Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
5.0.11
Adeodatus:— Bene adtendisti. Nunc illud uide, utrum inueniamus signa, quae se inuicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud abhoc significetur; non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cumdicimus coniunctio et illa, quae ab hoc significantur, cum dicimus si, uel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam et similia; nam haec illo unosignificantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabumsignificatur. Adeodatus:— Video et, quaenam signa sint inuicem significantia, cupiocognoscere. Adeodatus:— Tu ergo nescis, cum dicimus nomen et uerbum, duo uerba nosdicere? Adeodatus:— Scio. Adeodatus:— Quid? illud nescis, cum dicimus nomen et uerbum, duonomina nos dicere? Adeodatus:— Id quoque scio. Adeodatus:— Scis igitur tam nomen uerbo quam etiam uerbum nominesignificariAdeodatus:— Assentior. Adeodatus:— Potesne dicere, excepto eo quod diuerse scribuntur etsonant quid inter se differant? Adeodatus:— Possum fortasse; nam id esse uideo, quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata uoce cum aliquosignificatu profertur, significamus. Unde omne nomen et ipsum cumdicimus nomen uerbum est; at non omne uerbum nomen est, quamuis nomensit, cum dicimus uerbum.
5.0.12
Adeodatus:— Quid? si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomenuerbum est, ita omne uerbum nomen esse poterisne inuenire, quiddistent praeter diuersum in litteris sonum? Adeodatus:— Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Adeodatus:— Quid? si omnia quidem, quae uoce articulata cum aliquosignificatu proferuntur, et uerba sunt et nomina, sed tamen alia decausa uerba et alia de causa nomina sunt, nihilne distabit inter nomenet uerbum? Adeodatus:— Quomodo istuc sit non intellego. Adeodatus:— Hoc saltem intellegis omne coloratum uisibile esse et omneuisibile coloratum, quamuis haec duo uerba distincte differenterquesignificent. Adeodatus:— Intellego. Adeodatus:— Quid? si ergo ita et omne uerbum nomen et omne nomenuerbum est, quamuis haec ipsa duo nomina uel duo uerba, id est nomenet uerbum, differentem habeant significationem? Adeodatus:— Iam uideo posse id accidere, sed quomodo id accidat expectout ostendas, Adeodatus:— Omne, quod cum aliquo significatu articulata uoceprorumpit, animaduertis ut opinor et aurem uerberare, ut sentiri, etmemoriae mandari, ut nosci possit. Adeodatus:— Animaduerto. Adeodatus:— Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali uoceproferimus. Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Quid? si horum duorum ex uno appellata sunt uerba exaltero nomina, uerba scilicet a uerberando, nomina uero a noscendo, utillud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo uocari meruerit?
5.0.13
Adeodatus:— Concedam cum ostenderis, quomodo recte possimus omnia uerbanomina dicere. Adeodatus:— Facile est; nam credo te accepisse ac tenere pronomendictum, quod pro ipso nomine ualeat, rem tamen notet minus plenasignificatione quam nomen. Nam ut opinor ita definiuit ille, quemgrammatico reddidisti: pronomen est pars orationis, quae pro ipsoposita nomine minus quidem plene idem tamen significat. Adeodatus:— Recordor et probo. Adeodatus:— Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisinominibus seruire et pro his solis poni posse pronomina, uelut cumdicimus' hic uir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum',' hic, ipse, eadem, hoc, illud' pronomina esse,' uir, rex, mulier, aurum, argentum' nomina, quibus plenius quam illis pronominibus ressignificatae sunt. Adeodatus:— Video et assentior. Adeodatus:— Tu ergo nunc mihi paucas coniunctiones quaslibet enuntia. Adeodatus:— Et, que, at, atque. Adeodatus:— Haec omnia, quae dixisti, non tibi uidentur esse nomina? Adeodatus:— Non omnino. Adeodatus:— Ego saltem tibi recte locutus uideor, cum dicerem: haecomnia, quae dixisti? Adeodatus:— Recte prorsus et iam intellego, quam mirabiliter ostenderisme nomina enuntiasse, non enim aliter de his recte dici potuisset' haec omnia'. Sed enim uereor adhuc, ne propterea mihi recte locutusuidearis, quod has quattuor coniunctiones etiam uerba esse non nego, ut ideo de his recte dici potuerit' haec omnia', quoniam recte dicitur' haec uerba omnia'. Si autem a me quaeras, quae sit pars orationisuerba, nihil aliud respondebo quam nomen. Quare huic nomini fortassepronomen adiunctum est, ut illa recta esset locutio tua.
5.0.14
Adeodatus:— Acute quidem falleris; sed ut falli desinas, acutiusadtende quod dicam, si tamen dicere id, ut uolo, ualuero. Nam uerbisde uerbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere etconfricare, ubi uix dinoscitur nisi ab eo ipso, qui id agit, quidigiti pruriant et qui auxilientur prurientibus. Adeodatus:— En toto animo adsum, nam ista haec similitudo meintentissimum fecit. Adeodatus:— Verba certe sono et litteris constant. Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Ergo, ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobiscarissima est, cum ait Paulus apostolus:' Non erat in Christo est etnon, sed est in illo erat', non opinor putandum est tres istaslitteras, quas enuntiamus, cum dicimus' est', fuisse in Christo, sedillud potius, quod istis tribus litteris significatur. Adeodatus:— Verum dicis. Adeodatus:— Intellegis igitur eum qui ait:' est in illo erat', nihilaliud dixisse quam:' est appellatur, quod in illo erat' tamquam sidixisset' uirtus in illo erat', non utique dixisse acciperetur nisi' llirtus appellatur, quod in illo erat', ne duas istas syllabas, quasenuntiamus, cum dicimus uirtus, et non illud, quod his duabus syllabissignificatur, in illo fuisse arbitraremur. Adeodatus:— Intellego ac sequor. Adeodatus:— Quid illud nonne intellegis etiam nihil interesse, utrumquisque dicat' uirtus appellatur' an' uirtus nominatur'? Adeodatus:— Manifestum est. Adeodatus:— Ergo ita manifestum est nihil interesse, utrum quis dicat' est appellatur' an' est nominatur quod in illo erat'. Adeodatus:— Video et hic nihil distare. Atlg. Iamne etiam uides, quid uelim ostendere? Adeodatus:— Nondum sane. Adeodatus:— Itane tu non uides nomen esse id, quo res aliquanominatur? Adeodatus:— Hoc plane nihil certius uideo. Adeodatus:— Vides ergo' est' nomen esse, siquidem illud, quod erat inChristo,' est' nominatur. Adeodatus:— Negare non possum. Adeodatus:— At si ex te quaererem, quae sit pars orationis' est', nonopinor nomen, sed uerbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen essedocuerit. Adeodatus:— Ita est prorsus ut dicis. Adeodatus:— Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodemmodo, quo demonstrauimus, nomina esse? Adeodatus:— Non dubito, quando quidem fateor ea significare aliquid. Siautem res ipsae, quas significant, quid singulae appellentur, id estnominentur, interroges, respondere non possum, nisi eas ipsas partesorationis, quas nomina non uocamus, sed ut cerno conuincimur.
5.0.15
Adeodatus:— Nihilne te mouet, ne quis existat, qui nostram istamrationem labefactet dicendo apostolis non uerborum sed rerumauctoritatem esse tribuendam; quam ob rem fundamentum persuasionishuius non tam esse firmum quam putamus; fieri enim posse, ut Paulus, quamquam uixerit praeceperitque rectissime, minus tamen recte locutussit, cum ait' est in illo erat', praesertim cum se ipse imperitum insermone fateatur? Quo tandem modo istum refellendum arbitraris? Adeodatus:— Nihil habeo, quod contradicam et te oro, ut aliquem deillis reperias, quibus uerborum notitia summa conceditur, cuiusauctoritate potius id quod cupis efficias. Adeodatus:— Minus enim tibi uidetur idonea remotis auctoritatibus ipsaratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquidet ex eo appellari; si autem appellari, et nominari, si nominari, nomine utique nominari, quod in diuersis linguis facillime iudicatur. Quis enim non uideat, si quaeram, quid Graeci nominent, quod nosnominamus' quis', responderi mihi tiv', quid Graeci nominent, quod nosnominamus' uolo', responderi mihi qevlw, quid Graeci nominent, quodnos nominamus' bene', responderi kalw'', quid Graeci nominent, quodnos nominamus' scriptum', responderi mihi to; gegrammevnon, quidGraeci nominent, quod nos nominamus' et', responderi kaiv, quid Graecinominent, quod nos nominamus' ab', responderi aipov, quid Graecinominent, quod nos nominamus' heu', responderi oi[. Atque in hisomnibus partibus orationis, quas nunc enumeraui, recte loqui eum, quisic interroget quod, nisi nomina essent, fieri non posset. Hac ergoratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omniumeloquentium auctoritatibus obtinere possimus, quid opus est quaerere, cuius persona sententia nostra fulciatur?
5.0.16
Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque nisiillis auctoribus, quibus uerborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum, quid in Latina lingua excellentius Ciceroneinueniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus, quasVerrinas uocant, coram praepositionem, siue illo loco aduerbium sit, nomen appellauit. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locumminus bene intellegam exponaturque alias aliter uel a me uel ab alio, est ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimidisputationum magistri nomine et uerbo plenam constare sententiam, quae affirmari negarique possit, quod genus idem Tullius quodam locopronuntiatum uocat. Et cum uerbi tertia persona est, nominatiuum cumea casum nominis aiunt esse oportere, et recte aiunt. Quod mecum siconsideres, uelut cum dicimus' homo sedet',' equus currit', agnoscisut opinor duo pronuntiata esse. Adeodatus:— Agnosco. Adeodatus:— Cernis in singulis singula esse nomina, in uno' homo', inaltero' equus', et uerba singula, in uno' sedet', in altero' currit'. Adeodatus:— Cerno. Adeodatus:— Ergo si dicerem sedet tantum aut currit tantum, recte a mequaereres quis uel quid, ut responderem' homo', uel' equus' uel' animal' uel quodlibet aliud, quo posset nomen redditum uerbo implerepronuntiatum, id est illam sententiam, quae affirmari et negaripotest. Adeodatus:— Intellego. Adeodatus:— Adtende caetera et finge nos uidere aliquid longius etincertum habere, utrum animal sit an saxum uel quid aliud, meque tibidicere:' quia homo est, animal est', nonne temere dicerem? Adeodatus:— Temere omnino, sed non temere plane diceres:' si homo est, animal est.' Adeodatus:— Recte dicis. Itaque in tua locutione placet mihi' si', placet et tibi; utrique autem nostrum in mea displicet' quia.' Adeodatus:— Assentior. Adeodatus:— Vide iam, utrum istae duae sententiae plena pronuntiatasint:' placet si',' displicet quia'. Adeodatus:— Plena omnino. Adeodatus:— Age nunc dic mihi, quae ibi sint uerba, quae nomina. Adeodatus:— Verba ibi uideo esse' placet' et' displicet', nomina ueroquid aliud quam' si' et' quia'? Adeodatus:— Has ergo duas coniunctiones etiam nomina esse satisprobatum est. Adeodatus:— Prorsus satis. Adeodatus:— Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc idemad eandem regulam docere? Adeodatus:— Possum.

Intertext edge

Open linked passage

Note