipsum docere, quando ne hoc quidemuidemus sine significatione agi posse, cum aliud esse significarealiud docere concesseris. Si enim diuersa sunt, sicut apparet, nequehoc nisi per illud ostenditur, non per se utique ostenditur, sicuttibi uisum erat. Quam ob rem nihil adhuc inuentum est, quod monstrariper se ipsum queat praeter locutionem, quae inter alia se quoquesignificat; quae tamen cum etiam ipsa signum sit, nondum prorsus extatquod sine signis doceri posse uideatur. Adeodatus:— Nihil habeo, cur non assentiar.
10.0.31
Adeodatus:— Confectum est igitur et nihil sine signis doceri etcognitionem ipsam signis, quibus cognoscimus cariorem nobis esseoportere, quamuis non omnia, quae significantur, possint suis signisesse potiora. Adeodatus:— Ita uidetur. Adeodatus:— Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine quaeso? Nam ex quo inter nos uerba iaculamur, quod tam diufecimus, haec tria ut inuenirentur laboratum est: utrum nihil sinesignis possit doceri et utrum sint quaedam signa rebus, quassignificant, praeferenda, et utrum melior quam signa sit rerum ipsacognitio. Sed quartum est, quod breuiter abs te uellem cognoscere, utrumnam ista inuenta sic putes, ut iam de his dubitare non possis. Adeodatus:— Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset adcerta peruentum. Sed et ista rogatio tua nescio quomodo me sollicitatet ab assensione deterret-- uideris enim mihi non hoc de me fuissequaesiturus, nisi haberes quod contradiceres-- et ipsa rerumimplicatio totum me inspicere ac securum respondere non sinituerentem, ne quid in tantis inuolucris lateat, quod acies mentis meaelustrare non possit. Adeodatus:— Dubitationem tuam non inuitus accipio; significat enimanimum minime temerarium, quae custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum omnino est non perturbari, cum ea, quae prona etproeliua adprobatione tenebamus contrariis disputationibuslabefactantur et quasi extorquentur e manibus. Quare, ut aequum est, bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita ineognita procognitis habere periculosum; metus est enim ne, eum saepe subruuntur, quae firmissime statura et mansura praesumimus, in tantum odium ueltimorem rationis incidamus, ut ne ipsi quidem perspicuae ueritatifides habenda uideatur.
10.0.32
Sed age nunc expeditius retractemus, utrum recte ista dubitandaputaueris; nam quaero abs te, si quisquam ignarus deceptionis auium, quae calamis et uisco affectatur, obuiam fieret aucupi armis quidemsuis instructo non tamen aucupanti sed iter agenti, quo uiso premeretgradum secumque, ut fit, admirans cogitaret et quaereret, quidnam sibihominis ille uellet ornatus, auceps autem cum in se uideret adtentumostentandi se studio cannas expediret et prope animaduersam aliquamauiculam fistula et accipitre figeret, subigeret et caperet, nonneillum spectatorem suum doceret nullo significatu sed re ipsa quod illescire cupiebat? Adeodatus:— Metuo, ne quid hic tale sit, quale de illo dixi, quiquaerit, quid sit ambulare; neque enim uideo et hic totum illudaucupium esse monstratum. Adeodatus:— Facile est hac cura te exuere; addo enim, si illeintellegens esset, ut ex hoc quod uidit totum illud genus artisagnosceret; satis est namyue ad rem et de quibusdam rebus tametsi nonomnibus et quosdam homines doceri posse sine signo. Adeodatus:— Hoc etiam ego possum illi addere: si enim sit beneintellegens, paucis passibus ambulatione monstrata totum quid sitambulare cognoscet. Adeodatus:— Facias per me licet nec tantum nihil resisto, uerum etiamfaueo; uides enim ab utroque nostrum id effici, ut quaedam quidamdoceri sine signis queant falsumque illud sit, quod nobis paulo anteuidebatur nihil esse omnino, quod sine signis possit ostendi. Iam enimex his non unum aliquid aut alterum, sed milia rerum animo occurrunt, quae nullo signo dato per se ipsa monstrentur. Quid enim dubitemus orote? Nam ut hominum omittam innumerabilia spectacula in omnibustheatris sine signo ipsis rebus exhibentium solem certe istum lucemquehaec omnia perfundentem atque uestientem, lunam et caetera sidera, terras et maria quaeque in his innumerabiliter gignuntur, nonne per seipsa exhibet atque ostendit deus et natura cernentibus?
