On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
4.0.7
Adeodatus:— Acutissime omnino. Quare uide, utrum conueniat iam internos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus cuminterrogamur et tamen statim agere possumus aut ipsa forte signaagimus; cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum estsignificare. Adeodatus:— Conuenit. Adeodatus:— Cum ergo de quibusdam signis quaeritur, possunt signissigna monstrari; cum autem de rebus, quae signa non sunt, aut easagendo post inquisitionem, si agi possunt, aut signa dando, per quaeanimaduerti queant. Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— In hac igitur tripertita distributione prius illudconsideremus si placet, quod signis signa monstrantur; num enim solauerba sunt signa? Adeodatus:— Non. Adeodatus:— Videtur ergo mihi loquendo nos aut uerba ipsa signareuerbis aut alia signa, uelut cum gestum dicimus aut litteram-- namhis duobus uerbis quae significantur, nihilo minus signa sunt-- autaliquid aliud, quod signum non sit, uelut cum dicimus lapis. Hoc enimuerbum signum est-- nam significat aliquid-- sed id quod eosignificatur, non continuo signum est; quod tamen genus, id est cumuerbis ea, quae signa non sunt, significantur, non pertinet ad hancpartem, quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cumaut eadem aut alia signa signis docemus uel commemoramus; an tibi nonuidetur? Adeodatus:— Manifestum est.
4.0.8
Adeodatus:— Dic ergo signa quae uerba sunt, ad quem sensum pertineant. Adeodatus:— Ad auditum. Adeodatus:— Quid gestus? Adeodatus:— Ad uisum. Adeodatus:— Quid? cum uerba scripta inuenimus, num uerba non sunt? Ansigna uerborum uerius intelleguntur, ut uerbum sit, quod cum aliquosignificatu articulata uoce profertur- uox autem nullo alio sensuquam auditu percipi potest. Ita fit, ut cum scribitur uerbum, signumfiat oculis, quo illud, quod ad aures pertinet, ueniat in mentem. Adeodatus:— Omnino assentior. Adeodatus:— Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus' nomen', significare nos aliquid. Adeodatus:— Verum est. Adeodatus:— Quid tandem? Adeodatus:— Id scilicet, quod quidque appellatur, uelut Romulus, Roma, uirtus, fluuius et innumerabilia caetera. Adeodatus:— Num ista quattuor nomina nullas res significant? Adeodatus:— Immo aliquas. Adeodatus:— Num nihil distat inter haec nomina et eas res, quae hissignificantur? Adeodatus:— Immo plurimum. Adeodatus:— Vellem abs te audire, quidnam id sit. Adeodatus:— Hoc uel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt. Adeodatus:— Placetne appellemus significabilia ea, quae signissignificari possunt et signa non sunt, sicut ea, quae uideri pos sunt, uisibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Adeodatus:— Placet uero. Adeodatus:— Quid? illa quattuor signa, quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Adeodatus:— Miror quod iam mihi excidisse arbitraris, quod ea quaescribuntur eorum, quae uoce proferuntur, signorum signa essecomperlmus. Adeodatus:— Dic inter ista quid distet. Adeodatus:— Quod illa uisibilia sunt, haec audibilia; cur enim non ethoc nomen admittas, si admisimus significabilia? Adeodatus:— Prorsus admitto et gratum habeo. Sed rursus quaeroquattuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, utuisibilia recordatus es. Adeodatus:— Hoc quoque recentius dictum recordor; nam nomen responderamsignificare aliquid et huic significationi quattuor ista subieceram, et illud autem et haec, siquidem uoce proferuntur, audibilia essecognosco. Adeodatus:— Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest? Adeodatus:— Inter illud quidem, quod dicimus nomen, et haec quattuor, quae significationi eius subiecimus, hoc distare uideo, quod illudaudibile signum est signorum audibilium, haec uero audibilia quidemsigna sunt, non tamen signorum, sed rerum partim uisibilium sicut estRomulus, Roma, fluuius, partim intellegibilium, sicut est uirtus.
