Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
6.0.17
Adeodatus:— Transeamus ergo hinc et iam dic mihi, utrum, sicut omniauerba nomina et omnia nomina uerba esse comperimus, ita tibi et omnianomina uocabula et omnia uocabula nomina esse uideantur. Adeodatus:— Plane inter haec quid distet praeter diuersum syllabarumsonum non uideo. Adeodatus:— Nec ego interim resisto, quamquam non desint, qui etiamsignificatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare nonopus est. Sed certe animaduertis ad ea iam signa nos peruenisse, quaese inuicem significent nulla praeter sonum distantia et quae se ipsasignificent cum caeteris omnibus partibus orationis. Adeodatus:— Non intellego. Adeodatus:— Non ergo intellegis et nomen uocabulo et uocabulum nominesignificari et ita, ut praeter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen attinet; nam et speciale dicimus nomen, quodinter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat. Adeodatus:— Intellego. Adeodatus:— At hoc est quod dixi sese inuicem significare uocabulum etnomen.
6.0.18
Adeodatus:— Teneo, sed quaero, quid dixeris, cum etiam se ipsasignificant cum aliis partibus orationis. Adeodatus:— Nonne superior ratio docuit nos omnes partes orationis etnomina posse dici et uocabula, id est et nomine et uocabulo possesignificari? Adeodatus:— Ita est. Adeodatus:— Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabisexpressum, si ex te quaeram, quid appelles, nonne recte mihirespondebis' nomen'? Adeodatus:— Recte. Adeodatus:— Num ita se significat hoc signum, quod quattuor syllabisenuntiamus, cum dicimus' coniunctio'? Hoc enim nomen inter illa, quaesignificat, numerari non potest. Adeodatus:— Accipio. Adeodatus:— Id est, quod dictum est nomen se ipsum significare cumaliis, quae significat; quod etiam de uocabulo per te ipsum licetintellegas. Adeodatus:— Iam facile est. Sed illud mihi nunc uenit in mentem nomenet generaliter et specialiter dici, uocabulum autem inter octo partesorationis non accipi. Quare hoc quoque inter se praeter diuersum sonumdifferre arbitror. Adeodatus:— Quid? nomen et o[ noma distare inter se aliquid putaspraeter sonum, quo etiam linguae discernuntur Latina et Graeca? Adeodatus:— Hic uero nihil aliud intellego. Adeodatus:— Peruentum est ergo ad ea signa, quae se ipsa significentet aliud ab alio inuicem significetur et quicquid ab uno hoc et abalio et nihil praeter sonum inter se differant; nam hoc quartum modoinuenimus; tria enim superiora et de nomine ac uerbo intelleguntur. Adeodatus:— Omnino peruentum.

Intertext edge

Open linked passage

Note