On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
11.0.36
Hactenus uerba ualuerunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum, ut quaeramus res, non exhibent, ut norimus. Is me autem aliquid docet, qui uel oculis uel ulli corporis sensui uel ipsi etiam menti praebetea, quae cognoscere uolo. Verbis igitur nisi uerba non discimus, immosonitum strepitumque uerborum; nam si ea, quae signa non sunt, uerbaesse non possunt, quamuis iam auditum uerbum nescio tamen uerbum esse, donec quid significet sciam. Rebus ergo cognitis uerborum quoquecognitio perficitur; uerbis uero auditis nec uerba discuntur; non enimea uerba, quae nouimus, discimus aut quae non nouimus didicisse nospossumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quae nonauditione uocum emissarum, sed rerum significatarum cognitionecontingit. Verissima quippe ratio est et uerissime dicitur, cum uerbaproferuntur, aut scire nos quid significent aut nescire; si scimuscommemorari potius quam discere, si autem nescimus nec commemorariquidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri.
11.0.37
Quod si dixeris tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantumtenemus, non nos posse nisi uisa cognoscere neque nomen ipsum pleniusnisi ipsis cognitis nosse, quod tamen de ipsis pueris accepimus, utregem ac flammas fide ac religione superauerint, quas laudes deocecinerint, quos honores ab ipso etiam inimico meruerint, num aliterhaec nisi per uerba didicimus? Respondebo cuncta, quae illis uerbissignificata sunt in nostra notitia iam fuisse. Nam quid sint trespueri, quid fornax, quid ignis, quid rex, quid denique illaesi ab ignecaeteraque omnia iam tenebam, quae uerba illa significant. Ananiasuero et Azarias et Misahel tam mihi ignoti sunt quam illae sarabarae, nec ad eos cognoscendos haec me nomina quicquam adiuuerunt autadiuuare iam potuerunt. Haec autem omnia, quae in illa legunturhistoria ita illo tempore facta esse, ut conscripta sunt, credere mepotius quam scire confiteor. Neque istam differentiam idem ipsi, quibus credimus, nescierunt; ait enim propheta:' Nisi credideritis nonintellegetis', quod non dixisset profecto, si nihil distareiudicasset. Ouod ergo intellego, id etiam credo; at non omne, quodcredo, etiam intellego. Omne autem, quod intellego, scio, non omne, quod credo, scio. Nec ideo nescio, quam sit utile credere etiam multa, quae nescio; cui utilitati hanc quoque adiungo de tribus puerishistoriam. Quare pleraque rerum, cum scire non possim, quanta tamenutilitate credantur scio.
11.0.38
De uniuersis autem, quae intellegimus, non loquentem, qui personatforis, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus ueritatem, uerbisfortasse ut consulamus admoniti. Ille autem, qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus, id estincommutabilis dei uirtus atque sempiterna sapientia, quam quidemomnis rationalis anima consulit, sed tantum cuique panditur, quantumcapere propter propriam siue malam siue bonam uoluntatem potest. Et siquando fallitur, non fit uitio consultae ueritatis, ut neque huius, quae foris est, lucis uitium est, quod corporei oculi saepe falllmtur, quam lucem de rebus uisibilibus consuli fatemur, ut eas nobis, quantumcernere ualemus, ostendat.