On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
13.0.41
Quam ob rem in his etiam, quae mente cernuntur frustra cernentisloquelas audit, quisquis ea cernere non potest, nisi quia taliaquamdiu ignorantur utile est credere. Quisquis autem cernere potest, intus est discipulus ueritatis, foris iudex loquentis uel potiusipsius locutionis; nam plerumque scit illa, quae dicta sunt, eo ipsonesciente, qui dixit; uelut si quisquam Epicureis credens et mortalemanimam putans eas rationes, quae de immortalitate eius aprudentioribus tractatae sunt, eloquatur illo audiente, qui spiritaliacontueri potest, iudicat iste uera eum dicere. At ille, qui dicit, utrum uera dicat ignorat, immo etiam falsissima existimat, num igiturputandus est ea docere, quae nescit? Atqui isdem uerbis utitur, quibusuti etiam sciens posset.
13.0.42
Quare iam ne hoc quidem relinquitur uerbis, ut his saltem loquentisanimus indicetur, si quidem incertum est utrum ea, quae loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, per quos facile intellegas nonmodo non aperiri, uerum etiam occultari animum uerbis. Nam nullo modoambigo id conari uerba ueracium et id quodam modo profiteri, ut animusloquentis appareat, quod obtinerent omnibus concedentibus, si loquimentientibus non liceret. Quamquam saepe experti fuerimus et in nobiset in aliis non earum rerum, quae cogitantur, uerba proferri, quodduobus modis posse accidere uideo cum aut sermo memoriae mandatus etsaepe decursus alia cogitantis ore funditur, quod nobis cum hymnumcanimus saepe contingit, aut cum alia pro aliis uerba praeteruoluntatem nostram linguae ipsius errore prosiliunt; nam hic quoquenon earum rerum signa, quas in animo habemus, audiuntur. Nammentientes quidem cogitant etiam de his rebus, quas loquuntur, uttametsi nesciamus an uerum dicant, sciamus tamen eos in animo haberequod dicunt, si non eis aliquid duorum quae dixi accidat; quae si quiset interdum accidere contendit et cum accidit apparere, quamquam saepeoccultum est et saepe me fefellit audientem, non resisto tamen.
13.0.43
Sed his accedit aliud genus sane late patens et semen innumerabiliumdissensionum atque certaminum, cum ille, qui loquitur, eadem quidemsignificat, quae cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliisquibusdam, ei uero, cui loquitur, et item aliis nonnullis non idemsignificat. Dixerit enim aliquis audientibus nobis ab aliquibus beluishominem uirtute superari. nos ilico ferre non possumus et hanc tamfalsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus, cum illefortasse uirtutem uires corporis uocet et hoc nomine id, quodcogitauit, enuntiet nec mentiatur nec erret in rebus nec aliud aliquiduoluens animo mandata memoriae uerba contexit nec linguae lapsu aliudquam uolebat sonat, sed tantummodo rem, quam cogitat, alio quam nosnomine appellat, de qua illi statim assentiremur, si eius cogitationempossemus inspicere, quam uerbis iam prolatis explicataque sententiasua nondum nobis pandere ualuit. Huic errori definitiones mederi possedicuntur, ut in hac quaestione, si definiret, quid sit uirtus, eluceret aiunt non de re sed de uerbo esse controuersiam; quod utconcedam, quotus quisque bonus deiinitor inueniri potest? Et tamenaduersus disciplinam definiendi multa disputata sunt, quae neque hocloco tractare oportunum est nec usquequaque a me probantur.
13.0.44
Omitto, quod multa non bene audimus et quasi de auditis diu multumquecontendimus, uelut tu nuper uerbo quodam Punico, cum ego misericordiamdixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis, quibus haeclingua magis nota esset. Ego autem resistens quid acceperis tibiomnino excidisse asserebam; uisus enim mihi eras non pietatem dixisse, sed fidem, cum et coniunctissimus mihi assideres et nullo modo haecduo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu te tamen arbitratussum nescire, quid tibi dictum sit, cum ego nescirem, quid dixeris; namsi te bene audissem, nequaquam mihi uideretur absurdum pietatem etmisericordiam uno uocabulo Punice nominari. Haec plerumque accidunt. Sed ea ut dixi omittamus, ne calumniam uerbis de audiendi neglegentiauel etiam de surditate hominum uidear commouere. Illa magis angunt, quae superius enumeraui, ubi uerbis liquidissime aure perceptis etLatinis non ualemus, cum eiusdem linguae simus, loquentium cogitatacognoscere.
13.0.45
Sed ecce iam remitto atque concedo, cum uerba eius auditu, cui notasunt, accepta fuerint, posse illi esse notum de his rebus quassignificant loquentem cogitauisse; num ideo etiam, quod nuncquaeritur, utrum uera dixerit, discit?