On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
3.0.5
Adeodatus:— Miror te nescire uel potius simulare nescientem responsionemea fieri quod uis omnino non posse, siquidem sermocinamur, ubi nonpossumus respondere nisi uerbis. Tu autem res quaeris eas quae, quodlibet sint, uerba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoqueuerbis quaeris. Prior itaque tu sine uerbis quaere, ut ego deinde istaconditione respondeam. Adeodatus:— Iure agis fateor, sed si quaererem, tres istae syllabaequid significent, cum dicitur' paries', nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam uiderem, cuius signum est hoc trisyllabumuerbum demonstrante te nulla tamen uerba referente? Adeodatus:— Hoc in solis nominibus, quibus corpora significantur, sieadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo. Adeodatus:— Num colorem corpus dicimus ac non potius quandam corporisqualitatem? Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addiscorporibus etiam corporum qualitates, ut nihilo minus etiam istae, cumpraesentes sunt, doceri sine uerbis possint? Adeodatus:— Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intellegiuolebam, id est omnia, quae in corporibus sentiuntur. Adeodatus:— Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipiendasint. Adeodatus:— Bene admones; non enim omnia corporalia, sed omniauisibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, grauitatem, calorem et alia, quae ad caeteros sensus pertinent, quamquam sentiri sine corporibus nequeant et propterea sintcorporalia, non tamen digito posse monstrari. Adeodatus:— Numquamne uidisti, ut homines cum surdis gestu quasisermocinentur ipsique surdi non minus gestu uel quaerant uelrespondeant uel doceant uel indicent aut omnia, quae uolunt, aut certeplurima? Quod cum fit, non utique sola uisibilia sine uerbisostenduntur, sed et soni et sapores et caetera huiusmodi; nam ethistriones totas in theatris fabulas sine uerbis saltando plerumqueaperiunt et exponunt. Adeodatus:— Nihil habeo, quod contradicam, nisi quod illud ex non modoego, sed ne ipse quidem saltator histrio tibi sine uerbis quidsignificet posset ostendere.
3.0.6
Adeodatus:— Verum fortasse dicis; sed fingamus eum posse, non utarbitror dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem, quae hoc uerbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam remfuturam esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem uerbo uerbum, sed tamen signo signum nihilo minus indicabit, ut et hoc monosyllabum' ex' et ille gestus unam rem quandam significent, quam mihi ego uellemnon significando monstrari. Adeodatus:— Qui potest quod quaeris, oro te? Adeodatus:— Quomodo paries potuit. Adeodatus:— Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendisine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sedsignum datur, per quod paries possit uideri. Nihil itaque uideo, quodsine signis ostendi queat. Adeodatus:— Quid? si ex te quaererem, quid sit ambulare, surgeresqueet id ageres, nonne re ipsa potius quam uerbis ad me docendum autullis aliis signis utereris? Adeodatus:— Fateor ita esse et pudet me rem tam in promptu positam nonuidisse; ex qua etiam mihi milia rerum iam occurrunt, quae ipsae perse ualeant non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare et innumerabilia caetera. Adeodatus:— Age nunc dic mihi, si omnino nesciens huius uerbi uim abste ambulante quaererem, quid sit ambulare, quomodo me doceres? Adeodatus:— Id ipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationemtuam aliqua nouitate admonereris et tamen nihil aliud fieret quam id, quod deberet ostendi. Adeodatus:— Scisne aliud esse ambulare aliud festinare? Nam et quiambulat, non continuo festinat et qui festinat, non continuo ambulat, dicimus enim et in scribendo et in legendo aliisque innumerabilibusrebus festinationem. Quare cum illud, quod agebas, celerius agerespost interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quamfestinare-- id etiam noui addideras-- et ob hoc fallerer. Adeodatus:— Fateor non nos posse rem monstrare sine signo, si cum idagimus interrogemur; si enim nihil addamus, putabit qui rogat nollenos ostendere contemptoque se in eo quod agebamus perseuerare. Sed side his roget, quae agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimusroget, possumus post eius interrogationem id agendo re ipsa potiusquam signo demonstrare quod rogat, nisi forte loquentem me interroget, quid sit loqui; quicquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesseest. Ex quo securus docebo, donec ei planum faciam quod uult, nonrecedens a re ipsa, quam sibi uoluit demonstrari, nec signa quaerens, quibus eam ostendam praeter ipsam.