Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
7.0.19
Adeodatus:— Iam quae sermocinando inuenerimus, uelim recenseas. Adeodatus:— Faciam quantum possum. Nam primo omnium recordor aliquamdiunos quaesisse, quam ob causam loquamur, inuentumque esse docendicommemorandiue gratia nos loqui, quando quidem nec cum interrogamusaliud agimus quam ut ille, qui rogatur, discat, quid uelimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere uidemur( non sitproprium locutionis), et in orando deo, quem doceri aut commemorariexistimare non possumus, id uerba ualeant, ut uel nos ipsoscommonefaciamus uel alii commemorentur doceanturue per nos. Deinde cumsatis constitisset uerba nihil aliud esse quam signa, ea uero, quaenon aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti uersum, cuius uerba singula quid significarent conarer ostendere; is autemerat:' si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui'. Cuius secundumuerbum quamuis notissimum et manifestissimum, quid tandem significaretnon reperiebamus. Cumque mihi uideretur non frustra nos id in loquendointerponere, sed quod eo aliquid doceamus audientem, ipsam mentisaffectionem, cum rem, quam quaerit, non esse inuenit uel inuenisse seputat, hoc uerbo fortasse indicari respondisti tu quidem, sed tamennescio quam profunditatem quaestionis ioco euitans in aliud tempusinlustrandam distulisti-- ne me debiti quoque tui oblitum putes. Indetertium in uersu uerbum cum satagerem exponere, urgebar abs te, ut nonuerbum aliud, quod idem ualeret, sed rem ipsam potius, quae uerbosignificaretur, ostenderem, cumque id sermocinantibus nobis fieri nonposse dixissem, uentum est ad ea, quae interrogantibus digitomonstrantur. Haec ego corporalia esse omnia arbitrabar, sed inuenimussola uisibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones deuenimus, qui non sola, quae uideri possunt, sed multa praeterea ac prope omniaquae loquimur gestu sine uoce significant; eosdem tamen gestus signaesse comperimus. Tum rursus quaerere coepimus, quomodo res ipsas, quaesignis significantur sine ullis signis ualeremus ostendere, cum etille paries et color et omne uisibile, quod intentione digitiostenditur, signo quodam conuinceretur ostendi. Hic ego errans cuminueniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit eaposse demonstrari sine signo quae, cum a nobis quaeruntur, non agimuset post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non essegenere, siquidem et loquentes cum interrogamur, quid sit locutio, ipsam per se ipsam demonstrare facile esse satis apparuit.
7.0.20
Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari aut signis alia, quaesigna non sunt, allt etiam sine signo res, quas agere postinterrogationem possumus, horumque trium primum diligentiusconsiderandum discutiendumque suscepimus. Qua disputatione declaratumest partim esse signa, quae ab his signis, quae significarent, significari uicissim non possent, ut est hoc quadrisyllabum, cum' coniunctio' dicimus, partim quae possent, ut cum dicimus' signum' etiam uerbum significamus, et cum dicimus' uerbum' etiam signumsignificamus; nam signum et uerbum et duo signa et duo uerba sunt. Inhoc autem genere, quo inuicem se significant, quaedam non tantum, quaedam tantum, quaedam uero etiam idem ualere monstratum est. Etenimhoc disyllabum, quod sonat cum dicimus' signum', prorsus omnia, quibusquidque significatur, significat; non autem omnium signorum signumest, cum dicimus' uerbum', sed tantum eorum, quae articulata uoceproferuntur. Unde manifestum est, quamuis et uerbum signo et signumuerbo, id est et istae duae syllabae illis et illae istissignificentur, plus tamen signum ualere quam uerbum plura scilicetillis duabus syllabis quam istis significantibus. Tantundem autemualet generale uerbum et generale nomen. Docuit enim ratio omnespartes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possuntet de omnibus dici potest, quod aliquid nominent et nulla earum sit, quae non uerbo adiuncto pronuntiatum possit implere. Sed cum tantundemualeant nomen et uerbum, eo quod omnia, quae uerba sunt, sint etiamnomina, non tamen idem ualent. Alia quippe de causa uerba et alianomina nuncupari satis probabiliter disputatum est; siquidem alterumhorum ad auris uerberationem, alterum ad animi commemorationemnotandam esse compertum uel ex hoc intellegi potest, quod in loquendorectissime dicimus:' quod est huic rei nomen?' rem memoriae mandarecupientes,' quod est autem huic rei uerbum?' dicere non solemus. Quaeuero non solum tantundem, sed etiam idem omnino significent et interquae nihil praeter litterarum distet sonum, nomen et o[ noma inuenimus. Illud sane mihi elapsum erat in hoc genere, in quo inuicem sesignificant, nullum nos signum comperisse, quod non inter caetera, quae significat, se quoque significet. Haec quantum potui recordatussum. Tu iam uideris, quem nihil puto in hoc sermone nisi scientemcertumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.

Intertext edge

Open linked passage

Note