Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
12.0.39
Quod si et de coloribus lucem et de caeteris, quae per corpussentimus, elementa huius mundi eademque corpora quae sentimussensusque ipsos, quibus tamquam interpretibus ad talia noscenda mensutitur, de his autem, quae intelleguntur, interiorem ueritatem rationeconsulimus, quid dici potest, unde clareat uerbis nos aliquid discerepraeter ipsum, qui aures percutit sonum? Namque omnia, quaepercipimus, aut sensu corporis aut mente percipimus. Illa sensibilia, haec intellegibilia siue, ut more nostrorum auctorum loquar, illacarnalia, haec spiritalia nominamus. De illis cum interrogamur, respondemus, si praesto sunt ea, quae sentimus, uelut cum a nobisquaeritur intuentibus lunam nouam, qualis aut ubi sit. Hic ille, quiinterrogat, si non uidet, credit uerbis et saepe non credit, discitautem nullo modo, nisi et ipse quod dicitur uideat, ubi iam nonuerbis, sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam uerba eadem sonantuidenti, quae non uidenti etiam sonuerunt. Cum uero non de his, quaecoram sentimus, sed de his, quae aliquando sensimus, quaeritur, noniam res ipsas, sed imagines ab eis impressas memoriaeque mandatasloquimur, quae omnino quomodo uera dicamus, cum falsa intueamur, ignoro, nisi quia non nos ea uidere ac sentire, sed uidisse acsensisse narramus. Ita illas imagines in memoriae penetralibus rerumante sensarum quaedam documenta gestamus, quae animo contemplantesbona conscientia non mentimur, cum loquimur. Sed nobis sunt istadocumenta; is enim qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discitmeis uerbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus; siautem illa non sensit, quis non eum credere potius uerbis quam discereintellegat?
12.0.40
Cum uero de his agitur, quae mente conspicimus, id est intellectuatque ratione, ea quidem loquimur, quae praesentia contuemur in illainteriore luce ueritatis, qua ipse, qui dicitur homo interior, illustratur et fruitur sed tum quoque noster auditor, si et ipse illasecreto ac simplici oculo uidet, nouit quod dico sua contemplatione, non uerbis meis. Ergo ne hunc quidem doceo uera dicens uera intuentem; docetur enim non uerbis meis, sed ipsis rebus deo intus pandentemanifestis; itaque de his etiam interrogatus respondere posset. Quidautem absurdius quam eum putare locutione mea doceri, qui posset, antequam loquerer, ea ipsa interrogatus exponere? Nam quod saepecontingit, ut interrogatus aliquid neget atque ad id fatendum aliisinterrogationibus urgeatur, fit hoc imbecillitate cernentis, qui de retota illam lucem consulere non potest; quod ut partibus faciat, admonetur, cum de istis partibus interrogatur, quibus illa summaconstat, quam totam cernere non ualebat. Quo si uerbis perducitureius, qui interrogat, non tamen docentibus uerbis, sed eo modoinquirentibus, quo modo est ille, a quo quaeritur, intus discereidoneus. Velut si abs te quaererem hoc ipsum quod agitur, utrumnamuerbis doceri nihil possit, et absurdum tibi primo uideretur nonualenti totum conspicere, sic ergo quaerere oportuit, ut tuae seseuires habent ad audiendum illum intus magistrum, ut dicerem: ea quaeme loquente uera esse confiteris et certus es et te illa nosseconfirmas, unde didicisti? Responderes fortasse, quod ego docuissem. Tum ego subnecterem: quid si me hominem uolantem uidisse dicerem, itane te certum uerba mea redderent, quemadmodum si audires sapienteshomines stultis esse meliores? Negares profecto et responderes illudte non credere aut etiamsi crederes ignorare, hoc autem certissimescire. Ex hoc iam nimirum intellegeres neque in illo, quod meaffirmante ignorares, neque in hoc, quod optime scires, aliquid tedidicisse uerbis meis, quandoquidem etiam interrogatus de singulis etillud ignotum et hoc tibi notum esse iurares. Tum uero totum illud, quod negaueras, fatereris, cum haec, ex quibus constat, clara et certaesse cognosceres, omnia scilicet, quae loquimur aut ignorareauditorem, utrum uera sint, aut falsa esse non ignorare aut scire ueraesse. Horum trium in primo aut credere aut opinari aut dubitare, insecundo aduersari atque renuere, in tertio attestari, nusquam igiturdiscere, quia et ille, qui post uerba nostra rem nescit, et qui sefalsa nouit audisse, et qui posset interrogatus eadem respondere, quaedicta sunt, nihil uerbis didicisse conuincitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note