10.0.33
Quid? quod si diligentius consideremus, fortasse nihil inuenies, quodper sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem meinuenerit, cuius rei signum sit, docere me nihil potest, si ueroscientem, quid disco per signum? Non enim mihi rem, quam significat, ostendit uerbum, cum lego' et sarabarae eorum non sunt commutatae'. Nam si quaedam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hocaudito aut quid sit caput aut quid sint tegmina didici? Ante istanoueram neque cum appellarentur ab aliis, sed cum a me uiderentur, eorum est mihi facta notitia. Etenim cum primum istae duae syllabae, cum dicimus' caput', aures meas impulerunt, tam nesciui qllidsignificarent, quam cum primo audirem legeremue sarabaras. Sed cumsaepe diceretur' caput', notans atque animaduertens, quando diceretur, repperi uocabulum esse rei, quae mihi iam erat uidendo notissima. Quodpriusquam repperissem, tantum mihi sonus erat hoc uerbum; signum ueroesse didici, quando cuius rei signum esset inueni, quam quidem ut dixinon significatu, sed aspectu didiceram. Ita magis signum re cognitaquam signo dato ipsa res discitur.
10.0.34
Quod ut apertius intellegas, finge nos nunc primum audire quod dicitur' caput', et nescientes, utrum uox ista sit tantummodo sonans analiquid etiam significans, quaerere, quid sit caput-- memento nos nonrei, quae significatur, sed ipsius signi uelle habere notitiam, quacaremus profecto, quamdiu culus signum est ignoramus; si ergo itaquaerentibus res ipsa digito demonstratur, hac conspecta discimussignum, quod audieramus tantum, nondum noueramus. In quo tamen signocum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signumpercipimus, sed eo ipso aure pulsata, significationem autem re, quaesignificatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihilaliud potest quam illud, in quod intenditur digitus; intentus estalltem non in signum, sed in membrum, quod caput uocatur. Itaque periliam neque rem possum nosse, quam noueram neque signum, in quodintentus digitus non est. Sed de intentione digiti non nimis curo, quia ipsius demonstrationis signum mihi uidetur potius quam rerumaliquarum, quae demonstrantur, sicut aduerbium, quod' ecce' dicimus; nam et cum hoc aduerbio digitum solemus intendere, ne unumdemonstrandi signum non sit satis. Et id maxime tibi nitor persuaderesi potero, per ea signa, quae uerba appellantur, nos nihil discere; potius enim ut dixi uim uerbi, id est significationem, quae latet insono, re ipsa, quae significatur, cognita discimus, quam illam talisignificatione percipimus.
10.0.35
Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus deque aliis rebusinnumerabiliblls dixerim; quas tamen cum iam nouerim, sarabaras illasadhuc usque non noui; quas mihi si gestu quispiam significauerit autpinxerit aut aliquid, cui similes sunt, ostenderit, ne dicam non medocuerit, quod facile obtinerem, si paulo amplius loqui uellem, seddico id quod proximum est, non uerbis docuerit. Quod si eis forteconspectis cum simul adero me admonuerit dicens:' ecce sarabarae' discam rem, quam nesciebam non per uerba, quae dicta sunt, sed pereius aspectum, per quem factum est, ut etiam nomen illud, quidualeret, nossem ac tenerem. Non enim, cum rem ipsam didici, uerbisalienis credidi, sed oculus meis; illis tamen fortasse ut adtenderemcredidi, id est ut aspectu quaererem, quid uiderem.