Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.0.3
Adeodatus:— Constat ergo inter nos uerba signa esseAdeodatus:— Constat. Adeodatus:— Quid? signum nisi aliquid significet, potest esse signum? Adeodatus:— Non potest. Adeodatus:— Quot uerba sunt in hoc uersu:' si nihil ex tanta superisplacet urbe relinqui'? Adeodatus:— Octo. Adeodatus:— Octo ergo signa sunt. Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Credo te hunc uersum intellegere. Adeodatus:— Satis arbitror. Adeodatus:— Dic mihi, quid singula uerba significent. Adeodatus:— Video quidem, quid significet' si', sed nullum aliuduerbum, quo id exponi possit, inuenio. Adeodatus:— Saltem illud inuenis, quicquid significatur hoc uerbo, ubinam sit. Adeodatus:— Videtur mihi, quod dubitationem significet; iam dubitatioubi nisi in animo est? Adeodatus:— Accipio interim; persequere caetera. Adeodatus:—' Nihil' quid aliud significat, nisi id quod non est? Adeodatus:— Verum fortasse dicis, sed reuocat me ab assentiendo, quodsuperius concessisti non esse signum, nisi aliquid significet; quodautem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum uerbumin hoc uersu non est signum, quia non significat aliquid, et falsointer nos constitit, quod omnia uerba signa sint aut omne signumaliquid significet. Adeodatus:— Nimis quidem urges, sed quando non habemus quidsignificemus, omnino stulte uerbum aliquod promimus; tu autem nuncmecum loquendo credo quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus, quae ore tuo erumpunt, signum mihi das, ut aliquid intellegam. Quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quicquam. Si autem uides necessariam per easenuntiationem fieri nosque doceri uel commoneri, cum auribus insonant, uides etiam profecto, quid uelim dicere, sed explicare non possum. Adeodatus:— Quid igitur facimus? An affectionem animi quandam, cum remnon uidet et tamen non esse inuenit aut inuenisse se putat, hoc uerbosignificari dicimus potius quam rem ipsam quae nulla est? Adeodatus:— Istuc ipsum est fortasse, quod expedire moliebar. Adeodatus:— Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne resabsurdissima nobis accidat. Adeodatus:— Quae tandem? Adeodatus:— Si' nihil' nos teneat et moras patiamur. Adeodatus:— Ridiculum hoc quidem est et nescio quo tandem modo uideoposse contingere, immo plane uideo contigisse.
2.0.4
Adeodatus:— Suo loco genus hoc repugnantiae, si deus siuerit, planiusintellegemus; nunc ad illum uersum te refer et conare, ut potes, caetera eius uerba quid significent pandere. Adeodatus:— Tertia praepositio est' ex', pro qua' de' possumus, utarbitror, dicere. Adeodatus:— Non id quaero, ut pro una uoce notissima aliam uocem aequenotissimam, quae idem significet, dicas, si tamen idem significat; sedinterim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non' ex tanta urbe', sed' de tanta' dixisset, quaereremque abs te, quid' de' significaret, diceres' ex', cum haec duo uerba essent, id est signa unum aliquid, uttu putas, significantia. Ego autem id ipsum nescio quid unum, quod hisduobus signis significatur, inquiro. Adeodatus:— Mihi uidetur secretionem quandam significare ab ea re, inqua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, siue illa non maneat, ut in hoc uersu non manente urbe poterant aliqui ex illa esse Troiani, siue maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Adeodatus:— Ut concedam tibi haec ita esse nec enumerem, quam multafortasse praeter hanc tuam regulam reperiantur, illud certe tibiadtendere facile est exposuisse te uerbis uerba, id est signis signaeisdemque notissimis notissima. Ego autem illa ipsa, quorum haec signasunt, mihi si posses uellem ut ostenderes.

Intertext edge

Open linked passage

Note