4.0.9
Adeodatus:— Accipio et probo. Sed scisne omnia, quae uoce articulatacum aliquo significatu proferuntur, uerba appellari? Adeodatus:— Scio. Adeodatus:— Ergo et nomen uerbum est, quando quidem id uidemus cumaliquo significatu articulata uoce proferri, et cum dicimus disertumhominem bonis uerbis uti etiam nominibus utique utitur, et cum senidomino apud Terentium seruus rettulit' bona uerba quaeso', multa illeetiam nomina dixerat. Adeodatus:— Assentior. Adeodatus:— Concedis igitur his duabus syllabis, quas edimus, cumdicimus uerbum, nomen quoque significari et ob hoc illud huius signumesse. Adeodatus:— Concedo. Adeodatus:— Hoc quoque respondeas uelim: cum uerbum signum sit nominiset nomen signum sit fluminis et flumen signum sit rei, quae iam uideripotest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum eius, et inter hocsignum et nomen, quod huius signi signum est dixisti quid intersit, quid interesse arbitraris inter signum nominis quod uerbum essecomperimus et ipsum nomen, cuius signum est? Adeodatus:— Hoc distare intellego, quod ea quae significantur nomine, etiam uerbo significantur-- ut enim nomen uerbum est, ita et flumenuerbum est-- quae autem uerbo significantur, non omnia significanturet nomine. Nam et illud' si' quod in capite habet abs te propositusuersus et hoc' ex', de quo iam diu agentes in haec duce rationeperuenimus uerba sunt nec tamen nomina et talia multa inueniuntur. Quamobrem cum omnia nomina uerba sint, non autem omnia uerba nominasint, planum esse arbitror, quid inter uerbum distet et nomen, id estinter signum signi eius, quod nulla alia signa significat, et signumsigni eius, quod rursus alia signa significat. Adeodatus:— Concedisne omnem equum animal esse nec tamen omne animalequum esse? Adeodatus:— Quis dubitauerit? Adeodatus:— Hoc ergo inter nomen et uerbum, quod inter equum et animalinterest. Nisi forte ab assentiendo id te reuocat, quod dicimus etalio modo uerbum, quo significantur ea, quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quae manifestum est non esse nomina. Adeodatus:— Dixisti omnino quod me dubitare faciebat. Adeodatus:— Ne te istuc moueat; dicimus enim et signa uniuersaliteromnia, quae significant aliquid, ubi etiam uerba esse inuenimus. Dicimus item signa militaria, quae iam proprie signa nominantur, quouerba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem: ut omnis equus animal, non autem omne animal equus, ita omne uerbum signum, non autem omnosignum uerbum est, nihil ut opinor dubitares. Adeodatus:— Iam intellego et prorsus assentior hoc interesse interuniuersale illud uerbum et nomen, quod inter animal et equum.
4.0.10
Adeodatus:— Scisne, etiam cum dicimus animal, aliud esse hoctrisyllabum nomen, quod uoce prolatum est, aliud id quod significat? Adeodatus:— Iam hoc supra concessi de omnibus signis etsignificabilibus. Adeodatus:— Num omnia signa tibi uidentur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus animal, nullo modo idem significatquod est ipsum? Adeodatus:— Non sane; nam cum dicimus signum, non solum signa caeteraquaecumque sunt, sed etiam se ipsum significat; est enim uerbum etutique omnia uerba signa sunt. Adeodatus:— Quid? in hoc disyllabo, cum dicimus uerbum, nonne talealiquid contingit? Nam si omne, quod cum aliquo significatu articulatauoce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genereincluditur. Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generumnomina significat et ipsum nomen generis neutri nomen est. An si ex tequaererem, quae pars orationis nomen, posses mihi recte responderenisi nomen? Adeodatus:— Verum dicis. Adeodatus:— Sunt ergo signa, quae inter alia, quae significant, et seipsa significent. Adeodatus:— Sunt. Adeodatus:— Num tale tibi uidetur hoc quadrisyllabum signum, cumdicimus coniunctio? Adeodatus:— Nullo modo; nam ea, quae significat, non sunt nomina, hocautem nomen est.