Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
1.0.1
Adeodatus:— Quid tibi uidemur efficere uelle, cum loquimur? Adeodatus:— Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere aut discere. Adeodatus:— Unum horum uideo et assentior: nam loquendo nos docereuelle manifestum est; discere autem quomodo? Adeodatus:— Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Adeodatus:— Etiam tunc nihil aliud quam docere nos uelle intellego; nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges, nisi ut eum queminterrogas doceas, quid uelis. Adeodatus:— Verum dicis. Adeodatus:— Vides ergo iam nihil nos locutione nisi ut doceamusappetere. Adeodatus:— Non plane uideo; nam si nihil est aliud loqui quam uerbapromere, uideo nos id facere, cum cantamus. Quod cum saepe solifacimus nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid uelle. Adeodatus:— At ego puto esse quoddam genus docendi percommemorationem, magnum sane, quod in hac nostra sermocinatione resipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamurnec docere illum qui commemorat, non resisto tibi et duas iam loquendicausas constituo, aut ut doceamus aut ut commemoremus uel alios uelnos ipsos, quod etiam dum cantamus efficimus; an tibi non uidetur? Adeodatus:— Non prorsus; nam rarum admodum est, ut ego cantemcommemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Adeodatus:— Video, quid sentias. Sed nonne adtendis id, quod tedelectat in cantu, modulationem quandam esse soni? Quae quoniam uerbiset addi et detrahi potest, aliud est loqui aliud cantare; nam ettibiis et cithara cantatur, et aues cantant, et nos interdum sineuerbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutionon potest; an quicquam est quod contradicas? Adeodatus:— Nihil sane.
1.0.2
Adeodatus:— Videtur ergo tibi nisi aut docendi aut commemorandi causanon esse institutam locutionem? Adeodatus:— Videretur, nisi me moueret, quod dum oramus utiqueloquimur, nec tamen deum aut doceri aliquid a nobis aut commemorarifas est credere. Adeodatus:— Nescire te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse utin clausis cubiculis oremus, quo nomine significantur mentispenetralia, nisi quod deus, ut nobis quod cupimus praestet commemorariaut doceri nostra locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suaeuoluntatis signum foras dat per articulatum sonum, deus autem in ipsisrationalis animae secretis, qui homo interior uocatur et quaerendus etdeprecandus est; haec enim sua templa esse uoluit. An apud apostolumnon legisti:' Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitatin uobis' et' in interiore homine habitare Christum'? Nec in prophetaanimaduertisti:' Dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestrisconpungimini. Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino'? Ubi putas sacrificium iustitiae sacrificari nisi in templo mentis etin cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione, cum oramus, id est sonantibus uerbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa, non ut deus, sed ut homines audiant et consensione quadam percommemorationem suspendantur in deum; an tu aliud existimas? Adeodatus:— Omnino assentior. Adeodatus:— Non te ergo mouet, quod summus magister, cum orare doceretdiscipulos, uerba quaedam docuit, in quo nihil aliud uideretur fecissequam docuisse, quomodo in orando loqui oporteret? Adeodatus:— Nihil me omnino istuc mouet; non enim uerba, sed res ipsaseos uerbis docuit, quibus etiam se ipsi commonefacerent, a quo et quidesset orandum, cum in penetralibus ut dictum est mentis orarent. Adeodatus:— Recte intellegis; simul enim te credo animaduertere, etiamsi quisquam contendat, quamuis nullum edamus sonum, tamen, quiaipsa uerba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoquelocutione nihil aliud agere quam commemorare, cum memoria, cui uerbainhaerent, ea reuoluendo facit uenire in mentem res ipsas, quarumsigna sunt uerba. Adeodatus:— Intellego ac sequor.

Intertext edge

Open linked passage

Note