On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
14.0.45
Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum ac non ipsaedisciplinae, quas loquendo se tradere putant, percipiantur atqueteneantur? Nam quis tam stulte curiosus est, qui filium suum mittat inscolam, ut quid magister cogitet discat? At istas omnes disciplinas, quas se docere profitentur, ipsiusque uirtutis atque sapientiae cumuerbis explicauerint, tum illi, qui discipuli uocantur, utrum ueradicta sint, apud semetipsos considerant interiorem scilicet illamueritatem pro uiribus intuentes. Tunc ergo discunt, et cum uera dictaesse intus inuenerint, laudant nescientes non se doctores potiuslaudare quam doctos, si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Fallunturautem homines, ut eos qui non sunt magistros uocent, quia plerumqueinter tempus locutionis et tempus cognitionis nulla mora interponitur, et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, forisse ab eo, qui admonuit, didicisse arbitrantur.
14.0.46
Sed de tota utilitate uerborum, quae, si bene consideretur, non paruaest, alias, si deus siuerit, requiremus. Nunc enim ne plus eis quamoportet tribueremus, admonui te, ut iam non crederemus tantum, sedetiam intellegere inciperemus, quam uere scriptum sit auctoritatediuina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris, quod unusomnium magister in caelis sit. Quid sit autem in caelis, docebit ipse, a quo etiam per homines signis admonemur foris, ut ad eum introconuersi erudiamur, quem diligere ac nosse beata uita est, quam seomnes clamant quaerere, pauci autem sunt, qui eam uere se inuenisselaetentur. Sed iam mihi dicas uelim, quid de hoc toto meo sermonesentias. Si enim uera esse, quae dicta sunt, nosti, etiam de singulissententiis interrogatus ea te scire dixisse. Vides ergo, a quo istadidiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autemuera esse non nosti nec ego nec ille te docuit; sed ego, quia numquampossum docere, ille, quia tu adhuc non potes discere. Adeodatus:— Ego uero didici admonitione uerborum tuorum nihil aliuduerbis quam admoneri hominem, ut discat, et perparum esse, quod perlocutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet; utrum autem ueradicantur, eum docere solum, qui se intus habitare, cum forisloqueretur, admonuit, quem iam fauente ipso tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo prouectior. Verumtamen huic orationi tuae, quaperpetua usus es, ob hoc habeo maxime gratiam, quod omnia, quaecontradicere paratus eram, praeoccupauit atque dissoluit, nihilqueomnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat, de quo non itamihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis uerbis asserebatur.